Distinctio XVII — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XVII

DISTINCTIO XVII

 

 

Capitulum 1 (60)

 

 1.

De missione Spiritus Sancti qua invisibiliter mittitur.

 

Iam nunc accedamus ad assignandam missionem Spiritus Sancti qua invisibiliter mittittir in corda fidelium.

Nam ipse Spiritus Sanctus qui Deus est ac tertia in Trinitate persona,

ut supra ostensum est,

a Patre et Filio ac se ipso temporaliter procedit,

id est mittitur ac donatur fidelibus.

Sed quae sit ista missio sive donatio, vel quomodo fiat,

considerandum est.

 

2.

Praemittitur quiddam ad hanc ostensionem necessarium,

scilicet quod Spiritus Sanctus est caritas qua diligimus Deum et proximum.

 

Hoc autem ut intelligibilius doceri ac plenius perspici valeat,

praemittendum est quiddam ad hoc valde necessarium.

Dictum quidem est supra et sacris auctoritatibus ostensum

quod Spiritus Sanctus amor est Patris et Filii,

quo se invicem amant et nos.

 

His autem addendum est

quod ipse idem Spiritus Sanctus est amor sive caritas,

qua nos diligimus Deum et proximum ;

quae caritas cum ita est in nobis ut nos faciat diligere Deum et proximum,

tunc Spiritus Sanctus dicitur mitti vel dari nobis ;

et qui diligit ipsam dilectionem

qua diligit proximum,

in eo ipso Deum diligit, quia ipsa dilectio Deus est, id est Spiritus Sanctus.

 

3.

Auctoritatibus ita esse confirmat.

 

Ne autem in re tanta aliquid de nostro influere videamur,

sacris auctoritatibus quod dictum est corroboremus.

De hoc Augustinus in VIII libro De Trinitate ait :

Qui proximum diligit,

consequens est ut ipsam praecipue dilectionem diligat. 

Deus autem dilectio est ;

consequens ergo est ut praecipue Deum diligat.

Item,

in eodem :

Deus dilectio est, ut ait Ioannes apostolus. 

Ut quid ergo imus et currimus in sublimia caelorum et ima terrarum,

quaerentes eum qui est apud nos,

si nos esse velimus apud eum ?

 

Nemo dicat : 

Non novi quid diligam. Diligat fratrem, et diligat eandem dilectionem.

Magis enim novit dilectionem qua diligit,

quam fratrem quem diligit.

Ecce iam potest notiorem Deum habere quam fratrem, plane notiorem,

quia praesentiorem, quia interiorem, quia certiorem.

Amplectere dilectionem Deum, et dilectione amplectere Deum.

Ipsa est dilectio quae omnes bonos angelos et omnes Dei servos consociat vinculo sanctitatis.

Quanto igitur sanctiores sumus,

quanto a tumore superbiae inaniores, tanto sumus dilectione pleniores ;

et quo nisi Deo plenus est, qui plenus est dilectione ?

His verbis satis ostendit Augustinus

quod dilectio ipsa,

qua diligimus Deum vel proximum,

Deus est.

 

4.

 

Sed adhuc apertius in eodem libro subdit dicens :

Dilectionem fraternam quantum commendet Ioannes apostolus, attendamus. 

Qui diligit, inquit, fratrem, in lumine manet, et scandalum in eo non est. 

Manifestum est

quod iustitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit ;

nam in quo scandalum non est, utique perfectus est.

Et tamen videtur dilectionem Dei tacuisse,

quod numquam faceret,

nisi quia in ipsa fraterna dilectione vult intelligi Deum. 

Apertissime enim in eadem Epistola, paulo post, dicit ita : 

Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est :

et omnis qui diligit, ex Deo natus est et cognovit Deum.

Qui non diligit, non cognavit Deum, quia Deus dilectio est. 

Ista contextio satis aperte declarat eandem ipsam fraternam dilectionem

(nam fraterna dilectio est qua diligimus invicem)

non solum ex Deo, sed etiam Deum esse, tanta auctoritate,

scilicet Ioannis,

praedicari.

