Distinctio XLI — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XLI

DISTINCTIO XLI

 

 

Capitulum 1 (181)

 

  1. Utrum aliquod sit meritum obdurationis vel misericordiae.

Augustinus in libro Ad Sixtum* : Si autem

quaerimus meritum obdurationis et misericordiae, obdurationis meritum invenimus ; misericordiae vero meritum non invenimus, quia nullum est

misericordiae meritum,

ne gratia vacuetur si non gratis donatur, sed meritis redditur.

Augustinus, Contra Iulianum* :

Miseretur itaque secundum gratiam quae gratis datur, obdurat autem secundum iudicium quod meritis redditur.

 

Unde datur intelligi ut sicut reprobatio Dei est nolle misereri, ita obduratio Dei sit non misereri : ut non ab illo irrogetur aliquid quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non erogetur.

 

  1. Hic summatim colligit praemissa ut addat alia*.

Ex his aperte ostenditur quid misericordiam, quid obdurationem intellexerit Apostolus ; et quia misericordiam nullum advocat meritum, obduratio vero non est sine merito. Et « misericordiae » verbo hic accipitur praedestinatio, et praecipue praedestinationis effectus ; « obdurationis » vero, non ipsa Dei aeterna reprobatio, quia eius nullum est meritum, sed gratiae privatio sive subtractio, quae quodam modo est reprobationis effectus. Accipitur tamen aliquando reprobatio pro obduratione, sicut et praedestinatio pro suo effectu, quod est gratia apposita : gratia enim quae apponitur, effectus est praedestinationis.

Cum igitur gratiae quae apponitur homini ad iustificationem nulla sint merita, multo minus et ipsius praedestinationis, qua ab aeterno elegit Deus quos voluit, aliqua possunt exsistere merita ; ita nec reprobationis, qua ab aeterno quosdam praescivit futuros tnalos et damnandos.

 

  1. Exemplum ponit de Iacob et Esau, dicens quia nec illum elegit, nec illum reprobavit Deus pro meritis*.

Sicut elegit Iacob, et Esau reprobavit : quod non fuit pro meritis eorum quae tunc haberent, quia nulla habebant, quoniam nec ipsi exsistebant ; nec propter futura merita quae praevideret, vel illum elegit, vel ilium reprobavit.

 

 

Capitulum 2 (182)

 

1. Opinio quorundam in qua fuit aliquando Augustinus, sed post retractavit.

Opinati sunt tamen quidam Deum ideo elegisse Iacob,  quia talem futurum praescivit, qui in eum crederet et ei serviret. Quod aliquando se Augustinus sensisse dicit in libro Retractationum - ubi aperte ostendit quod si propter futura merita electus esset, iam non ex gratia esset electio : non ergo ideo electus est a Deo, quia talis futurus erat, sed ex electione talis est factus - ita dicens :

Disputans quid elegerit Deus in nondum nato cui dixit serviturum esse maiorem, et quid in eodem maiore similiter nondum nato reprobaverit, ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem : "Non ergo elegit Deus opera cuiusquam in praescientia, quae ipse daturus est, sed fidem elegit in praescientia, et quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum elegit, cui Spiritum Sanctum daret, ut bona operando etiam aeterna vitam consequeretur".

 

  1. Explanat sententiam praedictorum*.

Ecce hic aperte dicit non propter opera eum elegisse, sed propter fidem qua eum praescivit crediturum.

Augustini in eodem retractatio*.

Sed quia et in fide meritum est, sicuti et in operibus, hoc retractavit dicens :

Nondum diligentius quaesiveram, nec adhuc inveneram qualis sit electio gratiae de qua dicit Apostolus : Reliquiae per electionem gratiae salvae fient. Quae utique non est gratia si ex meritis procedit, ut iam quod datur non secundum gratiam, sed secundum debitum, reddatur potius meritis quam donetur. Proinde quod continuo dixi : "Dicit enim idem Apostolus : Idem Deus qui operatur omnia in omnibus ; nusquam autem dictum est : Deus credit omnia in omnibus" ; ac deinde subiunxi : "Quod ergo credimus, nostrum est ; quod vero bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum Sanctum", profecto non dicerem, si iam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri quae dantur in eodem Spiritu. Utrumque ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque datum est per Spiritum fidei et caritatis.

