Distinctio VIII — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

 

Capitulum 1 (21)

 

1. 

De proprietate et incommutabilitate et simplicitate Dei essentiae.

 

Nunc de veritate sive proprietate et incommutabilitate atque simplicitate divinae naturae vel substantiae sive essentiae

agendum est.

 

2. 

Est itaque Deus, ut ait Augustinus in V libro De Trinitate, sine dubitatione substantia vel,

si melius hoc appellatur, essentia, quam Graeci usiam vocant.

Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia,

et ab eo quod est scire dicta est scientia,

ita ab eo quod est esse dicta est essentia.

Et quis magis est quam ille qui dixit famulo suo Moysi :

Ego sum qui sum, et Dices filiis Israel : Qui est misit me ad vos ?

 

3.

Ipse vere ac proprie dicitur essentia,

cuius essentia non novit praeteritum vel futurum.

Unde

Hieronymus ad Marcellam scribens ait :

Deus solus, qui exordium non habet, vere essentiae nomen tenuit,

quia in eius comparatione qui vere est,

quia incommutabilis est, quasi non sunt quae mutabilia sunt.

De quo enim dicitur « fuit », non est, et de quo dicitur « erit », nondum est ;

Deus autem tantum est, qui non novit « fuisse » vel « futurum esse ».

Solus igitur Deus vere est, cuius essentiae comparatum, nostrum esse non est.

 

4.

Qualiter intelligenda sint verba Hieronymi quaerendum est.

 

Hic diligenter advertendum est

quomodo intelligi debeant illa verba Hieronymi,

scilicet « Deus tantum est et non novit fuisse »,

tamquam non possit dici de Deo « fuit » vel « erit », sed tantum « est » ;

cum de eo frequenter scriptum reperiamus :

Fuit ab aeterno,

 

fuit semper

et

erit in saecula,

et huiusmodi.

Unde videtur

quia non est tantum dicendum de Deo « fuit » vel « est » vel « erit ».

Si enim diceretur tantum « fuit », putaretur quod desierit esse ;

si diceretur tantum « est », putaretur quod non semper fuerit, sed esse coeperit ;

si tantum diceretur « erit », putaretur non esse modo.

Dicatur ergo

quia semper fuit, est et erit,

ut intelligatur

quia nec coepit, nec desiit, nec desinit, nec desinet esse.

 

5.

De hoc Augustinus super Ioannem ita ait :

Cum de sempiterna re proprie dicatur « est », secundum nos bene dicitur « fuit » et « erit ».

« Fuit », quia nunquam desiit ; « erit », quia nunquam deerit ; « est », quia semper est ;

non praeteriit, quasi quod non maneat ; non orietur, quasi quod non erat.

Cum igitur nostra locutio per tempora varietur, de eo vere dicuntur verba cuiuslibet temporis,

qui nullo tempore defuit vel deest vel deerit.

Et ideo non mirum si de Spiritu veritatis

Veritas loquens dixit per futurum : Quaecumque audiet loquetur.

Audiet, scilicet ab eo a quo procedit.

Audire illius est scire ; idem, etiam esse :

a quo ergo est illi essentia, ab illo audientia, id est scientia, quae non est aliud quam essentia.

Audiet ergo dixit de eo quod audivit et audit, id est quod semper scivit, scit et sciet.

 Ecce hic dicit Augustinus verba cuiuslibet temporis dici de Deo,

sed proprie « est ».

 

6.

Hic aperit qualiter sint intelligenda*.

 

Illud ergo quod Hieronymus dicit

ita intelligendum est : « Non novit fuisse vel futurum esse, sed tantum esse »,

id est cum dicitur de Deo quod fuit vel erit,

non est intelligendum quod praeterierit vel futurus sit,

sed quod exsistat simpliciter, sine aliquo temporali motu.