Cum ergo de dilectione diligimus fratrem,

de Deo diligimus fratrem ; 

nec fieri potest ut eandem dilectionem non praecipue diligamus,

qua fratrem diligimus,

quoniam Deus dilectio est.

Item :

Qui non diligit fratrem, non est in dilectione ; 

et qui non est in dilectione, non est in Deo,

quia Deus dilectio est.

Ecce apertissime dixit fraternam dilectionem Deus esse.

 

 

Capitulum 2 (61)

 

Quod fraterna dilectio, cum sit Deus, non est Pater vel Filius, sed tantum Spiritus Sanctus.

 

Cum autem fraterna dilectio sit Deus, nec Pater est, nec Filius est,

sed tantum Spiritus Sanctus,

qui proprie in Trinitate dilectio vel caritas dicitur.

Unde Augustinus in libro XV De Trinitate :

Si in donis Dei nihil maius est caritate,

et nullum est maius donum Dei quam Spiritus Sanctus, 

quid consequentius est

quam ut ipse sit caritas quae dicitur et Deus et ex Deo ?

 

Ita enim ait Ioannes : Dilectio ex Deo est ; 

et paulo post : Deus dilectio est. 

Ubi manifestat eam se dixisse dilectionem Deum

quam dixit ex Deo

Deus ergo ex Deo est dilectio.

 

Item in eodem :

Ioannes, volens de hac re apertius loqui : 

In hoc, inquit, cognovimus quia in ipso manemus et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. 

Spiritus itaque Sanctus, de quo dedit nobis,

facit nos in Deo manere et ipsum in nobis ;

hoc autem facit dilectio ;

ipse est igitur Deus dilectio :

ipse ergo significatur,

ubi legitur : Deus dilectio est.

 Ex his apparet quod Spiritus Sanctus caritas est.

 

 

Capitulum 3 (62)

 

Quod non est dictum per causam illud : Deus caritas est,

sicut illud : Tu es patientia mea et spes mea.

 

Sed ne forte aliquis dicat illud dictum esse per expressionem causae,

Deus caritas est,

 eo scilicet quod caritas sit ex Deo, et non sit ipse Deus,

sicut dicitur Deus nostra patientia et spes :

non quod ipse sit ista,

sed quia ista ex eo sunt,

occurrit Augustinus ostendens non hoc esse dictum per causam sicut illa,

in XV libro De Trinitate ita dicens :

Non dicturi sumus caritatem non propterea esse dictam Deum

quod ipsa caritas sit ulla substantia quae Dei digna sit nomine,

sed quod donum sit Dei,

sicut dictum est Deo : Tu es patientia mea. 

Non utique ideo dictum est,

quod Dei substantia est nostra patientia,

sed quia ab ipso nobis est ;

unde alibi : Ab ipso est patientia mea. 

Hunc enim sensum facile refellit Scripturarum ipsa locutio :

tale est enim Tu es patientia mea, 

quale est Domine spes mea et Deus meus misericordia mea, et multa similia.

Non est autem dictum Domine caritas meaaut Tu es caritas meaaut Deus caritas mea

sed ita dictum est : Deus caritas est, 

sicut dictum est : Deus spiritus est. 

Hoc qui non discernit intellectum a Domino,

non expositionem quaerat a nobis :

non enim apertius quidquam possumus dicere. Deus ergo caritas est.

Ex praedictis clarescit

quod Spiritus Sanctus caritas est

qua diligimus Deum et proximum ;

unde facilius est nobis ostendere

quomodo Spiritus Sanctus mittatur sive detur nobis.

 

 

Capitulum 4 (63)

 

1. 

Quomodo Spiritus Sanctus mittatur vel detur nobis.

 

Tunc enim mitti vel dari dicitur,

cum ita in nobis est ut faciat nos diligere Deum et proximum,

per quod manemus in Deo et Deus in nobis.

Unde Augustinus, hunc missionis modum insinuans, in XV libro De Trinitate ait :

Deus Spiritus Sanctus, qui procedit ex Deo, cum datus fuerit homini,

accendit eum ad diligendum Deum et proximum,

et ipse dilectio est.

