Distinctio XLII — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XLII

DISTINCTIO XLII

 

 

Capitulum 1 (184)

 

De omnipotentia Dei : ubi prius consideratur quare dicatur omnipotens.

Nunc de omnipotentia Dei agendum est : ubi prima consideratio occurrit quomodo vere Deus dicatur omnipotens : an quia omnia possit, an tantum quia ea possit quae vult.

Quod enim Deus omnia possit, pluribus auctoritatibus probatur.

Ait enim Augustinus in libro Quaestionum veteris et novae Legis :

Omnia quidem potest Deus, sed non facit nisi quod convenit veritati eius et iustitiae.

Idem in eodem :

Potuit Deus cuncta simul facere, sed ratio prohibuit,

id est voluntas. Rationem nempe ibi voluntatem appellavit, quia Dei voluntas rationabilis est et aequissima. Fatendum est ergo Deum omnia posse.

 

 

Capitulum 2 (185)

 

  1. Quomodo Deus dicatur omnia posse, cum nos multa possimus quae ipse non potest.

Sed quaeritur quomodo omnia posse dicatur, cum nos quaedam possimus quae ipse non potest : non enim potest ambulare, loqui et huiusmodi, quae a natura divinitatis penitus sunt aliena, cum horum instrumenta nullatenus habere queat incorporea et simplex substantia.

Responsio*.

Quibus id respondendum arbitror, quod huiusmodi actiones, ambulatio scilicet et locutio et huiusmodi, a Dei potentia alienae non sunt, sed ad ipsam pertinent. Licet enim huiusmodi actiones in se Deus habere non possit : non enim potest ambulare vel loqui et huiusmodi, eas tamen in creaturis potest operari. Facit enim ut homo ambulet et loquatur et huiusmodi. Non ergo per istas actiones divinae potentiae detrahitur aliquid quia et haec potest facere Deus omnipotens.

 

  1. De aliis obicitur.

Sed sunt alia quaedam, quae Deus nullatenus facere potest, ut peccata : non enim potest mentiri, non potest peccare.

Solvit*.

Sed non ideo omnipotentiae Dei in aliquo detrahitur vel derogatur, si peccare non posse dicitur, quia non esset hoc potentiae, sed infirmitatis : si enim hoc posset, omnipotens non esset. Non igitur impotentiae, sed potentiae imputandum est, quod ista non potest.

Unde Augustinus in XV libro De Trinitate :

Magna, inquit, Dei potentia est, non posse mentiri.

Sunt enim quaedam quae in aliis rebus potentiae deputanda sunt, in aliis vero minime ; et quae in aliis laudabilia sunt, in aliis reprehensibilia sunt. Non ergo ideo Deus minus potens est, quia peccare non potest, cum omnipotens nullatenus sit qui hoc potest.

 

  1. Item de aliis opponit.

Sunt etiam et alia quaedam, quae Deus non potest ; unde videtur non omnia posse : non enim potest mori vel falli.

Unde Augustinus in libro De symbolo :

Deus omnipotens non potest mori, non potest falli, non potest miser fieri, non potest vinci. Haec utique et huiusmodi, absit ut possit omnipotens !

Si enim huiusmodi passionibus atque defectibus subici posset, omnipotens minime foret. Et inde monstratur omnipotens, quia ei haec propinquare non valent ; potest tamen haec et in aliis operari.

 

 

Capitulum 3 (186)

 

  1. Quod omnipotentia Dei secundum duo consideratur.

Hic igitur diligenter considerantibus omnipotentia eius secundum duo apparet, scilicet quod omnia facit quae vult, et nihil omnino patitur. Secundum utrumque Deus omnipotens verissime praedicatur, quia nec aliquid est quod ei ad patiendum corruptionem inferre valeat, nec aliquid ad faciendum impedimentum afferre. Manifestum est itaque Deum omnino nihil posse pati, et omnia facere posse, praeter ea sola quibus eius dignitas laederetur eiusque excellentiae derogaretur ; in quo tamen non est minus omnipotens : hoc enim posse non esset posse, sed non posse. Nemo ergo Deum impotentem in aliquo dicere praesumat, qui omnia potest quae posse potentiae est ; et inde vere dicitur omnipotens.

