Distinctio XLVI — Livre I — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre I

Distinctio XLVI

DISTINCTIO XLVI

 

 

Capitulum 1 (197)

 

Illi sententiae, qua dictum est Dei voluntatem non posse cassari, quae ipse est,

quaedam videntur obviare.

 

Hic oritur quaestio.

Dictum est enim in superioribus, et auctoritatibus communitum,

quod voluntas Dei,

quae ipse est vocaturque beneplacitum eius,

cassari non potest,

quia illa voluntate

quaecumque voluit fecit in caelo et in terra ;

 cui, teste Apostolo,

nihil resistit.

Augustinus in Enchiridion* :

Quaeritur ergo quomodo accipiendum sit quod Apostolus de Domino ait : 

Qui vult omnes homines salvos fieri. 

Cum enim non omnes salvi fiant, sed plures damnentur,

videtur utique non fieri quod Deus vult fieri,

humana scilicet voluntate impediente voluntatem Dei.

Dominus quoque in Evangelio, impiam civitatem compellans : 

Quoties, inquit, volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos, et noluisti. 

Ita haec dicuntur,

tamquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus,

non potuerit facere potentissimus quod volebat.

Ubi est ergo illa omnipotentia,

qua in caelo et in terra, secundum Prophetam, omnia quaecumque voluit fecit ? 

et quomodo voluntati eius, secundum Apostolum, nihil resistit, 

si colligere filios Ierusalem voluit, et non fecit ?

Haec enim praedictis plurimum obviare videntur.

 

 

Capitulum 2 (198)

 

1.

Solutio : quomodo intelligendum sit illud : Volui congregare et noluisti.

 

Sed audiamus solutionem ;

ac primum, quomodo accipiendum sit illud quod Dominus ait, videamus.

Non enim ex eo sensu illud dictum est,

ut ait Augustinus in Enchiridion,

praedictam solvens quaestionem,

quasi Dominus voluerit colligere filios Ierusalem,

et non sit factum quod voluit quia ipsa noluerit ;

sed potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit ;

qua tamen nolente, filios eius collegit ipse omnes quos voluit :

quia in caelo et in terra non quaedam voluit et fecit, quaedam vero voluit et non fecit,

sed omnia quaecumque voluit fecit ;

 ut sit sensus :

Quoties volui congregare filios tuos, et noluisti, 

id est quotquot congregavi voluntate mea semper efficaci, te nolente feci.

 Ecce in evidenti positum est

quia illa Domini verba superioribus non repugnant.

 

2.

Quomodo intelligendum sit illud :

Qui vult omnes homines salvos fieri.

 

Nunc videre restat quomodo etiam praemissa verba Apostoli praedictis non contradicant,

qui de Deo loquens ait :

Vult omnes homines salvos fieri.

 Quorum occasione verborum multi a veritate deviarunt,

dicentes Deum multa velle fieri, quae non fiunt.

Sed non est intelligendum ea ratione illud esse dictum,

quasi Deus voluerit aliquos salvari, et non salventur.

Augustinus in Enchiridion* :

Quis enim tam impie desipiat, 

ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, et quando voluerit, et ubi voluerit,

in bonum non posse convertere ?

 

Non est utique verum

quod in Psalmo dicitur, Quaecumque voluit fecit, 

si aliqua voluit et non fecit ;

et quod est indignius, ideo non fecit,

quoniam ne fieret quod volebat Omnipotens,

voluntas hominis impedivit.

 

3.

Ideoque,

cum audimus, et in sacris litteris legimus,

quod velit omnes homines salvos fieri,

non tamen ideo debemus omnipotentissimae Dei voluntati aliquid derogare,

sed ita intelligere quod scriptum est : Vult omnes homines salvos fieri, 

tamquam diceretur nullum hominem fieri salvum, nisi quem fieri ipse voluerit :

non quod nullus sit hominum, nisi quem salvum fieri velit ;

sed quod nullus fiat salvus, nisi quem velit salvari ;

et ideo rogandus est ut velit, quia necesse est fieri si voluerit.

Non est enim credendus Omnipotens aliquid voluisse fieri,

quod factum non sit.

