Distinctio XXXIII — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

 

 

Capitulum 1 (143)

 

1. Utrum proprietates personarum sint ipsae personae et Deus, id est divina essentia.

Post supradicta, interius considerari atque subtiliter inquiri oportet utrum proprietates personarum, quibus ipsae personae determinantur, sint ipsae personae et sint Deus, id est divina essentia, an ita sint in personis ut non sint personae, ac per hoc nec divina essentia. Quod enim in personis sint proprietates, nemo inficiari audet, cum aperte clamet auctoritas quod

in personis est proprietas, et in essentia unitas.

Superius quoque multis Sanctorum testimoniis adstruximus personas proprietatibus distingui atque determinari, ipsasque proprietates, tres scilicet, propriis expressimus vocabulis.

 

2. Quod proprietates sint personae*.

Cum ergo proprietates ipsae ab aeterno fuerint, quibus ipsae personae determinantur et differunt, quomodo essent si in eis non essent ? et quomodo in eis essent et ipsae personae non essent, quin ibi esset multiplicitas ?

Breviter tangit quae supra posita sunt ut aliud addat*.

Quocirca, sicut proprietates esse in personis, ita et eas esse personas confitemur, sicut supra auctoritate Hieronymi, ut non pigeat revocare ad mentem, protestati sumus, in Expositione fidei ita dicentis :

Sabellii haeresim declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, idest personas, vel ut Graeci exprimunt hypostases, hoc est subsistentias, confitemur.

Ecce aperte dicit personas proprietatibus distingui et ipsas proprietates esse personas ; cuius hic verba perstringimus, quia supra latius posuimus.

 

  1. Quod proprietates sint divina essentia*.

Cumque de simplicitate deitatis supra dissereremus, auctoritatibus Sanctorum, scilicet Augustinui, Hilarii, Isidori necnon et Boethii, evidenter monstravimus Deum hoc esse omnino quod in se habet, excepto quod Pater habet Filium nec est Filius, et Filius habet Patrem nec est Pater ; et sic esse in natura trium ut qui habet, hoc sit quod habet, et totum quod ibi est unum esse, unam vitam esse : quae modo non iteramus, ne fastidium lectori ingeramus.

 

4. Ex praedictis concludit proprietates esse personas et unam essentiam*.

Si ergo proprietates ibi sunt, singula earum est id in quo est, et unum eademque vita singulae sunt. Fateamur ergo et proprietates esse in tribus personis, et ipsas esse personas atque divinam essentiam.

 

5. Auctoritate adstruit quod proprietas sit natura.

Quod enim proprietas etiam natura divina sit, ostendit Hilarius, dicens nativitatem Filii esse naturam unde ipsa est, in VII libro De Trinitate :

Utriusque natura non differt : unum sunt Pater et Filius. Habet igitur hoc sacramenti nativitas, ut complectatur in se et nomen et naturam et potestatem, quia nativitas non potest non esse ea natura unde nascatur Filius.

Idem in VI :

Nativitas proprietas est, veritas est.

Idem in VII dicit quod

naturae nativitas sit intelligenda esse in naturae Dei.

Supra etiam dicit quia

propriuin Patris est quod semper Pater est, et proprium Filii quod semper Filius est,

significans quod proprietas Patris est Pater, et proprietas Filii est Filius. His aliisque pluribus auctoritatibus aperte significari videtur quod proprietas Filii Filius sit, sic et Deus ; ita et proprietas Patris et proprietas Spiritus Sancti.

 

  1. Quidam negant, scilicet proprietates esse personas et divinam naturam, et quare.

Hoc autem aliqui negant, dicentes quidem proprietates in personis esse, sed non esse personas ipsas, quia ita dicunt esse in personis vel in essentia divina, ut non sint interius, sicut ea sunt, quae secundum substantiam de Deo dicuntur, ut bonitas, iustitia, sed extrinsecus affixa sunt. Atque ita esse, rationibus probare contendunt.

 

7. Obiectio eorum prima, qua votunt probare proprietates non esse personas*.

Si enim, inquiunt, proprietates personae sunt, non eis personae determinantur.

