Distinctio XV — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XV
Capitulum 1 (48)
1.
Utrum Spiritus Sanctus a se ipso detur.
Hic considerandum est,
cum Spiritus Sanctus detur hominibus a Patre et Filio,
quod est ipsum temporaliter procedere ab utroque vel mitti,
utrum etiam a se ipso detur.
Si datur a se, et procedit vel mittitur a se.
2.
Ad quod dicimus
quia Spiritus Sanctus et Deus est et donum sive datum ;
et ideo et dat et datur.
Dat quidem in quantum Deus, et datur in quantum donum.
Cum autem donatio sive datio Spiritus Sancti sit operatio Dei,
et communis sit et indivisa operatio trium personarum,
donatur itaque Spiritus Sanctus non tantum a Patre et Filio, sed etiam a se ipso.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate dicit
quod se ipsum dat :
Sicut, inquit, corpus carnis nihil est aliud quam caro,
sic donum Spiritus Sancti nihil est aliud quam Spiritus Sanctus.
In tantum ergo donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur.
Apud se autem Deus est, etsi nemini datur,
quia Deus erat Patri et Filio coaeternus antequam cuiquam daretur.
Nec quia illi dant et ipse datur, ideo minor est illis.
Ita enim datur sicut donum Dei,
ut etiam se ipsum det sicut Deus.
Non enim dici potest non esse suae potestatis,
de quo dictum est : Spiritus ubi vult spirat.
Ecce aperte dicit quod Spiritus Sanctus se ipsum dat.
3.
Si enim Spiritus Sanctus se ipsum dare non potest,
et eum Pater dare potest et Filius,
potest itaque Pater aliquid et Filius,
quod non potest Spiritus Sanctus.
Item,
si Pater et Filius dant Spiritum Sanctum, nec ipse dat,
aliquid ergo Pater operatur et Filius,
quod non operatur Spiritus Sanctus ;
dat ergo Spiritus Sanctus se ipsum.
Si autem se ipsum dat,
tunc et a se ipso procedit et mittitur.
Quod utique verum est.
Nam processio temporalis Spiritus Sancti vel missio, ipsius est donatio,
et ipsa est Dei operatio.
Procedit ergo Spiritus Sanctus temporaliter a se et mittitur a se,
quia datur a se.
4.
Non est mirum si Spiritus Sanctus dicitur mitti vel procedere a se, cum etiam Filius dicatur mitti a se.
Ne autem mireris
quod Spiritus Sanctus dicitur mitti vel procedere a se,
nam et de Filio Dei dicit Augustinus in II libro De Trinitate
quod non tantum a Patre missus est,
sed etiam a se ipso et a Spiritu Sancto ;
quaerens quomodo Filius vel Spiritus Sanctus sit missus ;
cum uterque sit ubique tamquam Deus.
Nam uterque, inquit Augustinus, legitur missus.
De Spiritu enim Sancto legitur :
et item :
Et Filius de se dicit :
Et Apostolus dicit :
In Propheta autem scriptum est ex persona Dei :
Itaque ubique Deus est ; ubique ergo est Filius, ubique etiam est Spiritus Sanctus.
Illuc ergo missus est Filius et Spiritus Sanctus, ubi erant.
Capitulum 2 (49)
Quomodo intelligenda sit missio utriusque.
Quocirca quaerendum est quomodo intelligatur missio Filii vel Spiritus Sancti.
Pater enim solus, inquit Augustinus in eodem, nusquam legitur missus,
sed Filius et Spiritus Sanctus.
Et de Filio primum videamus quomodo missus.
Apostolus dicit : Misit Deus Filium suum factum ex muliere,
ubi satis ostendit eo ipso missum Filium, quo factum ex muliere.
Proinde mitti a Patre sine Spiritu Sancto non potuit,
quia Pater intelligitur misisse eum cum fecit ex femina :
quod utique non fecit sine Spiritu Sancto.
Ecce hic dicit Filium missum a Patre et Spiritu Sancto.
Capitulum 3 (50)
Quod a Spiritu Sancto Filius sit missus auctoritatibus confirmat.
Et quod a Spiritu Sancto missus sit, ut ait Augustinus in eodem,
auctoritatibus confirmatur.
Ipse Christus dicit per Isaiam :
De hoc Ambrosius in II libro De Spiritu Sancto ita ait :
id est Christus ?
Idem in eodem :
Datus est a Patre, ut Isaias dicit : Puer natus est nobis et filius datus est nobis.
Datus est, audeo dicere, et a Spiritu, quia et a Spiritu missus est.
