Distinctio III — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO III
Capitulum 1 (9)
1.
Incipit ostendere quomodo per creata potuit cognosci Creator.
Apostolus namque ait
quod
invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur,
sempiterna quoque virtus eius et divinitas.
Per creaturam mundi intelligitur homo,
Homo ergo invisibilia Dei intellectu mentis conspicere potuit, vel etiam conspexit ;
per ea quae facta sunt, id est per creaturas visibiles vel invisibiles.
A duobus enim iuvabatur,
scilicet a natura, quae rationalis erat ;
et ab operibus a Deo factis ut manifestaretur homini veritas.
Ideo Apostolus dicit
quia
scilicet dum fecit opera in quibus artificis aliquatenus relucet indicium.
2.
Prima ratio vel modus qua potuit cognosci Deus*.
Nam, sicut ait Ambrosius,
Potuerunt ergo cognoscere sive cognoverunt ultra omnem creaturam esse illum,
qui ea fecit quae nulla creaturarum facere vel destruere valet.
Accedat quaecumque vis creatura et faciat tale caelum et talem terram,
et dicam quia Deus est.
Sed quia nulla creatura talia facere potest,
constat supra omnem creaturam esse illum qui ea fecit ;
ac per hoc illum esse Deum humana mens cognoscere potuit.
3.
Secunda ratio qua potuit cognosci vel modus quo noverunt.
Alio etiam modo Dei veritatem ductu rationis cognoscere potuerunt vel etiam cognoverunt.
Ut enim Augustinus ait in libro De civitate Dei,
viderunt summi philosophi nullum corpus esse Deum,
et ideo cuncta corpora transcenderunt quaerentes Deum.
Viderunt etiam quidquid mutabile est non esse summum Deum omniumque principium,
et ideo omnem animam mutabilesque spiritus transcenderunt.
Deinde viderunt omne quod mutabile est non posse esse
nisi ab illo qui incommutabiliter et simpliciter est.
Intellexerunt igitur eum et omnia ista fecisse et a nullo fieri potuisse.
4.
Tertia ratio vel modus.
5.
Quartus modus vel ratio.
Intellexerunt etiam corporis speciem esse sensibilem et spiritus speciem intelligibilem,
et intelligibilem speciem sensibili praetulerunt.
Sensibilia dicimus, quae visu tactuque corporis sentiri queunt ;
intelligibilia, quae conspectu mentis intelligi.
Cum igitur in eorum conspectu et corpus et animus magis minusque speciosa essent,
si autem omni specie carere possent, omnino nulla essent,
viderunt esse aliquid quo illa speciosa facta sunt,
ubi est prima et incommutabilis species, ideoque incomparabilis ;
et illud esse rerum principium rectissime crediderunt,
quod factum non esset et ex quo cuncta facta essent.
6.
Ecce tot modis potuit cognosci veritas Dei.
Cum ergo Deus una sit et simplex essentia,
quae ex nulla diversitate partium vel accidentium consistit,
pluraliter tamen dicit Apostolus
quia pluribus modis cognoscitur veritas Dei
Ex perpetuitate namque creaturarum intelligitur Conditor aeternus,
ex magnitudine creaturarum omnipotens, ex ordine et dispositione sapiens, ex gubernatione bonus.
Haec autem omnia ad unitatem deitatis pertinent monstrandam.
7.
Quomodo in creaturis apparet vestigium Trinitatis.
Nunc restat ostendere utrum per ea quae facta sunt aliquod Trinitatis indicium, vel exiguum, haberi potuerit.
De hoc Augustinus in libro VI De Trinitate ait :
Oportet ut Creatorem per ea quae facta sunt intellectu conspicientes, Trinitatem intelligamus.
Huius enim Trinitatis vestigium in creaturis apparet.
(De substantiis intellige!*)
Haec enim quae arte divina facta sunt, et unitatem quandam in se ostendunt, et speciem, et ordinem.
Nam quodque horum creatorum et unum aliquid est,
sicut sunt naturae corporum et animarum ;
et aliqua specie formatur,
sicut sunt figurae vel qualitates corporum, ac doctrinae vel artes animarum ;
et ordinem aliquem petit aut tenet,
sicut sunt pondera vel locationes corporum, et amores vel delectationes animarum.
Et ita in creaturis praelucet vestigium Trinitatis.
8.
Summa autem origo,
ut Augustinus ostendit in libro De vera religione,
intelligitur Deus Pater, a quo sunt omnia, a quo Filius et Spiritus Sanctus.
