Distinctio XXXVI — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXXVI
Capitulum 1 (159)
- Utrum concedendum sit omnia esse in Dei essentia vel in Deo per essentiam, ut omnia dicuntur esse in cognitione Dei vel praesentia.
Solet hic quaeri, cum omnia dicantur esse in Dei cognitione seu praesentia, vel in Deo per cognitionem, et eius cognitio vel praesentia sit divina essentia, utrum concedendum sit omnia esse in divina essentia vel in Deo per essentiam.
2. Responsio* :
Ad quod dicimus quia Dei cognitio eius utique essentia est, et eius praesentia, in qua sunt omnia, ipsius cognitio est ; nec tamen omnia quae sunt in eius praesentia vel cognitione, in eius essentia esse dici debent. Si enim hoc diceretur, intelligerentur esse eiusdem cum eo essentiae. In Deo enim dicitur esse per essentiam, quod est divina essentia, quod est Deus. Habet ergo Deus apud se, in praesentia sua, quae non habet in sui natura.
Unde Augustinus, De verbis Apostoli, ita ait :
Nondum erant quibus promittebatur, sed et ipsi promissi sunt quibus promittebatur.
Ecce hic aperte dicit Deum apud semetipsum habere electos ante mundum, non in natura sua, sed in praesentia ; cum tamen eius praesentia non sit aliud quam natura, quia ipsius praesentia est eius notitia. Potest tamen ad electos referri cum ait « in natura sua », id est illorum. Illos quippe habuit ab aeterno apud se, non in natura sui, id est illorum, quia nondum erant, sed in sua praesentia, quia eos ita novit ac si essent.
Capitulum 2 (160)
- Utrum mata debeant dici esse in Deo ut sunt omnia bona, cum utraque sint in eius cognitione et praesentia : omnia enim cognoscit.
Post praedicta quaeritur, cum omnia dicantur esse in Deo non per essentiam naturae, sed per cognitionem scientiae, et Deus sciat bona. et mala, utrum concedendum sit simpliciter mala esse in Deo, sive esse in Deo per cognitionem.
Scit enim Deus et scivit semper omnia, tam bona quam mala, etiam antequam fierent, et praescivit ab aeterno ea futura. Ideoque, cum omnia bona dixerimus esse in Deo propter praesentiam cognitionis, eadem ratione videtur dicendum omnia mala esse in eo, cum ea semper noverit et per cognitionem ei praesentia fuerint. Praecognovit enim Deus ab aeterno quosdam futuros malos ; et eorum malitiam, ut ait Augustinus, praescivit, sed non praeparavit. Cum ergo peccata omnium sciat, numquid intelligendum est ea includi in illa generalitate locutionis, qua dicit Apostolus omnia esse in Deo ?
- Quae in Deo intelligantur esse*.
Sed quis, nisi insanus, dixerit mala esse in Deo ? Illa enim esse in Deo intelliguntur, quae ex ipso et per ipsum sunt ; ea vero per ipsum sunt et ex ipso, quorum auctor est. Sed non est auctor nisi bonorum ; non ergo ex ipso vel per ipsum sunt nisi bona ; ita ergo nec in ipso sunt nisi bona.
3. Quod non omnino ita noscit Deus mala ut bona, quia mala tantum per scientiam, bona vero etiam per approbationem et beneplacitum*.
Non ergo mala in Deo sunt, quia licet ea noscat, non tamen ita omnino noscit ut bona. Mala quasi de longe cognoscit, ut ait Propheta :
id est superbiam.
Et alibi, ad Deum loquens, de malis ait :
Quod exponens Augustinus :
Sed quomodo peccata a lumine veritatis divinae absconduntur, cum a Deo sciantur ? Si enim non sciret, quomodo de illis iudicaret et pro illis malos damnaret ?
Alibi Propheta dicit :
Quod exponens Cassiodorus inquit :
4. Cognoscit ergo Deus et bona et mala per scientiam ; sed bona cognoscit etiam per approbationem, per beneplacitum, mala vero non.