 

2. Quibusdam auctoritatibus traditur quod ideo dicitur omnipotens quia potest quidquid vult.

Ex quibusdam tamen auctoritatibus traditur ideo vere dici omnipotens, quia quidquid vult, potest.

Unde Augustinus in Enchiridion :

Non ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest, nec voluntate cuiuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus.

Idem in libro De spiritu et littera :

Non potest Deus facere iniusta, quia ipse summa iustitia et bonitas est. Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid vult, ita ut nihil valeat eius voluntati resistere quin compleatur, aut aliquo modo impedire eandem.

Ioannes Chrysostomus in homilia quadam De expositione Symboli ait :

Omnipotens dicitur quia posse illius non potest invenire non posse ; dicente Propheta : Omnia, quaecumque voluit, fecit ; ipse est ergo omnipotens, ut totum quod vult possit.

Unde Apostolus :

Eius, inquit, voluntati quis resistet ?

His auctoritatibus videtur ostendi quod Deus ex eo tantum dicatur omnipotens, quod omnia potest quae vult, non quia omnia possit.

 

  1. Determinatio praemissarum auctoritatum.

Sed ad hoc potest dici quod Augustins, ubi dicit : « Omnipotens non dicitur quod omnia possit » etc., tam ample et generaliter accepit « omnia », ut etiam mala includeret, quae Deus nec vult nec potest. Non ergo negavit eum posse omnia quae convenit ei posse.

Similiter, cum dicit : « Non ob aliud veraciter dicitur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest », non negat eum passe etiam ea quae non vult, sed adversus illos qui dicebant Deum multa velle quae non poterat, affirmat eum passe quidquid vult, et ex eo vere dici omnipotentem, non ob aliud, quia potest quidquid vult.

 

  1. Quomodo intelligendum sit : potest quidquid vult.

Sed cave quomodo intelligas « potest quidquid vult », an quidquid vult se posse, an quidquid vult facere, an quidquid vult fieri. Si enim dicas ideo omnipotentem vocari, quia potest quidquid vult se posse, ergo et Petrus nunc omnipotens similiter dici potest, vel quilibet sanctorum Beatorum, quia potest quidquid vult se posse, et potest facere quidquid vult facere. Non enim vult facere nisi quod facit, nec posse nisi quod potest. Sed non potest facere quidquid vult fieri : vult enim salvos fieri qui salvandi sunt ; verumtamen eos salvare non valet. Deus autem quidquid vult fieri, potest facere. Si enim vult aliquid fieri per se, potest illud per se facere, et per se facit ; sicut caelum et terram per se fecit quia voluit. Si autem vult fieri per creaturam, et per eam operatur : sicut per homines facit domos et huiusmodi artificialia. Et Deus quidem ex se et per se potest ; homo autem vel Angelus, quantumcumque beatus, non est potens ex se vel per se.

 

5. Oppositio.

Sed forte dices : Nec Dei Filius potest a se, nec Spiritus Sanctus, sed solus Pater. Ille enim potest a se, qui est a se ; Filius autem, quia non est a se, sed a Patre, non potest a se, sed a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque.

Solvit*.

Ad quod dicimus quia, licet Filius non possit a se nec operetur a se, potest tamen et operatur per se, sicut et Spiritus Sanctus.

Unde Hilarius in libro IX De Trinitate :

Naturae, inquit, cui contradicis, haeretice, haec unitas est, ut ita per se agat Filius ne a se agat, et ita non a se agat ut per se agat.

Per se autem dicitur agere et potens esse, quia naturalem habet potentiam eandem quam et Pater, qua potens est et operatur ; sed quia illam habet a Patre, non a se, ideo a Patre, non a se dicitur posse et agere. Homo autem vel Angelus gratuitam habet potentiam qua potens est.

 

  1. Hic plene ostenditur quare omnipotens dicatur*.

Ideo igitur vere ac proprie Deus Trinitas omnipotens dicitur, quia per se, id est naturali potentia, potest quidquid vult fieri, et quidquid vult se posse. Nihil enim vult fieri, quod non possit facere per se vel per creaturam ; et nihil vult se posse, quod non possit. Et omne quod vult fieri, vult se posse ; sed non omne quod vult se posse, vult et fieri : si enim vellet, et fieret, quia voluntati eius nihil resistere potest.