Distinctio XXXVII — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

 

 

Capitulum 1 (164)

 

  1. Quibus modis dicatur Deus esse in rebus.

Et quoniam demonstratum est ex parte quomodo omnia dicantur esse in Deo, addendum hic videtur quibus modis Deus dicatur esse in rebus ; si tamen humana mens vel ex parte digne valeat cogitare, vel lingua sufficit eloqui.

 

2. Quod Deus in omni re est essentia, potentia, praesentia, et in sanctis per gratiam, et in homine Christo per unionem*.

Sciendum igitur est quod Deus, incommutabiliter semper in se exsistens, praesentialiter, potentialiter, essentialiter est in omni natura sive essentia sine sui definitione, et in omni loco sine circumscriptione, et in omni tempore sine mutabilitate.

Et praeterea in sanctis spiritibus et animabus est excellentius, scilicet per gratiam inhabitans ; et in homine Christo excellentissime,

in quo plenitudo divinitatis corporaliter habitat,

ut ait Apostolus. In eo enim Deus habitavit non per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis.

 

3. Auctoritatibus ita esse confirmat*.

Ne autem ista, quia capacitatem humanae intelligentiae excedunt, falsitatis arguere aliqui praesumant, Sanctorum auctoritatibus munienda mihi videntur Beatus Gregorius super Cantica Canticorum inquit :

Licet Deus communi modo omnibus rebus insit praesentia, potentia, substantia, tamen familiari modo dicitur inesse per gratiam illis qui mirificentiam operum Dei acutius et fidelius considerant.

 

4. De hoc eodem Augustinus ad Dardanum in libro De praesentia Dei ait :

Cum Deus sit natura incorporea et incommutabiliter viva, aeterna stabilitate in se ipso manens, totus adest rebus omnibus et singulis totus ; sed in quibus habitat, habent eum pro sua capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus, quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis aedificat.

Hilarius quoque in libro VI De Trinitate apertissime docet Deum esse ubique :

Deus, inquit, immensae virtutis, vivens potestas, quae nusquam non adsit nec desit usquam, se omnem per sua edocet, ut ubi sua sint, ipse esse intelligatur. Non autem corporali modi, cum alicubi sit, non et ubique esse credatur, cum et in omnibus esse non desinat.

 

  1. Ambrosius etiam, in libro I De Spiritu Sancto, Spiritum Sanctum probat non esse creaturam, quia ubique est, quod est proprium divinitatis, ita dicens :
    Cum omnis creatura certis naturae suae sit circumscripta limitibus, quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum Sanctum, qui non habeat circumscriptam determinatamque virtutem, qui et in omnibus et ubique semper est ? quod utique divinitatis et dominationis est proprium.

Idem in eodem :

Domini est omnia complere, qui dicit : Ego caelum et terram compleo. Si Dominus est, qui caelum complet et terram, quis ergo potest Spiritum Sanctum iudicare dominationis et divinae potestatis exsortem, qui replevit orbem, et quod plus est, replevit Iesum , mundi totius redemptorem ?

 Ex his aliisque pluribus auctoritatibus aperte monstratur quod Deus ubique et in omni creatura essentialiter, praesentialiter, potentialiter est.

 

 

Capitulum 2 (165)

 

  1. Quod in sanctis non modo est, sed etiam habitat : qui non ubicumque est habitat.

In sanctis vero etiam habitat, in quibus est per gratiam. Non enim ubicumque est, ibi habitat ; ubi vero habitat, ibi est. In solis bonis habitat, qui sunt templum eius et sectes eius.

Unde per Isaiam Dominus ait :

Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum :

 quia in electis, qui sunt caelum, habitat Deus et regnat, qui eius voluntati devoti obtemperant ; malos vero, qui sunt terra, iudicii districtione calcat.

Unde etiam in libro Sapientiae dicitur thronus sapientiae anima iusti, quia in iustis specialius est quam in aliis rebus, in quibus tamen omnibus totus est.

