Distinctio XXVI — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI

 

 

Capitulum 1 (105 )

 

  1. De proprietatibus personarum, sed prius de hoc nomine hypostasis.

Nunc de proprietatibus personarum, quas frequenter in hoc tractatu commemoravimus, aliquid nos loqui oportet.

Sed primum audiamus quid de hoc nomine, scilicet hypostasis, Hieronymus dicit. Ait enim sub hoc nomine venenum latere. Sed hoc dicit secundum quod haeretici eo utebantur ut simplices seducerent, scilicet pro persona et pro essentia ; ut sive diceretur una tantum hypostasis sive tres, minus peritos ad inconveniens deducerent, cum non erat hoc nomen ita apud catholicos vulgatum, nec ita eius significatio determinata ut modo. Et ideo Hieronymus dicit hoc nomine non utendum fore sine distinctione vel expositione, tunc scilicet quando cum haereticis contendebatur, ita scribens, De fide catholica ad Damasum Papam :

Ab Arianorum praesule hypostaseon novellum nomen a me, homine romano, exigitur. Interrogamus quid tres hypostases arbitrentur intelligi : tres personas subsistentes, aiunt. Respondemus nos ita credere. Non sufficit eis sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid veneni in syllabis latet. Clamamus : Si quis tres hypostases, id est tres subsistentes personas, non confitetur, anathema sit. Si quis autem, hypostasim usiam intelligens, non tribus personis unam hypostasim dicit, alienus a Christo est ; qui scilicet tres hypostases dicens, sub nomine pietatis tres naturas conatur asserere. Sufficiat nobis dicere unam substantiam et tres personas perfectas, aequales ; taceamus tres hypostases, si placet. Non bonae suspicionis est, cum in eodem verbo sensus dissentiunt. Aut si rectum putatis « tres hypostases » cum interpretationibus suis debere nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, venenum sub melle latet : transfigurat enim se angelus Satanae in Angelum lucis.

 His verbis non negat utendum esse nomine « hypostasis », sed haereticos eo prave usos ostendit ; contra quos cautela opus erat in distinctione significationis. Alioquin sibi contradiceret, qui supra tres hypostases confitetur.

 

 

Capitulum 2 (106)

 

  1. De proprietatibus personarum et de nominibus earum relativis.

Iam de proprietatibus personarum videamus, quae etiam notiones sive relationes in Scriptura plerumque dicuntur. 

In illa Trinitate sancta (qua ideo a nobis repetitur, ut nostro cordi tenacius infigatur), ait Augustinus in libro De fide ad Petrum, aliud est. genuisse quam natum esse, aliudque procedere quam genuisse vel natum esse ; unde manifestum est quod alius est Pater, alius est Filius, alius est Spiritus Sanctus.

 

2. Quid sit proprium Patris, quid sit proprium Filii, quid sit proprium Spiritus Sancti*. 

Et est proprium solius Patris, non quia non est natus ipse, sed quod unum Filium genuit ; propriumque solius Filii, non quia ipse non genuit, sed quia de Patris essentia natus est ; proprium vero Spiritus Sancti est, non quia nec natus est ipse nec genuit, sed quia solus de Patre Filioque procedit.

Ecce breviter assignavit tres proprietates trium personarum, quarum una non est alia. Hoc enim significavit cum dixit :

Aliud est genuisse quam natum esse, aliudque procedere,

id est alia proprietas sive notio est generatio, et alia nativitas, alia processio ; quae aliis nominibus dicuntur paternitas, filiatio.

 

3. Hic de nominibus relativis quae notant ipsas relationes*.

Has proprietates designant nomina illa personarum, scilicet Pater, Filius, Spiritus Sanctus, quae relativa sunt et ad se invicem dicuntur, quia notant relationes ; quae non sunt Deo accidentales, sed in ipsis personis ab aeterno sunt immutabiliter : ut non modo appellationes sint relativae, sed etiam ipsae relationes sive. notiones in rebus ipsis, scilicet in personis, sint.

 

 

Capitulum 3 (107)

 

  1. Quod non omnia quae de Deo. dicuntur, secundum substantiam dicuntur ; quaedam enim secundum relationem dicuntur, nihil tamen secundum accidens.

Quocirca sciendum est non omne quod de Deo dicitur, dici secundum substantiam, quia quaedam dicuntur secundum relationem ; quae non est accidens, quia non est mutabilis.

Ut Augustinus in V libro De Trinitate docet, 

nihil in Deo secundum accidens dicitur, quia nihil ei accidit ; nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. In rebus creatis atque mutabilibus, quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur. In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur, quia nihil in eo mutabile est aut amissibile ; nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. Dicitur enim ad aliquid, sicut Pater ad Filium et Filius ad Patrem ; quod non est accidens, quia et ille semper Pater, et ille semper Filius ; et ita semper, quia semper natus est Filius nec coepit unquam esse Filius. Quod si aliquando esse coepisset, aut aliquando desineret esse Filius, secundum accidens diceretur. Et quia Pater non dicitur Pater nisi ex eo quod est ei Filius, et Filius non dicitur nisi ex eo quod habet Patrem, non secundum substantiam haec dicuntur, sed ad invicem ista dicuntur ; neque tamen secundum accidens, quia et quod dicitur Pater, et quod dicitur Filius, aeternum atque incommutabile est eis.

