Distinctio XXIX — Livre I — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre I

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

 

 

Capitulum 1 (125)

 

  1. De principio : quod relative dicitur et multiplicem notat relationem.

Est praeterea aliud nomen, multiplicem notans relationem, scilicet prin­cipium. Dicitur enim principium semper ad aliquid. Et dicitur Pater principium, et Filius principium, et Spiritus Sanctus principium, sed differenter ; nam Pater dicitur principium ad Filium et ad Spiritum Sanctum.

 

2. Quomodo Pater principium totius deitatis dicitur*.

Unde Augustinus in libro IV De Trinitate ait :

Pater est principium totius divinitatis, vel si melius dicitur, deitatis,

quia ipse est a nullo.

Non enim habet de quo sit vel de quo procedat ;

sed ab eo et Filius est genitus, et Spiritus Sanctus procedit. Non igitur dicitur principium totius deitatis, quod vel sui vel divinae essentiae principium sit, sed quia principium est Filii et Spiritus Sancti, in quibus singulis tota divinitas est.

 

3. Quomodo Filius et ad quid dicatur principium, et Spiritus Sanctus, et etiam Trinitas*.

Filius ad Spiritum Sanctum, Spiritus vero Sanctus non dicitur principium nisi ad creaturas, ad quas etiam et Pater dicitur principium et Filius, et Trinitas ipsa simul et singula persona principium dicitur creaturarum.

Pater ergo principium est sine principio, Filius principium de principio, Spiritus Sanctus principium de utroque,

id est de Patre et Filio.

 

 

Capitulum 2 (126)

 

1. Quod ab aeterno Pater est principium, et Filius, sed Spiritus Sanctus non, immo coepit esse principium.

Et Pater ab aeterno principium est Filii, et Pater et Filius principium Spiritus Sancti, quia Filius est a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque. Spiritus vero Sanctus non ab aeterno principium est, sed esse coepit, quia non dicitur principium nisi ad creaturas. Cum ergo creaturae esse coeperunt, et Spiritus Sanctus esse coepit principium earum. Ita etiam Pater et Filius esse coepit cum Spiritu Sancto unum principium creatuarum, quia creaturae coeperunt esse a Patre et Filio et Spiritu Sancto.

 

2. Quomodo hi tres sint unum creaturae principium*.

Et dicuntur hi tres non tria, sed unum principium omnium creaturarum, quia uno eodemque modo principium rerum sunt. Non enim aliter sunt res a Patre, et aliter a Filio, sed penitus eodem modo.

Ideo Apostolus, intelligens hanc Trinitatem esse unum principium rerum, ait :

Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.

 

3. Quomodo accipiendum sit omnia esse ex Deo*.

Cum vero audimus omnia esse ex Deo, ut ait Augustinus, De natura boni , omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quae naturaliter sunt. Non enim ex ipso sunt peccata, quae naturam non servant sed vitiant, quae ex voluntate peccantium nascuntur.

Omnium ergo quae naturaliter sunt, unum principium est Pater cum Filio et Spiritu Sancto, et hoc esse coepit.

 

4. Quod ab aeterno principium Filii, et Pater et Filius Spiritus Sancti*.

Ab aeterno autem Pater principium Filii est generatione, et Pater et Filius unum principium Spiritus Sancti.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate ita ait :

Dicitur relative Pater, idemque relative dicitur principium ; sed Pater ad Filium dicitur, principium vero ad omnia quae ab ipso sunt. Et principium dicitur Filius. Cum enim diceretur ei : Tu quis es ? respondit : Principium, qui et loquor vobis. Sed numquid Patris principium est ? Immo creatorem se voluit ostendere, cum se dixit esse principium, sicut et Pater principium est creaturae, quia ab ipso sunt omnia. Cum vero dicimus et Patrem principium et Filium principium, non duo principia creaturae dicimus, quia Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus creator.

 

5. Hic adiungit de Spiritu Sancto, quod et ipse principium sit*.

Si autem quidquid in se manet et gignit vel operatur aliquid, principium est ei rei quam gignit vel ei quam operatur, non possumus negare etiam Spiritum Sanctum recte dici principium. Quia non eum separamus ab appellatione creatoris ; quia scriptum est de illo quod operetur, et utique in se manens operatur : non enim in aliquid eorum quae operatur ipse mutatur et vertitur. Unum ergo principium ad creaturam cum Patre et Filio est Spiritus Sanctus, non duo vel tria principia.

