Distinctio XLV — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XLV
Capitulum 1 (190)
De voluntate Dei, quae essentia Dei dicitur una et aeterna,
et de signis eius.
Iam de voluntate Dei aliquid pro sensus nostri imbecillitate dicendum est.
Sciendum est igitur
quia voluntas sive volens de Deo secundum essentiam dicitur.
Non est enim ei aliud velle et aliud esse, sed omnino idem.
Et
sicut idem est ei esse bonum quod esse Deum,
ita idem est ei esse volentem quod esse Deum :
nam voluntas qua semper volens est,
non affectus vel motus est, qui in Deum cadere non valet,
sed divina usia, qua volens est, Deus est, et huiuscemodi.
Capitulum 2 (191)
1.
Quod licet idem sit Deo velle quod esse, non tamen potest dici Deus esse omnia quae vult.
Et licet idem sit Deo velle quod esse,
non tamen dicendum est Deum esse omnia quae vult.
2.
Obiectio quorundam*.
Quod quidam, de Dei voluntate non recte sentientes, nobis obiciunt, dicentes :
Si idem est Deo velle quod esse,
ergo cum dicimus Deum velle omnia quae facit,
dicimus eum esse omnia quae facit ;
alioquin non ibi illo verbo idem significatur,
quod significatur hoc verbo esse , cum de Deo dicitur.
Et si ita est,
non semper dicitur de Deo « velle » secundum essentiam.
Si vero secundum essentiam non dicitur aliquando,
quomodo ergo dicitur de Deo ?
Relative enim nunquam dicitur.
3.
Responsio plenam continens solutionem*.
Ad quod dicimus
quia, licet idem penitus sit Deo velle quod esse,
non tamen potest dici esse omnia quae vult ;
sicut idem est Deo esse quod scire,
nec tamen sicut dicitur scire omnia,
ita quoque potest dici esse omnia.
Capitulum 3 (192)
Quis sit sensus horum verborum : Deus scit vel Deus vult ;
item Deus scit omnia vel vult aliquid,
et quid de Deo in his praedicetur.
Et ubicumque Deus dicitur scire vel sciens, et velle vel volens,
haec de eo secundum essentiam dicuntur.
Cum enim dicitur :
Deus scit vel Deus vult, sive Deus est sciens vel volens,
essentia divina praedicatur et Deus esse enuntiatur.
Cum autem additur : omnia, vel aliquid, vel aliqua,
et dicitur : Deus scit omnia, vel vult aliquid vel aliqua,
essentia quidem divina praedicatur non simpliciter et absolute,
sed ita ut scientiae quae ipsa est, omnia subiecta monstrentur ;
et voluntati quae ipsa eadem est, aliquid vel aliqua subiecta dicantur.
Ut talis fiat sensus : Deus scit omnia,
id est Deus est, cuius scientiae, quae ipsius essentia est, omnia subiecta sunt ;
similiter : Deus vult haec vel illa,
id est Deus est, cuius voluntati, quae ipse est, haec sive illa subiecta sunt.
Volens ergo sive velle dicitur Deus secundum essentiam,
cuius voluntas essentia est sempiterna et immutabilis,
licet ea varientur et transeant quae ei subiecta sunt ;
quae non potest esse iniusta nec mala, quia Deus est.
Capitulum 4 (193)
1.
Quod Dei voluntas summe bona causa est omnium quae naturaliter sunt,
cuius causa non est quaerenda, quia nullam habet cum sit aeterna.
Haec itaque summe bona voluntas causa est omnium quae naturaliter fiunt, vel facta sive futura sunt ;
quae nulla praeventa est causa, quia aeterna est.
Ideoque causa ipsius quaerenda non est.
2.
Hic dicit quare eius causa non est quaerenda.
Qui enim eius causam quaerit,
aliquid ea maius quaerit, cum nihil maius ea sit.
Unde Augustinus in libro 84 Quaestionum :
Qui quaerit quare voluerit Deus mundum facere,
causam quaerit voluntatis Dei.
Omnis autem causa efficiens maior est eo quod efficitur ;
nihil autem maius est voluntate Dei ;
non ergo eius causa quaerenda est.
