Distinctio XXX — Livre I — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre I

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

 

Capitulum 1 (129)

 

  1. De his quae temporaliter de Deo dicuntur et relative, secundum accidens quod non Deo, sed creaturis accidit.

Sunt enim quaedam quae ex tempore de Deo dicuntur eique temporaliter conveniunt sine sui commutatione, et relative dicuntur secundum accidens, non quod accidit Deo, sed quod accidit creaturis, ut creator, dominus, refugium, datum vel donatum et huiusmodi.

De his Augustinus in V Iibro De Trinitate ita ait :

Creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum.

Item :

Non moveat quod Spiritus Sanctus, cum sit coaeternus Patri et Filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, veluti hoc ipsum quod donatum diximus. Nam sempiterne Spiritus est donum, temporaliter autem donatum. Et si dominus non dicitur nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cuius ille dominus est ; ergo dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere : quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum.

 

  1. Opinio quod non ex tempore sit dominus, quia est dominus temporis, quod non est ex tempore*.

Sed hic aliquis dicet quod non ex tempore competit Deo haec appellatio qua dicitur dominus, quia non est tantum dominus rerum quae ex tempore coeperunt, sed etiam illius rei quae non coepit ex tempore, id est ipsius temporis, quod non coepit in tempore, quia non erat ante tempus quam inciperet ; et ideo non coepit esse dominus ex tempore.

Responsio*.

Ad quod dici potest quia, licet non coeperit ex tempore esse dominus temporis, coepit tamen esse dominus temporis, quia non semper fuit tempus ; et ipsius hominis ex tempore coepit esse dominus.

De hoc Augustinus in eodem libro continue ita dicit : 

Quisquis exstiterit qui aeternum Deum solum dicat, tempora vero non esse aeterna, propter varietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse coepisse, quia non erat tempus antequam tempora inciperent, et ideo non in tempore acciderit Deo ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt : quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cuius utique dominus non erat antequam esset ? Certe, ut dominus hominis esset, ex tempore accidit Deo ; et ut omnis amoveatur controversia, certe ut tuus dominus esset vel meus, qui modo esse coepimus, ex tempore habuit.

 

3. Quomodo intelligendum sit nihil de Deo dici secundum accidens et quae sint accidentia relativa*.

Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici Deum ? nisi quia ipsius naturae nihil accidit quo mutetur : ut ea sint accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur accidunt, sicut amicus relative dicitur. Non enim amicus esse incipit, nisi cum amare coeperit : fit ergo aliqua mutatio voluntatis ut amicus dicatur.

 

4. Per similitudinem ostendit quod potest Deus dici ubi ante non dicebatur sine sui mutatione, ut nummus dicitur pretium*.

Nummus vero, cum dicitur pretium, relative dicitur ; nec tamen mutatus est cum esse coepit pretium, neque cum dicitur pignus et huiusmodi. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione toties dici relative, ut neque cum incipit dici, neque cum desinit, aliquid in eius natura vel forma, qua nummus est, mutationis fiat : quanto facilius de illa incommutabili Dei substantia debemus accipere quod ita dicatur relative aliquid ad creaturam, ut quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae Dei accidisse aliquid intelligatur, sed illi creaturae ad quam dicitur.

 

5. Quod Deus dicitur refugium relative ex tempore sine sui mutatione*.

Qualiter etiam refugium nostrum dicitur ; refugium enim nostrum dicitur Deus relative : ad nos enim refertur, et tunc refugium nostrum fit cum ad eum refugimus. Numquid tunc fit aliquid in eius natura, quod antequam refugeremus ad eum non erat ? In nobis ergo fit aliqua mutatio, qui ad eum refugiendo efficimur meliores ; in illo autem nulla.

 

6. Quod et pater dicitur relative*. 

Sic et pater noster esse incipit cum per eius gratiam regeneramur, qui dedit nobis potestatem filios Dei fieri. Substantia igitur nostra mutatur in melius cum filii eius efficimur ; simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutation substantiae. Quod ergo temporaliter dici incipit Deus quod antea non dicebatur, manifestum est relative dici, non tamen secundum accidens Dei, quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens eius ad quod dici aliquid Deus incipit relative.

 

7. Summatim praedictorum intelligentiam perstringit*.

Ex his aperte ostenditur quod quaedam de Deo temporaliter dicuntur relative ad creaturas sine mutatione deitatis, sed non sine mutatione creaturae ; et ita accidens est in creatura, non in Creatore. Et appellatio qua creatura relative dicitur ad Creatorem relativa est, et relationem notat quae est in ipsa creatura ; appellatio vero illa qua Creator relative dicitur ad creaturam, relativa quidem est, sed nullam notat relationem quae sit in Creatore.

 

 

Capitulum 2 (130)

 

Hic solvitur quaesti qua quaerebatur an Spiritus Sanctus dicatur daturit relative ad se, cum ipse det se.

Hic potest solvi quaestio superius proposita, ubi quaerebatur : cum Spiritus Sanctus dicatur datum vel donatum

(quod autem datur, refertur et ad eum qui dat et ad illum cui datur) ;

et cum Spiritus Sanctus det se ipsum, utrum ad se ipsum relative dicatur cum dicitu r dari vel donari.

Solutio*.

Cui quaestioni respondentes, dicimus Spiritum Sanctum dici datum vel donatum relative et ad dantem et ad illum cui datur. Dans autem sive donator est Pater cum Filio et Spiritu Sancto. Nec tamen dicimus Spiritum Sanctum referri ad se, sed appellatio dati vel donati refertur et ad dantem et ad recipientem, quia non potest aliquid dici datum, nisi ab aliquo et alicui detur. Cum autem Spiritus Sanctus dari a se vel datus a se dicitur, relative quidem dicitur ad illum cui datur, et est appellatio relativa, et in illo cui datur mutatio fit, non in dante.