Dicit enim Filius Dei :
Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem etc.
Quod cum de libro Isaiae legeret, ait in Evangelio :
Hodie completa est haec Scriptura in auribus vestris,
ut de se dictum esse signaret.
Ecce his verbis ostendit Ambrosius
Filium esse missum et datum nobis non tantum a Patre, sed etiam a Spiritu Sancto.
Capitulum 4 (51)
1.
Quod Filius sit datus etiam a se ipso.
Ambrosius*.
Deinde ostendit esse datum etiam a se ipso,
ita dicens in eodem libro :
Cum non definitum fuerit per Prophetam
a quo datus sit Filius,
ostenditur datus gratia Trinitatis,
ut etiam ipse Filius dederit.
Ecce hic dicit quod Filius se dedit,
quia Trinitas eum dedit.
Si autem Filius a se datus est,
a se igitur missus est, a se processit.
Et hoc utique verum est,
et concedi oportet,
cum eius missio sit divina operatio.
2.
Quod Filius sit missus a se.
Quod autem a se mittatur,
Augustinus adstruit in libro II De Trinitate dicens :
Forte aliquis cogat ut dicamus etiam a se ipso missum esse Filium,
quia Mariae conceptus et partus operatio Trinitatis est.
Sed, inquit aliquis, quomodo Pater eum misit, si ipse se misit ?
Cui respondeo quaerens ut dicat quomodo eum Pater sanctificavit, si ipse se sanctificavit.
Utrumque enim Dominus ait : Quem Pater, inquit, sanctificavit et misit in hunc mundum ;
et alibi : Ego pro eis sanctifico me ipsum.
Item quaero quomodo Pater eum tradidit, si ipse se tradidit.
Utrumque enim legitur.
Credo respondebit, si probe sapit : quia una voluntas est Patris et Filii, et inseparabilis operatio.
Sic igitur intelligat illam incarnationem et ex Virgine nativitatem,
in qua Filius intelligitur missus,
una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, non inde separato Spiritu Sancto.
Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius,
quia a Patre et Verbo eius factum est ut mitteretur,
id est incarnatus hominibus appareret.
Non enim missus est mutando locum, quia in mundo erat.
Quapropter Pater invisibilis, una cum Filio secum invisibili,
eundem Filium visibilem faciendo, misisse eum dictus est.
Qui, si ita visibilis fieret ut cum Patre invisibilis esse desisteret,
id est si substantia invisibilis Verbi in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur,
ita missus a Patre intelligeretur Filius, ut tantum missus,
non etiam cum Patre mittens inveniretur.
Cum vero sic accepta est forma servi,
ut maneret incommutabilis forma Dei,
manifestum est
quod a Patre et Filio non apparentibus factum sit quod appareret in Filio,
id est ab invisibili Patre cum invisibili Filio idem ipse Filius visibilis mitteretur.
3.
Summatim colligitur quae ex praedictis adstruuntur.
Ex supradictis aperte monstratur
quod Filius missus est a Patre et a Spiritu Sancto et a se ipso,
et quae sit ipsa missio, scilicet incarnatio,
id est quod factus est homo, per quod visibilis apparuit ;
quod est opus commune Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Capitulum 5 (52)
Quaestio cur dicit :
A me ipso non veni.
Sed ad hoc opponitur :
Si Filius a se ipso missus est,
cur ergo ait :
Solutio*.
Ad hoc Augustinus respondet in II libro De Trinitate dicens
hoc dictum esse
id est non est operatus incarnationem,
sed secundum formam Dei.
Capitulum 6 (53)
Utrum semel tantum missus sit Filius an saepe.
Hic quaeritur utrum semel tantum missus sit Filius,
an saepe mittatur.
Si enim missio Filii ipsius tantum incarnatio est, cum semel tantum incarnatus sit, et semel tantum videtur missus.
At si saepe mittitur, est et alia eius missio quam incarnatio.
Sed quae est illa ?
Numquid aeterna genitura missio eius dicenda est,
an etiam alia missio quaerenda est ?
Capitulum 7 (54)
Quod duobus modis dicitur Filius mitti.
Ad quod dicimus
quod duobus modis dicitur Filius mitti,
praeter illam aeternam genituram quae ineffabilis est,
secundum quam etiam missus posset dici,
ut videtur quibusdam ;
sed melius ac verius secundum eam dicitur genitus.
Praeter eam igitur,
duobus modis dicitur mitti,
scilicet vel cum visibiliter mundo apparuit carne indutus,
vel cum
ut ab eis percipiatur ac cognoscatur.
