Distinctio XXXI — Livre I — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre I

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

 

 

Capitulum 1 (131)

 

  1. Quomodo dicatur Filius aequalis Patri, an secundum substantiam, an secundum relationem ; ita et similis.

Praeterea considerari oportet, cum tres personae coaequales sibi sint, utrum relative hoc dicatur an secundum substantiam ; et si relative, utrum secundum relationem an secundum essentiam consideranda sit aequalitas ; deinde quid sit ipsa aequalitas.

Docet*.

Ad quod dicimus quia, sicut simile nihil sibi est :

similitudo enim, ut ait Hilarius, sibi ipsi non est,

ita et aequale aliquid sibi non dicitur ; ac per hoc, sicut simile, ita et aequale relative dicitur. Dicitur ergo relative Filius aequalis Patri, et utrique Spiritus Sanctus.

Est tamen aequalis Patri Filius, et utrique Spiritus Sanctus, propter summam simplicitatem essentiae et unitatem ; aequalis est igitur Filius Patri secundum substantiam, non secundum relationem.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait :

Quaerimus secundum quid aequalis sit Patri Filius. Non secundum hoc quod ad Patrem dicitur, Filius aequalis est Patri ; restat igitur ut secundum id aequalis sit quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur ; restat ergo ut secundum substantiam sit aequalis. Eadem est igitur utriusque substantia.

Item in VI libro :

Satis est videre nullo modo Filium aequalem esse Patri, si in aliquo, scilicet quod pertineat ad significandam eius substantiam, inaequalis invenitur ; in omnibus ergo aequalis est Patri Filius, et est eiusdem substantiae.

 

Aequalis est etiam Spiritus Sanctus, et in omnibus aequalis, propter summam simplicitatem illius substantiae.

Ex his perspicuum fit quod secundum substantiam Filius est aequalis Patri, et utrique Spiritus Sanctus ; et appellatio tantum relativa est.

 

2. Quid sit aequalitas*.

Aequalitas ergo Patris et Filii non est relatio vel notio, sed propter naturae unitatem indisparitas.

 

3. Hic quomodo dicitur similis et quid sit similitudo.

Hoc idem etiam dicimus de simili et similitudine. Cum enim dicitur Filius similis Patri, relative quidem dicitur, sed similis est Patri propter unitatem essentiae ; est ergo appellatio tantum relativa, similitudo vero est indifferentia.

 

4. Quibusdam videtur quod nomine aequalitatis vel similitudinis non ponitur aliquid, sed removetur*.

Unde quibusdam non indocte videtur nomine aequalitatis vel similitudinis non aliquid poni, sed removeri : ut ea ratione dicatur Filius aequalis Patri, quia nec maior est eo nec minor, et hoc propter unitatem essentiae. Ita et similis dicitur, quia nec diversus, nec alienus, nec in aliquo dissimilis, et hoc propter essentiae simplicitatem. Non ergo secundum quod Filius est genitus a Patre, aequalis vel inaequalis est Patri, nec similis vel dissimilis, sed aequalis et similis secundum substantiam.

 

 

Capitulum 2 (132)

 

  1. De sententia S. Hilarii qua in Trinitate personarum propria ostendit.

Non est hic praetereundum quod illustris vir Hilarius proprietates personarum assignans dicit aeternitatem esse in Patre, speciem in Imagine, usum in Munere.

 

2. Augustinus. De Hilario qui ait : Aeternitas est in Patre, species in Imagine, usus in Munere. Ex quo sensu illa intelligenda sint verba Hilarii hic docet Augustinus, et prius quare Patri aeternitas tribuatur*.

Quae tantae difficultatis sunt verba, ut in eonim intelligentia atque explanatione vehementer laboraverit Augustinus, ut ipse ostendit in VI libro De Trinitate ita dicens :

Quidam, cum vellet brevissime singularum in Trinitate personarum insinuare propria : Aeternitas est, inquit, in Patre, species in Imagine, usus in Munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione Scripturarum et assertione fidei vir exstitit

- Hilarius enim hoc in libris suis posuit -

horum verborum, id est Patris et Imaginis et Muneris, aeternitatis, speciei et usus, abditam scrutatus intelligentiam quantum valeo, non eum secutum arbitror in « aeternitatis » vocabulo, (Attende !*) nisi quod Pater non habet patrem de quo sit, Filius autem de Patre est ut sit atque ut illi coaeternus sit.

Hic quare Imagini species*.