 

Ecce aperte ostendit Augustinus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse unum principium rerum creatarum, id est uno eodemque modo esse principium, et illum modum satis aperuit, quia scilicet operantur omnia, et quia simul operantur hi tres, ideo unum principium esse dicuntur.

 

 

Capitulum 3 (127)

 

  1. Hic ostendit quomodo Pater sit principium Filii, et ipse et Filius principium Spiritus Sancti.

Deinde in eodem libro continue ostendit quomodo Pater. dicatur principium ad Filium, et ad Spiritum Sanctum ipse et Filius, dicens ideo Patrem esse principium Filii quia genuit eum, et Patrem et Filium esse principium Spiritus Sancti quia Spiritus Sanctus procedit vel datur ab utroque.

Ait enim ita :

Si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium principium est, quia genuit eum. Utrum autem et ad Spiritum Sanctum principium sit Pater, quia dictum est : De Patre procedit, non parva quaestio est. Quod si ita est, non iam principium ei tantum rei erit quam gignit aut facit, sed etiam ei quam dat et quae procedit ab ipso. Si ergo quod datur vel quod procedit principium habet a quo datur vel procedit, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus Sancti, non duo principia ; sed sicut Pater et Filius ad creaturam relative unus creator et unus dominus dicitur, sic relative ad Spiritum Sanctum unum principium ; ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus Sanctus unum principium, sicut unus creator et unus dominus.

 

2. Ex his colligitur quod Pater eo est principium Filii quo Pater, scilicet generatione, et eodem etiam auctor Filii*.

Ecce habes quod Pater principium Filii dicitur quia genuit eum : qua ergo notione est pater, ea principium Filii dicitur, id est generatione. Secundum quam etiam dicitur auctor Filii.

Unde Hilarius in IV libro De Trinitate ait :

Ipso quo Pater dicitur, eius quem genuit auctor ostenditur, id habens nomen quod neque ex alio profectum intelligatur, et ex quo is qui genitus est substitisse doceatur.

Nota quia dicit Filium non esse ab initio sed ab initiali*.

Novit Ecclesia unum innascibilem Deum, novit unigenitum Dei Filium. Confitetur Patrem ab origine liberum, confitetur et Filii originem ab initio : non ipsum ab initio, sed ab initiabili ; non per se ipsum, sed ab eo qui a nemine est natum ab aeterno, nativitatem scilicet ex paterna aeternitate sumentem. Edita est hic fidei professio, sed professionis ratio nondum exposita est ;

et ideo quaerenda, scilicet quomodo intelligendum sit quod ait, Filii originem esse ab initio, et non ipsum esse ab initio, sed ab initiabili.

 

  1. Aperit ex quo sensu illa dixerit*.

Hoc utique subdens, determinavit quomodo acceperit initium inquiens originem Filii esse ab initio, ac si diceret : Non ita intelligas originem Filii esse ab initio, quasi ipse Filius habeat initium, sed quia ipse est ab initiabili, id est a Patre, a quo sunt omnia. Nam licet Filius sit principium de principio, non est tamen concedendum quod Filius habeat principium. Cumque Filius sit principium de principio, et Pater principium non de principio, non est principium de principio principium sine principio, sicut Filius non est Pater ; neque duo tamen principia, sed unum, sicut Pater et Filius non duo creatores, sed unus creator.

 

 

Capitulum 4 (128)

 

  1. Cum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti, quaeritur an eadem notione.

Unum autem principium sunt Pater et Filius non tantum creaturarum, ut dictum est supra, sed etiam Spiritus Sancti. Ideo quaeri solet utrum eadem notione Pater sit principium Spiritus Sancti et Filius, an sit alia notio qua Pater dicatur principium Spiritus Sancti, et alia qua Filius.

Responsio*.

Ad quod dicimus : cum Pater dicatur principium Spiritus Sancti et Filius, quia Spiritus Sanctus procedit vel datur ab utroque, nec aliter procedit vel datur a Patre quam a Filio, sane intelligi potest Patrem et Filium eadem relatione vel notione dici principium Spiritus Sancti.

 

  1. Quaeritur quae sit notio qua Pater et Filius dicitur principium Spiritus Sancti*.

Si vero quaeritur quae sit illa notio, quam ibi notat « principium », nomen eius non habemus ; sed non est ipsa paternitas vel filiatio, immo notio quaedam quae Patris et Filii est, qua ab aeterno Pater et Filius unum principium est Spiritus Sancti. Donator autem, ut praedictum est, dicitur Pater vel Filius ex tempore, sicut Spiritus Sanctus datum vel donatum.