Distinctio X — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO X
Capitulum 1 (34)
1.
Hic de Spiritu Sancto agitur, et prius quod sit amor Patris et Filiis dicitur.
Nunc, post Filii aeternitatem,
2.
Spiritus Sanctus amor est sive caritas sive dilectio Patris et Filii.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate ait :
Spiritus Sanctus nec Patris est solius, nec Filii est solius, sed amborum ;
et ideo communem, qua invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuat caritatem.
3.
Quod Spiritus Sanctus dilectio proprie dicatur et tamen Trinitas sit dilectio*.
Ioannes autem in Epistola canonica ait :
Non dixit : Spiritus Sanctus caritas est,
quod si dixisset, absolutior esset sermo et non parva pars quaestionis decisa ;
sed quia dixit : Deus caritas est, incertum est,
et ideo quaerendum, utrum Deus Pater sit caritas, an Filius, an Spiritus Sanctus, an Deus ipsa Trinitas,
quia et ipsa non tres dii, sed Deus est unus.
4.
Sicut Verbum Dei proprie dicitur sapientia et tamen tota Trinitas dicitur sapientia,
ita et Spiritus Sanctus proprie dicitur caritas
et tamen Pater et Filius et Spiritus Sanctus dicitur caritas*.
Ad quod Augustinus in eodem libro ita dicit :
Nescio cur,
sicut sapientia et Pater dicitur et Filius et Spiritus Sanctus, et simul omnes non tres sed una sapientia,
non ita et caritas dicatur Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et simul omnes una caritas.
Non ideo tamen quisquam nos inconvenienter aestimet caritatem appellare Spiritum Sanctum,
quia et Deus Pater et Deus Filius potest caritas nuncupari,
sicut
proprie Verbum Dei etiam Dei sapientia dicitur, cum et Pater et Spiritus Sanctus sit sapientia.
Si ergo proprie aliquis horum trium caritas nuncupari debet, quis aptius quam Spiritus Sanctus ?
ut scilicet in illa simplici summaque natura non sit aliud substantia et aliud caritas,
sed substantia ipsa sit caritas, et caritas ipsa sit substantia,
sive in Patre, sive in Filio, sive in Spiritu Sancto,
et tamen Spiritus Sanctus proprie caritas nuncupetur.
Ecce his verbis aperte ostendit Augustinus
quod in Trinitate caritas aliquando refertur ad substantiam,
quae communis est trium personarum et tota in singulis,
aliquando specialiter ad personam Spiritus Sancti ;
sicut sapientia Dei aliquando pro substantia divina,
aliquando pro Filio proprie accipitur.
Et hoc in multis fieri reperitur.
Capitulum 2 (35)
1.
Exemplis firmat eadem nomina et proprie et universaliter accipi.
Pluribus enim exemplis doceri potest multa rerum vocabula et universaliter poni,
et proprie quibusdam rebus adhiberi ;
sicut « Legis » nomine aliquando simul omnia veteris Instrumenti significantur eloquia,
aliquando autem proprie vocatur Lex, quae data est per Moysen.
Multa alia suppetunt exempla,
sed
Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae,
cum sit universaliter et Spiritus Sanctus et Pater ipsa sapientia,
ita Spiritus Sanctus proprie nuncupatur vocabulo caritatis,
cum sit et Pater et Filius universaliter caritas.
2.
Auctoritatem ponit quod Filius proprie dicatur sapientia*.
Sed Dei Verbum, id est unigenitus Dei Filius, aperte dictus est Dei sapientia ore Apostoli dicentis :
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.
3.
De Spiritu Sancto testimonium quaerit et invenit ubi dicatur esse caritas*.
Spiritus autem Sanctus ubi sit dictus caritas invenimus,
si diligenter Ioannis Apostoli eloquium scrutemur,
qui cum dixisset : Diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est,
adiunxit : Et omnis qui diligit ex Deo natus est, quia Deus dilectio est.
Hic manifestavit se dixisse eam dilectionem esse Deum, quam dixit ex Deo ;
Deus ergo ex Deo est dilectio.
Sed quia et Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus Sanctus ex Deo Patre procedit,
quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem, merito quaeritur.
Pater enim solus ita Deus est ut non sit ex Deo,
et ideo dilectio quae ita Deus est ut ex Deo sit, non ipse Pater est,
sed aut Filius aut Spiritus Sanctus.