 

  1. Quemadmodum anima, ut ait Augustinus in epistola ad Hieronymus De origine animae,
    per omnes particulas corporis tota adest simul, nec minor in minoribus, nec in maioribus maior est, sed tamen in aliis intensius, in aliis remissius operatur, cum in singulis particulis corporis essentialiter sit ;
    ita et Deus, cum sit in omnibus essentialiter ac totus, in illis tamen plenius esse dicitur quos inhabitat, id est in quibus ita est ut faciat eos templum suum.

Et hi tales cum eo sunt iam ex parte, sed in beatitudine perfecte ; mali vero, etsi ibi sint ubi ipse est, qui nusquam deest, non tamen sunt cum eo.

Unde Augustinus, Super Ioannem :

Non satis fuit dicere : Ubi ego sum, et illi sunt, sed addidit mecum, quia et miseri possunt esse ubi et ille est, qui nusquam deest ; sed beati [soli] cum illo, quia non sunt beati nisi ex eo.

 Cum illo sunt qui fruuntur eo, vident illum sicut est ; mali vero cum illo, ut in luce non sunt cum luce. Nec boni ita nunc sunt cum eo ut videant per speciem, etsi aliquo modo cum eo per fidem.

 

  1. Si vis intelligere quomodo habitet, require praedicta de Spiritu Sancto.

Quomodo autem Deus habitet in bonis, ex illis aliquatenus intelligere valebis quae supra dicta sunt, cum de Spiritus Sancti processione temporali ageretur ; ubi, licet ex parte, exponitur

- ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus -

 quomodo Spiritus habitet in nobis, qui non sine Patre et Filio inhabitat.

 

 

Capitulum 3 (166)

 

1. Ubi erat vel habitabat Deus ante quam esset creatura.

Si autem quaeris ubi habitabat Deus antequam sancti essent, dicimus quia in se habitabat.

Unde Augustinus, Contra Maximinum :

In templo, inquit, suo habitat Deus », scilicet in sanctis, « qui sunt templum Dei modo secundum fidem ambulantes, et templum Dei erunt aliquando etiam secundum speciem, qualiter etiam nunc templum Dei sunt Angeli. Sed dicit aliquis : Antequam faceret Deus caelum et terram, antequam faceret sanctos, ubi habitabat ? In se habitabat Deus : apud te habitat et apud se est. Non ergo sic sunt sancti domus Dei, ut ipsa subtracta cadat Deus ; immo sic habitat Deus in sanctis, ut si ipse discesserit cadant.

2. Multa hic breviter docet quae confirmant praedicta.

Sciendum etiam quia, ut ait Augustinus in libro Ad Dardanum

dici nisi stultissime nequit Spiritum Sanctum non habere locum in nostro corpore, quod totum nostra anima impleverit. Stultius etiam dicitur angustiis alicubi impediri Trinitatem, ut Pater et Filius et Spiritus Sanctus alicubi simul esse non possint. Verum illud est multum mirabilius, quod cum Deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat. Quis porro audeat opinari, nisi inseparabilitatem Trinitatis penitus ignoret, quod in aliquo possit habitare Pater aut Filius, in quo non habitet Spiritus Sanctus ; aut in aliquo Spiritus Sanctus, in quo non habitet Pater et Filius ? Fatendum est igitur ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per inhabitationis gratiam. Propter hanc enim habitationem non dicimus Pater noster qui es ubique, cum et hoc verum sit, sed qui es in caelis,

 id est in sanctis, in quibus est quodam excellentiori modo.

 

3. Quod Deus habitator est quorundam nondum cognoscentium Deum, et non est habitator quorundam cognoscentium.

Illud quoque mirabile est, quia, ut ait Augustinus in eodem, Deus est inhabitator quorundam nondum cognoscentium Deum, et non quorundam cognoscentium Deum. Illi enim ad templum Dei non pertinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificant. Ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi et remunerati Spiritu Sancto, qui nondum valent cognoscere Deum. Igitur quem potuerunt illi nosse nec habere, isti potuerunt habere antequam nosse. Beatissimi autem sunt illi quibus hoc est Deum habere quod nosse.