 

Sic etiam intelligitur illud :

Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum*.

 

Sic etiam intelligitur illud : 

Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum : 

non quia nullus hominum est qui non illuminetur,

sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. 

Potest et alio modo illud intelligi,

dum tamen credere non cogamur Omnipotentem aliquid voluisse fieri factumque non esse,

qui, sine ullis ambiguitatibus,

si in caelo et in terra, sicut Veritas cantat, omnia quaecumque voluit fecit, 

profecto facere non voluit quaecumque non fecit.

 

Ex his aperte ostenditur

quoniam Deus, ea voluntate quae ipse est,

non vult aliquid fieri quod non fiat, neque non fieri quod fiat.

 

 

Capitulum 3 (199)

 

1.

Utrum mala Dei voluntate fiant, an eo nolente.

Ideoque,

cum constet omnia bona quae fiunt eius fieri voluntate,

quae si fieri nollet, nullatenus fierent,

recte quaeri solet utrum et mala omnia quae fiunt, id est peccata,

Dei fiant voluntate, an eo nolente fiant.

 

2.

Quod super hoc a diversis dicuntur.

Alii dicunt Deum velle mala esse vel fieri. Alii non*.

 

Super hoc diversi varie sentientes et sibi contradicere inveniuntur.

Alii enim dicunt

quod Deus vult mala esse vel fieri, non tamen vult mala ;

alii vero

quod nec vult mala esse vel fieri.

In hoc tamen conveniunt et hi et illi,

quod utrique fatentur Deum mala non velle.

Utrique vero rationibus atque auctoritatibus innituntur ad muniendam suam assertionem.

 

3.

Quare dicunt quidam Deum velle mala esse vel fieri.

 

Qui enim dicunt Deum mala velle esse vel fieri,

suam his modis muniunt intentionem.

 

4.

Prima ratio eorum qui dieunt Deum velle fieri mala*.

 

Si enim, inquiunt, mala non esse vel fieri vellet, nullo modo essent vel fierent.

Quia si vult ea non esse vel fieri, et non potest id efficere,

scilicet ut non sint vel fiant,

voluntati eius et potentiae aliquid resistit.

Et non est omnipotens, quia non potest omne quod vult ;

sed impotens,

sicuti et nos sumus, qui quod volumus, quandoque non valemus.

Sed quia omnipotens est et in nullo impotens,

certum est non posse fieri mala vel esse nisi eo volente.

Quomodo enim, eo invito et nolente, posset ab aliquo malum fieri,

cum scriptum sit :

Voluntati eius quis resistet ?

 

5.

Secunda*.

Supra etiam dixit Augustinus :

Quia necesse est fieri si voluerit.

Sed vult mala fieri, aut non fieri ;

si vult non fieri, non fiunt ;

fiunt autem : vult igitur fieri.

 

6.

Tertia*.

Item,

bonum est mala esse vel fieri :

alioquin summe bonus non permitteret ea fieri.

Unde Augustinus in Enchiridion :

Quamvis ea, inquit, quae mala sunt, in quantum mala sunt non sunt bona,

tamen ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est.

Nam, nisi esset hoc bonum, ut essent et mala,

nullo modo esse sinerentur ab omnipotenti bono,

cui proculdubio quam facile est quod vult facere,

tam facile est quod non vult esse non sinere. 

Hoc nisi credamus, periclitatur nostra confessio,

qua nos in Patrem omnipotentem credere confitemur.

 

Ecce hic aperte habes quod bonum est mala esse ;

omnis autem boni Deus auctor est,

qui vult omne bonum esse quod est.

Cum ergo bonum sit mala fieri vel esse,

et vult mala fieri vel esse.

 

His atque aliis huiusmodi rationibus et auctoritatibus utuntur,

qui dicunt Deum velle mala esse vel fieri.

 

7.

Hic exponit rationes illorum qui dicunt Dei votuntate non fieri mala.

 

Illi vero qui dicunt Dei voluntate mala non fieri vel non esse,

inductionibus praemissis ita respondent,

dicentes Deum nec velle mala fieri, nec velle non fieri vel nolle fieri, sed tantum non velle fieri.