Unde Cassiodorus super Psalmum dicit :
Et ex eo sensu Augustinus dixit ea abscondi a lumine Dei.
Qui etiam in libro Ad Helvidium insinuat cognitionem Dei variis modis accipiendam, inquiens :
Ecce non cognoscere dicitur Deus quae non approbat, quae ei non placent. Apparet itaque verum esse quod diximus, scilicet quia quodam modo cognoscit Deus bona, quo non cognoscit mala. Pariter quidem utraque eodemque modo noscit quantum ad notitiam, sed bona etiam approbatione et beneplacito cognoscit.
- Hic aperit quare bona tantum dicuntur esse in Deo, non mala.
Et inde est quod bona tantum dicuntur esse in Deo, non mala, et illa prope, haec longe. Quia licet in Deo aliqua dicantur esse propter cognitionis praesentiam et Deus bona et mala cognoscat, mala tamen non cognoscit nisi per notitiam ; bona vero non solum per scientiam, sed etiam per approbationem et beneplacitum. Et ob talem cognitionem aliqua dicuntur esse in Deo, scilicet quia ita ea scit ut etiam approbet et placeant, id est ita scit ut eorum sit auctor.
Capitulum 3 (161)
Quod idem est omnia esse ex Deo et per ipsum et in ipso.
Proinde, si diligenter inspiciamus, idem videtur esse omnia esse ex Deo, et per ipsum, et in ipso.
Unde Ambrosius in libro II De Spiritu Sancto :
Ecce habes quia ex eadem intelligentia Scriptura dicit omnia esse in ipso et per ipsum et ex ipso vel cum ipso.
Cum ergo ex ea ratione omnia dicantur esse ex Deo vel per ipsum : non solum quia scit, sed etiam quia auctor est eorum, consequitur ut eadem ratione ea esse in Deo dicantur, scilicet quia scit et eorum auctor est. Dicitur quia
quia eo auctore sumus et movemur et vivimus. Cum ergo non sit auctor nisi bonorum, merito sola bona in eo esse dicuntur, sicut ex ipso vel per ipsum.
Cum igitur in eius cognitione vel praesentia sint omnia, scilicet bona et mala, in eo tamen non dicuntur esse nisi bona quorum auctor est.
Unde Augustinus in libro De natura boni :
Hic aperte dicitur quod in illa generalitate locutionis bona tantum continentur.
Capitulum 4 (162)
Quod omnia ex Patre et per Patrem sunt et in Patre : et ita de Filio et Spiritu Sancto est dicendum, licet propter personas fiat distinctio.
Praeterea sciendum est quod, licet ibi indicetur distinctio personarum, cum dicitur
omnia tamen ex Patre et per Patrem et in Patre sunt ; similiter de Filio et Spiritu Sancto accipiendum est.
Unde Augustinus in libro De Trinitate :
Vigilanter autem attende, ne quia Patrem volens intelligi dixit ex ipso, sic intelligas omnia esse ex Patre, ut neges omnia esse ex Filio vel ex Spiritu Sancto. Cum ex Patre et per Patrem et in Patre omnia esse sane dici possit, similiter et de Filio et de Spiritu Sancto sentiendum est.
Capitulum 5 (163)
- Quod non omnia quae ex Deo sunt, etiam de ipso sunt, sed e converso.
Illud etiam hic adnectendum est, quod non omnia quae dicuntur esse ex Deo, etiam de ipso esse dici debent.
Quia, ut ait Augustinus in libro De natura boni,
non de se ipso.
2. Quae dicta sunt summatim colligit.
In praemissis apertum est quod in Dei cognitione sive praesentia sunt omnia, scilicet bona et mala, sed non omni modo sunt ibi mala, quo bona ; et quod in Deo bona tantum sunt, sicut
non mala, et ex quo sensu haec accipienda sint assignatum est ; et quod de ipso non dicitur esse proprie quod aliud est ab ipso, ex ipso autem dicuntur esse omnia quae eo auctore sunt.