Idem,
in libro Contra Manichaeos :
Si qui dixerint : Quid placuit Deo facere caelum et terram ?
Respondendum est eis qui voluntatem Dei nosse desiderant,
causas et voluntatem Dei scire quaerunt,
quod voluntas Dei omnium quae sunt ipsa sit causa.
Si enim habet causam voluntas,
est aliquid quod antecedat voluntatem Dei : quod nefas est credere.
Qui ergo dicit : Quare fecit Deus caelum et terram ?
Respondendum est illi : quia voluit.
Voluntas enim Dei causa est caeli et terrae,
et ideo maior est voluntas Dei quam caelum et terra.
Qui autem dicit : « quare voluit facere caelum et terram »,
maius aliquid quaerit quam est voluntas Dei ;
nihil autem maius inveniri potest.
Compescat se ergo humana temeritas,
et id quod non est non quaerat, ne id quod est non inveniat.
Ecce his auctoritatibus aperte insinuatur
quod voluntatis Dei causa nulla est, et ideo quaerenda non est.
3.
Quod voluntas Dei prima et summa causa omnium est.
Voluntas igitur Dei,
ut ait Augustinus in III libro De Trinitate,
prima et summa causa est omnium specierum atque motionum.
Nihil enim fit,
quod non de interiore atque intelligibili aula summi Imperatoris egrediatur secundum ineffabilem iustitiam.
Ubi enim non operatur quod vult Dei omnipotentis sapientia,
quae praetendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter ?
Et non solum ea quae
non admittunt,
sed etiam ea quae propter raritatem et insolitum eventum mira videntur,
ut sunt defectus luminarium, et terrae motus, et monstruosi animantium partus, et his similia ;
quorum nihil fit nisi Dei voluntate, sed plerisque non apparet.
Ideoque placuit vanitati Philosophorum etiam causis aliis ea tribuere,
cum omnino videre non possent superiorem ceteris omnibus causam, id est voluntatem Dei.
Itaque nonnisi
Haec igitur sola est unde ortum est quidquid est,
et ipsa non est orta, sed aeterna.
Capitulum 5 (194)
1.
Quibus modis in Scriptura accipitur Dei voluntas.
Hic non est praetereundum nobis
quod sacra Scriptura de voluntate Dei variis modis loqui consuevit ;
et non est Dei voluntas diversa,
sed locutio diversa est de voluntate, quia nomine voluntatis diversa accipit.
2.
Quae vere et proprie dicitur Dei voluntas, et ea dicitur beneplacitum*.
Nam voluntas Dei vere ac proprie dicitur,
quae in ipso est, et ipsius essentia est ;
et haec una est,
nec multiplicitatem recipit nec mutabilitatem,
quae inexpleta esse non potest.
De qua Propheta ait :
Et Apostolus :
Et alibi :
Et haec voluntas recte appellatur beneplacitum Dei sive dispositio.
Capitulum 6 (195)
1.
Quod secundum figuram dicitur voluntas Dei praeceptio, prohibitio, consilium, permissio, operatio,
et ideo pluraliter dicit Scriptura : voluntates.
Aliquando vero, secundum quandam dicendi figuram, voluntas Dei vocatur
quod secundum proprietatem non est voluntas eius :
ut praeceptio, prohibitio, consilium, necnon permissio et operatio.
Ideoque pluraliter aliquando Scriptura « voluntates Dei » pronuntiat.
Unde Propheta :
Cum non sit nisi una voluntas Dei, quae ipse est,
pluraliter tamen dicit « voluntates »,
quia voluntas Dei variis modis ac pro diversis accipitur,
ut dictum est.
Ita etiam idem Propheta, propter multos effectus misericordiae et iustitiae,
pluraliter dicit :
et alibi :
cum tamen in Deo una sit misericordia, una sit iustitia,
eademque sit misericordia quae iustitia, scilicet divina usia.
2.
Quare praeceptio et prohibitio et consilium dicantur Dei voluntas.
