Distinctio XXVII — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

 

 

Capitulum 1 (113)

 

  1. An easdem proprietates assignent Augustinus et Hilarius, et an istae sint quae dicuntur paternitas, filiatio, processio.

Hic quaeri potest utrum proprietates quas Hilarius supra assignavit, scilicet quod Pater semper est Pater et Filius semper est Filius, sint illae eaedem proprietates quas Augustinus superius distinxit, dicens proprium esse Patris quod genuit Filium ; et proprium Filii quod genitus est a Patre, et Spiritus Sancti quod ab utroque procedit ; ac deinde, utrum et istae sint illae quae dicuntur paternitas, filiatio, processio.

 

2. Quod non videntur eaedem proprietates, quas ponit Hilarius et Augustinus*. 

Videtur quod non sint eaedem proprietates quas ponit Hilarius, et illae quas ponit Augustinus. Si enim eaedem sunt, idem est ergo Patri esse Patrem et genuisse Filium : quod utique quidam concedunt. Si autem hoc est, cui ergo convenit ut sit Pater, ei convenit genuisse Filium. Natura igitur divina, si Pater est, genuit Filium ; si vero non genuit, Pater. non est. Sed quis audeat dicere, aut quod ipsa genuit Filium, aut quod ipsa Pater non sit ? Si autem ipsa Pater est nec Filium genuit, non est ergo idem dicere aliquid esse Patrem et gignere Filium ; et ita non videtur una eademque esse proprietas.

 

3. Responsio ubi ostendit esse easdem proprietates.

Quomodo intelligenda sint praedicta verba Hilarii*.

Ad quod, sine praeiudicio aliorum, dicimus quod easdem proprietates notavit uterque, licet diversis verbis. Quod enim Hilarius ait, ita intelligi debet : « Proprium Patris est quod semper Pater est », id est proprietas Patris est qua semper Pater est ; semper vero Pater est, quia semper genuit Filium. Ita et « proprium Filii est quod semper Filius est », id est proprietas Filii qua semper Filius est ; Filius vero semper est, quia semper genitus est. Ergo proprietas qua Pater est Pater, est quia semper genuit ; et haec eadem dicitur paternitas vel generatio. Et proprietas qua Filius semper est Filius, est quia semper genitus est a Patre ; et haec eadem dicitur filiatio, vel genitura, vel nativitas, vel origo, vel nascibilitas. Sic et proprietas qua Spiritus Sanctus est Spiritus Sanctus vel Donum, est quia procedit ab utroque ; et haec eadem dicitur processio. In praemissis igitur locutionibus eaedem significatae sunt proprietates.

 

 

Capitulum 2 (114)

 

  1. Quod non est omnino idem dicere aliquid esse Patrem et genuisse vel habere Filium ; ita et de aliis.

Nec tamen videtur nobis omnino idem esse dicere aliquid esse Patrem et genuisse Filium, vel aliquid esse Filium et habere Patrem, vel esse Spiritum Sanctum et procedere ab utroque. Alioquin Pater non esset nomen hypostasis, id est personae, sed proprietatis tantum ; similiter Filius et Spiritus Sanctus ; et ita non per tria nomina significarentur tres personae.

 

2. Haec nomina, Pater, Filius, Spiritus Sanctus, non tantum relationes, sed etiam hypostases significant et sunt hypostasium*.

Ideoque dicimus quia Patris nomen non tantum relationem notat, sed etiam hypostasim, id est subsistentiam significat ; ita et Filius et Spiritus Sanctus.

 

3. Relationum vocabula sunt paternitas, filiatio, processio, nec personas significant*.

Relationum vero vocabula, scilicet paternitas, filiatio, processio, vel gignere, gigni, procedere, ipsas tantum relationes, non hypostases significant, sive habere Filium et habere Patrem.