Perfectissima pulchritudo intelligitur Filius,
scilicet
veritas Patris nulla ex parte ei dissimilis, quam cum ipso et in ipso Patre veneramur ;
quae forma est omnium quae ab uno facta sunt et ad unum referuntur.
Quae tamen omnia nec fierent a Patre per Filium, neque suis finibus salva essent,
nisi Deus summe bonus esset,
qui et nulli naturae quod ab illo bona esset invidit,
et ut in bono ipso maneret,
alia quantum vellet, alia quantum posset, dedit.
Quae bonitas intelligitur Spiritus Sanctus,
qui est donum Patris et Filii.
Quare ipsum Donum Dei, cum Patre et Filio aeque incommutabile, colere et tenere nos convenit.
Per considerationem itaque creaturarum
unius substantiae Trinitatem intelligimus,
scilicet unum Deum Patrem a quo sumus, et Filium per quem sumus, et Spiritum Sanctum in quo sumus :
scilicet principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua reconciliamur :
unum scilicet quo auctore conditi sumus,
et similitudinem eius per quam ad unitatem reformamur,
et pacem qua unitati adhaeremus :
scilicet
Deum qui dixit Fiat,
et Verbum per quod factum est omne quod substantialiter et naturaliter est,
et Donum benignitatis eius qua placuit quod ab eo per Verbum factum est et conciliatum est auctori ut non interiret.
9.
Ecce ostensum est qualiter in creaturis aliquatenus imago Trinitatis indicatur.
Non enim per creaturarum contemplationem sufficiens notitia Trinitatis potest haberi vel potuit,
sine doctrinae vel interioris inspirationis revelatione.
Unde illi antiqui Philosophi quasi per umbram et de longinquo viderunt veritatem,
deficientes in contuitu Trinitatis,
ut magi Pharaonis in tertio signo.
Adiuvamur tamen in fide invisibilium
Capitulum 2 (10)
1.
Quomodo in anima sit imago Trinitatis.
Ut enim ait Augustinus in XIV libro De Trinitate,
licet humana mens non sit eius naturae cuius Deus est,
imago tamen illius « quo nihil melius est » ibi quaerenda et invenienda est,
quo natura nostra nihil habet melius, id est in mente.
In ipsa enim mente, etiam antequam sit particeps Dei, eius imago reperitur ;
etsi enim, amissa Dei participatione, deformis sit ;
imago tamen Dei permanet.
Eo enim ipso imago Dei est mens, quo capax eius est eiusque esse particeps potest.
Iam ergo in ea Trinitatem quae Deus est inquiramus.
2.
Tria ostendit esse in anima quae relative dicuntur et aequalia sunt, scilicet memoriam, intelligentiam, dilectionem*.
Hic enim quaedam apparet trinitas memoriae, intelligentiae et amoris.
Haec igitur tria potissimum tractemus : memoriam, intelligentiam, voluntatem.
3.
Subtilissima consideratio congruaque similitudo*.
4.
Quomodo aequalia sint quia capiuntur a singulis omnia et tota.
se autem invicem capiunt.
Hic ostendit quomodo omnia a singulis*.
Hic quomodo tota illa tria memoria capiat*.
Quomodo illa tria tota capiat intelligentia.
Quomodo illa tota capiat voluntas.
5.
Ecce illius summae Unitatis atque Trinitatis, ubi una est essentia et tres personae,
licet impar.
Mens autem hic pro animo ipso accipitur,
ubi est illa imago Trinitatis ;
proprie vero mens dicitur,
ut Augustinus ait,
sed quod in ea est excellentius,
qualiter saepe accipitur.
Illud etiam sciendum,
quod
non solum est absentium et praeteritorum, sed etiam praesentium,
ut ait Augustinus in XIV libro De Trinitate ;
alioquin non se caperet.
6.
Ex quo sensu illa tria dicantur esse unum et una essentia quaeritur.
Hic attendendum est diligenter ex quo sensu accipiendum sit quod supra dixit,
illa tria, scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem esse unum, unam mentem, unam essentiam.
Quod utique non videtur esse verum iuxta proprietatem sermonis.
Mens enim, id est spiritus rationalis, essentia est spiritualis et incorporea ;
illa vero tria naturales proprietates seu vires sunt ipsius mentis,
et a se invicem differunt,
quia memoria non est intelligentia vel voluntas, nec intelligentia voluntas sive amor.
7.
Quod etiam ad se invicem dicuntur relative.
Et haec tria etiam ad se ipsa referuntur,
ut ait Augustinus in IX libro De Trinitate :
Mens enim amare se ipsam vel meminisse non potest, nisi etiam noverit se :
nam quomodo amat vel meminit quod nescit ?
Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a semetipsis ;
et tamen eorum singulum et simul omnia una essentia est, cum et relative dicantur ad invicem.
8.
Hic aperitur quod supra quaerebatur, scilicet quomodo haec tria dicantur unum.
Sed iam videndum est quomodo haec tria dicantur una substantia :
ideo scilicet quia in ipsa anima vel mente substantialiter exsistunt,
non sicut accidentia in subiectis, quae possunt adesse et abesse.
Unde Augustinus in libro IX De Trinitate ait :
Admonemur, si utcumque videre possumus, haec in animo exsistere substantialiter,
non tamquam in subiecto, ut color in corpore,
quia etsi relative dicuntur ad invicem,
singula tamen substantialiter sunt in sua substantia.
Ecce ex quo sensu illa tria dicantur esse unum vel una substantia.
9.
Quae tria, ut ait Augustinus in libro XV De Trinitate, in mente naturaliter divinitus instituta,
quisquis vivaciter perspicit,
et quam magnum sit in ea unde potest etiam sempiterna incommutabilisque natura recoli, conspici, concupisci :
reminiscitur per memoriam, intuetur per intelligentiam, amplectitur per dilectionem,
profecto reperit illius summae Trinitatis imaginem.
Capitulum 3 (11)
1.
Quod in illa similitudine est dissimilitudo.
Verumtamen caveat ne hanc imaginem, ab eadem Trinitate factam, ita ei comparet ut omnino aestimet similem ;
sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat.
Prima dissimilitudo.
et hae tres unus Deus.
Altera dissimilitudo.
Absit ut hoc credamus !
Dicamus ergo in mente nostra imaginem Trinitatis, sed exiguam et qualemcumque esse,
quae summae Trinitatis ita gerit similitudinem,
ut ex maxima parte sit dissimilis.
2.
Sciendum vero
quod
haec trinitas mentis, ut ait Augustinus in XIV libro De Trinitate, non propterea tantum imago Dei est,
quia sui meminerit mens et intelligit ac diligit se,
sed quia potest etiam meminisse et intelligere et amare illum a quo facta est.
3.
Alia assignatio trinitatis in anima, scilicet mens, notitia, amor.
Potest etiam alio modo aliisque nominibus distingui trinitas in anima,
quae est imago illius summae et ineffabilis Trinitatis.
Ut enim ait Augustinus in IX libro De Trinitate,
Duo quaedam sunt mens et notitia eius ;
Mens autem hic accipitur non pro anima,
sed pro eo quod in anima excellentius est.
4.
Quomodo dicantur esse unum.
Haec autem tria, cum sint distincta a se invicem, dicuntur tamen esse unum,
quia in animo substantialiter exsistunt.
5.
Quia mens vice Patris, notitia Filii, amor Spiritus Sancti accipitur.
Et est ipsa mens quasi parens,
et notitia eius quasi proles eius :
Tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit,
dum mens cognoscens se, diligit se :
non enim posset se diligere, nisi cognosceret se.
Amat etiam placitam prolem, id est notitiam suam ;
et ita amor quidam complexus est parentis et prolis.
6.
Quod non est minor mente notitia nec amor utroque.
7.
Quod haec tria in se ipsis sunt.
Ecce in his tribus qualecumque Trinitatis vestigium apparet.
8.
Quomodo mens per ista proficit ad intelligendum Deum.
Mens itaque rationalis, considerans haec tria et illam unam essentiam in qua ista sunt,
extendit se ad contemplationem Creatoris, et videt unitatem in trinitate et trinitatem in unitate.
Intelligit enim unum esse Deum, unam essentiam, unum principium.
Intelligit enim quia si duo essent, vel uterque insufficiens esset, vel alter superflueret.
Quia si aliquid deesset uni quod haberet alter, non esset ibi summa perfectio ;
si vero nihil uni deesset quod haberet alter, cum in uno essent omnia, alter superflueret.
Intellexit ergo unum esse Deum, unum omnium auctorem.
Et vidit quia absque sapientia non sit, quasi res fatua ;
et ideo intellexit eum habere sapientiam quae ab ipso genita est ;
et quia sapientiam suam diligit, intellexit etiam ibi esse amorem.
Capitulum 4 (12)
Hic de summae Trinitatis unitate.
Quapropter iuxta istam considerationem,
ut ait Augustinus in libro IX De Trinitate,
Ut enim ait ipse in libro De fide ad Petrum,
una est natura sive essentia Patris et Filii et Spiritus Sancti, non una persona :
Ut enim ait Augustinus in I libro De Trinitate,
