Distinctio XX — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XX
Capitulum 1 (84)
1.
Ostenso quod aliqua personarum aliam non superat magnitudine,
nunc ostendit quod alia non excellit aliam potentia.
Nunc ostendere restat
quomodo aliqua harum personarum aliam non excellat potentia :
ut sicut una et indifferens est magnitudo trium,
ita una et indifferens monstretur potentia trium.
2.
Sciendum est igitur
quia non est potentior Pater Filio, nec Filius vel Pater Spiritu Sancto ;
nec maiorem potentiam habent duo vel tres simul quam singulus eorum,
quia nec plus potest pater simul et Filius quam solus Spiritus Sanctus ;
nec hi tres simul plus possunt quam singulus eorum,
quia omnipotentiam quam habet Pater, et Filius accepit nascendo, et Spiritus Sanctus procedendo.
Quod Augustinus rationibus et auctoritatibus probabiliter adstruit in libro Contra Maximinum,
qui dicebat Patrem potentiorem ac meliorem Filio.
Capitulum 2 (85)
Quod non minus potest Filius quam Pater.
Nihil, inquit, Patre minus habet ille qui dicit :
Omnia quae habet Pater, mea sunt ;
nam si minus habet in potestate aliquid quam Pater,
non sunt eius omnia quae habet Pater.
Sed eius sunt omnia quae habet Pater ;
tantam igitur habet potestatem quantam Pater.
Capitulum 3 (86)
1
Hic ponit falsam traditionem haeretici*.
Tu autem hoc de potentia sapis, quod potens sit Filius, sed potentior Pater :
ut secundum doctrinam vestram potens potentem potuerit gignere,
et non omnipotens omnipotentem.
Habet ergo Pater omnipotentiam, quam non habet Filius ;
et si hoc est, falsum est quod ait Filius :
Omnia quae habet Pater, mea sunt.
2.
Hoc verum fatebatur haereticus, ex quo progrediebatur ad falsa.
Sed, inquis, Pater a nemine potentiam accepit, Filius autem a Patre.
Fatemur et nos Filium accepisse potentiam ab illo de quo natus est potens,
Patri vero potentiam nullus dedit, quia nullus eum genuit.
Gignendo enim dedit Pater potentiam Filio,
sicut omnia quae habet in substantia sua,
gignendo dedit ei quem genuit de substantia.
3.
Quaestio Augustini quae arctat haereticum.
Sed quaeritur
utrum tantam, quanta ipsi est, potentiam Pater Filio dederit, an minorem.
Si tantam, non solum potentem, sed etiam omnipotentem genuisse omni potens intelligitur ;
si vero minorem, quomodo omnia quae habet Pater Filii sunt ?
Si Patris omnipotentia Filii non est,
non omnia procul dubio quae habet Pater Filii sunt.
At omnia Filii sunt ;
omnipotentia ergo Patris etiam Filii est ;
non est ergo Pater potentior Filio.
4.
Aliter probat Filium aequalem Patri.
Item,
alio modo probat Filium aequalem Patri contra Maximinum,
ita dicens :
Tu dicis quod Pater genuit Filium minorem se ipso,
in quo et Patri derogas,
qui, si Filium unicum minorem genuit,
aut non potuit, aut non voluit gignere aequalem.
Si autem dicis quia non voluit, eum invidum esse dixisti ;
si autem non potuit, ubi est omnipotentia Dei Patris ?
5.
Si Pater non potuit vel noluit gignere aequalem Filium, infirmus vel invidus invenitur*.
Prorsus ad hunc articulum res colligitur :
ut Deus Pater aequalem sibi gignere Filium aut non potuerit, aut noluerit.
Si non potuit, infirmus ; si noluit, invidus invenitur.
Sed utrumque hoc falsum est ;
Patri igitur Filius verus aequalis est.
Genuit ergo Pater sibi aequalem Filium,
et ab utroque procedit utrique aequalis Spiritus Sanctus.
Si enim formam suam,
ait Augustinus contra eundem,
Pater in unico Filio plenam gignere potuit, nec tamen plenam genuit, sed minorem,
cogimini Patrem invidum dicere.
Plenum ergo Deum et aequalem genuit sibi Filium.
6.
Per simile ostendit quod non minorem Pater genuit Filium.
Hoc autem per similitudinem humanam ita esse demonstrat,
inquiens :
Homo pater, si potuisset, aequalem filium genuisset.
Quis ergo audeat dicere quod hoc Omnipotens non potuit ?
Addo etiam quia, si posset homo, maiorem melioremque se ipso gigneret filium ;
sed maius vel melius Deo, quidquam esse non potest.
Deus ergo cur non aequalem, ut ais, genuit Filium,
cui nec anni necessarii fuerunt per quos adimpleretur aequalitas, nec omnipotentia defuit ?
An forte noluit ?
Ergo, quod absit, invidit.
Sed non invidit ; aequalem igitur genuit.
7.
Opinionem haeretici ponit ut destruat.
Sed forte dices :
Eo ipso maior est Pater Filio,
quia de nullo genitus, genuit tamen aequalem.
Ad quod cito respondebo :
Immo,
ideo non est maior Pater Filio, quia aequalem genuit.
Originis enim quaestio est ista :
quis de quo sit ;
aequalitatis autem : qualis aut quantus sit.
Quod est dicere :
Ad originem pertinet quaestio qua quaeritur quis de quo sit ;
ad aequalitatem vero illa qua quaeritur qualis aut quantus quis sit.
Nec cum dicitur Filius a Patre genitus,
ostenditur
inaequalitas substantiae, sed ordo naturae :
non quo alter prior esset altero, sed quo alter est ex altero.
Non ergo secundum hoc
quod Pater genuit et Filius genitus est vel Spiritus Sanctus ab utroque procedit,
aequalitas vel inaequalitas ibi exsistit,
quia non secundum hoc alia persona alii aequalis vel inaequalis dicitur.
8. Ecce
aequalitas Trinitatis et una eademque substantia,
quantum breviter potuimus,
demonstrata est
in superioribus,
qualiter scilicet aliqua trium personarum quamlibet aliam nec aeternitate, nec magnitudine, nec potentia excellat.