Imago enim si perfecte implet illud cuius imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae. In qua imagine « speciem » nominavit, credo, propter pulchritudinem : ubi est tanta congruentia et prima aequalitas et prima similitudo, nulla in re dissidens et nullo modo inaequalis et nulla ex parte dissimilis, sed ad identitatem respondens ei cuius imago est. Ubi est prima et summa vita, cui non est aliud vivere et aliud esse, sed idem ; et primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere et aliud intelligere, sed idem, hoc est unum, tamquam verbum perfectum cui non desit aliquid, et ars quaedam omnipotentis et sapientis Dei plena omnium rationum viventium incommutabilium ; et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno, cum quo unum. Ibi novit omnia Deus quae fecit per ipsam.

Hic de Spiritu Sancto, quare usus dicatur*.

Est autem ineffabilis quidam complexus Patris et Imaginis, qui non est sine perfruitione, sine caritate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo, si tamen aliqua humana voce digne dicitur, « usus » ab illo appellata est breviter ; et est in Trinitate Spiritus Sanctus, non genitus, sed genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum. Itaque illa tria et a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt. Qui videt hoc, vel ex parte vel per speculum et in aenigmate, gaudeat cognoscens Deum et gratias agat ; qui vero non videt, tendat per pietatem ad videndum, non per caecitatem ad calumniandum, quoniam unus est Deus, sed tamen Trinitas.

 

  1. Quod non modo illa verba Hilarii, sed explantio super his Augustini obscurissima est*.

Ecce habes qualiter verba Hilarii praemissa accipienda sint, licet tantae sint profunditatis, ut etiam adhibita expositione vix aliquatenus ea intelligere valeat humanus sensus, cum et ipsa eorum explanatio, quam hic Augustinus edidit, plurimum in se habeat difficultatis et ambiguitatis.

 

4. Quod secundum hanc expositionem non distinguuntur ibi proprietates personarum tres.

Non enim secundum praemissam expositionem distinguuntur hic tres illae proprietates superius assignatae, sed ipsae hypostases distinctae ab invicem monstrantur.

Quod nomine aeternitatis ibi significatur illa notio quam notat ingenitus*.

Aeternitatis tamen nomine eadem videtur designata proprietas, quam notat hoc nomen « ingenitus ».

 

5. Ex quo sensu dixerit illud : Imago si perfecte implet etc.*

Sed videamus quid sit quod ait :

Imago si perfecte implet illud cuius imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae.

Videtur enim dicere quod Filius, qui est imago Patris, coaequatur Patri, non Pater Filio, cum et Filius dicatur aequalis Patri in Scriptura et Pater Filio ; sed Filius hoc habet a Patre, ut sit ei aequalis, Pater autem non habet a Filio ; et tamen Filius plene ac perfecte aequalis est Patri, id est imago ei cuius est imago.

 

6. Hilarius in libro De synodo :

Imago eius ad quem imaginatur species indifferens est. Neque enim ipse sibi quisquam imago est, sed eum cuius imago est, necesse est ut imago demonstret. Imago igitur est rei ad rem coaequandam et imaginata et indiscreta similitudo. Est ergo Pater, est et Filus, quia imago Patris est Filius ; et qµia imago est, ut rei imago sit, speciem necesse est et naturam et essentiam, secundum quod imago est, in se habeat auctoris.

 

  1. Quare dicatur Hilarius propria personarum assignasse in verbis praedictis, cum ibi non sint expressae proprietates.

Propria igitur persona­rum in praedictis verbis assignasse dicitur Hilarius, quia relativa nomina personarum posuit, scilicet Patris, Imaginis, Muneris, quae relative dicuntur de personis, et proprietates notant quibus distinguuntur personae. Ita enim dicitur Spiritus Sanctus « munus » relative, sicut « donum ». Verumtamen ipsas proprietates aliis tribus nominibus non signifi­cavit, iuxta praedictam Augustini expositionem, nisi solo nomine « aeternitatis » : quo non ipsam paternitatem, sed eam voluit intelligi notionem, qua dicitur « ingenitus ».

 

8. Hilarius in libro De synodo :

Si quis innascibilem et sine initio dicat Filium, quasi duo sine principio et duo innascibilia et duo innata dicens, duos faciat deos, anathema sit. Caput enim quod est principium omnium, Filius ; caput autern quod est principium Christi, Deus. Sic enim ad unum initiabilem, omnium initium, per Filium universa referimus. Filium innascibilem confiteri impiissimum est. Iam enim non erit unus Deus, quia Deum unum praedicari natura unius innascibilis Dei exigit. Cum ergo Deus unus sit, duo innascibiles esse non possunt : cum idcirco Deus unus sit (cum et Pater Deus sit et Filius Dei Deus sit), quia innascibilitas sola penes unum sit ; Filius autem idcirco Deus, quia ex innascibili essentia natus exsistat. Caput enim omnium Filius est, sed caput Filii Deus est ; et ad unum Deum omnia hoc gradu et hac confessione referuntur, cum ab eo sumant universa principium, cum ipse principium sit.