 

8.

Quare non sit verum Deum velle mala fieri*.

 

Si enim velit ea fieri vel esse, faceret utique ea fieri vel esse,

et ita esset auctor malorum.

Non est autem auctor malorum, ut Sanctorum protestantur auctoritates ;

non ergo eius voluntate fiunt mala.

 

9.

Hic quare non sit verum Deum velle non fieri mala vel nolle fieri*.

 

Item,

si nollet mala fieri vel vellet non fieri, et tamen fierent,

omnipotens non esset, cum eius voluntas humanae votuntatis effectu impediretur.

Ideoque non concedunt Deum velle mala fieri, ne malorum auctor intelligatur ;

nec concedunt eum velle mala non fieri vel nolle fieri, ne impotens videatur.

 

10.

Quod verum sit Deum non velle mala fieri*.

 

Sed tantum dicunt eum non velle mala fieri,

ut non auctor, sed permissor malorum monstretur.

Unde et Evangelista,

ubi ostendit Deum auctorem esse omnium bonorum dicens :

Omnia per ipsum facta sunt,

 consequenter malorum auctorem esse negat dicens :

Et sine ipso factum est nihil,

 id est peccatum.

Non dixit per eum factum esse, vel eo nolente et invito,

sed tantum sine eo, id est sine eius votuntate,

quia non eius voluntate fit peccatum.

 

11.

Quod non Deo volente vel nolente, sed non volente fiunt mala*.

 

Non ergo Deo volente vel nolente, sed non volente fiunt mala,

quia non subest Dei voluntati ut malum fiat vel non fiat,

sed ut fieri sinat, quia bonum est sinere mala fieri ;

et utique volens sinit, non volens mala, sed volens sinere ut ipsa fiant,

quia nec mala sunt bona, nec ea fieri vel esse bonum est.

 

 

Capitulum 4 (200)

 

1.

Quomodo sit intelligendum illud Augustini :

Mala fieri bonum est.

 

Quod vero Augustinus ait,

Mala fieri bonum est,

nec sinerentur mala ab omnipotenti bono fieri, 

nisi hoc esset bonum ut ea essent,

ea ratione dictum esse asserunt,

quia ex malis quae fiunt Deus bona elicit ;

nec ipse permitteret ea fieri, nisi de eis bene aliquid faceret.

 

2.

Confirmat illum sensum alia auctoritate eiusdem*.

 

Unde Augustinus in eodem libro Enchiridion,

aperte indicans praedictorum verborum talem esse intelligentiam,

ait :

Deus omnipotens, cui rerum est summa potestas,

cum summe bonus sit, 

nullo modo sineret aliquid mali esse in operibus suis,

nisi usque adeo esset omnipotens et bonus,

ut bene faceret etiam de malo.

Item,

in eodem :

Melius iudicavit Deus de malis bona facere, quam mala nulla permittere.

Ex hoc itaque sensu dictum est, ac verum est,

bonum esse mala fieri, quia ex malis quae fiunt, bonis

qui secundum propositum vocati sunt sancti

accedit bonitas, id est utilitas.

Talibus enim,

ut ait Apostolus,

in bonum cooperantur omnia,

 etiam mala, quia eis prosunt, quae aliis facientibus obsunt.

Unde etiam aliquando in Scriptura legitur malum appellari bonum,

ut Hieronymus, Super Marcum :

Malum, inquit, Iudae bonum fuit,

scilicet nobis.

Nec si bonum est illi vel illi, inde sequitur quod simpliciter bonum sit.

Proprie enim ac simpliciter bonum est,

quod in se et facienti bonum est.

 

 

Capitulum 5 (201)

 

Quadripartita boni acceptio.

 

Est enim aliquid quod in se bonum est et cui fit, sed non est bonum facienti,

ut cum subvenitur pauperi, sed non propter Deum.

Et aliquid bonum in se et facienti, sed non ei cui fit,

ut cum veritas propter Deum alicui non obedienti praedicatur.

Et aliquid in se et facienti et cui fit bonum,

ut cum veritas praedicatur propter Deum credenti.

