Distinctio XXXI — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXXI
Capitulum 1 (131)
- Quomodo dicatur Filius aequalis Patri, an secundum substantiam, an secundum relationem ; ita et similis.
Praeterea considerari oportet, cum tres personae coaequales sibi sint, utrum relative hoc dicatur an secundum substantiam ; et si relative, utrum secundum relationem an secundum essentiam consideranda sit aequalitas ; deinde quid sit ipsa aequalitas.
Docet*.
Ad quod dicimus quia, sicut simile nihil sibi est :
ita et aequale aliquid sibi non dicitur ; ac per hoc, sicut simile, ita et aequale relative dicitur. Dicitur ergo relative Filius aequalis Patri, et utrique Spiritus Sanctus.
Est tamen aequalis Patri Filius, et utrique Spiritus Sanctus, propter summam simplicitatem essentiae et unitatem ; aequalis est igitur Filius Patri secundum substantiam, non secundum relationem.
Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait :
Item in VI libro :
Ex his perspicuum fit quod secundum substantiam Filius est aequalis Patri, et utrique Spiritus Sanctus ; et appellatio tantum relativa est.
2. Quid sit aequalitas*.
Aequalitas ergo Patris et Filii non est relatio vel notio, sed propter naturae unitatem indisparitas.
3. Hic quomodo dicitur similis et quid sit similitudo.
Hoc idem etiam dicimus de simili et similitudine. Cum enim dicitur Filius similis Patri, relative quidem dicitur, sed similis est Patri propter unitatem essentiae ; est ergo appellatio tantum relativa, similitudo vero est indifferentia.
4. Quibusdam videtur quod nomine aequalitatis vel similitudinis non ponitur aliquid, sed removetur*.
Unde quibusdam non indocte videtur nomine aequalitatis vel similitudinis non aliquid poni, sed removeri : ut ea ratione dicatur Filius aequalis Patri, quia nec maior est eo nec minor, et hoc propter unitatem essentiae. Ita et similis dicitur, quia nec diversus, nec alienus, nec in aliquo dissimilis, et hoc propter essentiae simplicitatem. Non ergo secundum quod Filius est genitus a Patre, aequalis vel inaequalis est Patri, nec similis vel dissimilis, sed aequalis et similis secundum substantiam.
Capitulum 2 (132)
- De sententia S. Hilarii qua in Trinitate personarum propria ostendit.
Non est hic praetereundum quod illustris vir Hilarius proprietates personarum assignans dicit aeternitatem esse in Patre, speciem in Imagine, usum in Munere.
2. Augustinus. De Hilario qui ait : Aeternitas est in Patre, species in Imagine, usus in Munere. Ex quo sensu illa intelligenda sint verba Hilarii hic docet Augustinus, et prius quare Patri aeternitas tribuatur*.
Quae tantae difficultatis sunt verba, ut in eonim intelligentia atque explanatione vehementer laboraverit Augustinus, ut ipse ostendit in VI libro De Trinitate ita dicens :
- Hilarius enim hoc in libris suis posuit -
Hic quare Imagini species*.
Hic de Spiritu Sancto, quare usus dicatur*.
- Quod non modo illa verba Hilarii, sed explantio super his Augustini obscurissima est*.
Ecce habes qualiter verba Hilarii praemissa accipienda sint, licet tantae sint profunditatis, ut etiam adhibita expositione vix aliquatenus ea intelligere valeat humanus sensus, cum et ipsa eorum explanatio, quam hic Augustinus edidit, plurimum in se habeat difficultatis et ambiguitatis.
4. Quod secundum hanc expositionem non distinguuntur ibi proprietates personarum tres.
Non enim secundum praemissam expositionem distinguuntur hic tres illae proprietates superius assignatae, sed ipsae hypostases distinctae ab invicem monstrantur.
Quod nomine aeternitatis ibi significatur illa notio quam notat ingenitus*.
Aeternitatis tamen nomine eadem videtur designata proprietas, quam notat hoc nomen « ingenitus ».
5. Ex quo sensu dixerit illud : Imago si perfecte implet etc.*
Sed videamus quid sit quod ait :
Videtur enim dicere quod Filius, qui est imago Patris, coaequatur Patri, non Pater Filio, cum et Filius dicatur aequalis Patri in Scriptura et Pater Filio ; sed Filius hoc habet a Patre, ut sit ei aequalis, Pater autem non habet a Filio ; et tamen Filius plene ac perfecte aequalis est Patri, id est imago ei cuius est imago.
6. Hilarius in libro De synodo :
- Quare dicatur Hilarius propria personarum assignasse in verbis praedictis, cum ibi non sint expressae proprietates.
Propria igitur personarum in praedictis verbis assignasse dicitur Hilarius, quia relativa nomina personarum posuit, scilicet Patris, Imaginis, Muneris, quae relative dicuntur de personis, et proprietates notant quibus distinguuntur personae. Ita enim dicitur Spiritus Sanctus « munus » relative, sicut « donum ». Verumtamen ipsas proprietates aliis tribus nominibus non significavit, iuxta praedictam Augustini expositionem, nisi solo nomine « aeternitatis » : quo non ipsam paternitatem, sed eam voluit intelligi notionem, qua dicitur « ingenitus ».
