Distinctio XL — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XL
Capitulum 1 (179)
1. An aliquis praedestinatorum possit damnari vel reproborum salvari.
Praedestinatorum nullus videtur posse damnari, nec reproborum aliquis posse salvari.
Unde Augustinus in libro De correctione et gratia :
id est non potest augeri vel minui.
2. Oppositio*.
Ad hoc autem obiciunt quidam, nitentes probare numerum electorum posse minui et augeri, sic : Posset Deus non apponere gratiam quibus apponit, et posset subtrahere quibus non subtrahit ; quod si fieret, utique damnarentur. Possent ergo damnari isti, qui tamen salvabuntur ; posset itaque minui electorum numerus. Ita posset etiam augeri, quia posset apponi gratia quibus non apponitur, per quam salvarentur ; possent ergo salvari habita gratia, qui tamen sine ea damnabuntur ; posset itaque augeri numerus electorum.
3. Responsio*.
Quibus respondemus ex ea ratione dictum esse, et verum esse, numerum electorum non posse augeri vel minui, quia non potest utrumque simul esse, scilicet ut aliquis salvetur et non sit praedestinatus, vel ut aliquis praedestinatus sit et damnetur. Intelligentia enim conditionis implicitae veritatem facit in dicto et impossibilitatem in vero. Si vero simpliciter intelligatur, impossibilitas non admittitur, ut cum dicitur : « Praedestinatus potest vel non potest damnari » et « reprobus potest salvari ». In his enim et huiusmodi locutionibus ex ratione dicti diiudicanda est sententia dictionis. Alia namque fit intelligentia si per coniunctionem haec accipiantur dicta, atque alia si per disiunctionem, ut supra, cum de praescientia agebatur, praetaxatum est. Si enim cum dicis « praedestinatus non potest damnari », intelligas ita : id est non potest esse ut praedestinatus sit et damnetur, verum dicis, quia coniunctim intelligis ; falsum autem si disiunctim, ut si intelligas istum non posse damnari quem dico praedestinatum. Potuit enim non esse praedestinatus, et ita damnaretur.
4. Quomodo adhuc instent quaestioni.
Verumtamen adhuc instant, et secundum coniunctionem argumentando ita procedunt : Non, inquiunt, potest esse ut aliquis praedestinatus sit et damnetur. Utrumque istorum simul esse non potest ; sed alterum horum non potest non esse ; scilicet quin iste sit praedestinatus : ab aeterno enim praedestinatus est, et non potest modo non esse praedestinatus. Cum ergo impossibile sit simul utrumque esse, et impossibile sit alterum non esse, videtur non posse alterum esse, scilicet ut damnetur. Quod si est, ergo non potest esse ut non salvetur.
5. Solutio, in qua magis vellet alios audire quam docere.
In huius quaestionis solutione mallem alios audire quam docere. Dicimus tamen similem de praescientia posse moveri quaestionem ; ideoque, tam hic quam ibi, unam facimus responsionem, dicentes determinandum fore illud cui innititur tota haec quaestio, scilicet « impossibile est alterum non esse, scilicet quin iste modo sit praedestinatus : ab aeterno enim iste praedestinatus est ». Distinguendum enim est cum ait : « iste non potest modo non esse praedestinatus » vel « non potest modo esse quin sit praedestinatus ». Hoc enim et coniunctim et disiunctim intelligi potest. Non enim potest esse ut ab aeterno sit praedestinatus et modo non sit praedestinatus, nec potest esse simul ut sit praedestinatus et non sit praedestinatus ; sed tamen potuit esse ab aeterno quod non esset praedestinatus, et potuit ab aeterno non esse praedestinatus. Et sicut ab aeterno Deus potuit eum non praedestinare, ita conceditur a quibusdam quod et modo potest Deus eum non praedestinasse ab aeterno. Ergo potest Deus non praedestinasse eum ; ergo potest iste non fuisse praedestinatus. Si vero non fuisset praedestinatus, nec esset praedestinatus ; ergo potest modo non esse praedestinatus. Ita et de praescientia et praescitis dicunt. Quod in actionibus vel operationibus Dei et hominum nullatenus concedunt. Ex quo enim aliquid factum est vel dictum, non concedunt quod possit non esse vel non fuisse ; immo impossibile est non esse vel non fuisse quod factum est vel dictum, referentes possibilitatem vel impossibilitatem ad naturam rei exsistentis. Cum vero de praescientia vel praedestinatione Dei agitur, possibilitas vel impossibilitas ad potentiam Dei refertur, quae semper eadem fuit et est, quia praedestinatio, praescientia, potentia unum in Deo est.
Capitulum 2 (180)
- Quid sit reprobatio Dei et in quibus consideretur, et quis sit praedestinationis effectus.
Cumque praedestinatio sit gratiae praeparatio, id est divina electio, qua elegit quos voluit
ut ait Apostolus ; reprobatio e converso intelligenda est praescientia iniquitatis quorundam et praeparatio damnationis eorundem.
Hic dicitur quid sit praedestinationis effectus*.
Sicut enim praedestinationis effectus illa gratia est qua in praesenti iustificamur atque ad recte videndum et in bono perseverandum adiuvamur, et illa qua in futuro beatificamur ; (Hic secundum quae consideretur reprobatio*.) ita reprobatio Dei, qua ab aeterno non eligendo quosdam reprobavit, secundum duo consideratur : quorum alterum praescit et non praeparat, id est iniquitatem ; alterum praescit et praeparat, scilicet aeternam poenam.
Unde Augustinus Ad Prosperum et Hilarium :
Augustinus in libro De bono perseverantiae* :
Sicut ergo praedestinatio Dei proprie
ita reprobatio Dei est praescientia malitiae in quibusdam non finiendae et praeparatio poenae non terminandae.
- Quod obduratio quodam modo effectus est reprobationis*.
Et sicut praedestinationis effectus est gratiae appositio, ita reprobationis aeternae quodam modo effectus esse videtur obduratio.
3. Quomodo dicatur Deus obdurare*.
sicut nec digni sunt.
Unde Apostolus ait :
misericordiam appellans praedestinationem, et praecipue praedestinationis effectum, id est gratiae appositionem ; obdurationem vero, gratiae privationem.
Non enim, ut ait Augustins, Ad Simplicianum, intelligendum est quod Deus ita induret,