 

4. Quid intelligatur cum dicitur: Deus est Pater, vel Deus est Filius, vel Deus est Spiritus Sanctus*.

Ut verbi gratia cum dicimus « Deus est Pater », nomine Patris et relationem notamus et divinam hypostasim significamus, ut sit intelligentia talis : Deus vel divina essentia est Pater, id est ille qui genuit, scilicet hypostasis quae habet Filium. Similiter « Deus est Filius », id est hypostasis genita vel habens Patrem. Ita etiam « Deus est Spiritus Sanctus », id est hypostasis procedens ab utroque, sive ille qui procedit. Cum vero nomina relationum ponimus in praedicatis, notiones ipsas tantum significamus, non hypostases, ut cum dicitur « Deus genuit », id est habet Filium, et « Deus genitus est », id est habet Patrem ; et tunc oportet intelligi in subiectis hypostases tantum, non essentiam, quae illis proprietatibus determinantur.

 

 

Capitulum 3 (115)

 

  1. Quae proprietates determinant hypostases, non substantiam, id est naturam.

Illae enim proprietates singulae singulis proprie conveniunt personis, et per eas personae determinantur ; et a se invicem differunt, sed a se non secedunt.

Unde Ioannes Damascenus ait :

Non differunt ab invicem hypostases secundum substantiam, sed secundum characteristica idiomata, id est determinativas proprietates ; characteristica vero, id est determinativa, sunt hypostaseon, et non naturae : etenim hypostases determinant.

Item :

Esse quidem intemporaliter et aeternaliter dicimus divinam Verbi hypostasim, simplicem, omnia habentem quae habet Pater ut eius homousion, id est consubstantialem, nativitatis modo et habitudine a paternali hypostasi differentem, nunquam vero a paternali hypostasi secedentem.

 

  1. Hic distinguuntur proprietates aperte*.

Idem, apertius exprimens personales proprietates, in eodem ait :

Differentiam hypostaseon, id est personarum, in tribus proprietatibus, id est paternali et filiali et processibili, recognoscimus ; insecessibiles autem ipsas hypostases et indistabiles invicem et unitas, et unitas quidem inconfusibiliter : tres enim sunt etsi unitae, divisas autem indistanter.

Etenim singula 

perfecta est hypostasis, et propriam proprietatem, scilicet exsistentiae modum proprium possidet ; sed unitae sunt substantia, et non distant neque secedunt a paternali hypostasi.

Ecce hic habes distinctas tres illas proprietates, quae supra diversis significatae sunt modis.

 

3. Quod sunt alia nomina personarum easdem proprietates notantia, scilicet genitus, genitor, verbum, imago.

Hic non est praetermittendum quod, sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus nomina personarum sunt et proprietates personales designant, ita etiam sunt et alia nomina personarum, id est quae ipsas personas significant et earum proprietates denotant, et easdem quas et nomina praedicta : unde et relative dicuntur, scilicet genitor, genitus, verbum, imago.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate :

Videndum est, inquit, hoc significari cum dicitur genitus, quod significatur cum dicitur filius. Ideo enim filius quia genitus, et quia filius, utique genitus.

 

Sicut autem filius ad patrem, sic genitus ad genitorem refertur ; et sicut pater ad filium, ita genitor ad genitum.

 

  1. De nomine verbi et imaginis*.

Idem in VI libro De Trinitate :

Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius, tamquam ambo sint unum verbum. Sic enim verbum dicitur, quomodo imago ; non autem Pater et Filius simul ambo imago, sed Filius solus imago Patris, quemadmodum et filius.

Idem in VII libro De Trinitate :

Ver­bum, secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater ; secundum quod Verbum, non hoc est quod Pater, quia Verbum non est Pater, et verbum relative dicitur sicut filius.

 

5. Quod non eo verbum dicitur quo sapientia*.

Item in eodem : 

Sicut filius ad patrem refertur, ita et verbum ad eum cuius est verbum refertur cum dicitur verbum. Et propterea, non eo verbum quo sapientia dicitur, quia verbum non ad se dicitur, sed tantum relative ad eum cuius est verbum, sicut filius ad patrem.

Quod eo verbum dicitur quo filius*. 

Eo quippe filius quo verbum, et eo verbum quo filius, sapientia vero quo essentia ; et ideo, quia Pater et Filius una essentia, et una sapientia.

Item in eodem : 

Non est Pater ipse verbum, sicut nec filius nec imago.

 

Quid autem absurdius quam imaginem ad se dici ?

Idem in V :

Dicitur relative filius, relative etiam dicitur verbum et imago, et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur ; nihil autem horum Pater dicitur.