Non enim habet homo unde diligat Deum,

nisi ex Deo.

Ecce quomodo datur vel mittitur nobis Spiritus Sanctus,

secundum quod dicitur datum sive donum.

 

2.

Quomodo Spiritus Sanctus detur hic [apertius] notatur*.

 

Quod donum Augustinus commendat,

explanans apertius quomodo detur, in eodem libro :

Dilectio, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris, 

ut ait Apostolus, per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. 

Nullum est isto Dei dono excellentius ;

solum est quod dividit inter filios regni et filios perditionis.

Dantur et alia per Spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt.

Nisi ergo tantum impertiatur cuique Spiritus Sanctus ut eum Dei et proximi faciat amatorem,

a sinistra non transfertur ad dexteram. 

Nec Spiritus Sanctus proprie dicitur donum nisi propter dilectionem,

quam qui non habuerit,

etsi loquatur omnibus linguis, et habuerit prophetiam et omnem scientiam et omnem fidem,

et distribuerit substantiam suam, et tradiderit corpus suum ut ardeat,

nihil ei prodest.

Quantum ergo bonum est,

sine quo ad aeternam vitam neminem tanta bona perducunt !

Ipsa vero dilectio vel caritas (nam unius rei nomen est utrumque) perducit ad regnum.

Dilectio igitur quae ex Deo est et Deus,

proprie Spiritus Sanctus est,

per quem diffunditur in cordibus nostris Deus caritas,

per quam nos tota inhabitet Trinitas.

Quocirca rectissime Spiritus Sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei.

Quod donum proprie quid nisi caritas intelligendum est,

quae perducit ad Deum

et sine qua quodlibet aliud Dei donum non perducit ad Deum ?

 

3.

Praedictae auctoritatis colligit summam*.

 

Ecce hic aperitur quod supra dictum erat,

scilicet quod caritas sit Spiritus Sanctus et donum excellentius,

et quomodo hoc donum, id est Spiritus Sanctus, detur nobis,

scilicet cum ita impertitur alicui, id est ita habet esse in aliquo,

ut eum faciat Dei et proximi amatorem.

Quod cum facit, tunc dicitur dari sive mitti alicui,

et tunc ille dicitur proprie habere Spiritum Sanctum.

 

 

Capitulum 5 (64)

 

1. 

Utrum concedendum sit

quod Spiritus Sanctus augeatur in homine et magis vel minus habeatur vel detur.

 

Hic quaeritur,

si caritas Spiritus Sanctus est,

cum ipsa augeatur et minuatur in homine,

et magis et minus per diversa tempora habeatur,

utrum concedendum sit

quod Spiritus Sanctus augeatur vel minuatur in homine,

et magis vel minus habeatur.

Si enim in homine augetur et magis vel minus datur et habetur,

mutabilis esse videtur ;

Deus autem omnino immutabilis est ;

videtur ergo

quod vel Spiritus Sanctus non sit caritas,

vel caritas non augeatur vel minuatur in homine.

 

2.

An Spiritus Sanctus detur habenti et non habenti*.

 

Item,

caritas et non habenti datur ut habeat, et habenti ut plenius habeat.

Si ergo Spiritus Sanctus caritas est,

et non habenti datur ut habeat, et habenti ut plenius habeat.

Sed quomodo datur non habenti,

cum ipse ut Deus sit ubique et in omnibus creaturis totus ?

Et quomodo plenius datur vel habetur sine sui mutatione ?

 

3.

Responsio ad primam quaestionem.

 

His ita respondemus,

dicentes quod Spiritus Sanctus sive caritas penitus immutabilis est,

nec in se augetur vel minuitur, nec in se recipit magis vel minus,

sed in homine vel potius homini augetur et minuitur,

et magis vel minus datur vel habetur :

sicut Deus dicitur magnificari et exaltari in nobis,

qui tamen in se nec magnificatur nec exaltatur.

Unde Propheta :

Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.

 Super quem locum ait auctoritas :

Deus non in se, sed in corde hominis grandescit.

