Distinctio XIX — Livre I — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre I

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

 

 

Capitulum 1 (72)

 

Hic de aequalitate trium personarum.

 

Nunc,

postquam coaeternitatem trium personarum pro modico facultatis nostrae insinuavimus,

iam de earundem aequalitate aliquid eloqui superest.

Fides enim catholica sicut coaeternas,

ita et coaequales tres personas asserit.

Aequalis est enim in omnibus Patri Filius, et Patri et Filio Spiritus Sanctus.

Quia, ut ait Augustinus in libro De fide ad Petrum,

breviter aperiens quomodo intelligatur aequalitas, docet :

Nullus horum alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate ;

quia nec Filio nec Spiritu Sancto, quantum ad naturae divinae unitatem pertinet,

aut anterior aut maior est Pater, nec Filius Spiritu Sancto.

Aeternum quippe et sine initio est, quod Filius de Patris natura exstitit ;

et aeternum ac sine initio est,

quod Spiritus Sanctus de natura Patris Filiique procedit. 

Ob hoc ergo tres unum recte credimus et dicimus Deum,

quia una prorsus aeternitas, una immensitas, una naturaliter trium est personarum divinitas.

Ecce breviter assignavit Augustinus in quo trium personarum consistat aequalitas,

scilicet quia alia aliam non excellit aut aeternitate, aut magnitudine, aut potestate.

 

 

Capitulum 2 (73)

 

1.  

Quod aeternitas et magnitudo et potentia in Deo est unum, licet ponantur quasi diversa.

 

Cumque enumerentur ista quasi diversa, in Deo tamen unum et idem sunt,

scilicet essentia divina simplex et incommutabilis.

 

2.

Quod magnitudo est Dei essentia*.

Unde Augustinus in VII libro De Trinitate :

Non alio magnus, alio Deus est, sed eo magnus quo Deus ;

quia non aliud illi est magnum esse, aliud Deum esse. 

Eadem quippe eius magnitudo quae virtus,

et eadem essentia quae magnitudo.

Pater igitur et Filius simul una essentia et una magnitudo.

 

3.

Quod potentia Dei Deus est*.

 

Ita etiam potentia Dei essentia divina est.

Unde Augustinus in VII libro Confessionum :

Voluntas et potentia Dei Deus ipse est.

 

4.

Quod aeternitas Dei Deus est*.

 

Aeternitas quoque Dei essentia divina est.

Quod Augustinus ostendit super illum locum Psalmi :

In generatione generationum anni tui,

 dicens :

Est generatio generationum quae non transit, collecta de omnibus generationibus, id est sancti.

In illa erunt anni Dei qui non transeunt, id est aeternitas Dei. 

Non enim aliud sunt anni Dei, aliud ipse, sed anni Dei aeternitas Dei est ;

aeternitas vero ipsa Dei substantia est, nihil habens mutabile.

 

 

5.

Inconcusse igitur teneamus

quod unum idemque est, id est essentia divina, Dei aeternitas, potentia, magnitudo ;

et tamen consuevit Scriptura haec et his similia quasi distincta ponere.

In his ergo verbis trium aequalitatem personarum breviter complexus est Augustinus :

Quia alius alium nec aeternitate, nec magnitudine, nec potentia superat.

 

6.

Supra egit de aeternitate.

 

Quod autem aeternitate aliqua trium personarum aliam non excedat,

supra ostensum est,

ubi coaeternitas trium personarum insinuata est.

 

 

Capitulum 3 (74)

 

1. 

Hic de magnitudine, quod ea aliqua personarum non excedit.

 

Nunc igitur superest ostendere

quod magnitudine vel potentia alius alium non excedat ;

et prius de magnitudine videamus.

 

2.

Quod non est maior una persona alia,

nec malus aliquid duae quam una, nec tres quam duae vel una.

