Distinctio XIII — Livre I — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XIII
Capitulum 1 (41)
Quare Spiritus Sanctus, cum sit de substantia Patris, non dicatur genitus vel fllius, sed tantum procedere.
Post haec considerandum est,
« quantum a talibus quales nos sumus intelligi potest »,
cum Spiritus Sanctus procedat de Patre et sit de substantia Patris,
« cur non dicatur esse natus, sed potius procedere »,
et cur non dicatur filius.
Quare autem Spiritus Sanctus non dicatur vel sit natus, et ideo non sit filius,
Augustinus ostendit in XV libro De Trinitate ita dicens :
Si Spiritus Sanctus filius diceretur, amborum utique filius diceretur, quod absurdissimum est.
Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris ;
absit autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur !
id est Patris et Filii ;
amborum enim filius diceretur si eum ambo genuissent, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus.
Non igitur ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque, amborum Spiritus.
His verbis ostenditur cur Spiritus Sanctus, cum sit de Patre, non tamen dicatur genitus vel filius.
Capitulum 2 (42)
Cum Spiritus non dicatur genitus, cur Filius dicatur procedere.
Cum autem Spiritus Sanctus non dicatur genitus, sed tantum procedens,
quaeri solet cur Filius non dicitur tantum genitus, sed et procedens,
sicut ipse in Evangelio Ioannis ait :
Non ergo tantum Spiritus Sanctus procedit a Patre, sed etiam Filius.
Ad quod dicimus quod, cum uterque procedat a Patre, dissimiliter tamen.
Nam « Spiritus Sanctus, ut ait Augustinus in V libro De Trinitate,
procedit a Patre non quomodo natus,
sed quomodo datus » vel donum ;
Filius autem processi nascendo, exiit ut genitus.
Ac per hoc illud elucescit ut potest,
scilicet cur Spiritus Sanctus etiam non sit filius, cum et ipse a Patre exeat :
ideo scilicet non dicitur filius, quia neque natus est, sicut Unigenitus ;
neque factus, ut per Dei gratiam in adoptionem nasceretur sicut nos.
Capitulum 3 (43)
1.
Quod non potest distingui a nobis inter generationem Filii et processionem Spiritus Sancti.
Inter generationem vero Filii et processionem Spiritus Sancti, dum hic vivimus, distinguere non sufficimus.
2.
Quaestio Maximini*.
Unde Augustinus Maximino praemissam quaestionem refricanti,
scilicet quaerenti cur Spiritus Sanctus non diceretur filius,
cum de Patris esset substantia,
respondens sic ait :
Quaeris a me, si de substantia Patris est Filius, de substantia Patris est etiam Spiritus Sanctus,
cur unus filius, et alius non sit filius.
3.
Responsio Augustini*.
Quod Pater est auctor processionis Spiritus Sancti*.
Ecce respondeo, sive capias sive non capias :
De Patre est Filius, de Patre est Spiritus Sanctus,
sed ille genitus est, iste procedens ;
ideo ille Filius est Patris, de quo est genitus ;
iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit.
Sed ideo, cum de illo loqueretur, ait : De Patre procedit,
quoniam Pater processionis eius est auctor, qui talem Filium genuit,
et gignendo ei dedit ut etiam de ipso procederet Spiritus Sanctus.
Nam nisi procederet etiam de ipso,
non diceret discipulis : Accipite Spiritum Sanctum,
eumque insufflando daret,
ut a se quoque procedere significans aperte ostenderet flando, quod spirando dabat occulte.
Quia ergo si nasceretur, non tantum de Patre, nec tantum de Filio,
sed de ambobus utique nasceretur, sine dubio filius diceretur amborum.
Ac per hoc, quia filius amborum nullo modo esset, non oportuit nasci eum de ambobus ;
amborum est ergo Spiritus procedendo de ambobus.
4.
Hic dicit quod non valet inter illa duo distinguere.
Quid autem inter nasci et procedere intersit, de illa excellentissima natura loquens explicare quis potest ?
Non omne quod procedit nascitur, quamvis omne procedat quod nascitur ;
sicut non omne quod bipes est, homo est, quamvis bipes sit omnis qui homo est. Hoc scio.
Distinguere autem inter illam generationem et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio.
