Distinctio XLIV — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XLIV
Capitulum 1 (188)
1. An Deus possit facere aliquid melius quam facit.
Nunc illud restat discutiendum, utrum melius aliquid Deus possit facere quam facit.
2. Illi dicunt non posse*.
Solent enim illi scrutatores dicere quod ea quae facit Deus, non potest meliora facere, quia si posset facere et non faceret, invidus esset et non summe bonus. Et hoc ex simili adstuere conantur.
Ait enim dicit Augustinus in libro Quaestionum 84 :
A simili volunt dicere quod, si potest Deus rem meliorem facere quam facit, invidus est.
Sed non valet huius similitudinis inductio, quia Filium genuit de substantia sua ; ideoque, si posset gignere aequalem et non gigneret, invidus est. Alia vero, quae non de substantia sua facit, meliora facere potest.
3. Quaestio qua illi arctantur.
Verum hic ab eis responderi deposco, cur dicant rem aliquam, sive etiam rerum universitatem, in qua maior consummatio expressa est, non posse esse meliorem quam est : sive ideo, quia summe bona est, ita ut nulla omnino boni perfectio ei desit ; sive ideo, quia maius bonum quod ei deest, capere ipsa non valeat. Sed si ita summe bona dicitur ut nulla ei perfectio boni desit, iam creatura Creatori aequatur. Si vero ideo non potest melior esse, quia bonum amplius quod ei deest, capere ipsa non valet, iam hoc ipsum non posse defectionis est, non consummationis ; et potest esse melior, si fiat capax melioris boni, quod ipse potest qui eam fecit. Potest ergo Deus meliorem rem facere quam faciat.
Unde Augustinus, Super Genesim :
Ex praedictis constat quod potest Deus et alia facere quam facit, et quae facit, meliora ea facere quam facit.
4. Utrum alio vel meliori modo possit facere quam facit.
Post haec considerandum est utrum alio modo vel meliori quam facit, possit ea facere quae facit.
Responsio*.
Si modus operationis ad sapientiam opificis referatur, nec alius, nec melior esse potest. Non enim potest facere aliquid aliter vel melius quam facit, id est alia sapientia vel maiori sapientia : nihil enim sapientius potest facere quam facit. Si vero referatur modus ad rem ipsam quam facit Deus, dicimus quia et alius et melior potest esse modus. Et secundum hoc concedi potest quia ea quae facit, potest facere melius et aliter quam facit, quia potest quibusdam meliorem modum exsistendi praestare, et quibusdam alium.
Unde Augustinus in XIII libro De Trinitate dicit quod fuit et alius modus nostrae liberationis possibilis Deo, qui omnia potest ; sed nullus alius nostrae miseriae sanandae fuit convenientior. Potest igitur Deus eorum quae facit quaedam alio modo meliori, quaedam alio modo aeque bono, quaedam etiam minus bono facere quam facit : ut tamen modus referatur ad qualitatem operis, id est creaturae, non ad sapientiam Creatoris.
Capitulum 2 (189)
1. Utrum Deus semper possit omne quod olim potuit.
Praeterea quaeri solet utrum Deus semper possit omne quod olim potuit. Quod quibusdam non videtur, dicentibus : Potuit Deus incarnari, potuit mori et resurgere, et alia huiusmodi, quae modo non potest. Potuit ergo quae modo non potest, et ita habuit potentiam quam modo non habet : unde videtur eius potentia imminuta.
2. Responsio : sicut semper scit quae aliquando scit, et semper vult, ita semper potest quod olim potuit*.
Ad quod dicimus quia, sicut omnia semper scit quae aliquando scivit, et semper vult quae aliquando voluit, nec unquam aliquam scientiam amittit vel voluntatem mutat quam habuit, ita omnia semper potest quae aliquando potuit, nec unquam aliqua potentia sua privatur. Non est ergo privatus potentia incarnandi vel resurgendi, licet non possit modo incarnari vel resurgere. Sicut enim potuit olim incarnari, ita et potest modo esse incarnatus ; in quo eiusdem rei potentia monstratur.
3. Ut enim olim scivit se resurrecturum, et modo scit se resurrexisse ; nec est alia scientia illud olim scivisse, et hoc modo scire, sed eadem omnino. Et sicut voluit, olim resurgere, et modo resurrexisse ; in quo unius rei voluntas exprimitur. Ita potuit olim nasci et resurgere, et modo potest natus fuisse et resurrexisse ; et est eiusdem rei potentia. Si enim posset modo nasci et resurgere, non esset idem posse. Verba enim diversorum temporum, diversis prolata temporibus et diversis adiuncta adverbiis, eundem faciunt sensum, ut modo loquentes dicimus : Iste potest legere hodie ; cras autem dicemus : Iste potest legisse, vel potuit legere heri ; ubi unius rei monstratur potentia. Si autem diversis temporibus loquentes, eiusdem temporis verbis et adverbiis utamur, dicentes hodie : Iste potest hodie legere ; et dicentes cras : Iste potest hodie legere, non idem, sed diversa dicimus eum posse.
4. Fateamur igitur Deum semper posse et quidquid semel potuit, id est habere omnem illam potentiam quam semel habuit, et illius omnis rei potentiam cuius semel habuit ; sed non semper posse facere omne illud quod aliquando potuit facere : potest quidem facere aut fecisse quod aliquando potuit. Similiter quidquid voluit, et vult, id est omnem quam habuit voluntatem, et modo habet ; et cuiuscumque rei voluntatem habuit, et modo habet ; non tamen vult esse vel fieri omne quod aliquando voluit esse vel fieri, sed vult fuisse vel factum esse. Ita et de scientia Dei dicendum est.