 

Sciendum est igitur quia Pater non est maior Filio, nec Pater vel Filius maior Spiritu Sancto ;

nec maius aliquid duae personae simul sunt quam una,

nec tres simul maius aliquid quam duae ;

nec maior est essentia in tribus quam in duabus,

nec in duabus quam in una, quia tota est in singulis.

Unde Ioannes Damascenus ait :

Confitemur deitatis naturam omnem perfecte esse in singula suarum hypostaseon, id est personarum :

omnem in Patre, omnem in Filio, omnem in Spiritu Sancto ; 

ideoque perfectus Deus Pater, perfectus Deus Filius, perfectus Deus Spiritus Sanctus.

 

 

Capitulum 4 (75)

 

1.

Quomodo dicitur Pater esse in Filio et Filius in Patre et Spiritus Sanctus in utroque et singulus in singulis.

 

Et inde est

quod Pater dicitur esse in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus Sanctus in utroque, et singulus in singulis.

Unde Augustinus in libro De fide ad Petrum :

Propter unitatem naturalem totus Pater in Filio et Spiritu Sancto est,

totusque Spiritus Sanctus in Patre et Filio est. 

Nullus horum extra quemlibet ipsorum est, propter naturae divinae unitatem.

Ecce hic aperit aliquatenus

(non enim plene potest tantum ab homine reserari arcanum)

ex qua intelligentia dicatur singula personarum tota esse in aliis.

 

2.

Unde etiam Hilarius, ista interius perquirens in III libro De Trinitate, ait :

Affert plerisque obscuritatem sermo Domini cum dicit : 

Ego in Patre, et Pater in me est ; nec immerito.

Natura enim intelligentiae humanae rationem dicti huius non capit,

nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana praestabit.

Sed quod inintelligibile est homini, Deo esse possibile est.

Cognoscendum itaque atque intelligendum est quid sit illud : 

Ego in Patre et Pater in me est ; 

si tamen comprehendere hoc ita ut est valebimus,

ut quod natura rerum pati non posse existimatur,

id divinae veritatis ratio consequatur.

 

Patrem igitur in Filio et Filium in Patre esse, plenitudo in utroque divinitatis perfecta est.

 

Quia plenitudo deitatis in Filio :

quod in Patre est, hoc et in Filio est ;

quod in ingenito, hoc in genito. 

Alter ab altero, et uterque unum :

 

is scilicet qui est nihil habens quod non sit etiam in eo a quo est.

 

Non duo unus, sed alius in alio, quia non aliud in utroque,

 

ut unum sint in fide nostra uterque, non unus ;

nec eundem utrumque nec aliud confitemur, 

quia Deum ex Deo natum nec eundem nativitas, nec aliud esse permittit.

 

Eandem igitur in utroque et virtutis similitudinem et deitatis plenitudinem confitemur,

quia Veritas dicit : Ego in Patre et Pater in me est. 

Omnia enim Filius accepit a Patre.

 

Nam si partem eiusdem qui genuit accepit,

neuter ergo perfectus est :

deest enim ei unde decessit,

nec plenitudo in eo erit qui ex portione constiterit. 

Neuter ergo perfectus est,

si plenitudinem suam et qui genuit amittit,

nec qui natus est consequitur.

 

3.

Fateamur ergo quod Pater est in Filio et Filius in Patre, Deus in Deo,

ut idem Hilarius ait in VII libro De Trinitate,

non per duplicem convenientium generum coniunctionem,

nec per insitivam capacioris substantiae naturam ; 

sed per naturae unitam similitudinem,

per nativitatem viventis ex vivente naturae :

dum res non differt,

dum naturam Dei non degenerat nativitas,

dum non aliud aliquid ex Deo quam Deus nascitur,

dum nihil in his novum est, nihil alienum, nihil separabile.

 Ecce his verbis,

prout humana permittit infirmitas,

ex quo sensu Christus dixerit se esse in Patre et Patrem in se.

 

4.

Ex eodem etiam sensu intelligitur Spiritus Sanctus esse in utroque et singula personarum in singulis,

quia scilicet in singulis est eadem plenitudo divinitatis et unita similitudo naturae.