Licet enim verba substantiva diversorum temporum de Deo dicantur,

ut « fuit », « erit », « est », « erat »,

non tamen temporales motus tunc distinguunt,

scilicet praeteritum vel futurum, vel praeteritum imperfectum, vel praeteritum perfectum, vel praeteritum plus quam perfectum,

sed essentiam sive exsistentiam divinitatis simpliciter insinuant.

 

7.

Deus ergo solus proprie dicitur essentia vel esse.

Unde Hilarius in VII libro De Trinitate ait :

Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas.

 

 

Capitulum 2 (22)

 

1. 

De incommutabilitate hic.

 

Dei etiam solius essentia proprie incommutabilis dicitur,

quia nec mutatur, nec mutari potest.

 

Unde Augustinus in V libro De Trinitate :

Aliae, inquit, essentiae vel substantiae capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel magna vel quantacumque mutatio ;

Deo autem aliquid huiusmodi accidere non potest ;

et ideo sola substantia vel essentia quae est Deus incommutabilis est, cui profecto maxime, ac verissime competit esse.

Quod enim mutatur, non servat ipsum esse ; et quod mutari potest, etiam si non mutetur, potest quod fuerat non esse ;

ideoque illud solum quod non tantum non mutatur, verum etiam mutari omnino non potest, verissime dicitur esse,

id est substantia Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Ideoque Apostolus de Deo loquens ait :

Qui solus habet immortalitatem.

 

2.

Quae sit vera immortalitas quae in solo Creatore est.

 

Ut enim ait Augustinus in I libro De Trinitate,

cum anima quodam modo immortalis esse dicatur et sit, non diceret solus habet immortalitatem,

nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura, quoniam solius Creatoris est.

 Unde Iacobus ait :

Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio ;

et David :

Mutabis ea et mutabuntur, tu autem idem ipse.

 Ideo

Augustinus, Super Genesim, dicit

 quod Deus nec per loca nec per tempora movetur,

creatura vero per tempora et loca.

Per tempora moveri est per affectiones commutari.

Deus autem nec loco nec affectione mutari potest,

qui per Prophetam ait :

Ego Deus, et non mutor,

qui est immutabilis solus.

Unde recte solus dicitur habere immortalitatem.

 

3.

In omni enim mutabili natura, ut ait Augustinus, Contra Maximinum, nonnulla mors est ipsa mutatio,

quia facit aliquid in ea non esse quod erat.

Unde et ipsa anima humana, quae ideo dicitur immortalis, quia secundum modum suum nunquam desinit vivere,

habet tamen quandam mortem suam.

Quia si iuste vivebat et peccat, moritur iustitiae ;

si peccatrix erat et iustificatur, moritur peccato, ut alias eius mutationes taceam,

de quibus modo longum est disputare.

Et creaturarum natura caelestium mori potuit, quia peccare potuit.

Nam et Angeli peccaverunt et daemones facti sunt, quorum est diabolus princeps ;

et qui non peccaverunt, peccare potuerunt.

Et cuicumque creaturae rationabili praestatur ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae.

Et ideo solus Deus, ut ait Apostolus, habet immortalitatem,

qui non cuiusquam gratia,

sed natura sua nec potuit nec potest aliqua conversione mutari,

nec potuit nec poterit aliqua mutatione peccare.

 

4.

Proinde, ut ait Augustinus in libro I De Trinitate, substantiam Dei sine ulla sui commutatione mutabilia facientem,

et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem intueri et nosse, licet sit difficile, oportet.

 Vere ergo ac proprie incommutabilis est sola divinitatis essentia,

quae sine sui mutatione cunctas condidit naturas.

 

 

Capitulum 3 (23)

 

Hic de simplicitate.

Quare creatura sit multiplex et non simplex*.

 

Eademque sola proprie ac vere simplex est,

ubi nec partium, nec accidentium, seu quarumlibet formarum ulla est diversitas sive variatio vel multitudo.

 

Ut autem scias quomodo simplex sit illa substantia,

ut te docet Augustinus in VI libro De Trinitate,

animadverte primo quare omnis creatura sit multiplex et nullo modo vere simplex,

et primo de corporali,

postea de spirituali creatura.

