Distinctio XLIII — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XLIII
Capitulum unicum (187)
1. Opinio quorundam dicentium Deum nit posse nisi quod facit.
Quidam tamen, de suo sensu gloriantes, Dei potentiam coarctare sub mensura conati sunt. Cum enim dicunt : « hucusque potest Deus, et non amplius », quid est hoc aliud quam eius potentiam, quae infinita est, concludere et restringere ad mensuram ? Aiunt enim : Non potest Deus aliud facere quam facit, nec melius facere id quod facit, nec aliquid praetermittere de his quae facit. Istamque suam opinionem verisimilibus argumentis causisque commentitiis, necnon et sacrarum auctoritatum testimoniis munire nituntur, dicentes :
(Ratio illorum prima.)
Non potest Deus facere nisi quod bonum est et iustum fieri ; non est autem iustum et bonum fieri ab eo nisi quod facit. Si enim aliud iustum est et bonum eum facere quam facit, non ergo facit omne quod iustum est et bonum est eum facere. Sed quis hoc audeat dicere ?
Secunda.
Addunt etiam : Non potest facere nisi quod iustitia eius exigit ; sed non exigit eius iustitia ut faciat, nisi quod facit ; non ergo potest facere nisi quod facit. Eademque iustitia exigit ut id non faciat quod non facit ; non autem potest facere contra iustitiam suam ; non igitur potest aliquid eorum facere quae dimittit.
- Responsio ad prius dictum.
His autem respondemus, duplicem verborum intelligentiam aperientes et ab eis involuta evolventes, sic : « Non potest Deus facere nisi quod bonum est et iustum », id est non potest facere nisi illud quod, si faceret, bonum esset et iustum, verum est ; sed multa potest facere quae nec bona sunt nec iusta, quia nec sunt nec erunt, nec bene fiunt vel fient, quia nunquam fient.
Responsio ad id quod secundo dictum est*.
Item, quod secundo propositum fuit : « Non potest facere nisi quod iustitia sua exigit, et non potest id facere quod iustitia sua exigit ut non fiat », dicimus quia exactionis verbum de Deo congrue non dicitur, nec proprie accipitur. Et in illis locutionibus duplex est sensus.
Si enim intelligas : « Non potest facere nisi quod iustitia sua exigit », id est nisi quod iusta voluntas sua vult, falsum dicis. Iustitia enim Dei ipsius aequissima voluntas accipitur, qualiter accipit Augustinus illa verba Domini in Genesi loquentis ad Loth :
quasi : poterat quidem, sed non volebat, et illa voluntas iusta erat.
Si vero per haec verba intelligas eum non posse facere nisi illud quod, si fieret, iustitiae eius conveniret, verum dicis.
Similiter distingue illud : « Non potest facere quod iustitia eius exigit ut non faciat » : id est non potest facere id quod ipse, qui est summa iustitia, non vult facere, falsum est. Si autem intelligas his verbis eum non posse facere id quod iustitiae eius convenire non potest, verum dicis.
- Tertia illorum ratio.
Addunt quoque et alia, dicentes : Non potest Deus facere nisi quod debet ; non autem debet facere nisi quod facit. Si enim debet alia facere, non ergo facit omne quod debet ; si vero facit omne quod debet nec potest facere nisi quod debet, non ergo potest facere nisi quod facit.
Item, aut debet dimittere quod dimittit, ne faciat, aut non debet. Si non debet, non recte dimittit ; si vero debet dimittere, ergo non debet facere. Si autem non debet, nec decet nec oportet eum facere ; et si non decet nec oportet eum facere, ergo non potest facere. Non ergo potest facere nisi quod facit. Nec potest illud dimittere quod facit, quin faciat, quia debet illud facere ; et quod debet facere, non potest illud dimittere.
Responsio.
Sed, ut mihi videtur, hoc verbum « debet » venenum habet. Multiplicem enim et involutam tenet intelligentiam. Nec Deo proprie competit, qui non est debitor nobis nisi forte ex promisso ; nos vero ei debitores sumus ex commisso. Ut autem venenum evacuetur, distingue verbi sensus : « Non potest Deus facere nisi quod debet », id est nisi quod vult, falsum est : sic enim potest ipse dici debere aliquid quia vult illud. Si autem dicatur : « Non potest nisi quod debet », id est non potest nisi illud quod, si faceret, ei bene conveniret, verum est.
- Quarta illorum ratio.
Adiciunt quoque illi, dicentes : Nihil facit aut dimittit nisi optima et rationabili causa, licet nobis occulta sit, secundum quam oportet eum facere et dimittere quae facit vel dimittit. Ratio enim penes eum est, qua illa facit et illa dimittit ; quae ratio aeterna est et semper manens, praeter quam non potest aliquid facere vel dimittere. Illa ergo manente, non potest quod facit dimittere, nec quod dimittit facere ; et ita non potest facere nisi quod facit.
Responsio.
