Distinctio XXIII — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXIII
Capitulum 1 (95)
- De hoc nomine quod est persona, quod cum secundum substantiam dicatur, tamen pluraliter, non singulariter in summa accipitur.
Praedictis adiciendum est quod, cum omnia nomina quae secundum substantiam de Deo dicuntur, singulariter et non pluraliter de omnibus in summa dicantur personis, ut supra ostensum est, est tamen unum nomen, scilicet persona, quod secundum substantiam dicitur de singulis personis, et pluraliter, non singulariter, in summa accipitur. Dicimus enim : Pater est persona, Filius est persona, Spiritus Sanctus est persona ; et hoc secundum substantiam dicitur. Nec tamen dicitur : Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una persona, sed tres personae. Hoc igitur nomen excipitur a praedicta regula nominum quae secundum substantiam de Deo dicuntur, quia cum hoc ad se dicatur et secundum substantiam, pluraliter tamen, non singulariter in summa accipitur.
2. Auctoritas quod persona ad se dicatur et secundum substantiam.
Quod autem persona secundum substantiam dicatur, Augustinus ostendit in libro VII De Trinitate dicens :
Quod Pater non eo est Pater quo est*.
Item :
Ecce expresse habes quod persona secundum substantiam dicitur, ut cum dicitur « Pater est persona », hic sit sensus : Pater est essentia divina ; similiter cum dicitur « Filius est persona », « Spiritus Sanctus est persona », id est essentia divina.
- Cur Pater et Filius et Spiritus Sanctus non dicantur una persona, ut una substantia et unus Deus.
Ideo oritur hic quaestio, difficilis quidem sed non inutilis, qua quaeritur cur non dicantur hi tres una persona, sicut una essentia et unus Deus. Quam quaestionem Augustinus diligenter tractat atque congrue explicat in VI libro De Trinitate, ita dicens :
Solvit*.
Non enim rei ineffabilis eminentia hoc vocabulo explicari valet. Ecce ostendit qua necessitate dicatur pluraliter personae, videlicet ut hoc uno nomine quaerentibus de tribus responderemus.
Capitulum 2 (96)
- Qua necessitate dictum sit tres personae a Latinis, et a Graecis tres hypostases vel substantiae.
Qua necessitate non solum latinus sermo, sed etiam graecus eadem pene super hac re laborans nominum penuria coarctatur.
Unde Augustinus, quid a Graecis vel a Latinis necessitate de ineffabili Trinitate dictum sit aperiens, in VI libro De Trinitate ait :
(id est una usia, tres hypostases : aliter enim Graeci accipiunt substantiam quam Latini).
2. Quod Deus verius cogitatur quam praedicatur, et verius est quam cogitatur*.
3.
Ex praedictis aperte intelligi potest qua necessitate dictum sit a Latinis « tres personae », cum persona secundum substantiam dicatur ; unde et tribus commune est id quod persona est.
Capitulum 3 (97)
- Quare non dicimus tres deos esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, ut dicimus tres personas, cum id quod Deus est sit eis commune, quia Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus.
Sed quaeritur hic : cum dicamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse tres personas quia commune est eis quod persona est, id est quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus Sanctus est persona, cur non dicamus similiter « tres deos », cum et Pater sit Deus, et Filius sit Deus, et Spiritus Sanctus sit Deus ?
Quia scilicet illud Scriptura contradicit ; hoc autem, etsi non dicit, non tamen contradicit.
- Quaestio.
Unde Augustinus, movens hanc quaestionem atque definiens, in libro VII De Trinitate ita ait :
Ecce proponit quaestionem.
Attende quid respondeat subdens :
Ecce absolutio quaestionis, quare potius dicamus tres personas quam tres deos, quia scilicet illud non contradicit Scriptura.
Capitulum 4 (98)
- Alia quaestio : cur non dicimus tres essentias ut tres personas, cum Scriptura hoc non contradicat.
Verum et hic alia emergit quaestio, quam Augustinus consequenter adnectit dicens :
secundum Graecos.
Sicut nos dicimus tres personas, ita Graeci tres substantias, quas dicunt hypostases, aliter accipientes substantias quam nos.
(id est tres hypostases, unam usiam),
Capitulum 5 (99)
1. Quod in Trinitate non est diversitas nec singularitas vel solitudo, sed unitas et trinitas, et distinctio et identitas.
Iam sufficienter, ut puto, ostensum est qua necessitate dicamus tres personas ; et quare non similiter tres deos vel essentias : quia scilicet in altero obviat Scriptura, in altero diversitatis intelligentia. Quia ibi nulla penitus est diversitas, sicut nec singularitas vel solitudo, sed unitas et trinitas.
2. Unde Augustinus in libro VI De Trinitate ait :
3. Hilarius quoque in libro VI De Trinitate ait :
Item in eodem :
- De hoc etiam Augustinus in libro Quaestionum veteris ac novae Legis ait :
Unus est Deus, sed non singularis.
Item Ambrosius in libro De Trinitate ait :
Ecce ex praedictis ostenditur quod nec singularis, nec diversus, nec unicus vel solitarius confitendus est Deus, quia singularitas vel solitudo personarum pluralitatem excludit, et diversitas unitatem essentiae tollit.
- Diversitas inducit separationem divinitatis, singularitas adimit distinctionem trinitatis.
Ideo Ambrosius in I libro De Trinitate ait :
Item in eodem :
Constat ergo ex praedictis quia in Trinitate nulla est diversitas.
- Diversae dicuntur aliquando personae, id est distinctae*.
Si tamen aliquando in scriptura invenitur dictum : tres diversas personae et huiusmodi, « diversas » dicit « distinctas ».
Capitulum 6 (100)
Quod non debet dici Deus multiplex.
Et sicut in Trinitate non est diversitas, ita nec multiplicitas ; et ideo non est dicendus Deus multiplex, sed trinus et simplex.
Unde Ambrosius in I libro De Trinitate ait :
Multiplex itaque Deus non est.
