Distinctio XXII — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXII
Capitulum 1 (90)
1.
De nominum differentia quibus utimur loquentes de Deo.
Post praedicta disserendum nobis videtur de nominum diversitate,
quibus loquentes de Unitate ac Trinitate ineffabili utimur ;
deinde ostendendum est quibus modis de ea aliquid dicatur.
2.
Illud igitur praecipue teneamus,
quaedam esse nomina distincte ad singulas personas pertinentia,
ut ait Augustinus in VIII libro De Trinitate,
quae de singulis tantum dicuntur personis ;
quaedam vero unitatem essentiae significantia sunt,
quae et de singulis singillatim et de omnibus communiter dicuntur ;
alia vero sunt, quae translative ac per similitudinem de Deo dicuntur.
Unde Ambrosius in II libro De Trinitate ait :
Quo purius niteat fides, tripartita videtur derivanda distinctio.
Sunt enim nomina quaedam quae evidenter proprietatem deitatis ostendunt ;
et sunt quaedam quae perspicuam divinae maiestatis exprimunt veritatem ;
alia vero sunt quae translative per similitudinem de Deo dicuntur.
Proprietatis itaque indicia sunt : generatio, Filius, Verbum et huiusmodi ;
unitatis vero aeternae : sapientia, virtus, veritas et huiusmodi ;
similitudinis vero : splendor, character, speculum et huiusmodi.
Capitulum 2 (91)
Praemissis addit quaedam esse nomina quae temporaliter Deo conveniunt et relative dicuntur.
His adiciendum est quaedam etiam nomina esse,
ut ait Augustinus in V libro De Trinitate,
quae ex tempore Deo conveniunt et relative ad creaturam dicuntur ;
quorum quaedam de omnibus dicuntur personis, ut dominus, creator, refugium ;
quaedam autem non de omnibus, ut donatus, datus, missus.
Capitulum 3 (92)
De hoc nomine, trinitas, addit.
Praeterea est unum nomen
quod de nulla persona singillatim dicitur,
sed de omnibus simul, id est trinitas ;
quod non dicitur secundum substantiam,
sed quasi collectivum pluralitatem designat personarum.
Capitulum 4 (93)
De aliis nominibus quae temporaliter Deo congruunt et non relative dicuntur.
Sunt etiam quaedam nomina
quae ex tempore Deo conveniunt nec relative dicuntur, ut incarnatus, humanatus et huiusmodi.
Ecce sex nominum differentias assignavimus quibus utimur loquentes de Deo ;
de quibus singulis agendum est.
Capitulum 5 (94)
1.
Quod illa nomina quae ad singulas proprie pertinent personas, relative proprie dicuntur ;
ea vero quae unitatem essentiae significant, ad se dicuntur,
et de singulis et de omnibus communiter dicuntur personis,
et singulariter, non pluraliter, in summa accipiuntur.
Sciendum est igitur
quod illa quae proprie ad singulas pertinent personas,
relative ad invicem dicuntur,
sicut Pater et Filius, et utriusque donum, Spiritus Sanctus ;
ea vero quae unitatem essentiae significant, ad se dicuntur.
Et quae ad se dicuntur, substantialiter utique dicuntur,
et de omnibus communiter et de singulis singillatim dicuntur personis,
et singulariter, non pluraliter accipiuntur in summa,
ut Deus, bonus, potens, magnus et huiusmodi.
Quae autem relative dicuntur, substantialiter non dicuntur.
2.
Unde Augustinus in V libro De Trinitate ita ait :
Quidquid ad se dicitur, praestantissima illa et divina sublimitas substantialiter dicitur ;
quod autem ad aliquid dicitur, non substantialiter, sed relative dicitur.
Tantaque vis est eiusdem substantiae in Patre et Filio et Spiritu Sancto,
ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur.
Dicimus enim : Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus :
quod secundum substantiam dici nemo dubitat ;
non tamen dicimus hanc Trinitatem esse tres deos, sed unum Deum.
Ita dicitur Pater magnus, Filius magnus et Spiritus Sanctus magnus ;
non tamen tres magni, sed unus magnus.
Ita et omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus ;
non tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
Quidquid ergo ad se ipsum dicitur Deus,
et de singulis personis similiter dicitur, et simul de ipsa Trinitate,
non pluraliter, sed singulariter dicitur.
Et quoniam non est aliud Deo esse et aliud magnum esse,
sed hoc idem est illi esse quod est magnum esse,
propterea sicut non dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines,
sed unam essentiam et unam magnitudinem.
3.
Quod Deus est magnus ea magnitudine quae ipse est ;
sic de bonitate et de omnibus quae secundum substantiam dicuntur.
Deus enim non est magnus ea magnitudine quae non est quod ipse, ut quasi particeps eius sit :
alioquin maior esset illa magnitudo quam Deus ; Deo autem non est aliquid maius ;
ea igitur magnitudine magnus est, qua ipse est.
Ideoque nec tres magnitudines dicimus, sed unam magnitudinem ;
nec tres magnos, sed unum magnum ;
quia non participatione magnitudinis Deus magnus est,
sed se ipso magno magnus est, quia ipse est sua magnitudo.
Ita et de bonitate et aeternitate et omnipotentia Dei dicendum est,
et de omnibus omnino quae de Deo possunt pronuntiari substantialiter,
quibus ad se ipsum dicitur, non translative ac per similitudinem, sed proprie ;
si tamen de illo proprie aliquid ore hominis dici potest.
4.
Ecce aperte docuit
quod nomina unitatem divinae maiestatis significantia et ad se dicuntur de Deo,
id est sine relatione,
et de omnibus personis communiter et de singulis divisim dicuntur,
nec pluraliter, sed singulariter in summa accipiuntur.
Illa vero nomina, quae proprie ad singulas pertinent personas, relative, non substantialiter dicuntur.
Quod enim proprie singula in Trinitate persona dicitur,
ut ait Augustinus in eodem, nullo modo ad se ipsam, sed ad aliam invicem vel ad creaturam dicitur ;
et ideo relative, non substantialiter dici manifestum est.