Hos duos missionis modos Augustinus aperte distinguit in IV libro De Trinitate dicens :
Non eo ipso quod de Patre natus est, missus dicitur Filius,
sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum,
unde dicit :
A Patre exivi et veni in mundum ;
vel eo quod ex tempore cuiusquam mente percipitur,
sicut dictum est de Sapientia :
Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret,
id est doceat me laborare.
Et tunc unicuique mittitur,
cum a quoquam cognoscitur atque percipitur,
quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectae in Deo animae rationalis.
Capitulum 8 (55)
1.
Quod secundum alterum semel, secundum alterum saepe sit missus ;
et secundum alterum ut sit homo, et secundum alterum ut sit cum homine.
Ecce distincti sunt duo modi missionis Filii,
et secundum alterum semel tantum missus est Dei Filius,
secundum alterum saepe missus est et mittitur quotidie.
Nam secundum alterum missus est ut sit homo,
quod semel tantum factum est ;
secundum alterum vero mittitur ut sit cum homine,
quo modo quotidie mittitur ad sanctos,
et missus est etiam ante incarnationem ad omnes sanctos qui ante fuerunt,
et etiam ad angelos.
2.
Unde Augustinus de Filio, id est de Sapientia Patris,
loquens in IV libro De Trinitate ait :
Aliter Sapientia mittitur ut sit cum homine,
aliter missa est ut sit homo.
In animas enim sanctas se transfert, et amicos Dei et prophetas constituit,
sicut etiam implet sanctos Angelos.
Sed cum venit plenitudo temporis,
missa est non ut impleret Angelos, nec ut esset Angelus,
nec ut esset cum hominibus vel in hominibus,
ut antea in Patribus erat et in Prophetis,
sed ut ipsum Verbum fieret caro, id est homo.
3.
Quod secundum alterum modum dicitur missus in mundum, secundum atterum non.
Praeterea notandum est quod,
cum his duobus modis mittatur Filius,
secundum alterum dicitur missus in mundum,
secundum alterum vero non.
Eo enim modo missus in mundum dicitur,
quo visibilis mundo apparuit.
Unde Augustinus in eodem libro ait :
Cum ex tempore cuiusque mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum.
Non enim sensibiliter apparet, id est corporeis sensibus praesto est.
Nam et nos secundum quod mente aliquid aeternum capimus, non in hoc mundo sumus ;
et omnium iustorum spiritus, etiam in carne viventium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo.
Ex praedictis liquet
quod praeter ineffabilem genituram duobus modis mittitur Filius,
scilicet cum visibiliter apparuit,
vel invisibiliter percipitur mente.
Capitulum 9 (56)
Cur Pater non dicitur missus cum ab atiquo cognoscitur, ut Filius.
Hic quaeritur cur Pater non dicitur missus cum ex tempore a quoquam cognoscitur, sicut Filius.
Ad quod dicimus
quod in eo est principii auctoritas,
qui non habet de quo sit,
a quo Filius est et Spiritus Sanctus.
quia principium est Filii et Spiritus Sancti.
Nam,
ut ait Augustinus in eodem,
si voluisset etiam Deus Pater per subiectam creaturam visibiliter apparere,
absurdissime tamen aut a Filio, quem genuit,
aut a Spiritu Sancto, qui de illo procedit, missus diceretur.
Congruenter autem ille missus dicitur, qui in carne apparuit ;
misisse autem ille, qui in ea non apparuit.
Capitulum 10 (57)
Putaverunt quidam Filium et Spiritum Sanctum minores fuisse Patre quia missi dicuntur.
Ideoque putaverunt quidam haeretici,
cum Pater non sit missus, sed Filius et Spiritus Sanctus,
Patrem maiorem ac Filium minorem, et Spiritum Sanctum ;
atque Patrem quasi maiorem misisse utrumque quasi minorem.
Quod Augustinus improbat in IV libro De Trinitate,
illis contradicens :
Non ideo, inquit, arbitrandum est minorem esse Filium, quod missus est a Patre ;
nec ideo minorem Spiritum Sanctum, quia et Pater eum misit et Filius.
Sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter principii commendationem,
non propter inaequalitatem vel imparilitatem vel dissimilitudinem substantiae,
in Scripturis haec posita intelliguntur.
Non ergo ideo Pater dicitur misisse Filium vel Spiritum Sanctum,
quod ille esset maior et illi minores,
sed maxime propter auctoritatem principii commendandam,
et quia in visibili creatura non sicut illi apparuit.
Ecce ostensum est
quae sit missio Filii
et quibus modis mittatur.