Unde Apostolus :

Bonus odor sumus Deo, aliis odor vitae, aliis odor mortis.

 Est autem aliud quod nec in se bonum est et facienti nocet,

et damnat nisi poeniteat, ut malum ;

valet tamen ad aliquid.

Ut enim ait Augustinus in Enchiridion,

a summe et aequaliter et immutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia,

nec summe, nec aequaliter, nec immutabiliter bona,

sed tamen bona etiam singula ; 

simul vero universa valde bona,

quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo.

In qua etiam illud quod malum dicitur,

bene ordinatum et in loco suo positum, eminentius commendat bona,

ut magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis.

 

 

Capitulum 6 (202)

 

1.

Quod mala universitati valent, et facientibus sua propria vel patientibus aliena prosunt electis tamen.

 

Hinc patet

quod ex malis quae fiunt aliquod provenit bonum,

dum bona magis placent et laudabiliora exsistunt.

Ipsis etiam facientibus, ex malis quae faciunt interdum bona veniunt,

si

secundum propositum vocati sunt sancti.

 

Talibus enim, ut ait Augustinus in libro De correctione et gratia, usque adeo Deus omnia cooperatur in bonum,

ut si qui horum deviant et exorbitant, 

etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum,

quia humiliores redeunt atque doctiores,

ut Petrus.

Illa etiam mala quae ab iniquis fideles pie perferunt,

ut ait Augustinus in libro De Trinitate

ipsis utique prosunt, vel ad demenda peccata,

vel ad exercendam probandamque iustitiam, vel ad demonstrandam huius vitae miseriam.

 Ideoque et Iob Dei manum,

et Apostolus satanae stimulum sensit ;

et uterque profecit, quia malum bene portavit.

 

2.

Ex praedictis concludit ostendens etiam esse bonum fieri mala multis modis.

 

Si quis igitur diligenter attendat quae scripta sunt, facile est ei percipere ex malis bona provenire, et ex ea ratione dictum esse quod bonum est mala fieri vel esse ; non quia malum sit bonum, vel quia bonum sit malum fieri. Non est enim bonum malum fieri ab aliquo, quia non est bonum ut aliquis faciat malum. Si enim hoc esset bonum, profecto huius Deus auctor esset, qui est auctor omnis boni. Quod si huius Deus auctor est, ergo eo auctore homo agit malum ; et ita eo auctore homo fit deterior. Et si eo auctore homo fit deterior, tunc eo volente homo fit deterior.

 

3.

Quod Deo auctore non fit homo deterior*.

Quid sit dicere Deo auctore, id est Deo volente*.

 

Idem enim est dicere aliquid fieri Deo auctore quod Deo volente.

Deo autem auctore non fit homo deterior ; ergo nec Deo volente,

ut Augustinus in libro 84 Quaestionum aperte adstruit a minori,

dicens ita :

Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior :

tanta enim est ista culpa, quod in sapientem hominem cadere nequit.

Est autem Deus omni homine sapiente praestantior ;

multo minus igitur Deo auctore fit homo deterior.

Multo enim est praestantior Dei voluntas quam hominis sapientis. 

Illo autem auctore cum dicitur, illo volente dicitur ;

est ergo vitium voluntatis, quo est homo deterior.

Quod vitium,

si longe abest a Dei voluntate, ut ratio docet,

a quo sit quaerendum est.

 

Ecce aperte dicit hic Augustinus Deo auctore vel volente hominem non fieri deteriorem,

sed vitio voluntatis suae.

Non est ergo Deo auctore quod malum fit ab aliquo ;

et ita Deo volente mala non fiunt.

 

 

Capitulum 7 (203)

 

1. 

Quod in Deo non est causa ut sit homo deterior.

 

Deinde idem Augustinus,

quaerens quae sit causa ut sit homo deterior,

in Deo non esse asserit, in eodem libro sic dicens :

Ut sit homo deterior,

aut in ipso est, aut in alio, aut in nihilo.

Si in nihilo,

nulla causa est.

Si in alio,

aut in Deo,

aut in aliquo quolibet homine,

aut in eo quod neque Deus neque homo sit. 