Sed in consequentibus,
cum Dei dilectionem commemorasset Ioannes qua dilexit nos,
et hinc hortatus esset
ut nos invicem diligamus atque ita in nobis Deus maneat,
quia utique dilectionem Deum dixerat,
statim volens de hac re apertius aliquid eloqui, inquit :
In hoc cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis.
Sanctus itaque Spiritus, de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere et ipsum in nobis ;
hoc autem facit dilectio ; ipse est igitur Deus dilectio.
Deus igitur Spiritus Sanctus, qui procedit ex Deo,
significatur ubi legitur : Deus dilectio est et Dilectio ex Deo est.
Ecce his verbis aperte dicit Augustinus Spiritum Sanctum esse caritatem Patris et Filii ;
et in tantum quoque sermonem produxit,
ut videatur dixisse Spiritum Sanctum non solum esse dilectionem Patris et Filii, qua se invicem et nos diligunt,
sed etiam dilectionem qua diligimus Deum.
Sed utrum ipse sit caritas qua nos diligimus Deum, in sequenti explicabitur.
4.
Redit ostendere quod proposuerat,
scilicet quod Spiritus Sanctus sit amor quo Pater a Filio et Filius a Patre diligitur.
Nunc vero quod incepimus ostendere curemus,
scilicet Spiritum Sanctum dilectionem esse sive amorem Patris et Filii,
quo scilicet Pater diligit Filium et Filius Patrem.
De hoc Hieronymus super XIV Psalmum ait :
5.
Quid sit Spiritus Sanctus hic aperitur.
Augustinus quoque in VI libro De Trinitate ait :
In omnibus aequalis est Patri Filius, et est unius eiusdemque substantiae.
Quapropter etiam Spiritus Sanctus in eadem unitate et aequalitate consistit.
Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive caritas,
manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur,
quo genitus a gignente diligatur genitoremque suum diligat,
sintque non participatione, sed essentia sua,
neque dono superioris alicuius, sed suo proprio servantes unitatem spiritus in vinculo pacis.
Ecce hic habes Spiritum Sanctum esse quo Filius diligitur a Patre et Pater a Filio,
et quo illi duo servant unitatem pacis.
Spiritus ergo Sanctus, ut ait Augustinus in eodem, commune est aliquid Patris et Filii, quidquid illud est ;
at ipsa communio consubstantialis et coaeterna est.
Quae si amicitia convenienter dici potest, dicatur ;
sed aptius dicitur caritas, et haec quoque substantia,
quia Deus substantia est et Deus caritas est.
Tria ergo sunt et non amplius :
unus diligens eum qui de illo est,
et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio.
Quae si nihil est, quomodo Deus dilectio est ?
Si non est substantia, quomodo Deus substantia est ?
Capitulum 3 (36)
Quod sicut Spiritus Sanctus communis est Patri et Filio, ita commune nomen habet proprium.
Hic notandum est
quod sicut Spiritus Sanctus in Trinitate specialiter dicitur caritas,
quae est Patris et Filii unio,
ita et nomen tenet proprie
quod Patri et Filio communiter quodam modo congruit.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate ait :
Si caritas, inquit, qua Pater diligit Filium et Patrem diligit Filius,
ineffabiliter communionem demonstrat amborum,
quid convenientius quam ut ille proprie dicatur caritas,
qui spiritus est communis ambobus ?
Hoc enim sanius creditur et intelligitur,
ut non solum Spiritus Sanctus caritas sit in illa Trinitate,
sed non frustra proprie caritas nuncupetur, propter illa quae dicta sunt.
Sicut non solus in illa Trinitate vel spiritus est vel sanctus,
quia et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus ;
et tamen ipse non frustra dicitur Spiritus Sanctus.
Qui enim est communis ambobus, id vocatur ipse proprie quod ambo communiter.
Alioquin, si in illa Trinitate solus Spiritus Sanctus est caritas,
profecto et Filius non solius Patris, sed etiam Spiritus Sancti Filius invenitur.
Ait enim Apostolus de Deo Patre : Transtulit nos in regnum Filii caritatis suae.
Si ergo non est in illa Trinitate caritas Dei nisi Spiritus Sanctus, Filius est etiam Spiritus Sancti.
Sed quia hoc absurdissimum est,
restat ut non solum ibi sit caritas Spiritus Sanctus,
sed propter illa de quibus satis disserui, proprie sic vocatur.