Quia non est maior natura divina in aliqua harum personarum,

sed unius et indifferentis naturae sunt hae tres personae.

Ideoque altera in altera esse dicitur, ut praedictum est.

 

5.

Unde Ambrosius, praedictorum verborum sententiam nobis aperiens,

super Epistolam secundam ad Corinthios ait :

Per hoc intelligitur Pater esse in Filio et Filius in Patre,

quia una est eorum substantia : 

ibi est enim unitas, ubi nulla est diversitas.

 

Ecce tribus illustrium virorum testimoniis,

scilicet Augustini, Hilarii atque Ambrosii,

in idem concurrentibus, revelatione Spiritus Sancti in eis loquentis,

pie credere volentibus ostenditur

(tamen quasi per speculum et in aenigmate)

 qualiter accipiendum sit,

cum dicitur Pater in Filio esse, vel Filius in Patre, vel Spiritus Sanctus in utroque.

 

6.

Ad id quod coeperat redit, ut ostendat scilicet quod magnitudine alius superat alium.

 

Sed iam nunc ad propositum redeamus coeptoque insistamus,

ostendentes quod magnitudine nulla trium personarum aliam superat,

quia nulla maior aliis, nec maius aliquid sunt duae quam una nec tres quam duae ;

nec maior Deus quam singuli eorum, quia singulus illorum perfectus est,

nec est quo crescat illa perfectio.

 

 

Capitulum 5-6 (76-77)

 

1.  

Quod ulla personarum pars est in Trinitate.

Nec est aliqua trium personarum pars Dei vel divinae essentiae,

quia singula harum verus et plenus Deus est

et tota et plena divina essentia est ;

et ideo nulla istarum in Trinitate pars est.

 

2.

Quod tenebat haereticus ponit Augustinus et respondet*.

 

Unde Augustinus in libro II Contra Maximinum haereticum sic ait :

Putas Deum Patrem cum Filio et Spiritu Sancto unum Deum esse non posse : 

times enim ne Pater sit pars unius Dei qui constet ex tribus.

Noli hoc timere : nulla enim fit partium in deitatis unitate divisio.

Unus est Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, id est ipsa Trinitas unus est Deus.

 

Ergo, inquis, Deus Pater est pars Dei. Absit !

Tres enim personae sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus ;

et hi tres,

quia unius substantiae sunt, unum sunt, et summe unum sunt,

ubi nulla naturarum, nulla est diversitas voluntatum.

Si enim natura unum essent,

et consensione non essent, non summe unum essent ;

si vero natura dispares essent, unum non essent.

Hi ergo tres,

qui unum sunt propter ineffabilem coniunctionem deitatis

qua ineffabiliter copulantur,

unus Deus est.

Pars ergo Trinitatis esse non potest quicumque unus in tribus.

In Trinitate igitur quae Deus est, et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus Sanctus Deus est ;

et simul hi tres unus Deus. 

Nec huius Trinitatis tertia pars est unus ;

nec maius aliquid duo quam unus est ibi,

nec maius aliquid sunt omnes quam singuli,

quia spiritualis, non corporalis est magnitudo. 

Qui potest capere, capiat ;

qui autem non potest, credat,

et oret ut quod credit intelligat.

Verum est enim quod per Prophetam dicitur : 

Nisi credideritis, non intelligetis.

His verbis aperte ostendit indifferentem magnitudinem trium personarum.

 

3.

Argumentatio Augustini contra haereticum

qua ostendit Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non esse partes in Trinitate.

Item in eodem :

Tu nempe dixisti unum Deum non ex partibus esse compositum,

et hoc de Patre vis intelligi.

Ille, inquis, virtus est ingenita simplex.

Et tamen in hac simplici virtute multa videris commemorare, cum dicis :

Deus Deum genuit, bonus bonum genuit, sapiens sapientem, clemens clementem, potens potentem.

