Distinctio XLVIII — Livre I — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre I

Distinctio XLVIII

DISTINCTIO XLVIII

 

 

Capitulum 1 (207)

 

1.

Quod aliquando homo bona voluntate aliud vult quam Deus,

et aliquando mala idem quod Deus bona voluntate vult.

 

Sciendum quoque est

quod aliquando mala est voluntas hominis idem volentis quod Deus vult fieri,

et aliquando bona est voluntas hominis aliud volentis quam Deus.

 

2.

Quod secundum duo consideratur bona voluntas hominis*.

 

Ut enim bona sit hominis voluntas,

oportet attendere quid congruat ei velle, et quo fine.

Tantum enim interest inter voluntatem Dei et voluntatem hominis,

ut in quibusdam aliud congruat Deo velle, aliud homini.

Unde Augustinus in Enchiridion :

Aliquando, inquit, bona voluntate homo vult aliquid,

quod Deus non vult bona multo amplius multoque certius voluntate,

nam illius mala voluntas esse nunquam potest ;

tanquam si bonus filius patrem velit vivere, quem Deus bona voluntate vult mori.

Et rursus fieri potest ut hoc velit homo voluntate mala, quod Deus vult bona :

velut si malus filius velit mori patrem, velit etiam hoc Deus. 

Nempe ille vult quod non vult Deus,

iste vero id vult quod vult et Deus ;

et tamen bonae Dei voluntati pietas illius potius consonat,

quamvis aliud volentis, quam huius idem volentis impietas.

Multum enim interest quid velle homini, quid Deo congruat,

et ad quem finem suam quisque referat voluntatem ut approbetur vel improbetur.

 

Potest enim velle bonum quod non congruit ei velle ;

et potest velle bonum quod congruit, sed non refert ad finem rectum,

et ideo non est bona voluntas.

 

 

Capitulum 2 (208)

 

1. 

Quod bona Dei voluntas per malas hominum voluntates impletur,

ut in passione Christi contigit,

ubi quiddam factum est quod Deus bona et Iudaei mala voluntate voluerunt ;

voluerunt tamen et aliquid quod Deus non votuit.

 

Illud quoque non est praetermittendum,

quod aliquando Dei votuntas bona per malam hominis voluntatem impletur,

ut in crucifixione Christi factum est :

quem Deus bona voluntate mori voluit, Iudaei vero impia voluntate eum crucifixerunt.

Et volebant Iudaei mala voluntate quiddam quod Deus bona voluntate volebat,

scilicet ut Christus pateretur, moreretur ;

sed volebant et aliquid aliud, quod Deus non volebat,

scilicet occidere Christum, quod fuit mala actio et peccatum.

Actum quippe Iudaeorum non voluit Deus, passionem vero Christi voluit ;

sicut in Psalmo Christus ad Patrem ait :

Tu cognovisti sessionem meam,

 « id est voluisti et approbasti » passionem meam : tibi enim placuit.

Voluit itaque tota Trinitas ut Christus pateretur, nec tamen voluit ut Iudaei occiderent ;

quia voluit poenam Christi, sed non voluit culpam Iudaeorum ; nec tamen noluit :

si enim noluisset, nec fuisset.

 

2.

Oppositio*.

 

Sed ad hoc opponitur sic :

Si voluit Deus ut Christus pateretur, voluit utique ut pateretur a Iudaeis, vel non.

Si voluit ut non pateretur a Iudaeis, cum passus sit, factum est itaque quod voluit Deus non fieri.

Si ergo voluit eum pati a Iudaeis, ergo voluit eum occidi a Iudaeis ; voluit itaque ut Iudaei occiderent eum.

 

3.

Responsio*.

 

Ad quod respondentes,

dicimus simpliciter concedendum esse

quod Deus voluit Christum pati, mori, quia eius passio bonum fuit et causa nostrae salutis.

Cum autem dicitur : « Volebat eum pati vel occidi a Iudaeis », hic distinguendum est.

Si enim intelligitur sic : Volebat eum sustinere passionem sive crucifixionem a Iudaeis illatam, verus est sensus.