Contra quod dicimus quia etiam se ipsis personae differunt, sicut supra Hieronymus, loquens de Patre et Filio et Spiritu Sancto, dicit :

Substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur.
  1. Secunda*.

Sed iterum addunt : Si proprietates ipsae divina essentia sunt, cum essentia non differant tres personae, nec proprietatibus differunt. Quomodo enim differt Pater a Filio eo quod divina essentia est, cum in essentia unum sint ?

 

Responsio ad praemissa auctoritate nitens*. Horum doctrinis novis et humanis commentis verbo Hilarii respondeo :

Immensum est quod exigitur et incomprehensibile ; extra significantiam sermonis est, extra sensus intentionem ; non enuntiatur, non attingitur, non tenetur. Verborum significantiam rei ipsius natura consumit ; sensus contemplationem imperspicabile lumen obcaecat ; intelligentiae capacitatem quod fine nullo continetur excedit. Mihi ergo in sensu labes est, in intelligentia stupor est ; in sermone vero non iam infirmitatem, sed silentium confitebor. Periculosum nimis est de rebus tantis ac tam reconditis aliquid ultra praescriptum caeleste proferre : ut ultra praefinitionem Dei sermo de Deo sit. Forma fidei certa est : non ergo aliquid addendum est, sed modus constituendus audaciae ; quidquid ultra quaeritur, non intelligitur.

 

  1. Quomodo improbi haeretici insistant alia addentes.

Tertia obiectio*. Ceterum haereticorum improbitas

instinctu diabolicae fraudulentiae excitata,

nondum quiescit ; sed

in tanta rerum quaestione

addit : Si paternitas et filiatio in Deo sive in divina essentia sunt, eadem igitur res sibi pater est et filius. Nam in quo paternitas est, Pater est ; et in quo filiatio, Filius est. Si igitur una eademque res habet in se paternitatem et filiationem, ipsa et generat et generatur.

Quod dicentes, in Sabellianam haeresim pertrahuntur,

extendentes Patrem in Filium, cum ipsum sibi Filium, ipsum proponant et Patrem.

Si vero negaverint in una Dei essentia paternitatem esse et filiationem, quomodo ergo dicunt esse Deum ? His atque aliis argumentorum aculeis utuntur in suae opinionis assertionem, ut veritatis formam dissecent.

 

10. Responsio contra hanc eorum oppositionem, ubi traditur quod proprietates non penitus ita esse in Dei essentia sicut in hypostasibus dicitur.

Quorum audaciae resistentes atque ignorantiae providentes, audebimus aliquid super hoc loqui. Paternitas et filiatio non ita esse omnino dicuntur in divina substantia sicut in ipsis hypostasibus, in quibus ita sunt quod eas determinant, ut ait Ioannes Damascenus :

Characteristica idiomata sunt (id est determinativae proprietates) hypostaseos, et non naturae : etenim hypostasim determinant,

et non naturam. Ideoque, licet paternitas et filiatio sint divina essentia, cum eam non determinent, non ideo potest dici quod divina essentia et generet et generetur, vel quod eadem res sit sibi pater et filius. Ita enim proprietas determinat personam, ut hac proprietate hypostasis sit generans, et illa alia, hypostasis alia sit genita ; et ita non idem generat et generatur, sed alter alterum.

 

 

Capitulum 2 (144)

 

  1. Quaeritur quomodo proprietates possint esse in natura nec eam determinent.

Sed forte quaeres, cum hae proprietates non possint esse in personis quin eas determinent, quomodo in essentia divina esse possunt ita ut non eam determinent.

Respondeo tibi et hic cum Hilario :

Ego nescio, non requiro ; et consolabor me tamen. Archangeli nesciunt, Angeli non audierunt, saecula non tenent, Propheta non sensit, Apostolus non interrogavit, Filius ipse non edidit. Cesset ergo dolor querelarum. Non putet homo sua intelligentia generationis sacramentum passe consequi. Absolute tamen intelligendus est Pater et Filius

et Spiritus Sanctus.

Stat in hoc fine intelligentia verborum : est Filius a Patre, qui est unigenitus ab ingenito, progenies a parente, vivus a vivo ; non natura deitatis alia et alia, quia ambo unum.