Numquid ergo bonitas et sapientia et clementia et potentia partes sunt unius virtutis,

quam simplicem esse dixisti ?

Si dixeris :

partes sunt, simplex ergo virtus ex partibus constat ;

et simplex ista virtus, te definiente, unus est Deus :

ergo Deum ex partibus compositum esse dicis.

Non dico, inquis.

Non sunt ergo partes.

Si ergo in una persona Patris et illa invenis quae plura videntur,

et partes non invenis quia una virtus simplex est, quanta magis Pater et Filius et Spiritus Sanctus

et propter individuam deitatem unus Deus,

et propter uniuscuiusque proprietatem tres personae sunt,

et propter singulorum perfectionem partes unius Dei non sunt ?

Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus Sanctus.

Hoc verum dicis ;

sed quod virtutem de virtute genitam et virtutem de virtute procedentem non vis eandem habere naturam,

hoc falsum dicis,

hoc contra fidem rectam et catholicam dicis.

His verbis aperte docetur

quod tres illae personae non sunt partes Dei vel divinae essentiae,

nullaque earum Trinitatis pars dicenda est,

nec una maior aliis.

 

 

Capitulum 7 (78)

 

1.

Cum dicimus tres personas esse unam essentiam,

nec ut genus de speciebus, nec ut speciem de individuis praedicamus,

quia non est essentia genus et personae species,

vel essentia species et personae individua.

 

Hic adiciendum est

quod tanta est aequalitas trium personarum atque indifferens magnitudo

quod,

cum dicamus tres personas unam esse essentiam vel substantiam,

neque ut genus de speciebus,

neque ut speciem de individuis praedicamus ;

non enim essentia divina genus est et tres personae species,

vel essentia divina species et tres personae individua.

 

2.

Prius probat quod non illud dicitur ut genus de speciebus*.

 

Quod Augustinus rationibus probabilibus atque irrefragabilibus aperte demonstrat in libro VII De Trinitate

ita dicens :

Si essentia genus est, species autem persona,

ut nonnulli sentiunt,

oportet appellari tres substantias, ut appellantur tres personae ;

sicut cum sit animal genus et equus species,

appellantur tres equi, iidemque tria animalia. 

Non enim species ibi pluraliter dicitur et genus singulariter,

ut si diceretur :

tres equi sunt unum animal ;

sed sicut tres equi speciali nomine,

ita tria animalia nomine generali dicuntur.

Cum ergo tres personas unam fateamur esse essentiam, non tres essentias,

cum tres equi tria animalia dicantur, non unum,

patet nomine essentiae non significari genus,

nec nomine personae speciem.

 

3.

Hic probat quod non dicitur ut species de individuis.

 

Si vero dicunt nomine personae non speciem significari,

sed aliquid singula re atque individuum, et nomine essentiae speciem intelligi :

ut persona non dicatur sicut « homo »,

sed quomodo dicitur « hic homo », velut Abraham, Isaac et Iacob,

vel quis alius qui etiam digito praesens demonstrari possit :

sic quoque illos eadem ratio confutabit.

Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac et Iacob tria individua,

ita tres homines et tria animalia.

Cur ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus,

si secundum genus et speciem et individuum ista disserimus,

non ita dicuntur tres essentiae ut tres personae ?

 

4.

Alio modo probat idem.

 

Alio quoque modo idem probat Augustinus,

scilicet quod essentia divina non est genus nec personae species,

vel essentia non est species nec personae individua.

Una, inquit, essentia non habet species,

sicut unum animal non habet species ;

Pater ergo et Filius et Spiritus Sanctus non sunt tres species unius essentiae :

divina ergo essentia genus non est.

Sed nec species est essentia divina et personae individua,

sicut homo species est, individua autem Abraham, Isaac et Iacob :

si enim essentia species est ut homo,

sicut non dicitur unus homo esse Abraham, Isaac et Iacob,

ita non dicetur una essentia esse tres personae.