Idem in eodem :

Omnibus creaturis substantiam voluntas Dei attulit, sed naturam Filio dedit ex impassibili ac non nata substantia perfecta nativitas. Talia enim cuncta creata sunt, qualia esse Deus voluit ; Filius autem natus ex Deo talis subsistit, qualis et Deus est. Nec dissimilem sui edidit natura naturam, sed ex substantia Dei genitus naturae secundum originem attulit, non secundum creaturas voluntatis essentiam.

 

  1. Quod eandem personarum distinctionem notat Augustinus aliis verbis sine expositione trium proprietatum.

Illud etiam sciri oportet, quod earundem trium personarum distinctionem Augustinus ostendere volens sine expressione illarum trium proprietatum superius commemoratarum, in I libro De doctrina christiana sic ait :

In Patre est unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto unitatis aequalitatisque concordia : et tria haec unum omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum Sanctum. Itaque Pater et Filius ac Spiritus Sanctus, et singulus quisque horum Deus est, et simul omnes unus Deus ; et singulus quisque horum plena substantia est, et simul omnes una substantia. Pater nec Filius est nec Spiritus Sanctus ; Filius nec Pater est nec Spiritus Sanctus ; Spiritus Sanctus nec Pater est nec Filius ; sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus Sanctus tantum Spiritus Sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem incornrnutabilitas, eadem maiestas, eadem potestas.

In his verbis aperte insinuatur personarum trium distinctio.

 

 

Capitulum 3 (133)

 

Quare Patri attribuitur unitas et Filio aequalitas.

Sed plurimos movet, quod Patri attribuit unitatem, Filio aequalitatem. Cum enim unitas dicatur secundum substantiam, non tantum in Patre est, sed et in Filio et in Spiritu Sancto ; et aequalitas una est Patris et Filii et Spiritus Sancti. Cur ergo Patri attribuitur unitas et Filio aequalitas ?

Forte eadem ratione attribuitur Patri unitas secundum Augustinum, qua supra eidem aeternitas secundum Hilarium : quia videlicet Pater ita est ut ab alio non sit, et quia Filium genuit unum secum Deum, et Spiritus ab eo procedit unus cum eo Deus. Unitas ergo in Patre esse dicitur, quia nec est aliquid aliud a quo sit : non enim ab alio est, nec ab eo aliquid vel aliquis est ab aeterno quod unum curn eo non sit. Filius enim et Spiritus Sanctus unum sunt cum Patre.

Unde Veritas ait :

Ego et Pater unum sumus.

 

 

Capitulum 4 (134)

 

  1. Quare Pater et Filius dicantur esse unum vel unus Deus, sed non unus : quia res eiudem naturae recte possunt dici esse unum simpllciter et cum adiectione, res vero diversae naturae non possunt dici unum nisi dicatur quid unum.

Hic dici oportet quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus recte dicuntur esse unum et unus Deus, sed non unus. Res enim duae vel plures recte possunt dici unum esse, si sint unius essentiae et earum una sit natura ; unus autem vel una non potest dici de diversis rebus, nisi addatur quid unus vel una : quo addito, recte potest dici de rebus et unius et diversae substantiae.

Unde Augustinus in VI Iibro De Trinitate ait sic :

Nescio utrum inveniatur in Scripturis dictum, unum sunt, quorum est diversa natura. Si autem et aliqua plura eiusdem naturae sint et diversa sentiant, non sunt unum in quantum diversa sentiunt. Cum ergo sic dicitur unum ut non addatur quid unum, et plura unum dicuntur, eadem natura atque essentia, non dissidens neque dissentiens, significatur.

Exemplum ponit*.

Unde Paulus et Apollo, qui et ambo homines erant et idem sentiebant, unum esse dicuntur cum dicitur : Qui plantat et qui rigat unum sunt. Cum vero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum, quamvis diversis natura ; sicut anima et corpus non possunt utique dici unum (quid enim tam diversum ?), nisi addatur vel subintelligatur quid unum, id est unus homo. Unde Apostolus : Qui adhaeret, inquit, Domino, unus spiritus est ; non dixit unus est vel unum sunt, sed addidit spiritus. Diversi sunt enim natura spiritus hominis et spiritus Dei, sed inhaerendo fit spiritus hominis unus spiritus cum Deo,

 quia particeps fit veritatis beatitudinis illius. Si ergo de his quae diversae substantiae sunt recte dicitur quod sint unus spiritus, quanto magis qui unius substantiae sunt recte dicuntur unus Deus esse.

Pater ergo et Filius unum sunt, utique secundum unitatem substantiae, et unus Deus.