8. Hilarius in libro De synodo :
Idem in eodem :
- Quod eandem personarum distinctionem notat Augustinus aliis verbis sine expositione trium proprietatum.
Illud etiam sciri oportet, quod earundem trium personarum distinctionem Augustinus ostendere volens sine expressione illarum trium proprietatum superius commemoratarum, in I libro De doctrina christiana sic ait :
In his verbis aperte insinuatur personarum trium distinctio.
Capitulum 3 (133)
Quare Patri attribuitur unitas et Filio aequalitas.
Sed plurimos movet, quod Patri attribuit unitatem, Filio aequalitatem. Cum enim unitas dicatur secundum substantiam, non tantum in Patre est, sed et in Filio et in Spiritu Sancto ; et aequalitas una est Patris et Filii et Spiritus Sancti. Cur ergo Patri attribuitur unitas et Filio aequalitas ?
Forte eadem ratione attribuitur Patri unitas secundum Augustinum, qua supra eidem aeternitas secundum Hilarium : quia videlicet Pater ita est ut ab alio non sit, et quia Filium genuit unum secum Deum, et Spiritus ab eo procedit unus cum eo Deus. Unitas ergo in Patre esse dicitur, quia nec est aliquid aliud a quo sit : non enim ab alio est, nec ab eo aliquid vel aliquis est ab aeterno quod unum curn eo non sit. Filius enim et Spiritus Sanctus unum sunt cum Patre.
Unde Veritas ait :
Capitulum 4 (134)
- Quare Pater et Filius dicantur esse unum vel unus Deus, sed non unus : quia res eiudem naturae recte possunt dici esse unum simpllciter et cum adiectione, res vero diversae naturae non possunt dici unum nisi dicatur quid unum.
Hic dici oportet quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus recte dicuntur esse unum et unus Deus, sed non unus. Res enim duae vel plures recte possunt dici unum esse, si sint unius essentiae et earum una sit natura ; unus autem vel una non potest dici de diversis rebus, nisi addatur quid unus vel una : quo addito, recte potest dici de rebus et unius et diversae substantiae.
Unde Augustinus in VI Iibro De Trinitate ait sic :
Exemplum ponit*.
quia particeps fit veritatis beatitudinis illius. Si ergo de his quae diversae substantiae sunt recte dicitur quod sint unus spiritus, quanto magis qui unius substantiae sunt recte dicuntur unus Deus esse.
- De haeresi Arii*.
In quo Ariana haeresis damnatur, quae
De haeresi Sabellii*. Necnon et Sabelliana, quae, ut Augustinus ait in eodem libro, dicebat
ut esset trinitas nominum sine substantia personarum.
Ecce ostensum est quare unitas esse in Patre dicatur, cum tres illi unum sint.
- Hilarius in libro De synodo :
Minus forte expresse videtur de indifferenti similitudine Patris et Filii fides locuta esse, cum de Patre et Filio et Spiritu Sancto ita senserit significatam in nominibus propriam uniuscuiusque nominatorum substantiam et ordinem et gloriam, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum. Volens igitur congregata Sanctorum Synodus impietatem eam perimere, quae veritatem Patris et Filii et Spiritus Sancti nominum numero eluderet, ut non subsistente causa uniuscuiusque nominis, triplex nuncupatio obtineret sub falsitate nominum unionem, et Pater solus atque unus idem et ipse haberet et Spiritus Sancti nomen et Filii : idcirco tres substantias esse dixerunt, subsistentium personas per substantias edocentes, non substantiam Patris et Filii diversitate dissimilis essentiae separantes. Quod autem dictum est, « ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum », non habet calumniam, quia connominato Spiritu, id est Paraclito, consonantiae potius quam essentiae, per similitudinem substantiae, praedicari convenit unitatem.
Idem in eodem :
Capitulum 5 (135)
Quare dicitur aequalitas esse in Filio, cum sit una aequalitas trium.
Nunc videamus quare aequalitas dicatur esse in Filio, cum una et summa sit aequalitas trium.
Hoc ideo forte dictum est, quia Filius genitus est a Patre aequalis gignenti et dono quod ab utroque procedit, et ideo illa tria dicuntur esse aequalia propter Filium. Filius enim habet a Patre ut sit ei aequalis et Spiritui Sancto, et Spiritus Sanctus ab utroque habet ut sit aequalis utrique. Haec autem sine assertionis supercilio et maioris intelligentiae praeiudicio dicimus, malentes in apertione tam clausorum sermonum peritiores audire quam aliquid aliis influere.
Capitulum 6 (136)
Quare in Spiritu Sancto dicitur esse utriusque concordia vel connexio.
Quod autem in Spiritu Sancto dicitur esse utriusque concordia et per eum omnia connexa, facilior est intelligentia nobis praemissa ad mentem revocantibus.
Supra enim, secundum auctoritates Sanctorum, dictum est quod Spiritus Sanctus amor est quo Pater diligit Filium et Filius Patrem. Recte igitur Spiritus Sanctus dicitur connexio vel concordia Patris et Filii, et per eum omnia connexa.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate :
Idem in VII libro :