 

 

Capitulum 4 (24)

 

1. 

Hic de corporali creatura ostendit quare sit multiplex*.

 

Corporalis utique creatura partibus constat,

ita ut sit ibi alia pars maior, alia minor, et maius sit totum quam pars quaelibet ;

et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura.

Potest enim et minuta magnitudine manere idem color et eadem figura,

et colore mutato manere eadem figura et eadem magnitudo.

Ac per hoc multiplex esse convincitur natura corporis, simplex autem nullo modo.

 

2.

 

Hic de spirituali creatura ostendit quomodo sit multiplex et non simplex.

 

Creatura quoque spiritualis, ut est anima, in comparatione quidem corporis est simplex ;

sine comparatione vero corporis, multiplex est, et non simplex.

Quae ideo simplex dicitur respectu corporis, quia mole non diffunditur per spatium loci,

sed in unoquoque corpore, et in toto tota est, et in qualibet parte eius tota est.

Et ideo, cum fit aliquid in quavis exigua particula corporis quod sentiat anima,

quamvis non fiat in toto corpore, illa tamen tota sentit, quia totam non latet.

Sed tamen nec in ipsa anima vera simplicitas est.

Cum enim aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud memorem,

aliud cupiditas, aliud timor, aliud laetitia, aliud tristitia,

possintque haec et alia huiusmodi innumerabilia in animae natura inveniri, et alia sine aliis, et alia magis, alia minus,

manifestum est non simplicem, sed multiplicem esse naturam.

Nihil enim simplex mutabile est ; omnis autem creatura mutabilis est ;

 nulla ergo creatura vere simplex est.

 

3.

Deus vero, etsi multipliciter dicatur, vere tamen et summe simplex est.

Dicitur enim magnus, bonus, sapiens, beatus, verus, et quidquid aliud non indigne dici videtur ;

sed eadem magnitudo eius est quae sapientia : non enim mole magnus est, sed virtute ;

et eadem bonitas quae sapientia et magnitudo et veritas ;

et non est ibi aliud ipsum beatum esse, et aliud magnum aut sapientem aut verum aut bonum esse, aut omnino esse.

 

 

Capitulum 5 (25)

 

Qualiter Deus, cum sit simplex, tamen multipliciter dicatur.

Hic diligenter notandum est,

cum dicat Augustinus solum Deum vere simplicem esse,

cur dicat eundem multipliciter dici.

 

Sed hoc non propter diversitatem accidentium vel partium dicit,

sed propter diversitatem ac multitudinem nominum quae de Deo dicuntur ;

quae, licet multiplicia sint, unum tamen significant,

scilicet divinam naturam.

Haec enim non ita accipiuntur,

cum de illa incommutabili aeternaque substantia incomparabiliter simpliciore quam est humanus animus, dicuntur,

quemadmodum cum de creaturis dicuntur.

Unde Augustinus in libro VI De Trinitate :

Deo hoc est esse quod est fortem esse, vel sapientem esse,

et si quid de illa simplici multiplicitate vel multiplici simplicitate dixeris,

quo substantia eius significetur.

Humano autem animo non hoc est esse quod est fortem esse, aut prudentem aut iustum :

potest enim esse animus, et nullam istarum habere virtutem.

 

 

Capitulum 6 (26)

 

Tanta est Dei simplicitas quod nulli praedicamentorum subicitur.

 

Quod autem in natura deitatis nulla sit accidentium diversitas nullaque penitus mutabilitas,

sed perfecta simplicitas,

ostendit Augustinus in V libro De Trinitate

dicens :

Intelligamus Deum, quantum possumus,

sine qualitate bonum, sine quantitate magnum,

sine indigentia creatorem, sine situ praesidentem, sine habitu omnia continentem,

sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum,

sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem.

Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omnino invenire quid sit,

pie tamen caveat, quantum potest, aliquid de illo sentire quod non sit.

Ecce, si subtiliter intendas,

ex his atque praedictis aperitur illa praedicamenta artis dialecticae Dei naturae minime convenire,

quae nullis subiecta est accidentibus.