Hoc credendo

incipe, procurre, persiste ; etsi non perventurum sciam, tamen gratulabor profecturum. Qui enim pie infinita persequitur, etsi non contingat aliquando, tamen proficiet prodeundo. Sed ne te inseras in illud secretum, et arcano inopinabilis nativitatis ne te immergas, summam intelligentiae comprehendere praesumens ; sed intellige incomprehensibilia esse.

His aliisque multis evidenter ostenditur nobis nullatenus Iicere maiestatem perscrutari, ius ponere potestati, modum circumscribere infinito.

 

  1. Quibus auctoritatibus opinionem suam, scilicet quod proprietas Patris vel Filii non sit Deus, muniant.

Verumtamen nondum desistunt, impatientiae spiritu agitati, sed opinionem suam etiam Sanctorum auctoritatibus munire conantur. Quibus ostendere volunt proprietatem qua Pater est Pater et proprietatem qua Filius est Filius non esse Deum ; ad hoc inducentes verba Augustini, super illum locum Psalmi :

Et non est substantia,

 ita dicentis :

Deus est quaedam substantia. Unde etiam in fide catholica sic aedificamur, ut dicamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unius esse substantiae. Quid est « unius substantiae » ? Quidquid est Pater quod Deus est, hoc est Filius, hoc Spiritus Sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod est. Pater enim non ad se, sed ad Filium dicitur ; ad se autem Deus dicitur. Eo ergo quod vel quo Deus est, substantia est. Et quia eiusdem substantiae est Filius, proculdubio et Filius est Deus. At vero quod Pater est, quia non substantiae est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus Filium Patrem esse sicut dicimus Filiu m Deum esse.

 

3. Qualiter retorquent verba Augustini ad suam pravitatem*.

Ex his verbis significari dicunt quod proprietas Patris vel proprietas Filii non sit Deus vel essentia divina. Cum enim dicit : « Eo quod Deus est, substantia est, sed quod Pater est, substantiae non est », aperte, inquiunt, ostendit id esse substantiam quo Deus est, id vero quo Pater est nec esse substantiam.

Item cum ait : « Pater non illud est quod est », ostendit eum non esse Patrem eo quod substantia est. Non enim simpliciter dixit : « Pater non est illud quod est », sed ait : « Cum Pater est, non illud est quod est », significans quo Pater est non esse illud quo est, id est essentiam. Haec illi ita exponentes, sua commenta simplicibus et incautis vera videri faciunt.

 

  1. Quod aliter illa sunt intelligenda quam dicant*.

Nos autem aliter ista intelligenda fore dicimus. Dicens enim : « Eo quod Deus est, substantia est, sed quod Pater est, substantiae non est », hoc intelligi voluit, quia essentia Deus est, et deitate substantia est. Eo enim substantia est, quo Deus est ; et e conversa : cuius ea est deitas quae substantia, et substantia quae deitas. Sed « quod Pater est, non est substantiae », id est non quo Pater est, eo substantia est, quia proprietate generationis Pater est, qua substantia non est ; ipsam tamen proprietatem substantiam esse non negavit. Ita etiam illud intelligendum est quod ait : « Cum Pater est, non illud est quod est », id est non illo Pater. est, quod vel quo ipse est, id est essentia, sed notione.

 

5. Aliis etiam verbis Augustini utuntur ut asserant quod dicunt, scilicet proprietates personarum non esse Dei substantiam.

Item illis verbis Augustini vehementer insistunt superius positis, scilicet :

Verbum, secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater ; secundum quod Verbum, non hoc est quod Pater.

Si, inquiunt, Verbum non est hoc quod Pater secundum quod est Verbum, id ergo quo Verbum est, non est illud quod Pater est ; proprietas igitur qua Verbum est, non est id quod Pater est : non est igitur divina essentia.

Responsio*.

Ad quod dicimus quia, licet secundum quod Verbum non sit hoc quod Pater est, ea tamen proprietas qua Verbum est, est id quod Pater est, id est divina essentia, sed non est hypostasis Patris.