 

  1. De haeresi Arii*.

In quo Ariana haeresis damnatur, quae

Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, ut ait Augustinus in libro De haeresibus, non vult esse unius eiusdemque substantiae atque naturae, vel, ut expressius dicatur, essentiae, quae graece dicitur « usia », sed Filium esse creaturam.

De haeresi Sabellii*. Necnon et Sabelliana, quae, ut Augustinus ait in eodem libro, dicebat

Christum eundem ipsum et Patrem et Spiritum Sanctum esse,

ut esset trinitas nominum sine substantia personarum.

Utramque pestem, ut ait Augustinus Super Ioannem, elidit Veritas dicens : Ego et Pater unum sumus. Utrum­ que audi et adverte, et unum et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. Quod enim dixit unum, liberat te ab Ario ; quod dixit sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, ergo non diversum ; si sumus, ergo et Pater et Filius ; sumus enim non diceret de uno, nec unum de diverso. Erubescant ergo Sabelliani, qui dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius, confundentes personas ; qui et dicti sunt Patripassiani, quia dicunt Patrem fuisse passum. Ariani vero dicunt aliud Patrem esse, aliud Filium, non unam substantiam, sed duas : Patrem maiorem, Filium minorem. Noli hoc dicere tu, catholice. In medio ergo naviga ; utrumque periculosum latus devita, et die : Pater pater est, et Filius filius est ; alius Pater, alius Filius, sed non aliud, immo hoc ipsum, quia unus Deus est.

 

Ecce ostensum est quare unitas esse in Patre dicatur, cum tres illi unum sint.

 

  1. Hilarius in libro De synodo :
    Minus forte expresse videtur de indifferenti similitudine Patris et Filii fides locuta esse, cum de Patre et Filio et Spiritu Sancto ita senserit significatam in nominibus propriam uniuscuiusque nominatorum substantiam et ordinem et gloriam, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum. Volens igitur congregata Sanctorum Synodus impietatem eam perimere, quae veritatem Patris et Filii et Spiritus Sancti nominum numero eluderet, ut non subsistente causa uniuscuiusque nominis, triplex nuncupatio obtineret sub falsitate nominum unionem, et Pater solus atque unus idem et ipse haberet et Spiritus Sancti nomen et Filii : idcirco tres substantias esse dixerunt, subsistentium personas per substantias edocentes, non substantiam Patris et Filii diversitate dissimilis essentiae separantes. Quod autem dictum est, « ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum », non habet calumniam, quia connominato Spiritu, id est Paraclito, consonantiae potius quam essentiae, per similitudinem substantiae, praedicari convenit unitatem.

Idem in eodem :

Cum Deum Patrem confitemur et Christum Dei Filium praedicamus, et inter haec duum deorum sit irreligiosa confessio, non possunt secundum naturae indifferentiam et nomen indifferens, non unum esse in essentiae genere, quorum essentiae nomen non licet esse nisi unum. Non enim religiosa unitas nominis, ex indifferentis naturae essentia, constitutam personam genitae ademit essentiae, ut unica ac singularis Dei substantia per unionem nominis intelligatur, cum utriusque essentiae nomen unum, id est Deus unus, ob indiscretae in utroque naturae indissimilem substantiam praedicetur.

 

 

Capitulum 5 (135)

 

Quare dicitur aequalitas esse in Filio, cum sit una aequalitas trium.

Nunc videamus quare aequalitas dicatur esse in Filio, cum una et summa sit aequalitas trium.

Hoc ideo forte dictum est, quia Filius genitus est a Patre aequalis gignenti et dono quod ab utroque procedit, et ideo illa tria dicuntur esse aequalia propter Filium. Filius enim habet a Patre ut sit ei aequalis et Spiritui Sancto, et Spiritus Sanctus ab utroque habet ut sit aequalis utrique. Haec autem sine assertionis supercilio et maioris intelligentiae praeiudicio dicimus, malentes in apertione tam clausorum sermonum peritiores audire quam aliquid aliis influere.

 

 

Capitulum 6 (136)

 

Quare in Spiritu Sancto dicitur esse utriusque concordia vel connexio.

Quod autem in Spiritu Sancto dicitur esse utriusque concordia et per eum omnia connexa, facilior est intelligentia nobis praemissa ad mentem revocantibus.

Supra enim, secundum auctoritates Sanctorum, dictum est quod Spiritus Sanctus amor est quo Pater diligit Filium et Filius Patrem. Recte igitur Spiritus Sanctus dicitur connexio vel concordia Patris et Filii, et per eum omnia connexa.

Unde Augustinus in XV libro De Trinitate

Communio quaedam consubstantialis Patris et Filii est amborum Spiritus.

Idem in VII libro :

Spiritus Sanctus est summa caritas utrumque coniungens, nosque subiungens.