Et ad hoc respondemus ambiguitatem locutionis determinantes. Cum enim dicitur : « Ratio vel causa optima penes Deum est, qua facit cuncta quae facit et dimittit ea quae dimittit », verum quidem est, quia in eo voluntas est aequissima et rectissima, qua facit et dimittit quae vult, contra quam facere non potest, nec praeter eam facere potest. Nec utique contra eam faceret nec praeter eam, si quae facit dimitteret vel quae dimittit faceret, sed eadem manente ratione et causa, alia potuit facere et ista dimittere. Licet ergo ratio sit penes eum qua alia facit, alia dimittit, potest tamen secundum eandem rationem et dimittere quae facit et facere quae dimittit.
- Adhuc addunt quaestioni.
Ipsi autem addunt : Ratio est eum facere quae facit, et non alia ; et non potest facere nisi quod ratio est eum facere ; et ita non potest facere nisi quod facit. Item ratio est eum dimittere quod dimittit ; et non potest non dimittere quod ratio est eum dimittere ; et ita non potest non dimittere quod dimittit.
Responsio*.
Et ad hoc dicimus locutiones ambiguas esse, et ideo determinandas. Si enim cum dicitur : « Non potest facere nisi quod ratio est eum facere », intelligas eum non posse facere nisi ea quae rationabilia sunt, et ea quae, si fierent, rationabilia essent, verus est sensus. Si autem intelligas eum non posse facere alia rationabilia et bona, nisi ea quae vult et facit, falsus est intellectus.
6. Alia illorum ratio.
Item aliud adiungunt, dicentes : Si potest aliud Deus facere quam facit, potest igitur facere quod non praescivit ; et si potest facere quod non praescivit, potest sine praescientia operari. Quia omne quod facturum se praescivit, facit ; nec facit aliquid quod non praescivit. Quod si praeter praescientiam eius aliquid fieri impossibile est, omne quod praescitum est, fieri necesse est ; igitur aliud fieri quam fit, nulla ratione possibile est ; non ergo potest a Deo fieri nisi quod fit.
Haec quaestio ex praedictis facile determinatur*.
Haec autem quaestio de praescientia facile determinari potest per ea quae superius dicta sunt, cum de praescientia ageretur.
- Auctoritatibus utuntur in assertione suae opinionis.
His autem illi scrutatores, qui
Sanctorum annectunt testimonia.
Dicit enim Augustinus in libro De Symbolo :
Per quod videtur non posse facere aliquid nisi quod vult. Sed non vult nisi quod facit ; et ita videtur non posse nisi quod facit.
Quomodo intelligenda sit auctoritas*.
Illud autem ita intelligendum est : « Id solum non potest Deus, quod non vult », scilicet se posse.
- Augustinus*.
Idem in libro VII Confessionum, ad Deum loquens, ait :
Ex hoc videtur quod Deus non possit plura quam vult : sicut non vult plura quam potest. Sicut enim voluntas non est maior potentia ; ita nec potentia s maior est voluntate ; ideoque, sicut plura non vult quam potest, ita eum non plura passe quam velle dicunt.
Responsio.
Sed ad hoc dicimus quia nec voluntas potentia, nec potentia voluntate maior est, quia una et eadem res est potentia, voluntas, scilicet ipse Deus, qui esset maior se ipso, si voluntas esset maior potentia vel potentia voluntate. Nec hac auctoritate negatur Deum plura posse quam velle, quia plura sunt subiecta eius potentiae quam voluntati. Fateamur itaque Deum multa posse facere quae non vult, et posse dimittere quae facit.
- Auctoritatibus confirmat Deum plura quam faciat posse facere*.
Quod ut certius firmiusque teneatur, Scripturae testimoniis asseramus Deum plura facere posse quam faciat.
Veritas ipsa secundum Matthaeum ait :
Ex quibus verbis patenter innuitur quia et Filius poterat rogare quod non rogabat, et Pater exhibere quod non exhibebat. Uterque igitur poterat facere quod non faciebat.
Augustinus etiam in Enchiridion ait :
Item in eodem :
Idem in libro De natura et gratia :
Hi auctoritatibus multisque aliis aperte docetur quod Deus multa possit facere, quae non vult.
- Quod sine mutabilitate potentiae vel voluntatis potest Deus et alia velle et alia facere quam vult vel facit*.
Quod etiam ratione probari potest. Non enim vult Deus omnes homines iustificare, et tamen quis dubitat eum passe ? Potest ergo Deus aliud facere quam facit ; et tamen, si aliud faceret, alius ipse non esset. Et potest aliud velle quam vult, et tamen eius voluntas nec alia, nec nova, nec mutabilis aliquo modo esse potest. Etsi enim possit velle quod nunquam voluit, non tamen noviter nec nova voluntate, sed sempiterna tantum velle potest ; potest enim velle quod potest ab aeterno voluisse. Habet enim potentiam volendi et nunc et ab aeterno ; quod tamen nec modo vult, nec ab aeterno voluit.