Hic aliquatenus aperit Augustinus quomodo Deus habitet in aliquo, id est habeatur, cum videlicet ita est in aliquo ut ab eo cognoscatur et diligatur.

 

4. Quomodo Deus totus sit ubique per essentiam, non potest intelligi ab humano sensu.

Ex praedictis patet quod Deus ubique totus est per essentiam, et in sanctis habitat per gratiam. Cumque superius, licet tenuiter, ostensum sit qua ratione dicatur habitare in quibusdam, efflagitaret ordinis ratio id etiam assignari, quomodo ubique per essentiam et totus sit, nisi huius considerationis sublimitas atque immensitas humanae mentis sensum omnino excederet.

Ut enim ait Chrysostomus, Super epistolam ad Hebraeos,

sicut multa de Deo intelligimus quae loqui penitus non valemus, ita multa loquimur quae intelligere non sumus idonei. Verbi gratia, quod ubique Deus est, scimus et dicimus ; quomodo autem ubique sit, intellectu non capimus. Item, quod est incorporea quaedam virtus quae omnium est causa bonorum, scimus ; quomodo autem vel quae ista sit, penitus ignoramus.

 

5. Quorundam opinio, qui praesumunt ostendere quomodo Deus ubique sit per essentiam, potentiam, praesentiam.

Quidam tamen, immensa ingenio suo metiri praesumentes, hoc ita fore intelligendum tradiderunt : quod Deus ubique esse per essentiam dicitur, non quod Dei essentia proprie sit in omni loco et in omni creatura, sed quia omnis natura atque omne quod naturaliter est, in quocumque loco sit, per eum habet esse, et omnis locus in quo illud est.

Ipsi iidem etiam dicunt ideo Deum ubique dici esse per praesentiam vel per potentiam, quia cuncta loca sunt ei praesentia et quae in eis sunt, nec in eis aliquid operari cessat. Nam et ipsa loca, et quidquid in eis est, nisi ipse conservet, manere non possunt. In eis ergo per substantiam Deus esse dicitur, ut aiunt, quia per virtutem propriae substantiae suae facit ut etiam loca sint et omnia quae in eis sunt.

Sed licet haec vera sint, quae asserunt in explanandis intelligentiis praedictorum, in illis tamen verbis, quibus dicitur Deus ubique esse per essentiam, plus contineri credendum est, quod homo vivens capere non valet.

 

 

Capitulum 4 (167)

 

  1. Quod Deus, cum insit omnibus rebus, non tamen inquinatur sordibus rerum.

Solet etiam ab eisdem quaeri quomodo substantialiter insit omnibus rebus, et corporalium sordium inquinationibus non contingatur.

Quod tam frivolum est, ut nec responsione sit dignum, cum etiam spiritus creatus sordibus corporis, etiam leprosi vel quantumcumque polluti, inquinari non possit.

Per similia et minus ostendit*.

Sol quoque radios suos sine sui pollutione effundit super loca et corpora, non solum munda, sed etiam immunda ac sordibus foetentia, quorum contactu homines ac quaedam aliae res inficiuntur ; solis vero radii impolluti et incontaminati ea contingentes exsistunt. Non est igitur mirandum si essentia divina omnino simplex et incommutabilis omnia replet loca et omnibus creaturis essentialiter inest, nec tamen cuiusquam rei sordibus contaminetur vel contingatur.

Unde Augustinus in libro De natura boni :

Cum in Deo, inquit, sint omnia quae condidit, non tamen inquinant eum illi qui peccant ; de cuius etiam sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, dicitur : Attingit omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit.