 

  1. Breviter summam colligit praedictorum intelligentiam.

Aperte ostensum est quod sicut filius vel genitus relative dicitur ad patrem, ita verbum et imago ; et quod eo dicitur verbum sive imago quo filius ; id est eadem proprietate sive notione dicitur verbum et imago qua filius ; sed non eo quo verbum dicitur sapientia vel essentia, quia non notione qua dicitur verbum, dicitur sapientia : nam sapientia dicitur secundum essentiam, non secundum relationem.

 

 

Capitulum 4 (116)

 

Generalis regula eorum quae ad se et eorum quae relative dicuntur : quidquid enim ad se, simul ambo dicuntur, sed non ita in praedictis relativis.

Et est hic advertenda quaedam generalis regula eorum quae ad se et eorum quae relative dicuntur de Patre et Filio.

Quidquid enim ad se dicuntur, ut ait Augustinus in VI libro De Trinitate, non dicitur alter sine altero, id est quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat, ambo simul dicuntur. Ergo nec Pater est Deus sine Filio, nec Filius sine Patre, sed ambo simul Deus ;

 sed non ambo simul pater, non ambo simul filius vel verbum vel imago.

 

 

Capitulum 5 (117 )

 

  1. An secundum substantiam dicatur Deus de Deo et huiusmodi.

Hic quaeritur, cum dicitur « Deus de Deo », « lumen de lumine » et huiusmodi, utrum dicantur secundum substantiam ; nam secundum relationem con­stat ista non dici. Si vero secundum substantiam dicuntur, simul ambo ; scilicet Pater et Filius, possunt dici Deus de Deo, lumen de lumine, secundum praedictam regulam.

 

2. Responsio ubi nomina substantiae dicuntur aliquando poni pro personis*.

Ad quod dicimus quia, licet Deus secundum substantiam dicatur et lumen et sapientia et huiusmodi, et nunquam relative accipiantur, aliquando tamen pro relativis, id est pro personis, sed non relative accipiuntur, ut cum dicitur « Deus genuit Deum », alterum pro Patre, alterum pro Filio ponimus. Similiter cum dicitur « Deus de Deo », « lumen de lumine ». In aliis quoque locutionibus saepe reperiuntur nomina essentiae ad significationem personarum deducta, ut cum dicitur « Deus natus », « Deus mortuus », « Deus passus », ubi Filius tantum significatur. Ita et de solo Filio intelligitur, cum dicitur « Deus de Deo » et huiusmodi.

Unde Augustinus, quaerens quomodo huiusmodi dicantur, in VI Iibro De Trinitate ait :

Quomodo Deus de Deo, lumen de lumine dicitur ? Non enim simul ambo Deus de Deo, sed solus Filius de Deo, scilicet Patre ; nec ambo simul lumen de lumine, sed solus Filius de lumine Patre.

 

3. Quod tantum secundum nomen substantiae dicitur illud de illo, non secundum nomina personarum.

Et est sciendum quod secundum nomina substantiae tantum dicitur « illud de illo », licet illa nomina ibi substantiam non significent. Secundum vero eadem nomina personarum nunquam dicitur « illud de illo », sicut Verbum de Verbo vel Filius de Filio, quia huiusmodi nomina diversis personis convenire non possunt.

Quod Augustinus, licet obscure, in eodem libro ita ait :

Hoc solum de eis dici non potest, illud de illo, quod simul ambo non sunt,

id est illo solo nomine non possumus uti ad ostendendum unum de uno, quod simul ambobus non convenit.

Sicut Verbum de Verbo dici non potest, quia non simul ambo Verbum ; nec Imago de Imagine, nec Filius de Filio, quia non simul ambo Filius vel Imago.

 

4. Quod nomina substantiae aliquando Trinitatis intelligentiam faciunt*.

Et sicut nomina substantiae aliquando ad intelligentiam personarum distincte faciunt, ita etiam interdum totius Trinitatis simul.

Unde Augustinusin eodem libro ait :

In Patris nomine ipse Pater per se pronuntiatur, in Dei vero nomine et ipse et Filius et Spiritus Sanctus, ut cum dicitur : Nemo bonus nisi Deus, quia Trinitas est unus Deus.