Sic igitur Spiritus Sanctus homini datur,

et datus amplius datur, id est augetur,

et magis ac minus habetur,

et tamen immutabilis exsistit.

 

4. 

Responsio ad secundam.

 

Cumque ubique sit et in omni creatura totus,

sunt tamen multi qui eum non habent.

Non enim omnes Spiritum Sanctum habent,

in quibus est :

alioquin et irrationabiles creaturae haberent Spiritum Sanctum,

quod fidei pietas non admittit.

 

5.

Auctoritate confirmat utramque responsionem.

 

Ut autem certius fiat quod diximus, auctoritate firmamus.

Quod Spiritus Sanctus magis et minus percipiatur et homini augeatur,

et non habenti detur et habenti ut plus habeatur,

Augustinus ostendit, Super Ioannem, dicens :

Sine Spiritu Sancto constat

Christum nos diligere et eius mandata servare non posse,

et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus ; 

tanto vero amplius, quanto illum percipimus amplius.

Ideoque non solum non habenti, verum etiam habenti non incassum promittitur :

non habenti quidem ut habeatur, habenti autem ut amplius habeatur.

Nam si ab alio minus et ab alio amplius non haberetur,

sanctus Eliseus sancto Eliae non diceret : 

Spiritus qui est in te, duplo sit in me.

 

6.

In libro Regum sic :

Elias dixit ad Eliseum :

Postula quod vis et faciam tibi, antequam tollar a te. 

Dixitque Eliseus : 

Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me.

Quod ibidem sic exponitur :

Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat : 

geminam ergo gratiam, quam Eliseus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit ;

unde patet

quod non esse discipulus super magistrum postulavit.

 

7.

Christo autem, qui est Dei Filius, non ad mensuram datus est Spiritus. 

Neque enim sine gratia Spiritus Sancti est mediator Dei et hominum homo Christus.

Quod enim est unigenitus Filius aequalis Patri,

non est gratiae, sed naturae ;

quod autem in unitatem personae Unigeniti assumptus est homo,

gratiae est, non naturae.

Ceteris autem ad mensuram datur, et datus additur,

donec unicuique pro modo suae perfectionis propria mensura compleatur.

 

8.

Ecce expressum habes

quod Spiritus Sanctus magis et minus datur vel accipitur,

et homini datus augetur,

et habenti et non habenti datur,

quia Spiritus Sanctus est caritas,

quae non habenti datur, et in habente augetur et proficit ;

immo,

ut verius et magis proprie loquar,

homo in ea proficit, et deficit aliquando ;

et tunc ipsa dicitur proficere vel deficere,

quae tamen nec proficit nec deficit in se,

quia Deus est.

Unde Augustinus in homilia IX super Epistolam Ioannis ait :

Probet se quisque quantum in illo profecerit caritas,

vel potius quantum ipse in caritate profecerit ; 

nam si caritas Deus est, nec proficit nec deficit.

Sic ergo dicitur proficere in te caritas, quia tu in ea proficis.

Ecce quomodo intelligendum sit cum dicitur Spiritus Sanctus « augeri in nobis »,

quia nos in eo scilicet proficimus ;

sic et alia huiusmodi.

 

 

Capitulum 6 (65)

 

1.

Quod aliqui dicunt Spiritum Sanctum non esse caritatem qua diligimus Deum et proximum.

 

Supra dictum est

quod Spiritus Sanctus caritas est Patris et Filii,

qua se invicem diligunt et nos,

et ipse idem est caritas

quae diffunditur in cordibus nostris ad diligendum Deum et proximum.

Horum alterum omnes catholici concedunt,

scilicet quod Spiritus Sanctus sit caritas Patris et Filii ;

quod autem ipse idem sit caritas qua diligimus Deum et proximum,

a plerisque negatur.

Dicunt enim :

Si Spiritus Sanctus caritas Patris et Filii et nostra est,

eadem ergo caritas est qua Deus diligit nos et qua nos diligimus eum.

Hoc autem Sanctorum auctoritates negare videntur.

 

2.

Auctoritates quae videntur pro eis facere*.

 

Dicit enim Augustinus in libro De spiritu et littera :

Unde est dilectio, nisi unde et ipsa fides, id est a Spiritu Sancto ? 

Non enim esset in nobis, nisi diffunderetur in cordibus per Spiritum.

Caritas autem Dei dicta est diffundi in cordibus nostris,

non qua nos ipse diligit,

sed qua nos facit dilectores suos :

sicut iustitia Dei dicitur qua nos iusti eius munere efficimur,

et Domini salus qua nos salvat,

et fides Christi qua nos fideles facit.

His verbis videtur monstrari distinctio inter caritatem

qua Deus diligit et qua nos diligimus.

Et sicut iustitia nostra dicitur Dei,

non quod ipse sit ea iustus,

sed quia ea nos iustos facit, similiter et fides et salus,

sic videtur dicta caritas Dei quae est in nobis,

non quod ipse ea diligat,

sed quia ea nos diligere facit.

De hoc etiam idem Augustinus in libro XV De Trinitate ait :

Cum Ioannes commemorasset Dei dilectionem,

non qua nos eum, sed qua ipse dilexit nos et misit Filium suum liberatorem pro peccatis nostris etc.

 Ecce et hic videtur manifeste dividere dilectionem

qua nos diligimus Deum ab ea qua ipse diligit nos.

 

3.

Ex verbis auctoritatum argumentando procedit*.

 

Si ergo, inquiunt, Spiritus Sanctus dilectio est qua Deus diligit et qua nos diligimus,

duplex dilectio est,

immo duo diversa est, quod absurdum et a veritate longe est.

Non est ergo dilectio qua diligimus, sed qua Deus tantum diligit.

 

4.

Responsio ad praedicta determinans auctoritates.

 

His respondemus, praedictarum auctoritatum verba determinantes hoc modo :

Caritas Dei dicta est diffundi in cordibus nostris,

non qua ipse diligit nos,

sed qua nos diligere facit etc.

His verbis non dividitur,

nec divisa ostenditur caritas qua Deus diligit ab ea qua nos diligimus,

sed potius,

cum sit una et eadem caritas,

et dicatur ipsa Dei caritas,

diversis de causis et rationibus « Dei caritas » appellari in Scriptura ostenditur.

Dicitur enim « Dei caritas » vel quia ea Deus diligit nos, vel quia nos ea sui dilectores facit.

 

Determinatio primae auctoritatis.

Cum ergo ab Apostolo dicitur

caritas Dei diffundi in cordibus nostris,

 non est dicta caritas Dei qua diligit nos,

sed qua facit nos diligere :

id est non ibi appellatur « caritas Dei » eo quod Deus nos ea diligat,

sed eo quod nos ea sui dilectores facit.

Et quod ea ratione posset dici « caritas Dei », quia nos ea diligere facit,

ex simili genere locutionis ostendit :

« Sicut dicitur « iustitia Dei » qua nos iustificat,

et « Domini salus » qua nos salvat,

et « fides Christi » qua nos fideles facit ».

 

Determinatio secundae.

Similiter et aliam exponimus auctoritatem,

ubi ait dilectionem Dei commemorari,

non qua nos eum, sed qua ipse dilexit nos :

ac si diceret :

commemorat dilectionem Dei,

non secundum quod ea nos diligimus Deum, sed secundum quod ipse ea diligit nos.

 

5.

Aliud obiciunt.

Sed aliud est, inquiunt, quod magis urget.

Dixit enim Augustinus supra quod dilectio est a Spiritu Sancto, a quo fides.

Sicut ergo fides non est Spiritus Sanctus a quo est, ita nec caritas.

Quomodo enim caritas Spiritus Sanctus est, si ab ipso est ?

Nam si ab ipso est et ipse est, ergo Spiritus a se ipso est.

 

Responsio*.

Ad quod dicimus :

Spiritus Sanctus quidem a se ipso non est,

sed tamen et a se ipso datur nobis, ut supra dictum est.

Dat enim se ipsum nobis Spiritus Sanctus ;

et ex hoc sensu dictum est

quod caritas ab ipso est, in nobis scilicet ;

et tamen ipsa Spiritus Sanctus est.

Fides autem est a Spiritu Sancto,

et non est Spiritus Sanctus,

quia donum vel datum solummodo est,

non Deus dans.

 

6.

Quod alias inducunt rationes et auctoritates ad idem probandum.

 

Alias quoque inducunt rationes ad idem ostendendum,

scilicet quod caritas non sit Spiritus Sanctus,

quia caritas affectio mentis est et motus animi.

Spiritus Sanctus vero non est affectio animi vel motus mentis,

quia Spiritus Sanctus immutabilis est et increatus ;

non est ergo caritas.

Quod caritas est motus vel affectus animi.

Quod autem caritas sit affectio animi et motus mentis,

auctoritatibus confirmant.

Dicit enim Augustinus in III libro De doctrina christiana :

Caritatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se ac proximo propter Deum.

Idem in libro De moribus Ecclesiae catholicae,

tractans illud verbum Apostoli :

Nec mors nec vita poterit nos separare a caritate Dei :

 

Caritas Dei, inquit, hic dicta est virtus quae animi nostri rectissima affectio est, quae coniungit nos Deo,

qua eum diligimus.

Ecce his verbis exprimitur

quod caritas est affectio et motus animi,

ac per hoc non videtur esse Spiritus Sanctus.

 

7.

Responsio determinans auctoritates.

 

Ad quod dicimus hoc ita dictum esse :

sicut dicitur Deus esse spes nostra et patientia nostra

quia facit nos sperare et pati,

ita caritas dicitur esse motus sive affectio animi

quia per eam movetur et afficitur animus ad diligendum Deum.

Non autem mireris si caritas,

cum sit Spiritus Sanctus, dicatur motus mentis,

cum etiam in libro Sapientiae dicatur de Spiritu sapientiae,

quae

attingit a fine usque ad finem,

 quod est actus

mobilis, certus, incoinquinatus.

Quod non ideo dicitur,

quod Sapientia sit mobile aliquid vel actus aliquis,

sed quia sui immobilitate omnia attingit :

non locali motu,

sed ut ubique semper sit et nusquam inclusa teneatur.

Sic ergo caritas dicitur motus animi :

non quod ipsa sit motus vel affectio vel virtus animi ;

sed quia per eam, quasi esset virtus, afficitur mens et movetur.

 

8.

Sed si caritas Spiritus Sanctus est,

qui

operatur in singulis prout vult,

cum per eum mens hominis afficiatur et moveatur ad credendum vel sperandum et huiusmodi,

sicut ad diligendum :

quare non sic dicitur caritas motus vel affectio mentis ad credendum vel sperandum,

sicut ad diligendum ?

Ad quod sane dici potest

quia alios actus atque motus virtutum operatur caritas, id est Spiritus Sanctus,

mediantibus virtutibus quarum actus sunt,

utpote actum fidei, id est credere, fide media ;

et actum spei, id est sperare, media spe :

per fidem enim et spem praedictos operatur actus.

Diligendi vero actum per se tantum, sine alicuius virtutis medio operatur, id est diligere.

Aliter ergo hunc actum operatur quam alios virtutum actus ;

ideoque differenter de hoc et de aliis loquitur Scriptura,

quae istum specialiter caritati tribuit.

 

9.

Est ergo caritas vere Spiritus Sanctus.

Unde Augustinus,

praemissum Apostoli verbum tractans in eodem libro,

caritatem dicit esse bonum quo nil melius,

et per hoc ipsam esse Deum significat dicens :

Si nulla res ab eius caritate nos separat, 

quid esse non solum melius,

sed etiam certius hoc bono potest ?

Ecce dicit quia caritate nihil est melius.

 

Caritas ergo Spiritus Sanctus est,

qui est Deus et donum Dei sive datum.

Qui dividit singulis fidelibus dona

nec ipse dividitur, sed indivisus singulis datur.

Unde Augustinus, ubi Ioannes dicit

non ad mensuram Christo dari Spiritum,

ait :

Ceteris vero dividitur, non quidem ipse Spiritus, sed dona eius.