Distinctio XVIII — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XVIII
Capitulum 1 (66)
An concedendum sit quod per donum dentur dona.
Hic quaeritur,
cum Spiritus Sanctus, per quem dividuntur dona, ipse sit donum,
utrum concedendum sit
quod per donum dividantur ac dentur dona.
Ad quod dicimus
quia per donum quod est Spiritus Sanctus singulis propria dividuntur,
et ipsum communiter omnes boni habent.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate ait :
Per donum quod est Spiritus Sanctus in commune omnibus membris Christi,
multa dona quae sunt quibusque propria dividuntur.
Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia,
quamvis ipsum donum, a quo cuique propria dividuntur,
omnes habeant, id est Spiritum Sanctum.
Aperte dicit per donum dona dari.
Capitulum 2 (67)
1.
Utrum Spiritus Sanctus eadem ratione dicatur donum et datum sive donatum.
Praeterea diligenter considerandum est,
cum Spiritus Sanctus dicatur donum et datum,
utrum eadem ratione utrumque nomen ei conveniat.
2.
Quare ita esse videatur.
Quod utique videri potest.
Cum enim idem sit Spiritum Sanctum dari et Spiritum Sanctum donari,
ex eadem ratione videtur Spiritus Sanctus dici datum et donum.
Hoc etiam videtur Augustinus significare in XV libro De Trinitate cum ait :
Spiritus Sanctus in tantum donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur ;
apud se autem Deus est, etsi nemini datur.
Ecce aperte dicit Spiritum Sanctum donum appellari quia datur.
Si autem ex eo tantum appellatur donum quia datur,
non ab aeterno fuit donum,
quia non datur nisi ex tempore.
3.
Responsio :
quare datum vel donatum dicitur Spiritus Sanctus.
Ad quod dicimus
quia Spiritus Sanctus et donum dicitur et datum sive donatum ;
sed datum sive donatum ex eo tantum dicitur quia datur vel donatur,
quod habet tantum ex tempore.
Hic quare donum.
Donum vero dicitur non ex eo tantum quod donetur,
sed ex proprietate quam habuit ab aeterno ;
unde et ab aeterno fuit donum.
Sempiterne enim donum fuit,
non quia daretur, sed quia processit a Patre et Filio.
Unde Augustinus in IV libro De Trinitate :
Sicut natum esse est Filio a Patre esse,
ita Spiritui Sancto donum Dei esse est a Patre procedere et a Filio.
Hic aperte ostenditur
quod Spiritus Sanctus eo donum est quod procedit a Patre et Filio,
sicut Filius eo est a Patre quod natus est ab eo.
4.
Quid sit Filio esse a Patre et Spiritui Sancto.
Non est enim idem Filio esse a Patre et Spiritui Sancto,
id est non ea proprietate Filius dicitur esse a Patre qua Spiritus Sanctus.
Nam Filius dicitur esse a Patre quia genitus est ab eo ;
Spiritus Sanctus vero dicitur esse a Patre et a Filio
quia Spiritus est donum Patris et Filii,
id est quia procedit ab utroque.
5.
Eo dicitur Spiritus Sanctus quo donum, et eo donum quo procedens*.
Eo enim dicitur Spiritus quo donum, et eo donum quo procedens.
Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait :
Spiritus Sanctus,
qui non Trinitas sed in Trinitate intelligitur,
in eo quod proprie dicitur Spiritus Sanctus,
relative dicitur,
cum et ad Patrem et ad Filium refertur,
quia Spiritus Sanctus et Patris et Filii spiritus est.
Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine ;
apparet autem cum dicitur donum Dei :
donum est enim Patris et Filii,
quia a Patre procedit et a Filio.
Ecce his verbis aperte ostenditur eadem relatione dici Spiritum Sanctum et donum,
donum autem quia procedit a Patre et Filio.
Proprietas ergo,
qua dicitur Spiritus Sanctus vel donum,
processio ipsa est,
de qua post plenius agemus cum aliis.
6.
Augustinus : quod semper procedit Spiritus Sanctus.
Cum ergo ab aeterno processerit ab utroque, et ab aeterno donum fuit ;
non ergo Spiritus Sanctus eo tantum dicitur donum quia donatur,
nam et ante fuit donum quam donaretur.
Unde Augustinus in V libro De Trinitate :
Semper procedit Spiritus Sanctus, et non ex tempore, sed ab aeternitate procedit ;
sed quia sic procedebat ut esset donabile,
iam donum erat antequam esset cui daretur.
Aliter enim intelligitur cum dicitur donum,
aliter cum dicitur donatum.
Nam donum potest esse etiam antequam detur ;
donatum autem, nisi datum fuerit, nullo modo dici potest.
His verbis aperte ostenditur
quod sicut Spiritus Sanctus ab aeterno procedit,
ita ab aeterno donum est :
non quia donaretur a Patre Filio vel a Filio Patri,
sed quia ab aeterno processit donabilis.
7.
Quaeritur cui donabilis [et quomodo aliter donabilis quam Filius].
