Distinctio XI — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

 

 

Capitulum 1 (37)

 

1. 

Quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio.

 

Hic dicendum est Spiritum Sanctum esse a Patre et Filio et procedere a Patre et Filio ;

quod multi haeretici negaverunt.

 

2.

Quod autem de utroque procedat,

multis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur.

Dicit enim Apostolus :

Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra.

Ecce hic dicitur Spiritus Filii.

Et ibi :

Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.

Ipse etiam Filius de Spiritu Sancto dicit in Evangelio :

Quem ego mitto vobis a Patre.

 

Patris autem Spiritus dictus est ubi legitur : Si Spiritus eius qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis.

Et ipse Christus dicit :

Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.

Et alio loco :

Quem mittet Pater in nomine meo.

Et alibi ipse Filius de Spiritu Sancto ait :

De Patre procedit.

 His et aliis pluribus auctoritatibus ostenditur

quod Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedit.

 

3.

Quod Graeci non concedunt Spiritum Sanctum procedere a Filio.

 

Graeci tamen dicunt Spiritum Sanctum tantum procedere a Patre, et non a Filio.

 

Quare dicant prima causa*.

 

Quod ideo dicunt, quia Veritas in Evangelio fidem integre continente, de processione Spiritus loquens,

solum Patrem commemorat dicens :

Spiritus qui a Patre procedit.

 

Secunda*.

 

Et ideo etiam, quia in principalibus Conciliis quae apud eos celebrata sunt,

ita Symbola eorum subiunctis anathematibus sancita sunt,

ut nulli de Trinitatis fide aliud docere vel aliter praedicare quam ibi continetur liceat.

In quibus quidem Symbolis cum Spiritus commemoretur procedere a Patre, et non a Filio,

quicumque, inquiunt, a Filio eum procedere addunt, anathema incurrunt ;

unde et nos arguunt anathematis reos.

 

Tertia*.

 

Addunt etiam, ad assertionem suae opinionis et in testimonium nostrae damnationis, de Symbolo fidei,

quod secundum traditionem praedictorum Conciliorum Leo III, Romae, transcriptum in tabula argentea,

post altare beati Pauli, posita, posteris reliquit,

pro amore, ut ipse ait, et cautela fidei orthodoxae.

In quo quidem Symbolo, in processione Spiritus solus commemoratur Pater,

his verbis :

Et in Spiritum Sanctum, dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, 

cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum etc.

Illud est Symbolum quod in Missa cantatur,

editum in Nicaeno Concilio,

in fine cuius subiunctum est :

Qui aliud docuerit vel aliter praedicaverit, anathema sit.

Ideoque Graeci nos anathematizatos dicunt,

quia dicimus Spiritum Sanctum procedere a Filio,

quod ibi non continetur.

Quod enim secundum nos ibi dicitur,

« qui a Patre Filioque procedit », alterum a Latinis est additum, scilicet « Filioque ».

 

4.

Responsio ubi determinantur praedicta.

 

Nos autem illa verba ita determinamus :

« Qui aliud docuerit vel aliter praedicaverit »,

id est contrarium docuerit vel contrario modo praedicaverit, anathema sit.

« Aliud » ergo posuit pro « opposite »,

qualiter Apostolus in Epistola ad Galatas :

Si quis aliud evangelizaverit, id est contrarium, anathema sit.

 Non dicit : Si quis addiderit,

nam si illud diceret, sibi ipse, ut ait Augustinus, praeiudicaret,

qui cupiebat venire ad quosdam quibus scribebat,

sicut ad Thessalonicenses,

ut suppleret quae illorum fidei deerant.

Sed qui supplet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit.

Qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via.

 

Responsio alia.

Ad illud autem quod de Evangelio opponunt,

respondemus ita :

Quia cum dicat in eo Veritas Spiritum Sanctum a Patre procedere,

non addit solo,

et ideo etiam a se procedere non negat ;

sed ideo Patrem tantum nominat,

quia ad eum solet referre etiam quod ipsius est,

quia ab illo habet.

 

 

Capitulum 2 (38)

 

1. 

Quod Graeci in sensu nobiscum conveniunt etsi verbis differant.

 

Sciendum tamen est

quod Graeci confitentur Spiritum Sanctum esse Filii sicut Patris,

quia et Apostolus dicit

Spiritum Filii,

 et Veritas in Evangelio

Spiritum veritatis.

 Sed cum non sit aliud Spiritum Sanctum esse Patris vel Filii, quam esse a Patre et Filio,

etiam in hoc in eandem nobiscum fidei sententiam convenire videntur,

licet verbis dissentiant.

 

2.

Auctoritatibus Graecorum ostendit Spiritum Sanctum procedere etiam a Filio.

 

Unde etiam quidam eorum catholici doctores,

intelligentes unam eandemque fore sententiam praedictorum verborum,

quibus dicitur Spiritus Sanctus procedere a Filio et esse Filii,

professi sunt Spiritum Sanctum etiam a Filio procedere.

Unde Athanasius in Symbolo fidei :

Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus, non creatus, nec genitus ; sed procedens.

Ecce Spiritum Sanctum aperte dicit procedere a Patre et Filio.

 

3.

 

Didymus etiam, eorum maximus doctor,

in libro De Spiritu Sancto Spiritum Sanctum a Filio procedere dicit :

Salvator inquit, qui et Veritas : Non enim loquetur a semetipso, 

hoc est non sine me et sine meo et Patris arbitrio,

quia inseparabilis est a me et a Patris voluntate,

quia ex se non est, sed ex Patre et me est.

Hoc enim ipsum, quod subsistit et loquitur, a Patre et a me illi est.

Item :

Spiritus Sanctus, qui est Spiritus veritatis Spiritusque sapientiae,

non potest audire a Filio loquente quae nescit cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, 

id est procedens Deus de Deo,

Spiritus veritatis procedens a Veritate, consolator manans ex consolatione.

 

 

4.

Item,

Cyrillus episcopus in Epistola Nestorio directa ait :

Spiritus intelligitur per se, secundum quod Spiritus est, et non Filius, sed tamen non est alienus ab eo. 

Spiritus enim veritatis nominatur, et profluit ab eo sicut ex Deo Patre.

 

 

5.

 

Ioannes Chrysostomus in homilia quadam De expositione Symboli sic ait :

Iste est Spiritus Sanctus, procedens de Patre et Filio, qui dividit dona propria prout vult.

Idem in alia homilia :

Credendum est Spiritum Sanctum Patris esse et Filii. 

Istum Spiritum Sanctum dicimus Patri et Filio coaequalem et procedentem de Patre et Filio.

Hoc credite, ne colloquia mala corrumpant bonos mores.

Ecce a doctoribus Graecorum aperta habemus testimonia,

quibus Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedere ostenditur.

Omnis ergo lingua confiteatur

Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio.