Distinctio IX — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

 

Capitulum 1 (29)

 

De distinctione personarum.

 

Nunc ad distinctionem personarum accedamus.

Teneamus igitur, ut docet Augustinus in libro De fide ad Petrum,

Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum esse naturaliter Deum,

nec tamen ipsum Patrem esse qui Filius, nec Filium ipsum esse qui Pater est,

nec Spiritum Sanctum ipsum esse qui Pater est aut Filius. 

Una est enim essentia Patris et Filii et Spiritus Sancti,

in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus,

quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus.

 

 

Capitulum 2 (30)

 

1. 

Hic de coaeternitate Filii cum Patre.

 

Genitus est enim a Patre Filius, et ideo alius ;

nec tamen ante fuit Pater quam Filius : coaeternae enim sibi sunt tres personae.

 

2. 

Argumentatio Arianorum.

 

Sed contra hoc inquit haereticus,

ut refert Ambrosius in I libro De Trinitate :

Omne quod natum est, principium habet ; et ideo quia filius est, principium habet et esse coepit ; 

quod haereticorum ore sic dictum est.

 

Nam ipse Arius, ut meminit Augustinus in VI libro De Trinitate, dixisse refertur : 

Si filius est, natus est ; si natus est, erat quando non erat filius.

 

3.

Responsio Augustini catholica.

 

Qui hoc dicit,

non intelligit etiam natum esse Deo sempiternum esse, ut sit coaeternus Patri Filius ; 

sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur, coaevus est illi, et esset coaeternus, si ignis esset aeternus.

 

4.

Oppositio Augustini contra haereticum.

 

Item :

Si Dei Filius, inquit Augustinus, virtus et sapientia Dei est,

nec unquam fuit Deus sine virtute et sapientia, coaeternus est Deo Patri Filius.

Dicit autem Apostolus Christum esse Dei virtutem et Dei sapientiam : 

aut igitur non fuit quando non fuit Filius, aut aliquando Deus non habuit virtutem et sapientiam :

quod dementis est dicere.

Constat enim quia semper habuit sapientiam :

semper igitur habuit Filium.

 

5.

Responsio Ambrosii ad idem auctoritate fulta.

 

Eidem quoque arianicae quaestioni Ambrosius in hunc modum respondet :

Ego, inquam, Filium natum esse confiteor ; 

quod reliquum est impietatis, horresco.

 

Scriptum est enim in veteri Testamento, ut vel unum e pluribus dicam : 

Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit

Quis ergo hoc dicit, Pater an Filius ? 

Si Filius : Ante me, inquit, non fuit alius Deus ;  

si Pater : Post me, inquit, non erit. 

Hic priorem, ille posteriorem non habet.

 

6.

Ratione utitur Ambrosius contra haereticum*.

 

Invicem enim in se, et Pater in Filio, et Filius in Pater cognoscitur. 

Cum enim Patrem dixeris, eius etiam Filium designasti, quia nemo ipse sibi pater est ;

cum Filium nominas, etiam Patrem fateris, quia nemo ipse sibi filius est.

Itaque nec Filius sine Patre, nec Pater potest esse sine Filio : semper igitur Pater, semper et Filius.

 

7.

Invectio Ambrosii in haereticum.

 

Item :

Dic inquam mihi, haeretice, fuitne quando omnipotens Deus Pater non erat et Deus erat ?

Nam si Pater esse coepit, Deus ergo primo erat, et postea Pater factus est. 

Quomodo ergo immutabilis Deus est ?

Si enim ante Deus, postea Pater fuit, utique generationis accessione mutatus est.

Sed avertat Deus hanc amentiam.

 

Semper habuit sapientiam ; semper igitur habuit Filium.

 

 

Capitulum 3 (31)

 

1.

 

Ineffabile est quomodo Filius sit et non habeat Patrem priorem,

sicut modus generationis intelligibilis et ineffabilis est.

 

Sed quaeris a me, inquit Ambrosius, quomodo si Filius sit, non priorem habeat Patrem ?

Quaero item abs te, quomodo Filium putes esse generatum ?

Mihi enim impossibile est generationis scire secretum.

Mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum.

Supra Potestates, et supra Angelos, et supra Cherubin, et supra Seraphin, et supra omnem sensum est,

quia scriptum est : 

Pax Christi supra omnem sensum est. 

Et si pax Christi supra omnem sensum est ; quomodo non est supra omnem sensum tanta generatio ?

Tu ergo ori manum admove ; scrutari non licet superna mysteria.

Licet scire quod natus sit, non licet discutere quomodo natus sit.

Illud negare mihi non licet, hoc quaerere metus est.

 

Ineffabilis enim est illa generatio.

Unde Isaias :

Generationem eius quis enarrabit ?

 

2.

Quidam praesumunt discutere generationis seriem.

 

Quidam tamen, de ingenio suo praesumentes, dicunt illam generationem posse intelligi, et alia huiusmodi,

inhaerentes illi auctoritati Hieronymi, Super Ecclesiasten :

In sacris Scripturis quis saepissime non pro impossibili, sed pro difficili ponitur,

ut ibi : Generationem eius quis enarrabit ?

 

Sed hoc non dixit Hieronymus ideo,

quod generatio Filii aeterna plene intelligi vel explicari possit a quoquam mortalium,

sed quia de ea aliquid intelligi vel dici potest.

Quidam tamen hoc accipiunt dictum de temporali Christi generatione.

 

 

Capitulum 4 (32)

 

1. 

Utrum debeat dici « semper gignitur » vel « semper est genitus Filius ».

 

Hic quaeri potest, cum generatio Filii a Patre nec principium habeat nec finem, quia aeterna est,

utrum debeat dici : Filius semper gignitur, vel semper genitus est, vel semper gignetur.

 

2.

De hoc Gregorius super Iob ait :

Dominus Deus Iesus, in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est,

vel potius, quia nec coepit nasci nec desiit,

dicamus verius « semper natus ».

Non autem possumus dicere « semper nascitur », ne imperfectum esse videatur.

At vero, ut aeternus designari valeat et perfectus,

et semper dicamus et natus,

quatenus et « natus » ad perfectionem pertineat et « semper » ad aeternitatem ;

quamvis per hoc ipsum quod « perfectum » dicimus,

multum ab illius veritatis expressione deviamus,

quia quod factum non est, nec potest dici proprie perfectum.

Sed balbutiendo, ut possumus, excelsa Dei resonamus ;

et

Dominus, nostrae infirmitatis verbis condescendens :

Estote, inquit , perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est.

 

3.

Super illum locum etiam Psalmi :

Ego hodie genui te,

 de hac generatione Filii ita loquitur Augustinus :

Quamquam per hoc quod dicit hodie possit etiam intelligi dies ille quo Christus secundum hominem natus est,

tamen quia hodie praesentiam significat,

atque in aeternitate nec praeteritum quidquam est, quasi esse desierit, nec futurum, quasi nondum sit,

sed praesens tantum, quia quidquid aeternum est, semper est : 

divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiae Dei.

Ecce his verbis ostendit Augustinus

quod generatio Filii semper est, nec praeteriit, nec futura est, quia aeterna est.

Ideo enim dixit genui, ne novum putaretur, scilicet ne videretur incepisse ;

hodie dixit, ne praeterita generatio videretur.

Ex his ergo verbis Prophetae,

ut ai Ioannes Chrysostomus,

nihil aliud manifestatur, nisi quia ex ipsa essentia Patris semper genitus est Filius.

 

4.

Origenes videtur dicere contra :

ait enim quod semper generatur Filius a Patre.

 

Origenes vero super Ieremiam dicit

quod Filius semper generatur a Patre,

his verbis :

Salvator noster est sapientia Dei ; sapientia vero est splendor aeternae lucis ; Salvator ergo noster splendor est claritatis.

Splendor autem non semel nascitur et desinit,

sed quoties ortum fuerit lumen ex quo splendor oritur, toties oritur etiam splendor claritatis ;

sic ergo Salvator semper nascitur. 

Unde ait in libro Sapientiae : Ante omnes colles generat me ; 

non, ut quidam male legunt, generavit me.

His verbis aperte ostendi Origenes sane dici posse et debere :

« Filius semper nascitur » ;

quod videtur contrarium illi verbo Gregorii praemisso,

scilicet

Non possumus dicere : semper nascitur.

 

5.

Augustinus in libro 84 Quaestionum, de semper nato disserens,

ait :

Melior est « semper natus » quam « qui semper nascitur »,

quia qui semper nascitur, nondum est natus et nunquam natus est aut natus erit si semper nascitur.

Aliud est enim nasci, aliud natum esse, ac per hoc nunquam Filius est, si nunquam natus est.

Filius autem est quia natus, et semper Filius : semper igitur natus est.

 

6.

Exponit praemissa verba Gregorii, ne putetur inter doctores esse contrarietas.

 

Sed ne tanti auctores sibi contradicere in re tanta videantur,

illa verba Gregorii benigne interpretemur.

Dominus, inquit, Iesus ante tempora de Patre natus est, vel potius, quia nec coepit nasci nec desiit, dicamus verius : semper natus.

 

Quaestio de ipsis verbis Gregorii*.

 

Sed quomodo verius dicitur hoc, scilicet quod Filius semper natus est,

quam illud, scilicet quod de Patre ante tempora natus est ?

Illud enim sincera et catholica fides tenet ac praedicat ut istud.

 

Hic solvit*.

 

Quare ergo ait : « Dicamus verius »,

cum utrumque pariter sit verum ?

Nisi quia volebat intelligi hoc ad maiorem evidentiam et expressionem veritatis dici quam illud.

His etenim verbis omnis calumniandi versutis haereticis obstruitur aditus,

quibus Christi secundum deitatem generatio sine initio et sine fine esse ac perfecta monstratur.

Non autem adeo semper manifestatur veritas cum dicitur :

« Filius ante tempora genitus est de Patre » vel « Filius semper nascitur de Patre ».

Et ideo dicit Gregorius

quod

non possumus dicere : semper nascitur,

non, inquam, ita convenienter, non ita congrue ad explanationem veritatis ;

potest tamen dici, si sane intelligatur.

Semper enim nascitur Filius de Patre, ut ait Origenes :

non quod quotidie iteretur illa generatio, sed quia semper est ;

« semper ergo nascitur », id est nativitas eius sempiterna est.

 

7.

Quod Filius semper generatur confirmat ex dictis Hilarii.

 

Hilarius quoque dicit Filium nasci ex Patre, in libro VII De Trinitate,

his verbis :

Vivens Deus, et naturae aeternae viventis potestas est ; 

et quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur, non potuit aliud esse quam vivens.

Nam cum ait : 

Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem, 

docuit vitam in se per viventem Patrem inesse.

 

Ecce hic habes quia Filius nascitur ex Patre.

 

Item,

in eodem :

Cum dicit Christus : 

Sicut Pater habet vitam in se, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso, 

omnia viva sua ex vivente testatus est.

Quod autem ex vivo vivum natum est ;

habet nativitatis perfectum sine novitate naturae.

Non enim novum est quod ex vivo generatur in vivum,

quia nec ex nihilo est ;

et vita quae nativitatem sumit ex vita,

necesse est per naturae unitatem et perfectae nativitatis sacramentum,

ut et in vivente vivat et in se habeat vitam viventem.

 

Ecce et hic habes

quia generatur ex vivo vivens Filius.

 

(Attende : totum quod in Deo est, vivit*.)

 

Item,

in eodem :

In Deo totum quod est, vivit :

Deus enim vita est, et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum ;

neque ex derivatione, sed ex virtute nativitas est. 

Ac sic,

dum totum quod est vivit, et dum totum quod ex eo nascitur virtus est,

habet nativitatem Filius, non demutationem.

Et hic dicit quia nascitur.

 

Item,

in IX libro :

Donat Pater Filio tantum esse quantum est ipse, 

cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impertit,

quem ex se in forma sua generat.

Hic dicit quia generat Pater Filium.

 

8.

Breviter docet quid de hoc concedendum sit.

 

Dicamus ergo Filium natum de Patre ante tempora, et semper nasci de Patre, sed congruentius semper natum ;

et eundem fateamur ab aeterno esse et Patri coaeternum, id est auctori.

Pater enim generatione auctor Filii est, ut in sequenti ostendetur.

Ut ergo Pater est aeternus, ita et Filius aeternus ;

sed Pater sine auctore, Filius vero non, quia Pater innascibilis, Filius natus.

Et ut ait Hilarius in XII libro De Trinitate,

aliud est sine auctore semper esse aeternum,

aliud Patri, id est auctori, esse coaeternum.

Ubi autem Pater auctor est, ibi et nativitas est ;

[at vero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est,]

quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas est.

Omne autem quod semper est, etiam aeternum est ;

sed tamen non omne quod aeternum est, etiam innatum est.

Quia

quod ab aeterno nascitur, habet aeternum esse quod natum est ;

quod autem non natum est, id cum aeternitate non natum est.

Quod vero ex aeterno natum est, id si non aeternum natum est,

iam non erit et Pater auctor aeternus.

Si quid igitur ei qui ab aeterno Patre natus est ex aeternitate defuerit,

id ipsum auctori non est ambiguum defuisse,

quia si gignenti est infinitum gignere, et nascenti etiam infinitum est nasci. 

Medium enim quid inter nativitatem Dei Filii et generationem Dei Patris, nec sensus admittit ;

quia et in generatione nativitas est, et in nativitate generatio est,

quia sine utroque neutrum est ;

utrumque ergo sine intervallo sui est.

 

 

Capitulum 5 (33)

 

1. 

Argumentatio haeretici.

 

Sed inquiet haereticus : Omne quod natum est, non fuit semper, quia in id natum est ut esset.

 

2.

Responsio Hilarii*.

 

Nemo ambigit quin quae in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint.

Sed aliud est ex eo nasci quod non fuit,

aliud ex eo natum esse quod semper est. 

Ibi nec semper fuit qui pater est, nec semper pater est ; et qui non semper pater est, non semper genuit.

Ubi autem semper pater est, semper filius est.

Quod si semper Deo Patri proprium est quod semper est Pater,

necesse est semper Filio proprium esse quod semper est Filius.

Quomodo ergo cadet in intelligentiam nostram ut non fuerit semper,

cui proprium est semper esse quod natum est ?

 

Natum igitur unigenitum Deum confitemur, sed natum ante tempora ;

nec ante esse quam natum, nec ante natum quam esse ;

quia nasci quod erat, iam non nasci est, sed se ipsum demutare nascendo.

Hoc autem humanum sensum et intelligentiam mundi excedit ;

non hoc capit ratio humanae intelligentiae, sed prudentiae fidelis professio est.