Distinctio XII — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XII
Capitulum 1 (39)
1.
Utrum Spiritus Sanctus prius vel plenius procedat a Patre quam a Filio.
Item quaeritur,
cum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio,
utrum prius vel magis processerit a Patre quam a Filio.
2.
Argumentatio haeretici*.
Quod nititur haereticus ostendere, ita dicens :
Si processit Spiritus Sanctus de Patre,
processit utique aut nato iam filio, aut non nato Filio.
Si vero iam nato Filio processit, ante natus est Filius, quam processerit Spiritus :
praecesserit igitur nativitas Filii processionem Spiritus Sancti.
Si autem processit a Patre non genito Filio, ante processit quam Filius genitus fuerit.
3.
Responsio Augustini ad id quod primo quaerebatur, scilicet an prius a Patre quam a Filio processerit.
His et huiusmodi quaestionibus, magis laboriosis quam fructuosis,
respondit Augustinus in XV libro De Trinitate dicens :
In illa summa Trinitate quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt,
per quae possit ostendi aut saltem requiri utrum prius de Patre natus sit Filius,
et postea de ambobus processerit Spiritus Sanctus.
Numquid ergo possumus quaerere utrum iam processerat de Patre Spiritus Sanctus quando natus est Filius,
an nondum processerat et illo nato de utroque processit ?
Non possunt prorsus ista ibi quaeri, ubi nihil ex tempore inchoatur ut consequenti perficiatur in tempore.
Ideo, qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre,
intelligat sine tempore processionem Spiritus Sancti de utroque.
Ecce his verbis absoluta est quaestio illa,
qua quaerebatur utrum prius processerit Spiritus Sanctus a Patre quam a Filio.
Capitulum 2 (40)
1.
Hic agitur de eo quod secundo quaerebatur,
scilicet an plenius vel magis processerit a Patre quam a Filio.
Nunc tractandum est quod secundo quaerebatur,
scilicet an plenius vel magis procedat Spiritus Sanctus a Patre quam a Filio.
Ad quod dicimus quia,
sicut non ante procedit a Patre quam a Filio,
ita non magis vel plenius procedit a Patre quam a Filio.
2.
Quod Augustinus dicit Spiritum Sanctum principaliter procedere a Patre*.
Augustinus tamen in XV libro De Trinitate dicit quod Spiritus Sanctus principaliter procedit de Patre :
Non frustra, inquit, in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius,
nec Donum Dei nisi Spiritus Sanctus,
nec de quo genitum est Verbum et de quo procedit principaliter Spiritus Sanctus nisi Deus Pater.
Ecce audisti
quia Spiritus Sanctus principaliter procedit a Patre.
3.
Ex quo sensu dixerit principaliter procedere a Patre*.
Sed ne hoc te turbaret,
ipse continuo ex quo sensu dixerit, aperit subdens :
Ideo addidi « principaliter », quia et de Filio Spiritus Sanctus procedere reperitur ;
sed hoc quoque illi Pater dedit :
non iam exsistenti et nondum habenti, sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit.
Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo Donum commune procederet,
et Spiritus Sanctus spiritus esset amborum.
Ecce exposuit ipsemet
quomodo Spiritus Sanctus principaliter procedat a Patre :
non quia prius vel magis procedat a Patre quam a Filio,
sed quia cum procedat a Filio, hoc ipsum habet Filius a Patre.
4.
Ex eodem sensu dicitur Spiritus Sanctus proprie procedere a Patre.
Ex eodem sensu etiam dicitur proprie procedere de Patre.
Unde Hieronymus in Expositione catholicae fidei Nicaenique Symboli ait :
Item :
Et item :
Ecce aperte dicit Spiritum Sanctum proprie esse de Patre et proprie procedere a Patre.
Quod non ita est intelligendum,
tamquam prius vel plenius a Patre procedat quam a Filio,
sed quia hoc habet Pater a se, non ab alio,
ut de ipso sit et procedat Spiritus Sanctus ;
Filius autem non a se, sed a Patre hoc habet,
ut de ipso sit et procedat Spiritus Sanctus.
5.
Ex eodem sensu dicitur Spiritus Sanctus esse et mitti a Patre per Filium.
Forte etiam iuxta hanc intelligentiam dicitur Spiritus Sanctus a Patre mitti per Filium et a Patre esse per Filium.
Unde Hilarius ad Deum Patrem de Spiritu Sancto et Filio loquens,
in XII libro De Trinitate ait :
Item :
Ante tempora Unigenitus tuus ex te natus manet,
ita quod ex te per eum Sanctus Spiritus tuus est ;
quod etsi sensu non percipiam, tamen teneo conscientia :
in spiritualibus enim rebus tuis hebes sum.
Item,
in eodem :
Conserva hanc, oro, fidei meae religionem,
ut quod in regenerationis meae Symbolo professus sum, semper obtineam :
Patrem scilicet te, Filium tuum una tecum adorem, Sanctum Spiritum tuum, qui ex te per Unigenitum tuum est,
promerear.
Ecce aperte dicit Spiritum Sanctum a Patre per Filium et mitti et esse.
Quod non est intelligendum,
quasi a Patre per Filium minorem mittatur vel sit,
sed quia ex Patre et Filio est et mittitur ab utroque ;
sed hoc ipsum habet Filius a Patre,
ut ab ipso et sit et mittatur Spiritus Sanctus.
Hoc ergo voluit significare Hilarius, distinctionem faciens in locutione,
ut ostenderet in Patre esse auctoritatem.
Inde est etiam quod Veritas, ostendens Patrem esse auctorem processionis qua procedit Spiritus a Filio,
dixit in Evangelio :
cum de Patre et Filio procedat Spiritus Sanctus.
6.
Augustinus in XV libro De Trinitate.
Quaestio cur Filius dixit de Spiritu Sancto :
A Patre procedit, cum ab utroque procedat*.
Unde Augustinus quaerit :
Si de Patre et Filio procedit Spiritus Sanctus,
cur Filius dixit : De Patre procedit ?
(Solvit*).
Cur putas, nisi quia solet ad eum referre etiam quod ipsius est, de quo et ipse est,
sicut ait : Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me ?
(Simile locutionis genus*.)
Si igitur hic intelligitur eius doctrina, quam tamen non dixit suam, sed Patris,
quanta magis illic intelligendus est Spiritus Sanctus de ipso procedere,
ubi sic ait : De Patre procedit, ut non diceret « de me non procedit ».
A quo autem habet Filius ut sit Deus :
est enim de Deo Deus, ab illo habet utique ut etiam de illo procedat Spiritus Sanctus.
Et ideo Spiritus Sanctus, ut etiam de Filio procedat sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre.
Quapropter, qui potest intelligere in eo quod ait Filius,
Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso,
non sine vita exsistenti iam Filio vitam Patrem dedisse,
sed ita eum sine tempore genuisse,
ut vita quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris qui dedit,
intelligat etiam,
sicut habet Pater in seipso ut de illo procedat Spiritus Sanctus,
sic dedisse Filio ut etiam de illo procedat idem Spiritus Sanctus,
et utrumque sine tempore.
Ita ergo dictum est « Spiritum Sanctum de Patre procedere »,
ut intelligatur : quod etiam procedit de Filio, de Patre esse Filio.
Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius,
de Patre habet utique ut et de illo procedat Spiritus Sanctus.
Sed nulla ibi tempora cogitentur quae habeant prius et posterius,
quia ibi omnino nulla sunt.