Et quod paulo post dixi : "Nostrum est enim credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi" per Spiritum Sanctum, per quem caritas diffunditur in cordibus nostris, verum est quidem, sed eadem regula, et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem ; et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis.

Ergo et meritum fidei de misericordia Dei venit. Non ergo propter fidem vel aliqua merita elegit Deus aliquos ab aeterno vel apposuit gratiam iustificationis in tempore, sed gratuita bonitate sua elegit ut boni essent.

Unde Augustinus in libro De praedestinatione sanctorum :

Non quia futuros nos tales esse praescivit, ideo elegit, sed ut essemus tales per ipsam electionem gratiae suae, qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.

 

  1. Quod his videtur contrarium quod alibi ait Augustinus.

His tamen videtur adversari quod dicit Augustinus super Malachiam prophetam, ubi scriptum est :

Iacob dilexi, Esau autem odio habui :

 

Cui vult, inquit, miseretur, et quem vult indurat. Sed haec voluntas Dei iniusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis : quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen nulla inter eos est diversitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint iustificati, digni efficiantur iustificatione ; et item praecedit in aliis peccatoribus, quo digni sunt obtusione.

 

Ecce hic videtur Augustinus dicere quod et ipsa Dei voluntas, qua alios elegit, alios reprobat, ex meritis veniat, sed occultissimis ; id est quod pro meritis alios voluerit eligere, alios reprobare ; et quod pro meritis aliis apponitur gratia iustificationis, aliis non, unde obtunduntur.

 

4. Potest dici hoc retractasse*.

Sed quid intelligere voluerit ignoratur, nisi forte dicatur hoc intellexisse quod supra diximus eum retractasse. Nam ibidem etiam quaedam alia continue subdit, quae in libro Retractationis aperte retractat ; quod utrumque legenti patebit. Unde verisimile est in praemissis etiam hoc retractasse.

 

5. Potest etiam ex tali sensu dictum intelligi*.

Potest tamen ex eo sensu accipi fore dictum : non quia aliquis praedestinetur pro meritis vel iustificationis gratiam mereatur, sed quia aliqui non adeo mali sunt, ut mereantur sibi gratiam non impertiri. Nullus enim Dei gratiam mereri potest, per quam iustificatur ; potest tamen mereri ut non apponatur, ut penitus abiciatur : Et quidem aliqui in tantum profundum iniquitatis devenerunt, ut hoc mereantur, ut hoc digni sint ; alii vero ita vivunt, ut etsi non mereantur gratiam iustificationis, non tamen merentur omnino repelli et gratiam sibi subtrahi. Ideoque dixit « in quibusdam peccatoribus praecedere quo digni sint iustificatione, et in aliis quo digni sint obtusione ». Sed hoc frivolum est.

 

6. Opinio quorundam falsa de occultis Dei disserentium carnaliter.

Augustinus, De verbis Apostoli* :

Multi vero, de isto profundo quaerentes reddere rationem atque secundum coniecturas cordis sui inscrutabilem altitudinem iudiciorum Dei cogitare conantes, in fabulas vanitatis abierunt, dicentes quia animae sursum in caelo peccant, et secundum sua peccata ad corpora pro meritis diriguntur et dignis sibi quasi carceribus includuntur. Ierunt hi tales post cogitationes suas, et volentes disputare de Dei profundo, versi sunt in profundum, dicentes animas in caelo ante conversatas et ibi aliquid boni vel mali egisse, et pro meritis ad corpora terrena detrusas esse. Hoc autem respuit catholica fides, propter evidentem Apostoli sententiam, qua ait : Cum nondum nati essent, aut aliquid boni vel mali egissent etc.

 

Melior est ergo fidelis ignorantia, quam temeraria scientia.

 

  1. Ex praecedentibus capitulis concludit propositum de praedestinatione et reprobatione, scilicet quod non sunt ex meritis.