Non itaque secundum genus et species ista dicimus.

 

 

Capitulum 8 (79)

 

Nec secundum materialem causam dicuntur tres personae una essentia.

 

Notandum etiam

quod essentia divina non est materia trium personarum,

ut Augustinus in eodem docet :

tamquam secundum communem eandemque materiam tres personae dicantur esse una essentia,

sicut ex eodem auro si fierent tres statuae,

diceremus tres statuas unum aurum.

Non autem sic Trinitatem, id est tres personas,

dicimus unam essentiam et unum Deum,

tamquam ex una materia tria quaedam subsistant.

In statuis enim aequalibus plus auri est tres simul quam singulae, et minus auri est una quam duae. 

In illa vero essentia Trinitatis nullo modo ita est.

Non ergo secundum materialem causam tres personas unam dicimus esse essentiam,

sicut tres statuae dicuntur unum aurum.

 

 

Capitulum 9 (80)

 

1.

Nec ita dicuntur tres personae una essentia ut tres homines una natura vel unius naturae.

 

His quoque addendum est

quod tres personas non ita dicimus esse unam essentiam,

ut Augustinus in eodem ait,

vel unius essentiae,

sicut dicimus aliquos tres homines eiusdem sexus et eiusdem temperationis corporis eiusdemque animi

unam esse naturam vel unius naturae.

Nam in his rebus non tantum est unus homo quantum tres homines simul,

et plus aliquid sunt homines duo quam unus homo,

sicut et in statuis esse diximus. 

At in Deo non ita est :

non enim maior essentia est Pater et Filius simul quam solus Pater vel solus Filius,

sed tres simul illae personae aequales sunt singulis.

 

sicut dicimus aliquos tres homines eiusdem sexus et eiusdem temperationis corporis eiusdemque animi unam esse naturam vel unius naturae. Nam in his rebus non tantum est unus homo quantum tres homines simul, et plus aliquid sunt homines duo quam unus homo, sicut et in statuis esse diximus. At in Deo non ita est : non enim. maior essentia est Pater et Filius simul quam solus Pater vel solus Filius, sed tres simul illae personae aequales sunt singulis.

 

2.

Ex praemissis patet

quod tres personae dicuntur divina essentia nec secundum materialem causam,

ut tres statuae unum aurum ;

nec secundum complexionis similitudinem,

ut tres homines unius naturae ;

nec ut genus praedicatur de speciebus vel ut species de individuis,

id est continens de contentis, maius de minoribus.

 

3. 

Quae videntur adversa praedictis.

 

His autem videntur adversari

quae quidam sacrae Scripturae tractatores catholici in suis scriptis tradiderunt,

in quibus significare videntur

quod essentia divina sit quoddam commune et universale velut species,

tres vero personae sint tria particularia, tria individua numero differentia.

Unde Ioannes Damascenus, inter Graecorum doctores magnus,

in libro quem de Trinitate scripsit,

quem et Papa Eugenius transferri fecit :

Communia et universalia praedicantur de subiectis sibi ipsis particularibus. 

Commune igitur substantia est, particulare vero hypostasis, id est persona.

Particulare autem dicitur non quoniam partem naturae habet,

sed particulare numero, ut atomum, id est individuum. 

(Diligenter attende !*) 

Numero enim, et non natura, differre dicuntur hypostases.

Item in eodem :

Substantia significat communem et circumplectivam speciem homoideon, id est similium specie,

hypostaseon, id est personarum, ut puta Deus, homo ; 

hypostasis autem individuum demonstrat,

scilicet Patrem, Filium, Spiritum Sanctum, Petrum, Paulum

et huiusmodi.

Ecce aperte dicit substantiam esse universale, hypostasim vero particulare ;

et quod Deus est species ut homo,

et quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt individua

sicut Petrus, Paulus, et quod numero differunt.

Quae praemissae sententiae Augustini penitus contradicere videntur.

Quid ergo dicemus ad haec ?