Ac per hoc, quia et illa et ista est ineffabilis,
sicut Propheta de Filio loquens ait : Generationem eius quis enarrabit ?
ita de Spiritu Sancto verissime dicitur : Processionem eius quis enarrabit ?
Satis sit ergo nobis quia non est a se ipso Filius, sed ab illo de quo natus est ;
non est a se ipso Spiritus Sanctus, sed ab illo de quo procedit,
et quia de utroque procedit, sicut iam ostendimus.
5.
De Spiritu Sancto, quomodo ipse de Deo sit nec tamen ipse filius sit,
quoniam procedendo, non nascendo legitur esse de Deo,
iam superius quantum visum est disputavimus.
Capitulum 4 (44)
1.
An Spiritus Sanctus debeat dici ingenitus.
Nunc considerandum est,
cum Spiritus Sanctus non sit genitus,
utrum debeat dici ingenitus.
2.
Ad quod dicimus Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum debere dici.
Unde Augustinus, Ad Orosium, ait :
Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum fides certa declarat :
quia si dixerimus « ingenitum », duos patres affirmare videbimur ; si autem « genitum », duos filios credere culpamur.
Sicut enim solus Filius dicitur genitus,
ita et solus Pater dicitur ingenitus,
eo quod ab alio non sit.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate :
Pater, inquit, solus non est de alio ;
ideo solus appellatur ingenitus,
non quidem in Scripturis,
sed in consuetudine disputantium et de re tanta sermonem qualem valuerint proferentium.
Filius autem de Patre natus est,
et Spiritus Sanctus de Patre principaliter, et communiter de utroque procedit.
Ideoque,
cum Spiritum Sanctum genitum non dicamus,
dicere tamen non audemus ingenitum,
ne in hoc vocabulo vel duos patres in illa Trinitate,
vel duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur.
Ecce his verbis aperte ostendit Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum debere dici.
3.
Quod Hieronymus dicit Spiritum Sanctum ingenitum :
quod videtur praedictis adversum.
Hieronymus tamen in Regulis definitionum contra haereticos Spiritum Sanctum dicit esse ingenitum,
his verbis :
Spiritus Sanctus Pater non est, sed ingenitus atque infectus.
Pater non est, quia Patris est et in Patre est. Processionem habet ex Patre, et non nativitatem.
Filius autem non est, quia genitus non est.
Ecce his verbis dicitur Spiritus Sanctus esse ingenitus ;
quod videtur adversari praemissis verbis Augustini.
4.
Determinatio : secundum diversas acceptiones dicit eos locutos.
Sed ut istam quae videtur repugnantiam de medio abigamus,
dicimus quod Hieronymus aliter acceperit nomen ingeniti,
et aliter Augustinus.
Accipit enim Augustinus « ingenitum », qui vel quod ab alio non est ;
et secundum hoc de solo Patre dicitur.
Hieronymus vero « ingenitum » dicit non-genitum,
et secundum hoc potest dici de Spiritu, cum Spiritus Sanctus non sit genitus.
5.
Ex verbis Hieronymi ostendit ex quo sensu dixerit Spiritum Sanctum ingenitum.
Quod autem Hieronymus ita acceperit,
ostenditur ex verbis suis, quibus, in eodem tractatu utitur faciens talem divisionem :
« Omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum ».
Divisio haec notanda est diligenter*.
Est ergo quod nec natum nec factum est ;
et est quod natum est et factum non est ;
et est quod nec natum nec factum est ;
et est quod factum est et natum non est ;
et est quod factum est et natum est et renatum est ;
et est quod factum est et natum est, et renatum non est.
Nunc praepositorum singulis rebus subsistentiam destinemus.
Quod ergo nec natum nec factum est, Pater est ; non enim ab aliquo est.
Quod autem natum est et factum non est, Filius est, qui a Patre genitus est, non factus.
Quod iterum nec natum nec factum est, Spiritus Sanctus est, qui a Patre procedit.
Quod etiam factum est et natum non est, caelum et terra, ceteraque quae sunt insensibilia.
Quod autem factum et natum et renatum est, homo est.
Quod vero factum est et natum est et renatum non est, animalia sunt.
Ecce his verbis ostendit Hieronymus se « ingenitum » accipere « non-genitum ».
Aliter enim non esset praemissa divisio vera,
scilicet « omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum ».
Atque in divisionis huius prosecutione, in assignatione ingeniti ubique ponit non-natum.
