Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
INCIPIT LIBER PRIMUS
De Mysterio Trinitatis
DISTINCTIO I
Capitulum 1
1.
Omnis doctrina de rebus vel de signis.
Veteris ac novae Legis continentiam diligenti indagine etiam atque etiam considerantibus nobis,
praevia Dei gratia innotuit sacrae paginae tractatum circa res vel signa praecipue versari.
Ut enim egregius doctor Augustinus ait in libro De Doctrina christiana,
omnis doctrina vel rerum est vel signorum. Sed res etiam per signa discuntur.
Proprie autem hic res appellantur, quae non ad significandum aliquid adhibentur ;
signa vero, quorum usus est in significando.
Eorum autem aliqua sunt
non in iustificando, id est quibus non utimur nisi aliquid significandi gratia,
ut aliqua sacramenta legalia ;
alia quae non solum significant, sed conferunt quod intus adiuvet,
sicut evangelica sacramenta.
Ex quo aperte intelligitur quae hic appellentur signa,
res illae videlicet quae ad significandum aliquid adhibentur.
Omne igitur signum etiam res aliqua est :
quod enim nulla res est, ut in eodem Augustinus ait, omnino nihil est ;
non autem e converso
quia non adhibetur ad significandum aliquid.
2.
Cumque his intenderit theologorum speculatio studiosa atque modesta,
divinam Scripturam, formam praescriptam in doctrina, tenere advertet.
3.
De his ergo nobis, aditum ad res divinas aliquatenus intelligendas Deo duce aperire volentibus,
disserendum est ;
Capitulum 2
1.
De rebus communiter agit.
Id ergo in rebus considerandum est, ut in eodem Augustinus ait,
quod
2.
De rebus quae fruuntur et utuntur*.
et Angeli sancti.
3.
Quid sit frui et uti*.
4.
De rebus quibus fruendum est*.
5.
De rebus quibus utendum est*.
Res autem quibus utendum est, mundus est et in eo creata.
Unde Augustinus in eodem :
Item in eodem :
Unde Augustinus in libro X De Trinitate :
Capitulum 3
1.
Item quid intersit inter frui et uti, aliter quam supra.
Notandum vero
quod idem Augustinus in libro X De Trinitate,
aliter quam supra accipiens uti et frui,
sic dicit :
Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis ;
frui autem est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed iam rei.
Ideoque omnis qui fruitur, utitur :
assumit enim aliquid in facultatem voluntatis cum fine delectationis ;
non autem omnis qui utitur, et fruitur,
si id quod in facultatem voluntatis assumit, non propter ipsum, sed propter aliud appetivit.
Et attende
quia videtur Augustinus dicere illos frui tantum qui in re gaudent, non iam in spe ;
et ita in hac vita non videmur frui, sed tantum uti, ubi gaudemus in spe,
cum supra dictum sit frui esse
qualiter etiam hic multi adhaerent Deo.
2.
Determinatio eorum quae videntur contraria.
Haec ergo, quae sibi contradicere videntur,
sic determinamus, dicentes nos et hic et in futuro frui ;
sed ibi proprie, perfecte et plene, ubi per speciem videbimus quo fruemur ;
hic autem,
fruimur quidem, sed non adeo plene.
Unde in libro X De Trinitate :
Idem in libro De Doctrina christiana ait :
Alia determinatio*.
Potest etiam dici quod qui fruitur etiam in hac vita, non tantum habet gaudium spei, sed etiam rei,
quia iam delectatur in eo quod diligit,
et ita iam rem aliquatenus tenet.
3.
Constat ergo
quia Deo debemus frui et non uti.
De hoc idem ait in libro De doctrina christiana :
Frequenter tamen
dicitur frui, cum delectatione uti.
Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum gerit.
Si tamen per eam transieris,
et ad illud ubi permanendum est eam retuleris, uteris ea,
et abusive, non proprie diceris frui.
Si vero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae,
tunc vere et proprie frui dicendus est :
quod non est faciendum nisi in illa Trinitate,
id est in summo et incommutabili bono.
4.
Utrum hominibus sit utendum vel fruendum.
Cum autem homines qui fruuntur et utuntur aliis rebus, res aliquae sint,
quaeritur
Ad quod sic respondet Augustinus in libro De doctrina christiana :
5.
Huic autem contrarium videtur
quod Apostolus, ad Philemonem loquens, ait :
Quod ita determinat Augustinus :
Si dixisset tantum te fruar, et non addidisset in Domino,
videretur finem dilectionis ac spem constituisse in eo ;
sed quia illud addidit, in Domino se finem posuisse eodemque frui significavit.