 

4.

Verba Augustini tenenda dicit*.

 

Hoc utique dicere possumus atque debemus,

quod ea quae Augustinus tradidit superius,

sine omni haesitatione tenenda sunt.

 

5.

Quod sane possunt intelligi quae Ioannes dicit,

et quomodo ostendit.

 

Haec autem quae hic dicuntur,

licet in sermonis superficie aliquid a fide alienum resonare videantur,

sane tamen intelligi queunt,

piumque lectorem ac intellectorem plurimum efflagitant.

In quorum explanatione mallem silens alios audire,

quam loquendo malevolis detrahendi occasionem praestare.

 

6.

Ex quo intellecto dixerit

quod substantia Dei sit species vel universale et personae individua*.

 

Videtur tamen mihi ita posse accipi :

Cum ait substantia est commune et hypostasis est particulare,

non ita haec accepit, cum de Deo dicantur,

ut accipiuntur in philosophica disciplina ;

sed per similitudinem eorum quae a philosophis dicuntur locutus est :

ut sicut ibi commune vel universale dicitur,

quod praedicatur de pluribus, particulare vero vel individuum, quod de uno solo,

ita hic essentia divina dicta est universale

quia de omnibus personis simul et de singulis separatim dicitur,

particulare vero singula quaelibet personarum

quia nec de aliis communiter, nec de aliqua aliarum singulariter praedicatur.

Propter similitudinem ergo praedicationis substantiam dixit universale,

et personas particularia vel individua.

 

Propter hoc idem etiam eandem divinam essentiam dixit

esse « speciem communem et circumplectivam similium specie personarum » :

quia sicut haec species « homo » de suis praedicatur individuis,

velut de Petro et Paulo et aliis,

nec ista specie differunt sed conveniunt,

ita Deus de tribus praedicatur personis,

quae in divinitate non differunt, sed per omnia conveniunt.

Hanc ergo similitudinem inter res sempiternas et res temporales perpendens Ioannes,

universalitatis et particularitatis nomina, quae rebus temporalibus proprie conveniunt,

ad res aeternas transtulit.

Augustinus vero,

maiorem videns dissimilitudinem quam similitudinem inter res praedictas,

ab excellentia Trinitatis praedicta nomina removit.

 

 

Capitulum 10 (81)

 

1.

Ex quo sensu dixerit personas differre numero.

Quod autem Ioannes dicit,

hypostases differre numero, non natura,

in eo quod « non differre natura » ait, verissime et sine ullo scrupulo loquitur ;

quod vero dicit, « differre numero », cavendum est quomodo intelligatur.

Diversis enim modis dicuntur aliqua differre numero.

 

2.

Quibus modis dicatur differre numero,

et secundum quem modum possit convenire personis.

 

Dicuntur enim aliqua differre numero,

quando ita differunt ut hoc non sit illud,

nec aliquid quod illud est vel in ipso est,

qualiter differunt Socrates et Plato et huiusmodi,

quae apud philosophos dicuntur individua vel particularia ;

iuxta quem modum non possunt dici tres personae differre numero.

 

Dicuntur quoque differre numero,

quae in enumeratione sive computatione non sibi adiunguntur,

sed a se invicem discernuntur,

ut cum de aliquibus rebus loquentes dicimus : una, duae, tres ;

et secundum hunc modum forte dixit Ioannes hypostases, id est personas, differre numero.

Possumus enim dicere :

Pater est unus, et Pater et Filius sunt duo, et Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres ;

et item :

Haec persona est una, et haec et illa sunt duae, et haec et illa et alia sunt tres.

Convenientius tamen tres illae personae proprietatibus tantum distingui dicuntur ;

de quarum distinctione secundum proprietates in sequenti tractabitur.

 

3.

Nunc vero ad inceptum redeamus,

quae dicta sunt repetentes,

ut

saepius versando familiarius innotescant.

 

 

Capitulum 11 (82)

 

1.