Ideo autem praeceptio et prohibitio atque consilium, cum sint tria,
dicitur tamen unumquodque eorum « Dei voluntas »,
quia ista signa sunt divinae voluntatis.
Quemadmodum et signa irae dicuntur ira, et dilectionis signa dilectio appellantur.
Et dicitur iratus Deus, et non est ira in eo aliqua ;
sed signa tantum quae foris fiunt, quibus iratus ostenditur, ira ipsius nominantur.
Et est figura dicendi secundum quam non est falsum quod dicitur ;
sed verum quod dicitur, sub tropi nubilo obumbratur.
Et secundum hos tropos diversae voluntates Dei dicuntur,
quia diversa sunt illa quae per tropum « voluntas Dei » dicuntur.
3.
Ubi voluntas Dei pro praecepto et consilio accipiatur.
Pro praecepto Dei atque consilio potest accipi voluntas,
ibi :
et ibi :
Et contra hanc voluntatem multa fiunt.
Unde Augustinus in libro De spiritu et littera :
Capitulum 7 (196)
1.
Quod Deus non vult ab hominibus fieri omnia quae praecipit, vel non fieri quae prohibet.
Etsi illa tria dicantur Dei voluntas ideo quia signa sunt divinae voluntatis,
non est tamen intelligendum Deum omne illud fieri velle quod cuicumque praecepit,
vel non fieri quod prohibuit.
Praecepit enim Abrahae immolare filium, nec tamen voluit ;
nec ideo praecepit ut id fieret, sed ut Abrahae probaretur fides.
Et in Evangelio praecepit sanato ne cui diceret,
ille autem praedicavit ubique,
intelligens Deum non ideo prohibuisse, quin vellet opus suum praedicari,
sed ut daret formam homini laudem humanam declinandi.
2.
De permissione et operatione, ubi dicatur Dei voluntas.
Permissio quoque Dei et operatio voluntas Dei appellantur,
qualiter accipit Augustinus in Enchiridion, dicens :
Non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo.
Nec dubitandum est Deum facere bene etiam sinendo fieri quaecumque fiunt male :
non enim hoc nisi iusto iudicio sinit,
et profecto bonum est omne quod iustum est.
Ecce manifeste hic habes Dei voluntatem appellari ipsius operationem vel permissionem,
cum dicit « non fieri aliquid nisi Omnipotens fieri velit »,
ubi includit et bona et mala omnia quae fiunt.
Ideoque aperte distinguit quomodo Deum velle dixerit,
ne eadem ratione intelligeretur velle bona et mala, subdens :
« vel sinendo ut fiat » : hoc quantum ad mala dicit,
« vel ipse faciendo » : hoc quantum ad bona.
Mala enim sinit fieri, sed non facit ; bona vero ipse facit.
Ideoque dixit « eum velle »,
quia volens mala sinit, et volens bona operatur ;
et ob hoc permissio et operatio « voluntas Dei » dicuntur.
3.
Quinque supra posita sunt quae dicuntur secundum tropum,
et ideo distinguat lector ubicumque pro unoquoque eorum, accipiatur voluntas.
Quinque igitur supra posita sunt,
quae dicuntur secundum tropum « Dei voluntas »,
quia signa sunt divinae voluntatis,
quae una est et immutabilis, scilicet Dei beneplacitum.
Ideoque diligenter distinguat lector, ubi de voluntate Dei Scriptura commemorat,
iuxta quem modum accipi oporteat,
utrum scilicet pro beneplacito Dei, an pro aliquo signo eius.
Magna enim est adhibenda discretio in cognitione divinae voluntatis,
quia et beneplacitum Dei est voluntas eius,
et signum beneplaciti eius dicitur voluntas eius.
Sed beneplacitum eius aeternum est, signum vero beneplaciti eius non.
Et consonat rerum effectibus beneplacitum ipsius,
et ipsi effectus rerum ab illo non discordant :
fit enim omne quod beneplacito vult fieri ;
et omne quod vult non fieri, nequaquam fit.
Non ita autem est de signis,
quia praecepit Deus multis ea quae non faciunt,
et prohibet quae non cavent,
et consulit quae non implent.
