Distinctio XXXII — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXXII
Capitulum 1 (137)
- Utrum Pater vel Filius Spiritu Sancto diligat, cum diligere idem Deo sit quod esse.
Hic oritur quaestio ex praedictis deducta. Dictum est enim supra, atque Sanctorum auctoritatibus ostensum, quod Spiritus Sanctus est communia Patris et Filii, et amor quo Pater et Filius se invicem diligunt. Ideo quaeritur utrum Pater vel Filius per Spiritum Sanctum vel Spiritu Sancto diligat.
Quod utique videtur oportere dici secundum auctoritates supra positas, quibus ostenditur Spiritum Sanctum esse
Sed econtra : Si Pater vel Filius dicatur diligere per Spiritum Sanctum, videtur esse per Spiritum Sanctum, quia non est aliud Deo esse et aliud diligere, sed idem ; quia, ut ait Augustinus in XV libro De Trinitate,
ut bonus, magnus, immortalis, sapiens, diligens et huiusmodi. Ideoque, si Pater vel Filius diligit per Spiritum Sanctum, per ipsum Spiritum esse videtur ; neque tantum essentia sua diligit, sed etiam Dono.
- Haec quaestio insolubilis est, humanum superans sensum, in qua auctoritates sibi occurrunt.
Huic quaestioni, cum altitudinem nimiae profunditatis contineat, id solum respondemus quod Augustinus significare videtur, scilicet quod Pater et Filius se diligant et unitatem servent non solum essentia sua, sed suo Dono proprio. Quod licet supra positum sit, iterare tamen non piget, quia sic expedit.
3. Aperte dicit quod Pater et Filius et essentia et Dono suo diligunt se et pacem servant*.
Ait ergo in VI libro De Trinitate ita :
Ecce hic dicit quod essentia sua et Dona suo servant unitatem.
Idem in XV libro De Trinitate :
Hic aperte ostendit Patrem non tantum per Spiritum Sanctum diligere ; non autem simpliciter dicit Patrem non diligere per Spiritum Sanctum.
Capitulum 2 (138)
- Utrum Pater sit sapiens sapientia quam genuit, sicut diligit amore qui ab ipso procedit.
Praeterea diligenter investigari oportet utrum Pater sit sapiens sapientia quam genuit, quae tantum Filius est.
Quod videtur a simili posse probari : si enim diligit amore qui ab ipso procedit, cur non et sapientia vel intelligentia quam genuit sapit vel intelligit ?
Hanc quaestionem urgere videtur, ut ait Augustinus in VII libro De Trinitate, quod scripsit Apostolus dicens :
ubi quaeritur
- Hic determinat dicens Patrem non esse sapientem sapientia quam genuit*.
Sed absit ut ita sit : quia si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit sapiens est Pater ; alioquin non ipsa ab illo, sed ille ab ipsa est. Si enim sapientia quam genuit causa est illi ut sapiens sit, etiam ut sit ipsa illi causa est ; quod fieri non potest nisi gignendo eum aut faciendo. Sed nec genitricem, nec conditricem Patris ullo modo quisquam dixerit sapientiam : quid enim est insanius ? Ergo Pater ipsa sapientia est qua sapiens est. Filius vero dicitur sapientia Patris et virtus Patris : non quia Pater per eum sit sapiens vel potens, sed quia Filius, sapientia et virtus, est de Patre sapientia et virtute.
Ex his patet quod Pater non est sapiens sapientia genita, sed se ipso, sapientia ingenita.
3. Augustinus in libro 84 Quaestionum :
Animadverte, lector : Patrem dicit sapientem genita sapientia ; quod aliis obviat testimoniis.
Verum hoc Augustinus corrigit in libro Retractationum inquiens :
- Utrum Filius sit sapiens sapientia genita vel ingenita.
Post haec quaeri solet a quibusdam utrum Filius sit sapiens sapientia genita vel ingenita. Si enim non est sapiens sapientia genita, nec se ipso sapiens est ; si vero sapientia genita sapiens est, non videtur esse sapiens sapientia ingenita, et ita non videtur esse sapiens a Patre, cum a Patre habeat omnia.
Responsio*.
Ad quod dicimus quia una est sapientia Patris et Filii et Spiritus Sancti, sicut una essentia, quia sapientia in illius naturae simplicitate est essentia. Et tamen Filius tantum est sapientia genita, et Pater sapientia ingenita ; et sapientia genita est de sapientia ingenita vel a sapientia ingenita. Et cum idem sit ibi esse quod sapientem esse, relinquitur ut sapientia genita sit sapiens de sapientia ingenita.
