Distinctio XXXV — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXXV
Capitulum 1-6 (150-155)
- De quibusdam quae secundum substantiam de Deo dicuntur, quae specialem efflagitant tractatum, scilicet de scientia et praescientia, providentia et dispositione, praedestinatione, voluntate et potentia.
Cumque supra disseruerimus ac plura dixerimus de his communiter quae secundum substantiam de Deo dicuntur, eorum tamen quaedam specialem efflagitant tractatum ; de quibus amodo tractandum est, scilicet de scientia, praescientia, providentia, dispositione, praedestinatione, voluntate et potentia.
2. Quod sapientia Dei cum sit una, tamen propter varios status rerum plura sortitur vocabula*.
Sciendum est igitur quod sapientia vel scientia Dei, cum sit una et simplex, tamen propter varios status rerum et diversos effectus, plura ac diversa sortitur nomina. Dicitur enim non tantum scientia, sed etiam praescientia vel praevidentia, dispositio, praedestinatio et providentia.
Et est praescientia sive praevidentia de futuris tantum, sed de omnibus : de bonis scilicet et malis ; dispositio vero de faciendis ; praedestinatio de hominibus salvandis, et de bonis quibus et hic liberantur et in futuro coronabuntur.
Praedestinavit enim Deus ab aeterno homines ad bona eligendo, et praedestinavit eis bona praeparando.
Quod homines praedestinavit, Apostolus ostendit dicens :
et alibi :
Quod autem eis bona praeparavit, propheta Isaias ostendit dicens :
Ergo ab aeterno praedestinavit quosdam futuros bonos et beatos, id est elegit ut essent boni et beati, et bona eis praedestinavit, id est praeparavit.
Providentia autem est gubernandorum, quae utique eodem modo videtur accipi quo dispositio ; interdum tamen providentia accipitur pro praescientia.
Sapientia vero vel scientia de omnibus est : scilicet bonis et malis, et de praesentibus, praeteritis et futuris, et non tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis. Non enim ita scit Deus ista temporalia ut se ipsum nesciat, sed ipse solus se ipsum perfecte novit, cuius scientiae comparatione omnis creaturae scientia imperfecta est.
Capitulum 7 (156)
1. Utrum scientia vel praescientia vel dispositio vel praedestinatio potuerit esse in Deo si nulla fuissent futura.
Hic considerari oportet utrum scientia vel praescientia, vel dispositio vel praedestinatio, potuerit esse in Deo, si nulla fuissent futura. Cum enim
si nulla essent futura, si nihil esset facturus Deus vel aliquos salvaturus, non videtur potuisse in Deo esse praescientia vel dispositio vel praedestinatio. Potuit autem Deus nulla praescire futura, potuit non creare aliquid, vel non salvare aliquos ; potuit ergo non esse in Deo praescientia vel dispositio vel praedestinatio.
2. Oppositio contra*.
Ad hoc autem ita a quibusdam opponitur : Si, inquiunt, potuit praescientia Dei non esse in Deo ab aeterno, et potuit non esse ; si vero potuit non esse, cum praescientia Dei sit eius scientia, et scientia sit eius essentia, potuit ergo non esse ab aeterno id quod est divin a essentia. Ita et de dispositione et de praedestinatione, quae est divina essentia, obiciunt.
3. Alia oppositio*.
Addunt quoque et alia, ita dicentes : Si potuit Deus non praescire aliqua cum idem sit Deo praescire quod scire, et scire quod esse, potuit ergo non esse. Item, cum idem sit Deo praescium esse et Deum esse, si potuit non esse praescius, potuit non esse Deus. Potuit autem non esse praescius, si potuit nulla praescire ; at potuit nulla praescire, quia potuit nulla facere.
4. Responsio : quod praescientia et dispositio et praedestinatio relative dicuntur ad futuras res vel faciendas.
Ad hoc, iuxta modulum nostrae intelligentiae, ita dicimus : praescientia et dispositio vel praedestinatio ad aliquid dici videntur. Sicut enim creator ad creaturam relative dicitur, ita praescientia vel praescius ad futura referri videtur, et dispositio ad facienda, ac praedestinatio ad salvanda. Verumtamen creator ita relative dicitur ut essentiam non significet ; praescientia vero vel praescius et in respectu futurorum dicitur, et essentiam designat. Ita etiam dispositio et praedestinatio.
5. Ideoque, cum dicitur « si nulla essent futura, non esset in Deo praescientia vel non esset Deus praescius », quia varia est ibi causa dicendi, distingui oportet rationem dicti. Cum ergo dicis : « si nulla essent futura, non esset in Deo praescientia vel non esset praescius », si in dicendo hanc causam attendis, scilicet quia nulla essent subiecta eius scientiae, unde ipsa possit dici praescientia vel ipse praescius : quod utrumque dicitur propter futura, verus est intellectus. Sin autem ex ea ratione id dicis, quod non sit in eo scientia qua praescit futura, vel quod ipse non sit Deus qui est futurorum praescius, falsa est intelligentia.
6. Similiter et illae locutiones determinandae sunt : « potuit non esse praescientia Dei vel potuit non esse praescius » et « potuit Deus non praescire aliqua », id est potuit esse quod nulla futura subiecta essent eius scientiae, et ita non posset dici « praescius » vel « praescire », vel eius scientia « praescientia » ; non eo tamen ipse minus esset vel eius scientia, sed non posset dici « praescius » vel « praescire » vel « praescientia », si eius scientiae futura nulla forent subiecta. Similiter de dispositione et praedestinatione vel providentia ; haec enim, ut dictum est ; ad temporalia referuntur et de temporalibus tantum sunt.
Capitulum 8 (157)
Quod scientia Dei non tantum est de temporalibus, sed etiam de aeternis.
Scientia vero vel sapientia non tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis est ; ideoque, etsi nulla fuissent futura, esset tamen in Deo scientia eadem quae modo est, nec minor esset quam modo, nec maior est quam esset. Scivit ergo Deus ab aeterno aeternum et omne quod futurum erat, et scivit immutabiliter. Scit quoque non minus praeterita vel futura quam praesentia. Et sua aeterna sapientia et immutabili scit ipse omnia quae sciuntur.
Capitulum 9 (158)
- Quare omnia dicuntur esse in Deo, et quod factum est vita est in eo.
Propterea omnia dicuntur esse in Deo et fuisse ab aeterno.
Unde Augustinus, Super Genesim :
Ecce hic habes quia haec visibilia, antequam fierent, in Dei scientia erant. Ex hoc igitur sensu omnia dicuntur esse in Deo, et
non ideo, quod creatura sit Creator, vel quod ista temporalia essentialiter sint in Deo, sed quia in eius scientia semper sunt, quae vita est.
2. Quod eadem ratione dicuntur omnia ei praesentia.
Inde est etiam quod omnia dicuntur ei esse praesentia, non solum ea quae sunt, sed etiam ea quae praeterierunt et ea quae futura sunt, secundum illud :
quia ut ait Ambrosius in libro De Trinitate, ita cognoscit ea quae non sunt, ut ea quae sunt. Et hac ratione omnia dicuntur esse in eo vel apud eum, sive ei praesentia.
Unde Augustinus, super illum locum Psalmi :
Ecce hic aperit Augustinus ex qua intelligentia accipienda sint huiusmodi verba : « omnia sunt Deo praesentia », « in Deo sunt omnia », vel « cum Deo », vel « apud Deum », vel « in eo vita » : quia ineffabilis omnium cognitio in eo est.