Sed quaeritur cui donabilis,
utrum Patri et Filio, an tantum nobis qui nondum eramus.
Si autem non erat donabilis Patri et Filio, sed tantum nobis,
et ex eo donum erat
quia sic donabilis procedebat,
videtur quod Filius eadem ratione semper donum fuerit :
quia a Patre processit ab aeterno donabilis nobis in tempore,
nam et de Filio legitur
quod
Ad quod dicimus
quia Spiritus Sanctus nobis tantum, non Patri vel Filio, donabilis processit,
sicut et nobis tantum datus est.
Et Filius vere datus est nobis, et ab aeterno processit a Patre non ut donabilis tantum,
sed ut genitus, qui et donari posset.
Processit ergo ut genitus et donabilis ;
sed Spiritus Sanctus non procedit ut genitus,
sed tantum ut donum.
Donum autem semper fuit,
non solum quia donabilis,
sed quia ab utroque processit et quia donabilis fuit.
Unde Augustinus in V libro De Trinitate :
et ideo donabilis.
Sed aliter donabilis quam Filius,
nam et aliter datus et aliter processit quam Filius.
Filii enim processio genitura est vel nativitas ;
Spiritus Sancti vero processio nativitas non est.
Utraque vero ineffabilis est.
Capitulum 3 (68)
1.
Quod sicut Filius nascendo accepit non tantum ut esset Filius sed etiam essentia,
ita et Spiritus Sanctus procedendo accepit non tantum ut esset donum sed etiam ut esset essentia.
Et notandum
quod sicut Filius nascendo accepit non tantum ut Filius sit,
sed omnino ut sit et ut ipsa substantia sit,
ita et Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedendo accepit non tantum ut Spiritus Sanctus sit vel donum,
sed etiam ut omnino sit et ut substantia sit.
Quod utique non accepit ex eo quod datur,
nam cum non detur nisi ex tempore,
si hoc haberet eo quo datur,
accepisset ergo ex tempore ut esset.
Unde Augustinus in V libro De Trinitate :
Filius non hoc tantum habet nascendo, ut sit Filius, sed omnino ut sit.
Quaeritur ergo utrum Spiritus Sanctus eo quo datur habeat non tantum ut donum sit, sed omnino ut sit.
Quod si non est nisi quia datur,
id est si non habet esse nisi eo quo datur,
sicut Filius nascendo habet non tantum ut sit Filius, quod relative dicitur,
sed omnino ut sit ipsa substantia,
quomodo iam Spiritus Sanctus erat ipsa substantia,
cum non prius daretur quam esset cui daretur ?
Non ergo eo quo datur,
sed procedendo habet ut sit donum et ut sit essentia ;
sicut Filius non eo quo datus est,
sed nascendo accepit non tantum ut sit Filius, sed ut sit essentia.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate ait :
Sicut Filio praestat essentiam sine initio temporis,
sine mutabilitate naturae de Patre generatio,
ita Spiritui Sancto praestat essentiam sine ullo initio temporis,
sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio.
2.
Quaestio :
ex praedictis videtur
quod Filius non tantum sit Filius nativitate, sed etiam Deus vel essentia,
et Spiritus Sanctus processione.
Hic oritur quaestio :
Si Filius nascendo babet non tantum ut sit Filius sed ut sit essentia,
et Spiritus Sanctus procedendo non tantum ut sit donum sed ut sit essentia :
ergo et Filius nativitate essentia est, et Spiritus Sanctus processione essentia est ;
cum alibi dicatur
quod nec Pater eo Pater est quo Deus, nec Filius eo Filius quo Deus, nec Spiritus Sanctus eo donum quo Deus,
quia, ut ait Augustinus in VII libro De Trinitate,
unde post plenius agemus.
Responsio.
Ad quod breviter respondentes,
dicimus quia nec Filius nativitate essentia est, sed tantum Filius ;
nec Spiritus Sanctus processione essentia est, sed tantum donum ;
et tamen uterque, ille nascendo, iste procedendo, accepit ut esset essentia.
Non enim, ut ait Hilarius in V libro De Trinitate,
per desectionem, aut protensionem, aut derivationem ex Deo Deus est,
sed ex virtute naturae in naturam eandem nativitate subsistit
Filius, et ex virtute naturae in naturam eandem processione subsistit Spiritus Sanctus.
3.
Exponit verba Hilarii.
Quod ita intelligi potest :
Ex Patre, qui est virtus ingenita,
naturam quam habet eandem Filius nativitate, id est nascendo,
et Spiritus Sanctus processione, id est procedendo habet.
Expositionem confirmat per verba Hilarii*.
Unde ipse idem, apertius eloquens, quod dixerat aperit subdens :
Nativitas, inquit, Dei non potest non eam de qua profecta est tenere naturam :
non enim aliud quam Deus subsistit,
quod non aliunde quam de Deo subsistit.
Ecce his verbis aperitur
quomodo accipiendum sit illud :
De Patre generatio praestat essentiam Filio,
et de utroque processio praestat essentiam Spiritui Sancto :
non quia ille essentia sit Filius et iste essentia sit Spiritus Sanctus,
immo proprietate personali,
sed quia et ille nascendo et iste procedendo essentiam habet eandem et totam
quae in Patre est.