Sed non in Deo : bonorum enim Deus tantum causa est ;

ergo aut in homine est, aut in eo quod nec Deus nec homo, aut in nihilo.

 

Ex his aperte ostenditur

quod non est bonum ut sit homo deterior,

quia non est Deus eius rei causa, qui tantum causa bonorum est.

Et si non est bonum ut homo fiat deterior,

non est igitur bonum ut ab eo fiat malum ;

non igitur vult Deus ut ab eo fiat malum.

 

2.

Aliter probat quod Deo auctore non fiunt mala.

 

Item,

aliter etiam ostenditur

quod Deo auctore, id est volente, non fiunt mala,

quia ipse non est causa tendendi ad non-esse.

Tendere enim ad non-esse malum est ;

ipse autem auctor mali non est.

Tendit vero ad non-esse, qui operatur malum ;

non ergo Deo auctore est quod aliquis operatur malum.

Non est ergo bonum quod aliquis operatur malum,

quia tantum boni Deus auctor est.

 

Hoc autem Augustinus in eodem libro aperte explicat,

ita dicens :

Qui omnium quae sunt auctor est, et ad cuius bonitatem id pertinet,

ut sit omne quod est, boni tantummodo causa est.

Quocirca mali auctor non est,

et ideo ipse summum bonum est,

a quo in nullo deficere bonum est, et malum est deficere ;

non est igitur causa deficiendi, id est tendendi ad non-esse, 

qui, ut ita dicam, essendi causa est,

quia omnium quae sunt auctor est,

quae in quantum sunt, bona sunt.

 

Ecce aperte habes

quod deficere a Deo, qui est summum bonum, malum est ;

mala ergo facere malum est ;

non ergo Deo auctore vel volente mala fiunt.

 

3.

Obiectio quorundam sophistica, qua probare nituntur ex Deo esse quod mala fiunt.

 

Iam sufficienter ostensum est quod Deo auctore non fiunt mala.

Quidam tamen sophistice incedentes, et ideo Deo odibiles, probare conantur ex Deo auctore esse quod mala fiunt,

hoc modo :

Quod mala fiunt, verum est ;

omne autem verum quod est,

est a veritate quae Deus est ;

a Deo igitur est quod mala fiunt.

Quod autem omne verum a Deo sit,

confirmant auctoritate Augustini in libro 84 Quaestionum ita dicentis :

Omne verum a veritate verum est ;

est autem veritas Deus ; 

Deum igitur habet auctorem omne verum.

 

Est autem verum quod mala fiunt vel sunt ;

Deo ergo auctore est quod sunt vel fiunt mala.

 

4.

Responsio,

ubi concedit omne verum esse a Deo et sophisma aperit.

 

Quibus facile est nobis respondere,

sed indignum responsione videtur quod dicunt.

 

Omne namque verum a Deo est, ut ait Augustinus.

Cui consonat Ambrosius,

qui tractans illud verbum Apostoli :

nemo potest dicere : Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto.

 dicit quod

omne verum, a quocumque dicitur, a Spiritu Sancto est.

Cum itaque verum sit quod mala fiunt,

hoc verum quod dicitur illa locutione,

scilicet mala fiunt, a Deo est ;

sed non inde sequitur quod a Deo sit ut mala fiant.

Si enim hoc diceretur, auctor malorum Deus esse intelligeretur.

 

Per simile ostendit illud esse falsum*.

Quod ex simili manifeste falsum ostenditur :

Deus prohibet furtum fieri ; sed furtum fieri verum est ; ergo prohibet verum.

Non sequitur.

 

5.

Partem quaestionis approbat illorum qui dicunt Deum non velle mala fieri.

 

Hoc igitur et alia huiusmodi inania relinquentes,

praemissae quaestionis parti saniori faventes,

quae Sanctorum testimoniis plenius approbatur,

dicamus Deum non velle mala fieri,

nec tamen velle non fieri neque nolle fieri.

Omne enim quod vult fieri, fit ;

et omne quod vult non fieri, non fit.

Fiunt autem multa, quae non vult fieri,

ut omnia mala.