 

Ecce ex his verbis aperte ostenditur quaedam dici de Deo secundum substantiam, quaedam secundum relationem, nihil tamen secundum accidens. Ostenditur etiam proprietas Patris esse quod habet Filium, et proprietas Filii quod habet Patrem. Ideoque, cum dixit « aeternum et incommutabile » esse quod Pater dicitur et quod Filius dicitur, ita intelligi voluit : id est proprietas qua Pater est Pater, et proprietas qua Filius est Filiuus, aeterna est et incommutabilis, quia et Pater semper Pater, et Filius semper Filius.

 

  1. Hilarius proprietates Patris et Filii determinat*.

Unde Hilarius, proprietates personarum assignans, in XII libro De Trinitate ita ait : 

Si semper Patri proprium est quod semper est Pater, necesse est semper Filio proprium esse quod semper est Filius. Ubi enim semper Pater est, semper et Filius est ; ergo qui non semper Pater est, non semper genuit.

Item in eodem :

Nato Deo manifestum est proprium esse quod Filius est.

 

 

Capitulum 4 (108)

 

  1. Quare dicatur esse proprium Unigeniti quod Filius est Dei, cum etiam homines sint filii Dei.

Hic quaeritur quomodo dicatur esse proprium nato Deo, quod est Dei Filius vel genitus ex Deo, cum etiam homines filii Dei dicantur et sint, secundum illud :

Filii Excelsi omnes ;

et ad Moysen de populo Israel Dominos ait :

Filius meus primogenitus Israel.

2. Solutio*.

Sed magna est distantia : homines enim. filii Dei sunt factura, non nativitatis proprietate ; Deus autem Filius originis proprietate Filius est et veritate nativitatis, non factura vel adoptione. Et illi quidem ante sunt quam filii Dei sint : fiunt enim filii, non nascuntur filii Dei.

 

3. Auctoritate firmat solutionem. Aperta distinctio inter Deum Filium et homines filios : quia ille natus Filius, hi facti filii*.

Unde Hilarius, solum Deum natum originis proprietate Dei Filium ostendens, inter ipsum et homines filios Dei evidentissime distinguit in XII libro De Trinitate ita dicens :

Vero Patri solus qui ex eo nascitur, vere Filius est. Et nos quidem filii Deo sumus, sed per facturam. Fuimus enim aliquando filii iracundiae, sed filii Dei per adoptionem effecti sumus potius quam nascimur. Et quia omne quod fit, antequam fiat non fuit, nos cum filii non fuissemus efficimur. Ante enim filii non eramus, sed per gratiam facti sumus ; non nati neque generati, sed acquisiti. Acquisivit enim nos Deus sibi, et per hoc dicitur nos genuisse : genuisse enim Deum filios nunquam cum proprietatis significatione cognoscimus dici.

 

Ex adoptione enim homo est filius Dei, non ex generatione ; neque ei proprietas est, sed nuncupatio ; ac per id non vere filius, quia nec proprie natus dicitur, nec semper filius fuit. Unigenitus autem Deus nec fuit aliquando non filius, nec fuit aliquid antequam filius, nec quidquam ipse nisi filius. Atque ita, qui semper est filius

nascibilitatis proprietate ac veritate, filius est eius solius qui genuit ; et ille tantum qui genuit, pater ipsius est, quia sicut ille filius origine, ita ille pater generatione.

 

 

Capitulum 5 (109)

 

  1. Quod homo dicitur filius Trinitatis, et Trinitas potest dici pater hominum. 

Homo vero, qui filius Dei est factura, non tantum Patris, sed Filii et Spiritus Sancti filius est, id est totius Trinitatis ; et Trinitas ipsa pater eius dici potest.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait :

Non potest dici Trinitas pater, nisi forte translative ad creaturam, propter adoptionem filiorum. Quod enim scriptum est : Audi Israel , Dominus Deus tuus, Deus unus est, non utique excepto Filio aut Spiritu Sancto oportet intelligi ; quem unum Dominum Deum nostrum recte dicimus etiam patrem nostrum, per gratiam suam nos regenerantem.

De hoc etiam Hilarius in VI libro De Trinitate ait : 

Omnibus per fidem Deus est pater, quibus est pater : per eam fidem Iesum Christum Dei Filium confitemur.

 

  1. Ecce ostensum est quare proprium dicatur esse Dei nati quod filius est, quia scilicet ipse solus « natus » proprie dicitur.

Unde Hilarius in III libro De Trinitate ait :

Dominus dicens : Clarifica Filium tuum, non solo nomine contestatus est se esse Filium, sed et proprietate. Nos filii Dei sumus, sed non talis hic filius. Hic enim verus et proprius est Filius : origine, non adoptione ; veritate, non nuncupatione ; nativitate, non creatione.