Quod una persona non est maior alia nec tres simul quam una, et hoc ratione ostendit catholica.

 

Sciendum est igitur

tantam aequalitatem esse in Trinitate, ut ait Augustinus in VIII libro De Trinitate

ut non solum Pater non sit maior quam Filius,

sed nec Pater et Filius simul maius aliquid sint quam Spiritus Sanctus,

aut quaelibet persona minus aliquid sit quam ipsa Trinitas.

Quod autem ita sit, aliquo modo,

si fieri potest,

demonstrandum est.

Quantum ergo ipse Creator adiuvat, attendamus, inquit Augustinus in eodem, 

quomodo in hac Trinitate duae vel tres personae non sunt maius aliquid quam una earum.

 

2.

Ratione subtilissima utitur ad ostendendum quod ita sit.

Quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum non est quam eo quod vere est,

quia ibi magnitudo ipsa veritas est, et veritas essentia ;

non ergo ibi maius est, quod verius non est. 

Non autem verius est Pater et Filius simul, quam Pater solus vel Filius ;

non igitur maius aliquid utrumque simul quam singulus eorum.

Et quia aeque vere est etiam Spiritus Sanctus,

ideo Pater et Filius simul non sunt aliquid maius quam ipse,

quia nec verius sunt.

 

3.

Item aliter probat idem*.

Item :

In essentia veritatis,

hoc est verum esse quod est esse,

et hoc est esse quod est magnum esse ;

hoc est ergo magnum esse quod verum. esse. 

Quod igitur ibi aeque verum est, et aeque magnum est ;

quod ergo ibi plus veritatis non habet, non habet plus magnitudinis.

Plus autem veritatis non habet, quod verius non est ;

non est autem verius una persona alia, vel duae quam una, vel tres simul quam singula ;

non ergo plus veritatis habet una quam alia, vel tres simul quam singula.

Sic ergo et ipsa Trinitas non est maius aliquid quam unaquaeque ibi persona,

sed tam magnum quam singula.

Non enim ibi maior est, quae verior non est,

ubi ipsa veritas est magnitudo.

Ecce modo convenienti et ratione catholica ostensum est

quomodo indifferens sit magnitudo trium personarum,

quia nec una maior est alia, nec duae una, nec tres simul maius aliquid quam singula.

 

 

Capitulum 12 (83)

 

1. 

Quod Deus non est dicendus triplex sed trinus.

 

Propterea, cum Deus dicatur trinus, non tamen debet dici triplex ;

ibi enim non est triplicitas, ubi summa est unitas et indifferens aequalitas.

Unde Augustinus in libro VI De Trinitate ait :

Non quoniam Deus Trinitas est, ideo triplex putandus est : 

alioquin minor esset Pater solus, vel Filius solus, quam simul Pater et Filius.

 

Cum itaque tantus est solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus Sanctus,

quantus est simul Pater et Filius et Spiritus Sanctus,

nullo modo triplex dicendus est Deus. 

Non enim Pater cum Filio et Spiritu Sancto maior Deus est quam singuli eorum,

quia non est quo crescat illa perfectio.

Perfectus autem est et Pater et Filius et Spiritus Sanctus,

et perfectus Deus singulus eorum ;

et ideo Trinitas potius quam triplex dici debet.

 

2.

Quod non est ita in rebus corporeis ut in Trinitate.

 

In rebus corporeis non tantum est una quantum tres simul,

et plus sunt duae quam una res. 

In Trinitate vero summa tantum est una persona quantum tres simul,

et tantum sunt duae quantum una.

Et in se infinitate sunt,

quia

non est finis magnitudinis earum.

Ac per hoc aperitur

quod supra diximus,

scilicet

quomodo et singula sunt in singulis et omnia in singulis, 

et singula in omnibus et omnia in omnibus,

et unum in omnibus est et unum omnia.

Ecce iam ostendimus sufficienter

qualiter in Trinitate aliqua persona aliam non superet magnitudine.