 

  1. Augustinus, De agone christiano
    Timent quidam quod fieri non potest, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur. Et tamen praedicant istum visibilem solem radios suos per omnes faeces et sordes spargere, et eos mundos et sinceros servare. Si ergo visibilia munda visibilibus immundis contingi possunt et non inquinari, quanto magis invisibilis et incommutabilis Veritas.

 

3. Per inconveniens ostendit Deum ubique esse*.

Postremo respondeant quid potius de Deo respondendum aestiment : vel quod nusquam per essentiam sit, vel quod ubique, vel alicubi ita quod non ubique. Sed quis audeat dicere quod nusquam divina essentia sit, vel quod alicubi et non ubique ? Si enim ita est alicubi quod non ubique, ergo localis est. Est ergo ubique tota, quae continet totum et penetrat totum ; quae nec pro sui simplicitate dividi, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui immensitate ullo modo comprehendi potest.

Unde Augustinus :

Deus ubique est, cui non locis, sed actionibus propinquamus.

 

 

Capitulum 5 (168)

 

Quod Deus, cum sit ubique et in omni tempore, non tamen localis est nec circumscriptibilis, nec loco nec tempore movetur.

Cumque divina natura veraciter et essentialiter sit in omni loco et in omni tempore, non tamen movetur per loca vel per tempora, nec localis est nec temporalis. Localis non est, quia penitus non circumscribitur loco : quia nec ita est in uno loco quod non sit in alio, neque dimensionem habet sicut corpus, cui secundum locum assignatur principium, medium et finis, et ante et retro, dextra et sinistra, sursum et insum,

quod sui interpositione facit distantiam circu mstantium.

 

 

Capitulum 6 (169)

 

1. Quibus modis aliquid dicatur locale vel circumscriptibile*.

Duobus namque his modis dicitur in Scriptura aliquid locale sive circumscriptibile, et e converso, scilicet vel quia dimensionem capiens longitudinis, altitudinis et latitudinis, distantiam facit in loco, ut corpus ; vel quia loco definitur ac determinatur, quoniam cum sit alicubi, non ubique invenitur : quod non solum corpori, sed etiam omni creato spiritui congruit.

 

2. De spiritu creato : quod secundum alterum modum nec localis nec circumscriptibilis est, secundum alterum vero est ; corpus vero omnino locale et circumscriptibile ; Deus vero omnino inlocalis et incircumscriptibilis*.

Omne igitur corpus omni modo locale est ; spiritus vero creatus quodam modo localis est, et quodam modo non est localis. Localis quidem dicitur, quia definitione loci terminatur, quoniam cum alicubi praesens sit totus, alibi non invenitur ; non autem ita localis est, ut dimensionem capiens, distantiam in loco faciat.

 

3. Divina ergo sola essentia omnino inlocalis et incircumscriptibilis est, quae nec locis movetur aliquo modo : scilicet vel determinatione finita vel dimensione suscepta ; nec temporibus : scilicet affectu et cogitatione. His enim duobus modis, scilicet loco vel tempore, fit mutatio creaturae, quae longe est a Creatore.

Unde Augustinus, Super Genesim :

Deus, inquit, omnipotens, incommutabili aeternitate, voluntate, veritate semper idem, movet per tempus creaturam spiritualem ; movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas quas condidit administret.

(Quod Deus est interior et exterior, antiquior et novior omnibus*.) Cum ergo tale aliquid agit, non debemus opinari eius substantiam, quae Deus est, temporibus locisque mutabilem, sive per tempora et loca mobilem, cum sit ipse et interior omni re, quia in ipso sunt omnia ; et exterior omni re, quia ipse est super omnia ; et antiquior omnibus, quia ipse est ante omnia ; et novior omnibus, quia ipse idem est post omnia,

scilicet post omnium initia.

Ecce hic aperte ostenditur quod nec locis nec temporibus mutatur vel movetur Deus ; spiritualis autem creatura per tempus movetur, corporalis vero etiam per tempus et locum.

