Distinctio XXXIX — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

 

 

Capitulum 1 (175)

 

  1. Utrum scientia Dei possit augeri vel minui, vel aliquo modo mutari : utrumque enim videtur posse probari.

Praeterea solet quaeri utrum scientia Dei possit augeri vel minui : utrumque enim videtur passe probari. Quod divina scientia possit augeri vel mutari, hoc modo probatur : quia potest Deus scire quod nunquam scit. Est enim aliquis qui non est lecturus hodie, et tamen potest esse ut legat hodie : potest enim hodie legere. Nihil autem potest fieri, quod non possit a Deo sciri. Potest ergo Deus scire hunc lecturum hodie ; potest igitur aliquid scire quod non scit ; ergo potest eius scientia augeri vel mutari.

Eademque videtur passe minui. Est enim aliquis hodie lecturus, quem Deus scit lecturum ; at potest esse ut non legat ; ergo potest Deus non scire hune lecturum. Potest igitur non scire aliquid quod scit ; ergo potest minui eius scientia vel mutari.

 

  1. Responsio cum determinatione*.

Ad quod dicimus quia Dei scientia omnino immutabilis est, nec augeri potest vel minui.

Nam, ut ait Augustinus in XV libro De Trinitate,

scientia Dei est ipsa sapientia, et sapientia est ipsa essentia sive substantia Dei ; quia in illius naturae simplicitate mirabili non est aliud sapere, aliud esse, sed quod est sapere, hoc est et esse.

Ideoque

novit omnia Verbum, quae novit Pater ; sed ei nosse de Patre est, sicut esse. Nosse enim et esse ibi unum est. Et ideo Patri, sicut esse non est a Filio, ita nec noss . Proinde tamquam se ipsum dicens Pater genuit Verbum sibi aequale per omnia. Non enim se ipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid minus aut amplius esset in eius Verbo quam in se ipso. Hoc est ergo omnino Verbum quod Pater, non tamen Pater est, quia iste Filius, ille Pater. Sciunt ergo invicem Pater et Filius, sed ille gignendo, iste nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum, sapientia, in eorum essentia, unusquisque eorum simul videt, non particulatim aut singillatim, velut alternante conspectu hinc illuc, et inde huc et rursus inde, vel inde in aliud atque aliud, ut aliqua videre non possit nisi non videns alia ; sed omnia simul videt, quorum nullum est quod non semper videat

et sciat. Eius itaque scientia inamissibilis et invariabilis est.

Nostra vero scientia et amissibilis est et receptibilis, quia non hoc est nobis esse quod scire. Propter hoc, sicut nostra scientia illi scientiae Dei, sic et nostrum verbum, quod nascitur de nostra scientia, dissimile est illi verbo, quod natum est de Patre scientia.

 

  1. Ex hac auctoritate clare ostenditur scientiam Dei omnino invariabilem esse, sicut ipsa essentia Dei omnino invariabilis est ; et quod Pater et Filius cum Spiritu Sancto simul omnia sciunt et vident. Sicut ergo non potest augeri vel minui divina essentia, ita nec divina scientia. Et tamen conceditur posse scire quod non scit, et posse non scire quod scit ; quia posset aliquid esse subiectum eius scientiae quod non est, et posset non esse subiectum aliquid quod est, sine permutatione ipsius scientiae.

 

 

Capitulum 2 (176)

 

  1. Oppositio : an Deus possit noviter vel ex tempore scire vel praescire aliquid.

Hic opponitur a quibusdam ita : Si Deus potest aliquid scire vel praescire quod nunquam scivit nec praescivit, potest ergo ex tempore aliquid scire vel praescire.

 

2. Ad quod dicimus : Potest quidem Deus scire vel praescire omne quod potest facere, et potest facere quod nunquam fiet ; potest igitur scire vel praescire quod nunquam fiet, nec est, nec fuit. Nec illud scit vel scivit, neque praescit vel praescivit, quia scientia eius non est nisi de his quae sunt vel fuerunt vel erunt ; et praescientia non est nisi de futuris. Et licet possit scire vel praescire quod nunquam est nec erit, non tamen potest aliquid scire vel praescire ex tempore. Potest utique scire vel praescire quod nunquam est nec erit, nec illud scitum vel praescitum est ab aeterno ; non tamen potest incipere scire vel praescire illud ; sed ita potest modo scire vel praescire, sicut potest scisse vel praescivisse ab aeterno. Si enim dicas eum modo posse scire vel praescire quod ab aeterno non scivit vel praesciit, id est ita quod ab aeterno non sciverit vel praesciverit, quasi utrumque simul esse possit, falsum est. Si vero dicis eum modo posse scire vel praescire quod ab aeterno non scivit vel praescivit, id est habere potentiam sciendi et praesciendi ab aeterno et modo aliquid, nec illud tamen praescitum est vel futurum, verum est. Non potest ergo noviter vel ex tempore scire vel praescire aliquid, sicut nec potest noviter vel ex tempore velle aliquid ; et tamen potest velle quod nunquam voluit.