Non ergo Filius dicitur sapientia Dei, tamquam ipse solus sit intelligens vel sapiens, sibi et Patri et Spiritui Sancto ; quia, ut ait Augustinus in XV Iibro De Trinitate,
- Pater est sapiens ea quae ipse est sapientia, et de ea Filius est genitus et sapiens : illa ingenita, haec genita, una tamen sapientia*.
Est ergo Deus Pater sapiens ea quae ipse est sua sapientia ; et Filius, sapientia Patris, est sapiens de sapientia quae est Pater, de quo est genitus Filius. Ita et Pater est intelligens ea quae ipse est sua intelligentia : non enim esset sapiens, qui non esset intelligens ; Filius autem, intelligentia Patris, de intelligentia genitus est quae est Pater, de qua et intelligens est.
Proinde Pater est sapientia, et Filius sapientia, et uterque una sapientia ; et tamen solus Pater est ingenita sapientia, et Filius solus genita sapientia ; nec tamen alia sapientia Pater, alia Filius, sed una eademque. Sicut Pater est Deus ingenitus, et Filius est Deus genitus, neque Deus genitus est Deus ingenitus : non ideo tamen alius Deus est Pater, alius Filius, sed unus Deus uterque ; non autem « unus » : alius est enim genitus, alius ingenitus, sed non « alius Deus », immo uterque unum sive unus Deus. Ita non est sapientia genita sapientia ingenita, sed alia est sapientia genita, alia ingenita ; non est tamen alia sapientia, sed una eademque sapientia.
Capitulum 3 (139)
- An Filius sit sapiens se ipso vel per se ipsum.
Ex praedictis constat quod Filius non est sapiens a se neque de se, sed a Patre et de Patre. Quaeri autem solet utrum Filius sit sapiens se ipso vel per se ipsum.
2. Solutio secundum quosdam*.
Quidam dicunt multiplicem hic fieri intelligentiam, et ideo distinguendum fore : ita ut cum dicis Filium esse sapientem se ipso vel per se ipsum, si sui natura et essentia sapientem intelligas, verus sit intellectus ; si vero a se ipso vel de se ipso sapientem esse intelligas, falsitati subiectam habes intelligentiam.
3. Aliorum determinatio*.
Alii vero simpliciter et absque determinatione concedunt huiusmodi locutiones : « Filius est sapiens per se, sed non a se vel de se », et « Filius est Deus per se et est per se, sed non a se vel de se » ; hoc confirmantes verbis Hilarii, qui Filium non a se, sed per se agere, in libro IX De Trinitate ait :
Sicut ergo, inquiunt, Filius per se agit, sed non a se ; ita Filius debet dici sapiens per se, sed non a se. Sic et per se Deus est vel esse dicendus est, ut aiunt, sed non a se vel de se.
Capitulum 4 (140)
- An una tantum sit sapientia Patris.
Post haec a quibusdam quaeri solet utrum una tantum sit sapientia Patris.
2. Quomodo nituntur quidam probare quod non una tantum est sapientia Patris*.
Quod non esse, nituntur probare hoc modo : Filius, inquiunt, est sapientia Patris genita, qua Pater sapiens non est ; est igitur aliqua sapientia Patris qua sapiens non est. Est autem et sapientia Patris ingenita, et ea Pater sapiens est ; est ergo quaedam sapientia Patris qua sapiens est ; et ipsa non est illa sapientia Patris qua Pater sapiens non est ; non est ergo una tantum sapientia Patris. Item, sapientia ingenita est sapientia Patris, et sapientia genita est sapientia Patris ; non est autem sapientia ingenita sapientia genita ; non est igitur una tantum sapientia Patris.
3. Quod responso indigna sunt haec et huiusmodi*.
Haec et his similia tamquam sophistica et a veritate longinqua, cunctisque in theologia peritis patentia, abicimus, responso indigna advertentes ; id tamen adicientes quia una est tantum sapientia Patris, sed non uno modo dicitur. Nam sapientia Patris dicitur illa quam genuit, et sapientia Patris dicitur ea qua sapiens est. Diversa est ergo ratio dicti. Illa enim dicitur patris quia eam genuit, et ea dicitur Patris quia ea sapit. Una est tamen sapientia Patris, quia sapientia genita est eadem sapientia et ea qua sapiens est, sive ea qua sapiens est intelligatur persona Patris, sive essentia Patris ; quia persona Patris quae intelligitur cum dicitur « sapientia ingenita », et persona Filii quae significatur cum dicitur « sapientia genita », una eademque sapientia est, quae essentia divina intelligitur communis tribus personis.