 

 

Capitulum 7 (170)

 

  1. Quid sit mutari secundum tempus.

Mutari autem per tempus est variari secundum qualitates interiores vel exteriores quae sunt in ipsa re quae mutatur, ut quando suscipit vicissitudinem gaudii, doloris, scientiae, oblivionis, vel variationem formae sive alicuius qualitatis exterioris. Haec enim mutatio, quae fit secundum tempus, variatio est qualitatum quae fit in corporali vel spirituali creatura, et ideo vocatur tempus.

 

2. Opinio quorundam, qui dicunt spiritus creatos non moveri loco nec esse locales.

De mutatione vero loci magna inter conquirentes disceptatio versatur. Sunt enim qui dicunt nullum spiritum aliquo modo passe mutari loco, ab omni spiritu locum universaliter removere volentes. Quoniam secundum dimensionem tantum et circumscriptionem locum constare asserunt ; atque id solum locale vel in loco esse dicunt, quod dimensionem recipit et distantiam in loco facit.

Augustini verba praedicta pro se facere dicunt*.

Et hoc dicunt Augustinum sensisse, mutationem temporis tantum spirituali creaturae tribuentem, loci vero et temporis corporeae.

 

  1. Hic respondetur eis.

Sed ut supra diximus, dupliciter dicitur res esse localis vel circumscriptibilis, scilicet vel quia dimensionem recipit et distantiam facit, vel quia loci termino definitur ; quorum utrumque convenit corporeae creaturae, alterum vero tantum spirituali. Nam, ut supra diximus, corporalis creatura ita est localis vel circumscriptibilis, quod terminatur definitione loci, et dimensionem recipiens distantiam facit. Spiritualis vero tantum definitione loci concluditur, cum ita sit alicubi quod non alibi ; sed nec dimensionem recipit, nec distantiam in loco facit, quia si multi spiritus essent hic, non coangustarent locum quo minus de corporibus contineret. Ideoque Augustinus attribuit mutationem loci corpori, non spiritui, quia licet spiritus transeat de loco ad locum, non tamen ita ut dimensionibus circumscriptus, interpositione sui faciat distantiam circumstantium, sicut corpus.

 

 

Capitulum 8 (171)

 

Conclusio ex praedictis : quod spiritus creati sunt locales et circumscriptibiles quodam modo, spiritus vero Dei omnino incircumscriptibilis.

Sunt ergo spiritus creati in loco, et transeunt de loco ad locum, et quodam modo locales et circumscriptibiles ; sed non omni eo modo quo creaturae corporeae. Spiritus autem increatus, qui Deus est, in loco quidem est et in omni loco, sed omnino inlocalis et incircumscriptibilis est.

Unde Beda Super Lucam ait :

Cum ad nos Angeli veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant ; quia etsi Angelus est spiritus circumscriptus, summus tamen spiritus qui Deus est, incircumscriptus est, intra quem currit Angelus, quocumque mittatur.

Ecce hic dicitur quia spiritus angelicus circumscriptus est, spiritus autem qui Deus est, incircumscriptus.

Alibi etiam Ambrosius, distantiam ostendens inter spiritum increatum et spiritum creatum, dicit Seraphin de loco ad locum transire, ita inquiens in libro De Trinitate :

Dixit Isaias : Quia missus est unus ad me de Seraphin. Et Spiritus quidem Sanctus missus dicitur, sed Seraph ad unum, Spiritus ad omnes. Seraph mittitur in ministerio, Spiritus operatur mysterium. Seraph de loco ad locu m transit : non enim complet omnia, sed ipse repletur a Spiritu.

 Hic aperte monstratur quod Angeli quodam modo locales sunt.