6.
Hic quaeritur utrum Deus fruatur an utatur nobis.
Sed cum Deus diligat nos,
quae
quaerit Augustinus quomodo diligit,
an ut utens, an ut fruens.
Et procedit ita :
Si fruitur, eget bono nostro : quod nemo sanus dixerit.
Ait enim Propheta :
Bonorum meorum non indiges ;
omne enim bonum nostrum vel ipse est, vel ab ipso est.
Non ergo fruitur nobis, sed utitur.
Si enim nec fruitur nec utitur, non invenio quomodo diligat nos.
Neque tamen sic utitur nobis ut nos aliis rebus.
Nos enim res quibus utimur, ad id referimus ut Dei bonitate perfruamur ;
Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert.
Ille enim miseretur nostri propter suam bonitatem,
nos autem nobis invicem propter illius bonitatem ;
ille nostri miseretur ut se perfruamur,
nos vero invicem nostri miseremur ut illo fruamur.
Cum enim nos alicuius miseremur et alicui consulimus,
ad eius quidem facimus utilitatem eamque intuemur ;
sed et nostra fit consequens, cum misericordiam quam aliis impendimus,
non relinquit Deus sine mercede.
Haec autem merces summa est, ut ipso perfruamur.
Item
7.
Utrum fruendum an utendum sit virtutibus.
Hic considerandum est utrum virtutibus sit utendum an fruendum.
Quibusdam videtur quod eis sit utendum, et non fruendum.
Et hoc confirmant auctoritate Augustini,
qui, ut praetaxatum est, dicit
Item,
dicunt ideo non esse fruendum eis,
quia propter se amandae non sunt, sed propter aeternam beatitudinem ;
illud autem quo fruendum est, propter se amandum est.
Sed quod virtutes propter se amandae non sunt,
immo propter solam beatitudinem,
probant auctoritate Augustini,
qui in libro XIII De Trinitate contra quosdam ait :
Ecce his verbis videtur Augustinus ostendere
quod virtutes non propter se,
sed propter solam beatitudinem amandae sint.
Quod si ita est, ergo eis fruendum non est.
8.
Aliis vero contra videtur, scilicet quod eis fruendum sit,
quia propter se petendae et amandae sunt.
Et hoc confirmant auctoritate Ambrosii,
qui ait super illum locum Epistolae ad Galatas :
Si vero propter se petenda sunt,
ergo propter se amanda.
9.
Nos autem,
harum quae videtur auctoritatum repugnantiam de media eximere cupientes,
dicimus quod virtutes propter se petendae et amandae sunt, et tamen propter solam beatitudinem.
Propter se quidem amandae sunt,
quia delectant sui possessores sincera et sancta delectatione,
et in eis pariunt gaudium spirituale.
Verumtamen non est hic consistendum, sed ultra gradiendum.
Non hic haereat dilectionis gressus,
neque hic sit dilectionis terminus,
sed referatur hoc ad illud summum bonum
cui soli omnino inhaerendum est,
quia illud propter se tantum amandum est,
et ultra illud nihil quaerendum est :
illud est enim supremus finis.
Ideo Augustinus dicit
quod eas diligimus
non quin eas propter se diligamus,
sed quia id ipsum, quod eas diligimus,
referimus ad illud summum bonum cui soli inhaerendum est ;
et in eo permanendum finisque laetitiae ponendus.
Quare virtutibus non est fruendum.
10.
Sed dicet aliquis :
ut praedictum est ;
si ergo virtutes propter se amandae sunt, et eis fruendum est.
Ad quod dicimus :
In illa descriptione, ubi dicitur « propter se ipsam »,
intelligendum est tantummodo,
ut scilicet ametur propter se ipsam tantum,
ut non referatur ad aliud,
sed ibi ponatur finis,
ut supra ostendit Augustinus dicens :
Utendum est ergo virtutibus,
et per eas fruendum summo bono.
Ita et de voluntate bona dicimus.
Unde Augustinus in libro X De Trinitate ait :
Ita et per virtutes fruimur, non eis,
nisi forte aliqua virtus sit Deus, ut caritas,
de qua post tractabitur.
11.
Epilogus
quod aliae sunt quibus fruendum, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur ;
et inter eas quibus utendum est,
quaedam sunt per quas fruimur,
ut virtutes et potentiae animi,
quae sunt
naturalia bona.
De quibus omnibus, antequam de signis tractemus, agendum est ;
ac primum de rebus quibus fruendum est, scilicet de sancta atque individua Trinitate.