 

 

Capitulum 7 (27)

 

Quod Deus non proprie, sed abusive dicitur substantia.

 

Unde nec proprie dicitur substantia,

ut Augustinus ostendit in libro VII De Trinitate :

Sicut ab eo quod est esse appellatur essentia,

ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus,

si tamen dignum est ut Deus dicatur subsistere.

Hoc enim de his rebus recte intelligitur,

in quibus subiectis sunt ea quae in aliquo subiecto esse dicuntur,

sicut in corpore color aut forma.

Corpus enim subsistit, et ideo substantia est.

Res ergo mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantiae.

Deus autem si subsistit, ut substantia proprie dici possit, inest in eo aliquid tamquam in subiecto, et non est simplex.

Nefas est autem dicere ut subsistat Deus et subsit bonitati suae, atque illa bonitas non substantia sit vel potius essentia,

neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit tamquam in subiecto.

Unde manifestum est Deum abusive substantiam vocari,

ut nomine usitatiore intelligatur essentia ;

quod vere ac proprie dicitur,

ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam.

Est enim vere solus, quia incommutabilis est.

 

 

Capitulum 8 (28)

 

1. 

Quod non est in Deo aliquid quod non sit Deus.

 

Huius autem essentiae simplicitas ac sinceritas tanta est,

quod non est in ea aliquid quod non sit ipsa,

sed idem est habens et quod habetur.

 

Unde Hilarius in VII libro De Trinitate ait :

Non ex compositis Deus qui vita est subsistit, neque qui virtus est ex infirmis continetur,

nec qui lux est ex obscuris coaptatur, nec qui spiritus est ex disparibus formalis est.

Totum quod in eo est, unum est.

Idem in VIII libro De Trinitate :

Non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur et aliud sit ipse qui habeat,

sed totum vita est, natura scilicet perfecta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens ipsa per totum.

 

De hoc eodem Boethius in I libro De Trinitate ait :

Quocirca hoc vere unum, in quo nullus numerus,

nullum in eo aliud praeter id quod est ;

neque enim subiectum fieri potest.

 

Augustinus quoque in libro De fide ad Petrum dicit :

In Dei substantia non est aliquid quod non sit substantia,

quasi aliud ibi sit substantia, aliud quod accidat substantiae ;

sed quidquid ibi intelligi potest, substantia est.

Verum haec dici possunt, facile et credi, videri autem nisi puro corde omnino non possunt.

Idem in libro XV De Trinitate :

Sic habetur in natura uniuscuiusque trium, ut qui habet, hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia.

 

Unde Isidorus ait :

Deus simplex dicitur, sive non amittendo quod habet, seu quod aliud non est ipse et aliud quod in ipso est.

 

2.

Et cum tantae simplicitatis atque sinceritatis sit natura divina,

est tamen in ea personarum trinitas.

Unde Augustinus in libro XI De civitate Dei ait :

Non propter hoc naturam summi boni simplicem dicimus,

quia est Pater in ea solus, aut Filius in ea solus, aut Spiritus Sanctus solus,

id est quia sola est ista nominum trinitas, sine subsistentia personarum, sicut Sabelliani putaverunt ;

sed ideo simplex dicitur, quia est hoc quod habet,

excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur nec est ipsa.

Nam utique Pater habet Filium, ad quem relative dicitur, nec tamen est Filius ;

et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater.

In quo vero ad semetipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet ;

sicut ad semetipsum dicitur vivus habendo vitam, et eadem vita in se est.

Propter hoc itaque natura haec dicitur simplex,

quod non sit aliud habens et aliud id quod habet,

sicut in ceteris rebus est.

Non enim habens liquorem liquor est, nec corpus color ; nec anima est sapientia.

 

3.

Ecce, quanta est identitas, quanta est unitas, immutabilitas, simplicitas, puritas divinae substantiae,

iuxta infirmitatis nostrae valitudinem assignavimus.