 

 

Capitulum 9 (172)

 

  1. Cum repetitione superiorum, confirmat auctoritatibus Deum esse ubique sine locali motu.

Fateamur itaque divinam naturam pro immensitate sui nusquam deesse, eamque solam omnino inlocalem et incircumscriptibilem nullo concludi loco, sed

a fine usque ad finem attingere ;

non tamen spatiosa magnitudine nec locali motu, sed immensitate atque immobilitate suae essentiae.

Unde Augustinus Ad Dardanum ait :

Non quasi spatiosa magnitudine opinemur Deum per cuncta diffundi, sicut humus aut lux ista diffunditur ; sed potius sicut in duobus sapientibus, quorum alter altero corpore grandior est, sed sapientior non est, una sapientia est, nec est in maiore maior nec in minore minor, nec minor in uno quam in duobus : ita Deus, sine labore regens et continens mundum, in caelo totus est, in terra totus, et in utroque totus, et nullo contentus loco, sed in se ipso ubique totus.

Idem quoque super Psalmum ait :

Ad Verbum Dei pertinet non esse in parte, sed ubique esse per se ipsum. Haec est enim sapientia Dei quae attingit a fine usque ad finem fortiter, non tamen motu locali, sed immobilitate sui : velut si moles aliqua saxea impleat aliquem locum, dicitur quod attingit a fine illius loci usque ad finem, cum tamen alterum non deserat alterum occupando. Non ergo habet motum localem Verbum illud et sapientia illa : solida est et ubique.

 

Ex praedictis innotescit quod Deus ita est ubique per essentiam, quod nec spatiosa magnitudine diffunditur, nec uno deserto loco alium occupat, quia localem motum non habet.

 

  1. Ideoque Augustinus, volens praecidere a Dei puritate omnem localem motum et localem circumscriptionem, potius dicit omnia esse in illo quam ipsum esse alicubi, nec tamen ipsum esse locum, qui non est in loco, in libro 84 Quaestionum ita inquiens : 
    Deus non alicubi est. Quod alicubi est, continetur loco ; quod continetur loco, corpus est. Deus autem non est corpus ; non igitur alicubi est. Et tamen quia est, et in loco non est, in illo sunt potius omnia quam ipse alicubi ; nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus. Locus enim in spatio est, quod longitudine et latitudine et altitudine corporis occupatur ; nec Deus tale aliquid est. Et omnia igitur in ipso sunt, et locus non est nec in loco est. Locus tamen Dei, sed improprie, dicitur templum Dei ; non quod eo contineatur. Id autem nihil melius quam anima munda intelligitur.

Ecce hic dicit Deum non esse in loco. Sed intelligendum est eum non esse in loco localiter, scilicet quia nec circumscriptionem nec localem motum habet.

 

  1. Oppositio qua videtur probari quod Deus mutetur loco.

Ad hoc autem solet opponi sic : Quotidie fiunt creaturae quae ante non erant, et in eis Deus est, cum ante non esset in eis ; est ergo ubi ante non erat, ideoque mutabilis videtur.

Responsio*.

Sed licet quotidie incipiat esse in creaturis in quibus ante non erat, quia illae non erant, hoc tamen fit sine sui mutatione : qualiter in mundo coepit esse quem fecit, tamen sine mutabilitate. Similiter et desinit esse in quibus ante erat sine sui mutatione, nec tunc ipse deserit locum, sed locus desinit esse.

 

  1. Epilogus ubi exponitur quare in praedictam veniant disputationem.

Iam sufficienter demonstratum videtur quomodo omnia dicantur esse in Deo et Deus in omnibus. Quam disceptationem quasi incidenter suscepimus , quia id videbatur postulare res circa quam noster versabatur sermo. Disserebamus enim de scientia sive sapientia Dei, et quasi cum doceremus Deum scire omnia, quaesitum est utrum per cognitionem quam de omnibus habet, dicerentur omnia esse in Deo, an alia ratione qua hoc diceret Scriptura. Huius ergo quaestionis occasio in praemissam nos deduxit disputationem.