Elegit ergo quos voluit gratuita misericordia, non quia fideles futuri erant, sed ut fideles essent ; eisque gratiam dedit non quia fideles erant, sed ut fierent.

Augustinus in libro Retractationum* :

Ait enim Apostolus : Misericordiam consecutus sum ut fidelis essem, non ait : quia fidelis eram. Datur quidem et fideli, sed data est etiam prius ut esset fidelis.

 Ita etiam reprobavit quos voluit, non propter merita futura quae praevideret,

veritate tamen rectissima et a nostris sensibus remota.

 

  1. Quaestio.

Sed quaeritur utrum sicut dicitur elegisse quosdam ut boni fierent et fideles, ita etiam concedi debeat reprobasse quosdam ut mali essent et infideles, et obdurare ut peccent.

Responsio*.

Quod nullatenus concedi oportet : non enim reprobatio ita est causa mali, sicut praedestinatio causa boni ; neque obduratio ita facit hominem malum, quemadmodum misericordia facit bonum.

 

 

Capitulum 3 (183)

 

1. An ea quae semel scit Deus vel praescit, semper sciat et praesciat, et semper scierit et praescierit.

Praeterea considerari oportet utrum ea omnia quae semel scit vel praescit Deus, semper sciat et scierit, et praesciat ac praescierit, an olim scierit vel praescierit quod modo non scit vel praescit.

 

2. De praescientia prius respondet dicens Deum non semper praescire quae olim praesciit*.

De praescientia primo respondemus, dicentes multa eum praescisse, quae modo non praescit. Cum enim eius praescientia non sit nisi de futuris, ex quo illa quae futura erant praesentia fiunt vel praetereunt, sub Dei praescientia esse desinunt ; sub scientia vero semper sunt. Praescivit ergo Deus omnia ab aeterno quae futura erant, neque praescire desinit nisi cum futura esse desinunt. Neque, cum praescire desinit aliqua quae ante praesciebat, minus ea noscit quam ante cognoscebat. Non enim dicitur ex defectu scientiae eius, quod aliqua praescierit aliquando, quae modo non praesciat, sed ex ratione verbi quod est praescientia : praescire enim est ante scire quam fiat aliquid ; ideoque non potest dici Deus praescire nisi quae futura sunt.

 

3. Hic de scientia, dicens Deum semper scire quod semel scit.

De scientia autem aliter dicimus. Scit enim Deus semper omnia quae aliquando scit : omnem enim scientiam quam aliquando habet, emper habuit et habet et habebit.

 

4. Oppositio*.

Ad hoc autem opponitur ita : Olim scivit hunc hominem nasciturum, qui natus est ; modo non scit eum nasciturum ; scivit ergo aliquid quod modo non scit. Item scivit mundum esse creandum ; modo non scit eum creandum ; aliquid ergo scivit quod modo non scit. Et alia huiusmodi infinita induci passent.

Solvit*.

Sed ad hoc dicimus quia idem de nativitate huius hominis et mundi creatione nunc etiam scit, quod sciebat antequam fierent, licet tunc et nunc hanc scientiam eius diversis exprimi verbis oporteat. Nam quod tunc futurum, erat, nunc praeteritum est ; ideoque verba commutanda sunt ad ipsum designandum. Sicut diversis temporibus loquentes, eandem diem modo per hoc adverbium « cras » designamus, dum adhuc futura est ; modo per « hodie », dum praesens est ; modo per « heri », dum praeterita est. Ita antequam crearetur mundus, sciebat Deus hunc creandum ; postquam creatus est, scit eum creatum. Nec est hoc scire diversa ; sed omnino idem de mundi creatione. Sicut antiqui Patres crediderunt Christum nasciturum et moriturum, nos autem credimus eum iam natum et mortuum ; nec tamem diversa credimus nos et illi, sed eadem.

 Tempora enim, ut ait Augustinus, variata sunt,

et ideo verba mutata,

non fides.

Indubitanter igitur teneamus Deum semper omnia scire, quae aliquando scit.