Capitulum 5 (141)
Ut in Trinitate est dilectio quae est Trinitas, et tamen Spiritus Sanctus est dilectio quae non est Trinitas, nec ideo duae sunt dilectiones : ita et de sapientia.
Et sicut in Trinitate dilectio est quae est Pater, Filius et Spiritus Sanctus, quae est ipsa essentia deitatis ; et tamen Spiritus Sanctus dilectio est quae non est Pater vel Filius, nec ideo duae dilectiones sunt in Trinitate - quia dilectio quae proprie Spiritus Sanctus est, est dilectio quae Trinitas est, non tamen ipsa Trinitas est ; sicut Spiritus Sanctus est essentia quae Trinitas est, non tamen ipse Trinitas est - ita in Trinitate sapientia est quae est Pater, Filius et Spiritus Sanctus, quae est essentia divina, et tamen Filius est sapientia quae non est Pater vel Spiritus Sanctus ; nec ideo duae sapientiae ibi sunt, quia sapientia quae proprie est Filius, est sapientia quae est Trinitas, ipsa tamen non est Trinitas ; sicut Filius est essentia quae est Trinitas, ipse tamen non est Trinitas.
Capitulum 6 (142)
- Qua ratione Pater non dicitur sapiens ea sapientia quam genuit, eadem videtur debere dici quod non sit diligens Pater vel Filius dilectione quae ab utroque procedit.
Praeterea diligenter notandum est quod ea ratione qua Pater non dicitur esse sapiens sapientia quam genuit, videtur fore dicendum quod Pater non diligat Filium vel Filius Patrem ea dilectione quae ab utroque procedit, scilicet quae proprie Spiritus Sanctus est. Sicut enim idem est Deo sapere quod esse, ita idem est ei diligere quod esse. Ideoque, sicut negatur Pater esse sapiens sapientia quam genuit, quia si ea diceretur sapiens, non ipsa ab eo, sed ipse ab ea intelligeretur esse ; ita videtur non debere concedi quod Pater vel Filius diligat dilectione quae tantum Spiritus Sanctus est, quia si ea diligit Pater vel Filius, non Spiritus Sanctus videtur esse a Patre et Filio, sed Pater et Filius a Spiritu Sancto, quia idem est ibi diligere quod esse.
Augustinus in VI libro De Trinitate*.
At supra dictum est, atque auctoritate sancitum Augustini, quod in Trinitate
et
Quibus verbis aperte significatur Patrem Filium et Filium Patrem diligere ea etiam dilectione quae non est aliquis eorum, sed tantum Spiritus Sanctus. Cum igitur idem sit ibi diligere quod esse, quomodo dicitur Pater vel Filius non esse ea dilectione qua alter alterum diligit, cum ideo Pater negetur sapere sapientia quam genuit, ne ea esse intelligatur ?
- Quod et haec quaestio inexplicabilis est, quoniam excellit infirmitates hominis.
Difficile est mihi hanc fateor quaestionem solvere, praecipue cum ex dictis oriatur quae similem videntur habere rationem ; quod meae intelligentiae attendens infirmitas turbatur, cupiens magis ex dictis Sanctorum referre quam afferre.
Hilarius in I libro De Trinitate*.
Investiget ergo diligenter pius lector dictorum rationem, si forte dictorum aliquam valeat reperire causam, qua nota, praemissa quaestio aliquatenus explicari valeat.
- Aliquid tamen dicit*.
Ego autem, quaestionem non absolvens, sed errorem excludens, profiteor non ita dictum esse « Patrem diligere Filium vel Filium Patrem ea dilectione quae ab utroque procedit, quae non est aliquis eorum, sed tantum Spiritus Sanctus », tamquam ea dilectione Pater sit vel Filius ; sed sic ea Pater diligit Filium et Filius Patrem, ut etiam Pater per se ea quae ipse est dilectione diligat, sic et Filius ; non autem sic ut Pater per se non diligat et Filius, sed per eam tantum.
Eam tamen quaestionem lectorum diligentiae plenius diiudicandam atque absolvendam relinquimus, ad hoc minus sufficientes.
