Distinctio II — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO II
Capitulum 1 (4)
1.
De mysterio trinitatis et unitatis.
Hoc itaque vera ac pia fide tenendum est,
quod
Trinitas sit unus et solus et verus Deus,
ut ait Augustinus in I libro De Trinitate, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
Et haec Trinitas unius eiusdemque substantiae vel essentiae dicitur, creditur et intelligitur,
quae est summum bonum,
quod purgatissimis mentibus cernitur.
Mentis enim humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur,
nisi per iustitiam fidei emundetur.
2.
Idem in eodem :
3.
De hac igitur re summa et excellentissima cum modestia et timore agendum est,
et attentissimis auribus atque devotis audiendum,
ubi quaeritur unitas Trinitatis, Patris scilicet et Filii et Spiritus Sancti,
quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur.
Proinde omnis qui audit et legit
ea quae de ineffabili
et inaccessibili deitatis luce
dicuntur,
studeat imitari atque servare
quod venerabilis doctor Augustinus in I libro De Trinitate de se ipso ait :
Capitulum 2 (5)
1.
Quae fuerit intentio scribentium de Trinitate.
ut sit unitas in essentia et pluralitas in personis.
Ideoque non sunt tres dii, sed unus Deus,
licet Pater Filium genuerit et ideo Filius non sit qui Pater est,
Filiusque a Patre sit genitus et ideo Pater non sit qui Filius est,
et Spiritus Sanctus nec Pater sit nec Filius,
sed tantum Patris et Filii spiritus,
utrique coaequalis et ad Trinitatis pertinens unitatem.
2.
Augustinus in libro Retractationum :
3.
Capitulum 3 (6)
Quis ordo servandus cum de Trinitate agitur.
Ceterum, ut in libro I De Trinitate Augustinus docet,
primum secundum auctoritates sanctarum Scripturarum, utrum ita se fides habeat, demonstrandum est.
Deinde adversus garrulos ratiocinatores, elatiores quam capaciores
rationibus catholicis et similitudinibus congruis ad defensionem et assertionem fidei utendum est,
ut eorum inquisitionibus satisfacientes, mansuetos plenius instruamus,
et illi,
si nequiverint invenire quod quaerunt,
de suis mentibus potius quam de ipsa veritate vel de nostra dissertione conquerantur.
Capitulum 4 (7)
1.
Testimonia Sanctorum de Trinitate.
Proponamus ergo in medium veteris ac novi Testamenti auctoritates,
quibus divinae unitatis atque trinitatis veritas demonstretur.
Ac primum ipsa Legis exordia occurrant,
ubi Moyses ait :
Item :
Ecce hic significavit unitatem divinae naturae :
Deus enim et Dominus, ut ait Ambrosius in libro I De Trinitate, nomen est naturae, nomen est potestatis.
Item,
alibi Deus loquens ad Moysen ait :
Dicens enim Ego sum, non Nos sumus,
et Qui est, non Qui sumus,
apertissime declaravit unum solum Deum esse.
In cantico etiam Exodi legitur :
non ait Domini, unitatem volens significare.
2.
Personarum quoque pluralitatem et naturae unitatem simul ostendit Dominus in Genesi
dicens :
Dicens enim Faciamus et nostram, pluralitatem personarum ostendit ;
dicens vero imaginem, unitatem essentiae.
Ut enim dicit Augustinus in libro De fide ad Petrum,
si in illa natura Patris et Filii et Spiritus Sancti una esset tantum persona,
non diceretur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
Cum enim dicit ad imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cuius imaginem homo fieret ;
cum vero dicit nostram, ostendit eundem Deum non unam, sed plures esse personas.
3.
Aperte ostendit quod nec solitudo, nec diversitas, nec singularitas ibi est, sed similitudo*.
Hilarius quoque in libro III De Trinitate dicit his verbis significari
quod in Trinitate nec diversitas est, nec singularitas vel solitudo, sed similitudo et pluralitas, sive distinctio.
Ait enim sic :
Qui dixit : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,
invicem esse sui similes in eo quod dicit imaginem et similitudinem nostram ostendit.
Imago enim sola non est, et similitudo non sibi est ;
neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit.
Item,
idem in IV libro :
Absolutius voluit intelligi significationem hanc, non ad se tantum esse referendam,
dicendo Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
Professio enim consortii sustulit intelligentiam singularitatis,
quia consortium aliquod non potest esse sibi ipsi solitario ;
neque rursum solitudo solitarii recipit faciamus,
neque quisquam alieno a se loquitur nostram.
Uterque igitur sermo, scilicet faciamus et nostram, ut solitarium eundemque non patitur,
ita neque diversum a se alienumque significat.
Solitario convenit faciam et meam ; non solitario vero convenit dicere faciamus et nostram.
Uterque sermo, ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse vel diversum esse significat.
Nobis quoque nec solitarius, nec diversus est confitendus.
Ita ergo Deus ad communem sibi cum Deo imaginem eandemque similitudinem hominem reperitur operari,
ut nec significatio efficientis admittat intelligentiam solitudinis,
nec operatio constituta ad eandem imaginem vel similitudinem patiatur diversitatem divinitatis.
4.
Quid ex verbis illis intelligi debeat*.
In his verbis Hilarius pluralitatem personarum voluit intelligi nomine « consortii » ;
atque significavit nomine « consortii » vel pluralitatis non poni aliquid,
sed removeri.
