Distinctio XXI — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXI
Capitulum 1 (87)
1.
Quaeritur quomodo possit dici :
solus Pater vel solus Filius vel solus Spiritus Sanctus, cum sint inseparabiles.
Hic oritur quaestio trahens originem ex praedictis.
Dictum est enim supra
quod tantus est solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus Sanctus, quantum simul illi tres,
et quod duae vel tres personae simul non sunt maius aliquid quam una sola.
Ideo quaerit Augustinus in VI libro De Trinitate
quomodo haec sane dici possint,
cum nec Pater sit solus, nec Filius, nec Spiritus Sanctus,
sed semper et inseparabiliter et Filius cum Patre, et Pater cum Filio, et Spiritus Sanctus cum utroque :
inseparabiles enim sunt hae tres personae.
2.
Responsio Augustini*.
Ad quod ita respondet Augustinus in eodem :
vel Spiritu Sancto,
sed hoc dicentes significamus quia
Solus enim Pater pater est :
quod non dicitur quia ipse sit solus, id est sine Filio vel Spiritu Sancto,
sed per hoc Filius et Spiritus Sanctus a paternitatis consortio excluduntur.
Ita et cum dicitur :
solus Filius filius est, vel solus Spiritus Sanctus spiritus sanctus est,
non dividitur Filius a Patre vel Spiritus Sanctus ab utroque,
sed a consortio filialis proprietatis excluduntur Pater et Spiritus Sanctus,
et a consortio processibilis proprietatis Pater et Filius.
Cum ergo dicitur : « tantus est solus Pater quantum simul illi tres »,
per hoc quod dicitur « solus » non separatur Pater ab aliis ;
sed hic est sensus : Solus Pater, id est Pater,
qui ita pater est quod nec Filius nec Spiritus Sanctus, tantus est etc.
Similiter intellige cum dicitur « solus Filius » vel « solus Spiritus Sanctus ».
Solus ergo Pater dicitur, ut ait Augustinus in eodem,
quia nonnisi ipse ibi pater est ;
et « solus Filius »,
quia nonnisi ipse ibi filius est ;
et « solus Spiritus Sanctus »,
quia nonnisi ipse ibi spiritus sanctus est.
Capitulum 2 (88)
1.
Utrum possit dici :
solus Pater est Deus, solus Filius est Deus, solus Spiritus Sanctus est Deus,
vel Pater est solus Deus, Filius est solus Deus, Spiritus Sanctus est solus Deus.
Post haec quaeritur utrum sicut dicitur :
solus Pater est pater, vel solus Filius est filius,
ita possit dici :
solus Pater est Deus, vel solus Filius est Deus,
ita et de Spiritu Sancto ;
aut Pater est solus Deus, Filius est solus Deus.
Ad quod dicimus
quia Pater et Filius et Spiritus Sanctus dicitur et est unus Deus,
et haec Trinitas simul proprie dicitur esse solus Deus,
sicut solus sapiens, solus potens ;
sed non videtur debere dici a nobis, verbis nostris utentibus,
nisi ubi sermo auctoritatis occurrit :
« solus Pater est Deus » vel « Pater est solus Deus ».
Ita de Filio et Spiritu Sancto dicimus.
2.
Quod non dicitur : solus Pater est Deus*.
Unde Augustinus in VI libro De Trinitate ait :
Quoniam ostendimus
quomodo possit dici « solus Pater » vel « solus Filius »,
consideranda est illa sententia,
qua dicitur non esse solum Patrem Deum verum solum,
sed Patrem et Filium et Spiritum Sanctum.
Ecce habes
quia non solus Pater dicendus est esse solus verus Deus.
3.
Quod Pater non est solus Deus, sed Trinitas*.
Item in eodem :
Si quis interroget : Pater solus utrum sit Deus,
quomodo respondebimus non esse ?
Nisi forte ita dicamus,
esse quidem Patrem Deum, sed non eum esse solum Deum ;
esse autem solum Deum dicamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum.
Ecce et hic habes
quia Pater non debet dici « solus Deus ».
4.
Atque hic « solum » in parte subiecti tantum accipere quidam volunt ;
in parte vero praedicati si sit,
concedunt quod Pater est solus Deus.
Sed ex verbis Augustini videtur ostendi
quod proprie « solus Deus » dici debeat tota Trinitas.
Et haec Trinitas, ut ait Augustinus Contra Maximinum, intelligitur,
cum Apostolus dicit :
et ibi :
et ibi :
Non enim haec de solo Patre accipienda sunt,
ut contendebat Maximinus et alii haeretici,
sed de Trinitate,
sicut et illud :
quia
sapiens, invisibilis.
Unde Augustinus in eodem :
Cum unus Deus sit Trinitas, haec sit nobis solutio quaestionis :
ut intelligamus solum Deum sapientem, solum potentem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum,
qui est unus et solus Deus.
5.
Augustinus, ad Maximinum :
Non ergo Pater solus nec solus Filius nec solus Spiritus Sanctus Deus est,
sed ipsa Trinitas unus solus Deus est.
Capitulum 3 (89)
1.
Quomodo Trinitas dicatur solus Deus,
cum ipsa sit cum spiritibus et animabus sanctis.
Sed iterum quaeritur
quomodo ipsam Trinitatem dicimus « solum Deum »,
cum sit cum spiritibus et animabus sanctis.
Ad quod respondet Augustinus in VI libro De Trinitate, ita dicens :
Trinitatem dicimus Deum solum,
quamvis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis ;
sed « solum » dicimus,
quia non aliud quam ipsa Trinitas Deus est.
Non enim illi cum illa Deus sunt,
vel aliqua alia ;
sed ipsa Trinitas tantum, non illi vel alia, Deus est.
2.
Etsi de Patre solo praedicta dicerentur,
non tamen excluderetur Filius et Spiritus Sanctus.
Verumtamen, ut ait Augustinus, etsi de sola Patre praedicta dicerentur,
non inde excluderetur Filius vel Spiritus Sanctus,
quia hi tres unum sunt.
Sicut in Apocalypsi de Filio legitur
quod habet nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse ;
non inde separatur Pater vel Spiritus Sanctus.
Et cum dicitur : Nemo novit Patrem nisi Filius,
non inde separatur Pater et Spiritus Sanctus, quia inseparabiles sunt.
Aliquando etiam nominantur Pater et Filius,
et tacetur Spiritus Sanctus ;
sicut Veritas ad Patrem loquens ait :
Cur ergo, inquit Augustinus, tacuit de Spiritu Sancto ?
Quia consequens est, ut ubicumque nominatur unus,
sicut Pater et Filius tanta pace uni adhaerens,
intelligatur etiam ipsa Pax,
quamvis non commemoretur.
Uno ergo istorum nominato, etiam reliqui intelliguntur ;
quod in pluribus Scripturae locis occurrit.
