Distinctio XXX — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXX
Capitulum 1 (129)
- De his quae temporaliter de Deo dicuntur et relative, secundum accidens quod non Deo, sed creaturis accidit.
Sunt enim quaedam quae ex tempore de Deo dicuntur eique temporaliter conveniunt sine sui commutatione, et relative dicuntur secundum accidens, non quod accidit Deo, sed quod accidit creaturis, ut creator, dominus, refugium, datum vel donatum et huiusmodi.
De his Augustinus in V Iibro De Trinitate ita ait :
Item :
- Opinio quod non ex tempore sit dominus, quia est dominus temporis, quod non est ex tempore*.
Sed hic aliquis dicet quod non ex tempore competit Deo haec appellatio qua dicitur dominus, quia non est tantum dominus rerum quae ex tempore coeperunt, sed etiam illius rei quae non coepit ex tempore, id est ipsius temporis, quod non coepit in tempore, quia non erat ante tempus quam inciperet ; et ideo non coepit esse dominus ex tempore.
Responsio*.
Ad quod dici potest quia, licet non coeperit ex tempore esse dominus temporis, coepit tamen esse dominus temporis, quia non semper fuit tempus ; et ipsius hominis ex tempore coepit esse dominus.
De hoc Augustinus in eodem libro continue ita dicit :
3. Quomodo intelligendum sit nihil de Deo dici secundum accidens et quae sint accidentia relativa*.
4. Per similitudinem ostendit quod potest Deus dici ubi ante non dicebatur sine sui mutatione, ut nummus dicitur pretium*.
5. Quod Deus dicitur refugium relative ex tempore sine sui mutatione*.
6. Quod et pater dicitur relative*.
7. Summatim praedictorum intelligentiam perstringit*.
Ex his aperte ostenditur quod quaedam de Deo temporaliter dicuntur relative ad creaturas sine mutatione deitatis, sed non sine mutatione creaturae ; et ita accidens est in creatura, non in Creatore. Et appellatio qua creatura relative dicitur ad Creatorem relativa est, et relationem notat quae est in ipsa creatura ; appellatio vero illa qua Creator relative dicitur ad creaturam, relativa quidem est, sed nullam notat relationem quae sit in Creatore.
Capitulum 2 (130)
Hic solvitur quaesti qua quaerebatur an Spiritus Sanctus dicatur daturit relative ad se, cum ipse det se.
Hic potest solvi quaestio superius proposita, ubi quaerebatur : cum Spiritus Sanctus dicatur datum vel donatum
et cum Spiritus Sanctus det se ipsum, utrum ad se ipsum relative dicatur cum dicitu r dari vel donari.
Solutio*.
Cui quaestioni respondentes, dicimus Spiritum Sanctum dici datum vel donatum relative et ad dantem et ad illum cui datur. Dans autem sive donator est Pater cum Filio et Spiritu Sancto. Nec tamen dicimus Spiritum Sanctum referri ad se, sed appellatio dati vel donati refertur et ad dantem et ad recipientem, quia non potest aliquid dici datum, nisi ab aliquo et alicui detur. Cum autem Spiritus Sanctus dari a se vel datus a se dicitur, relative quidem dicitur ad illum cui datur, et est appellatio relativa, et in illo cui datur mutatio fit, non in dante.