Pluralitas enim vel consortium personarum cum dicitur,
solitudo et singularitas negatur ;
cum dicimus plures esse personas,
significamus quod non est una sola.
Ideo Hilarius, volens ista subtiliter et sane intelligi,
ait :
Professio consortii sustulit intelligentiam singularitatis ;
non dicit : « posuit aliquid ».
Ita etiam cum dicimus tres personas,
singularitatem et solitudinem tollimus ;
et quod Pater non est solus, nec Filius est solus, nec Spiritus Sanctus est solus significamus,
et quod nec Pater tantum est et Filius, nec Pater tantum et Spiritus Sanctus, nec Filius tantum et Spiritus Sanctus.
De hoc autem in sequenti plenius agetur,
ubi etiam secundum quid similes dicantur tres personae,
et utrum aliquo modo sit ibi diversitas vel differentia, ostendetur.
5.
Ad id quod coeperat redit, ut alias scilicet auctoritates supponat.
Nunc vero ad propositum redeamus,
et ad ostendendam personarum pluralitatem atque essentiae divinae unitatem alias Sanctorum auctoritates inducamus.
Moyses dicit :
per Deum significans Patrem,
per principium Filium.
Et
pro eo quod apud nos dicitur Deus, hebraica veritas habet Elohim,
quod est plurale huius singularis quod est El.
Quod ergo non est dictum El, quod est Deus,
sed Elohim, quod potest interpretari dii sive iudices,
ad pluralitatem personarum refertur.
Ad quam etiam illud attinere videtur,
quod diabolus per serpentem dixit :
pro quo
in hebraeo habetur Elohim,
ac si diceret : Eritis sicut divinae personae.
6.
Ille etiam maximus Prophetarum et Regum, David, qui suam caeteris praefert intelligentiam dicens :
unitatem divinae naturae ostendens
ait :
non dicit Domini.
Alibi etiam, eiusdem unitatem et aeternitatem simul ostendens,
ait ex persona Dei :
est Filius, ex Patre processit Spiritus Sanctus.
7.
Alibi quoque, distinctionem personarum insinuans,
ait :
Alibi etiam ait :
trina enim confessio Dei trinitatem exprimit personarum ;
unitatem vero essentiae aperit cum singulariter subiungit eum.
Isaias quoque dicit se audisse Seraphin clamantia :
per hoc quod dicit ter sanctus, trinitatem significat ;
per hoc quod subdit Dominus Deus, unitatem essentiae.
8.
David quoque aeternam Filii generationem aperte insinuat,
ex persona Filii dicens :
De hac ineffabili generatione
Isaias ait :
In libro quoque Sapientiae aeternitas Filii cum Patre monstratur,
ubi Sapientia ita loquitur :
Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.
Ab aeterno ordinata sum, antequam terra fieret.
Necdum erant abyssi, et ego iam concepta eram ;
necdum fontes, necdum montes aut colles, et ego parturiebar.
Adhuc terram non fecerat et cardines orbis terrae : quando praeparabat caelos, aderam ; quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies, ludens coram eo.
Ecce apertum de aeterna genitura testimonium,
quo ipsa Sapientia perhibet se ante mundum conceptam esse et parturiri, id est genitam,
et apud Patrem aeternaliter exsistere.
Ipsa etiam alibi ait :
Michaeas quoque propheta aeternam Verbi generationem et temporalem ex Maria simul insinuavit
dicens :
9.
Specialia testimonia de Spiritu Sancto.
De Spiritu Sancto etiam expressa documenta in veteri Testamento habemus.
In Genesi enim legitur :
Et David dicit :
Et in libro Sapientiae dicitur :
Isaias quoque ait :
Capitulum 5 (8)
1.
De testimoniis novi Testamenti.
Nunc post testimonia veteris Testamenti de fide sanctae trinitatis et unitatis,
ad novi Testamenti auctoritates accedamus,
ut
in medio duum animalium
cognoscatur veritas ;
et
quo tangantur ora fidelium.
2.
Dominus itaque Christus unitatem divinae essentiae ac personarum trinitatem aperte insinuat,
dicens Apostolis :
In nomine utique ait, ut ait Ambrosius in I libro De Trinitate, non in nominibus,
ut unitas essentiae ostendatur ;
per nomina tria quae supposuit,
tres esse personas declaravit.
3. Ioannes quoque in Epistola canonica ait :
Ipse etiam in initio Evangelii sui ait :
ubi aperte ostendit Filium semper et aeternaliter fuisse apud Patrem ut alium apud alium.
4.
Apostolus quoque aperte Trinitatem distinguit dicens :
et alibi :
Si Spiritus eius qui suscitavit Iesum habitat in vobis etc.
Item,
alibi trinitatem atque unitatem evidentissime commendat dicens :
Ex ipso ait, ut Augustinus in libro De Trinitate, dicit, propter Patrem ;
per ipsum dicit propter Filium ;
in ipso propter Spiritum Sanctum.
Per hoc vero quod non ait ex ipsis, per ipsos et in ipsis, nec ait ipsis gloria, sed ipsi,
insinuavit hanc trinitatem unum Dominum Deum esse.
5.
Sed quia singulae pene syllabae novi Testamenti hanc ineffabilem unitatis atque trinitatis veritatem concorditer insinuant,
inductioni testimoniorum super hac re supersedeamus,
et rationibus congruisque similitudinibus ita esse, prout infirmitas nostra valet, ostendamus.
