Distinctio XXIX — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXIX
Capitulum 1 (125)
- De principio : quod relative dicitur et multiplicem notat relationem.
Est praeterea aliud nomen, multiplicem notans relationem, scilicet principium. Dicitur enim principium semper ad aliquid. Et dicitur Pater principium, et Filius principium, et Spiritus Sanctus principium, sed differenter ; nam Pater dicitur principium ad Filium et ad Spiritum Sanctum.
2. Quomodo Pater principium totius deitatis dicitur*.
Unde Augustinus in libro IV De Trinitate ait :
quia ipse est a nullo.
sed ab eo et Filius est genitus, et Spiritus Sanctus procedit. Non igitur dicitur principium totius deitatis, quod vel sui vel divinae essentiae principium sit, sed quia principium est Filii et Spiritus Sancti, in quibus singulis tota divinitas est.
3. Quomodo Filius et ad quid dicatur principium, et Spiritus Sanctus, et etiam Trinitas*.
Filius ad Spiritum Sanctum, Spiritus vero Sanctus non dicitur principium nisi ad creaturas, ad quas etiam et Pater dicitur principium et Filius, et Trinitas ipsa simul et singula persona principium dicitur creaturarum.
id est de Patre et Filio.
Capitulum 2 (126)
1. Quod ab aeterno Pater est principium, et Filius, sed Spiritus Sanctus non, immo coepit esse principium.
Et Pater ab aeterno principium est Filii, et Pater et Filius principium Spiritus Sancti, quia Filius est a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque. Spiritus vero Sanctus non ab aeterno principium est, sed esse coepit, quia non dicitur principium nisi ad creaturas. Cum ergo creaturae esse coeperunt, et Spiritus Sanctus esse coepit principium earum. Ita etiam Pater et Filius esse coepit cum Spiritu Sancto unum principium creatuarum, quia creaturae coeperunt esse a Patre et Filio et Spiritu Sancto.
2. Quomodo hi tres sint unum creaturae principium*.
Et dicuntur hi tres non tria, sed unum principium omnium creaturarum, quia uno eodemque modo principium rerum sunt. Non enim aliter sunt res a Patre, et aliter a Filio, sed penitus eodem modo.
Ideo Apostolus, intelligens hanc Trinitatem esse unum principium rerum, ait :
3. Quomodo accipiendum sit omnia esse ex Deo*.
Omnium ergo quae naturaliter sunt, unum principium est Pater cum Filio et Spiritu Sancto, et hoc esse coepit.
4. Quod ab aeterno principium Filii, et Pater et Filius Spiritus Sancti*.
Ab aeterno autem Pater principium Filii est generatione, et Pater et Filius unum principium Spiritus Sancti.
Unde Augustinus in V libro De Trinitate ita ait :
5. Hic adiungit de Spiritu Sancto, quod et ipse principium sit*.
Ecce aperte ostendit Augustinus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse unum principium rerum creatarum, id est uno eodemque modo esse principium, et illum modum satis aperuit, quia scilicet operantur omnia, et quia simul operantur hi tres, ideo unum principium esse dicuntur.
Capitulum 3 (127)
- Hic ostendit quomodo Pater sit principium Filii, et ipse et Filius principium Spiritus Sancti.
Deinde in eodem libro continue ostendit quomodo Pater. dicatur principium ad Filium, et ad Spiritum Sanctum ipse et Filius, dicens ideo Patrem esse principium Filii quia genuit eum, et Patrem et Filium esse principium Spiritus Sancti quia Spiritus Sanctus procedit vel datur ab utroque.
Ait enim ita :
2. Ex his colligitur quod Pater eo est principium Filii quo Pater, scilicet generatione, et eodem etiam auctor Filii*.
Ecce habes quod Pater principium Filii dicitur quia genuit eum : qua ergo notione est pater, ea principium Filii dicitur, id est generatione. Secundum quam etiam dicitur auctor Filii.
Unde Hilarius in IV libro De Trinitate ait :
Nota quia dicit Filium non esse ab initio sed ab initiali*.
et ideo quaerenda, scilicet quomodo intelligendum sit quod ait, Filii originem esse ab initio, et non ipsum esse ab initio, sed ab initiabili.
- Aperit ex quo sensu illa dixerit*.
Hoc utique subdens, determinavit quomodo acceperit initium inquiens originem Filii esse ab initio, ac si diceret : Non ita intelligas originem Filii esse ab initio, quasi ipse Filius habeat initium, sed quia ipse est ab initiabili, id est a Patre, a quo sunt omnia. Nam licet Filius sit principium de principio, non est tamen concedendum quod Filius habeat principium. Cumque Filius sit principium de principio, et Pater principium non de principio, non est principium de principio principium sine principio, sicut Filius non est Pater ; neque duo tamen principia, sed unum, sicut Pater et Filius non duo creatores, sed unus creator.
Capitulum 4 (128)
- Cum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti, quaeritur an eadem notione.
Unum autem principium sunt Pater et Filius non tantum creaturarum, ut dictum est supra, sed etiam Spiritus Sancti. Ideo quaeri solet utrum eadem notione Pater sit principium Spiritus Sancti et Filius, an sit alia notio qua Pater dicatur principium Spiritus Sancti, et alia qua Filius.
Responsio*.
Ad quod dicimus : cum Pater dicatur principium Spiritus Sancti et Filius, quia Spiritus Sanctus procedit vel datur ab utroque, nec aliter procedit vel datur a Patre quam a Filio, sane intelligi potest Patrem et Filium eadem relatione vel notione dici principium Spiritus Sancti.
- Quaeritur quae sit notio qua Pater et Filius dicitur principium Spiritus Sancti*.
Si vero quaeritur quae sit illa notio, quam ibi notat « principium », nomen eius non habemus ; sed non est ipsa paternitas vel filiatio, immo notio quaedam quae Patris et Filii est, qua ab aeterno Pater et Filius unum principium est Spiritus Sancti. Donator autem, ut praedictum est, dicitur Pater vel Filius ex tempore, sicut Spiritus Sanctus datum vel donatum.