 

 

Capitulum 6 (110)

 

  1. Quod Spiritus Sanctus proprie dicitur donum Dei, quia proprietate est donum ut Filius nativitate, et utroque modo dicitur relative et secundum eandem relationem.

Ita etiam et de Spiritu Sancto dicendum est, qui proprie dicitur donum Dei, cum tamen et alia plura sint dona Dei ; sed Spiritus Sanctus ita proprietate immutabili et aeterna donum est, sicut Filius proprietate Filius. Eo enim donum dicitur quo Spiritus Sanctus, et utroque utique nomine relative dicitur ; eademque relatione dicitur Spiritus Sanctus et donum, licet ipsa relatio non ita appareat in hoc nomine « Spiritus Sanctus », sicut in hoc nomine « donum ».

Unde Augustinus in V libro De Trinitate ita ait :

Spiritus Sanctus, qui non Trinitas est, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus Sanctus ; relative dicitur, cum et ad Patrem et ad Filium refertur, quia Spiritus Sanctus et Patris et Filii spiritus est. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine ; apparet autem cum dicitur donum Dei : donum est enim Patris et Filii, quia et a Patre procedit et a Filio.

 

  1. Quid sit Spiritus Sanctus*. 
    Ergo Spiritus Sanctus ineffabilis quaedam Patris Filiique communia est. Et ideo fortasse sic appellatur, ut iam diximus nec iterare piget, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter, quia et Pater spiritus, et Filius spiritus ; et Pater sanctus, et Filius sanctus. Ut ergo ex nomine quod utrique convenit, utriusque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus Sanctus.

 

Ecce habes quare Spiritus Sanctus proprie dicatur donum, et quod relative dicitur sive donum sive Spiritus Sanctus ; et quod nomen sibi proprium tenet, quod communiter Patri et Filio convenit, sed divisim. Et est sciendum quia cum Pater vel Filius dicitur « spiritus » sive « sanctus », neutrum relative dicitur, sed secundum substantiam.

 

 

Capitulum 7 (111)

 

An Pater vel Filius vel Trinitas ipsa possit dici spiritus sanctus.

Hic quaeri potest utrum Pater vel Filius vel etiam ipsa Trinitas possit dici spiritus sanctus, sicut disiunctim dicitur et « spiritus » et « sanctus ».

De hoc Augustinus in V Iibro De Trinitate sic ait :

Trinitas nullo modo potest dici filius ; spiritus vero sanctus potest quidem universaliter dici, secundum id quod scriptum est quoniam Deus spiritus est. Itaque Pater et Filius et Spiritus Sanctus, quoniam unus Deus est, et utique Deus sanctus est et Deus spiritus est, potest appellari Trinitas et spiritus sanctus ; sed tamen tunc « spiritus sanctus » relative non dicetur, sed secundum essentiam, quia proprie Spiritus Sanctus qui non est Trinitas, sed in Trinitate, dicitur relative.

 

 

Capitulum 8 (112)

 

Quidam putant Spiritum Sanctum non dici relative ad Patrem et Filium, quia non vicissim respondent sibi vocabula, sed falso.

Quidam tamen putant Spiritum Sanctum vel donum non dici relative ad Patrem vel Filium. Si enim, inquiunt, haec relative ad se dicuntur, suis invicem sibi respondent vocabulis : ut sicut dicitur Pater « Filii pater », et Filius « Patris filius », ita dicatur Pater « Spiritus Sancti vel Doni pater », et Spiritus vel Donum « Patris spiritus vel donum ».

Sed non ita est in omnibus relativis : non enim omnia quae relative dicuntur, suis ad se vicissim respondent vocabulis. Unde Augustinus, horum elidens opinionem, in V libro De Trinitate ait :

Non moveat, inquit, quoniam diximus Spiritum Sanctum, non ipsam Trinitatem, sed eum qui est in Trinitate, relative dici, licet non ei vicissim respondeat vocabulum eius ad quem refertur. Dicimus enim « Spiritum Sanctum Patris », sed non vicissim dicimus « Patrem Spiritus Sancti », ne filius eius intelligatur Spiritus Sanctus. Item dicimus « Spiritum Sanctum Filii », sed non dicimus « Filium Spiritus Sancti », ne pater eius intelligatur Spiritus Sanctus. In multis enim relativis hoc contingit, ut non inveniatur vocabulum quo sibi vicissim respondeant. Cum ergo dicimus « Donum Patris et Filii », non quidem possumus dicere « Patrem Doni » aut « Filium Doni » ; sed ut haec vicissim respondeant, dicimus « Donum donatoris » et « donatorem Doni », quia hic potuit inveniri usitatum vocabulum, illic non potuit.

 

Donum ergo donatoris et donator Doni cum dicimus, relative utrumque ad invicem dicimus.

Donator tamen non fuit Deus nisi ex tempore, cum Spiritus Sanctus sit Donum etiam ab aeterno.