 

 

Capitulum 3 (177)

 

Utrum Deus possit plura scire quam scit.

Item a quibusdam dicit ur Deus posse plura scire quam sciat, quia potest scire omnia quae scit, et potest aliqua facere quae nunquam erunt, et illa potest scire : non enim aliqua incognita facere potest. Si vero omnia essent quae modo sunt, et alia quaedam faceret quae non sunt nec erunt, et illa omnia sciret, pro certo plura sciret quam modo sciat. Nec tamen eius scientia augeri potest, quia hoc totum fieri posset sine mutabilitate scientiae. Constat ergo Dei scientiam omnino esse immutabilem, nec augeri posse vel minui, sed ei subiecta.

 

 

Capitulum 4 (178)

 

  1. Quod videatur adversum illi sententiae, qua supra dictum est Deum semper et simul scire omnia.

Ei vero quod praedictum est, scilicet quod Deus omnia semper videt et simul, videtur obviare quod ait Hieronymus in Expositione Habacuc :

Absurdum est, inquit, ad hoc deducere Dei maiestatem, ut sciat per momenta singula quot culices nascantur quotve moriantur, quota pulicum et muscarum sit multitudo, quotve pisces natent in aquis, et similia. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut dum providentiam eius etiam ad ima retrudimus, in nos ipsos iniuriosi simus, eandem irrationabilium et rationabilium providentiam esse dicentes.

Hic videtur dicere Hieronymus quod Deus illorum minimorum scientiam sive providentiam non habeat ; quod si est, tunc non omnia simul scit et semper.

 

2. Quomodo praemissa verba Hieronymi intelligenda sint*.

Ex tali itaque sensu illud dictum esse noverimus, ut Deum illa alternatim vel particulatim scire neget. Neque per diversa temporum momenta sic illa cognovit, sicut per varia momenta illorum quaedam deficiunt, quaedam incipiunt. Neque illis aliisque irrationabilibus ita providet, quemadmodum rationabilibus.

Numquid enim, ut ait Apostolus, cura est Deo de bobus ?

Et sicut non est cura Deo de bobus, ita nec de aliis irrationabilibus. Dicit tamen Scriptura quia ipsi

est cura de omnibus.

Providentiam ergo et curam universaliter de cunctis quae condidit habet, ut habeat unumquodque quod sibi debetur et convenit. Sed specialem providentiam atque curam habet de rationabilibus, de quibus praecepta tradidit, eisque recte vivendi legem praescripsit ac praemia promisit. Hanc providentiam et curam de irrationabilibus non habet.

Ideo Apostolus dicit quia non

est cura Deo de bobus.

Providet tamen omnibus, et curat, id est gubernat omnia,

qui omnibus solem suum facit oriri et pluviam dat.

Scit itaque Deus quanta sit multitudo pulicum, culicum et muscarum ac piscium, et quot nascantur quotve moriantur ; sed non scit hoc per momenta singula, immo simul et semper omnia ; neque ita scit, ut eandem habeat providentiam irrationabilium et rationabilium, id est ut eodem penitus modo provideat irrationabilibus et rationabilibus. Rationabilibus enim et praecepta dedit, et Angelos ad custodiam delegavit.

 

3. Brevis summa praedictorum cum additione quorundam.

Simul itaque et immutabiliter scit Deus omnia quae fuerunt et sunt et erunt, tam bona quam mala ; praescit quoque omnia futura, tam bona quam mala.

 

4. Quid sit praedestinatio et in quo differat a praescientia*.

Praedestinatio vero de bonis salutaribus est et de hominibus salvandis.

Ut enim ait Augustinus in libro De praedestinatione sanctorum,

praedestinatio est gratiae praeparatio, quae sine praescientia esse non potest ; potest autem sine praedestinatione esse praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus ; sed praescivit Deus etiam quae non est ipse facturus, id est omnia mala.

Praedestinavit eos quos elegit, reliquos vero reprobavit, id est ad mortem aeternam praescivit peccaturos.