Capitulum 4 (69)
1.
Quod Spiritus Santus dicitur donum et donatum secundum duos praedictos processionis modos.
Ex praedictis patet
quod Spiritus Sanctus sempiterne donum est,
et temporaliter datum vel donatum.
Ex quo apparet illa distinctio geminae processionis de qua supra egimus.
Nam secundum alteram processionem dicitur donatum vel datum,
secundum alteram vero dicitur donum.
2.
Secundum hoc quod donum est, refertur ad Patrem et Filium ;
secundum quod datum, ad eum qui dedit et ad eos quibus dedit.
Et secundum hoc quod sempiterne donum est,
refertur ad Patrem et Filium ;
secundum hoc vero quod dicitur datum vel donatum,
et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus datur ;
et eius dicitur esse qui dat,
et illorum quibus datur.
Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait :
Quod datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit.
Itaque Spiritus Sanctus non tantum Patris et Filii, qui dederunt,
sed etiam noster dicitur, qui accepimus.
Spiritus ergo et Dei est qui dedit,
et noster qui accepimus.
3.
Quod aliter Spiritus Sanctus dicitur noster, aliter spiritus naturalis*.
Non ille spiritus noster quo sumus :
quia ipse spiritus est hominis, qui in ipso est,
quamvis et illum spiritum qui hominis dicitur utique accepimus ;
sed aliter iste, aliter ille noster dicitur.
Aliud est enim quod accepimus ut essemus,
aliud quod accepimus ut sancti essemus.
Quod autem Spiritus Sanctus noster dicatur,
Scriptura ostendit :
Scriptum est enim de Ioanne quod in spiritu Eliae veniret :
ecce dictus est Eliae spiritus, scilicet Spiritus Sanctus quem accepit Elias.
Et Moysi ait Dominus : Tollam de spiritu tuo et dabo eis, id est dabo illis de Spiritu Sancto quem iam tibi dedi :
ecce et hic dictus est spiritus Moysi.
Patet igitur
quia Spiritus Sanctus noster dicitur spiritus,
scilicet quia nobis datus, et datus utique ad hoc ut sancti essemus ;
spiritus vero creatus ad hoc est datus ut essemus.
Capitulum 5 (70)
1.
An Filius, cum sit nobis datus, possit dici noster, ut Spiritus Sanctus.
Hic quaeritur utrum et Filius, cum sit nobis datus, dicatur vel possit dici noster.
Ad quod dicimus
quia Filius dicitur noster panis, noster redemptor et huiusmodi ;
sed non dicitur noster Filius,
quia Filius dicitur relative tantum ad illum qui genuit ;
et ideo non potest dici noster Filius, sed Patris tantum.
In eo autem quod dicitur datus,
et ad eum qui dedit et ad eos quibus datus est refertur,
ut Spiritus Sanctus.
2.
Quod non dicitur Spiritus Sanctus noster, sed Spiritus noster*.
Qui etiam cum in Scriptura, ut praedictum est, dicatur Spiritus noster, vel Spiritus tuus vel illius,
ut de Moyse et Elia dictum est,
nusquam tamen in Scriptura occurrit ita dici :
Spiritus Sanctus noster vel tuus vel illius,
sed Spiritus noster vel tuus Spiritus vel illius,
quia Spiritus Sanctus eo dicitur quo donum,
et utrumque relative dicitur ad Patrem et ad Filium ;
et hoc sempiterna relatione.
Si tamen aliquando dicitur donum nostrum,
accipitur donum pro donato vel data.
Cum vero donum accipitur eo modo quo Spiritus Sanctus,
donum tantum Patris et Filii dicitur, non hominis.
Ita et Filius sub hac appellatione non potest dici noster, ut dicatur Filius noster ;
sicut nec dicitur Spiritus Sanctus noster.
Et tamen de Filio dicitur « panis noster » et de Spiritu « Spiritus noster » :
ille noster panis,
quia nos reficit nobis datus ;
iste noster Spiritus,
quia nobis inspiratur a Patre et Filio,
et in nobis spirat sicut vult.
Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait :
Quod de Patre natum est, ad Patrem solum refertur cum dicitur Filius ;
et ideo Filius Patris est et non noster.
Dicimus tamen et panem nostrum da nobis,
sicut dicimus Spiritum nostrum.
Capitulum 6 (71)
1.
Utrum Spiritus Sanctus ad se ipsum referatur.
Post haec quaeritur utrum Spiritus Sanctus ad se ipsum referatur.
Hoc enim videtur ex praedictis posse probari :
si enim quod datur, refertur ad eum qui dat et ad eum cui datur,
et Spiritus Sanctus datur a seipso, ut praedictum est,
ergo refertur ad se ipsum.
2.
Haec quaestio non solvitur hic, sed differtur in sequentibus*.
Huius quaestionis determinationem in posterum differimus,
donec tractemus de his quae relative dicuntur de Deo ex tempore ,
in quibus datum et donatum continentur.