Si vero intelligitur sic : Volebat ut Iudaei occiderent eum, falsum est ;

non enim volebat Deus actionem Iudaeorum, quae mala erat, sed volebat passionem bonam,

et haec voluntas per malas Iudaeorum voluntates impleta est.

Unde Augustinus in Enchiridion :

Deus quasdam voluntates suas, utique bonas, implet per malorum hominum voluntates malas,

sicut per malivolos Iudaeos bona voluntate Patris Christus pro nobis occisus est ;

quod tantum bonum fuit,

ut apostolus Petrus, quando id fieri nolebat, satanas ab ipso qui occisus est diceretur.

 

Ecce manifeste habes magnum bonum fuisse quod Christus occisus est ;

et hoc bonum quia Petrus nolebat, ideo redargutus est.

 

 

Capitulum 3 (209)

 

Utrum placuerit viris bonis quod Christus pateretur et moreretur :

placuit quidem intuitu nostrae liberationis, sed non ipsius cruciatus.

 

Ex quo solvitur quaestio qua quaeri solet

utrum viris sanctis placere debuerit quod Christus pateretur vel occideretur.

Debuit enim eis placere intuitu nostrae redemptionis, sed non intuitu eius cruciatus.

Voluerunt ergo ac vehementer cupierunt Christum mori propter liberationem hominis et impletionem divinae voluntatis,

sed non voluerunt delectatione ipsius afflictionis.

De eodem ergo laetabantur et tristabantur,

sed ob aliud gaudebant, et propter aliud dolebant.

Volebant igitur Christum mori pro hominis redemptione,

et tamen de morte ipsius diversis de causis corda eorum varie movebantur.

 

 

Capitulum 4 (210)

 

1. 

Quomodo sentiendum sit de passionibus sanctorum, an velle, an nolle debeas.

 

Si vero quaeritur utrum eodem modo sentiendum sit de passionibus et martyriis sanctorum,

dicimus aliquam esse differentiam inter passionem capitis ac membrorum.

Christi namque passio causa est nostrae salutis, quod non est passio alicuius sancti.

Nullius enim passione redempti sumus nisi Christi.

Profuerunt quidem non modo eis qui passi sunt, verum etiam aliis fidelibus ipsorum passiones ;

verumtamen nostra redemptio non sunt :

hoc enim illius sola passio potuit, qui Deus est et homo.

Illius ergo passionem credentium piae mentes voluerunt et optaverunt fieri sicut futuram credebant.

 

2.

Quod passiones sanctorum possumus velle et nolle,

et utrumque bona votuntate*.

 

Passiones vero sanctorum possumus velle et nolle,

et utrumque bona voluntate,

si rectos nobis proponamus fines.

 

Cui enim placuit Pauli passio eo fine,

quia praemium eius per hoc auctum et paratum cernebat,

bonam videtur habuisse voluntatem ;

quae voluntati eius congruebat,

qua cupiebat

dissolvi et esse cum Christo.

 

Qui autem voluit eum declinare passionem et effugere manus iniquorum compassione pietatis,

et ille bonam habuit voluntatem.

Unde Augustinus in Enchiridion :

Bonae apparebant voluntates piorum fidelium,

qui nolebant apostolum Paulum Ierusalem pergere,

ne ibi pateretur mala quae Agabus propheta praedixerat ;

et tamen hoc illum Deus pati volebat pro annuntianda fide Christi,

exercens martyrem Christi.

Neque bonam voluntatem suam ipse implevit per christianorum voluntates bonas,

sed per Iudaeorum malas ;

et ad eum potius pertinebant qui nolebant quod volebat,

quam illi per quos volentes factum est quod volebat,

quia id ipsum mala voluntate fecerunt,

quod Deus bona voluntate voluit.

 

3.

Ita et in passione Christi factum est.

Quod enim Deus voluit, hoc idem Iudas, Iudaeus et diabolus ;

sed illi mala voluntate, Deus vero bona voluntate,

scilicet ut Christus moreretur.

Verumtamen illi actum voluerunt, quem Deus non voluit.

 

 

 

HIC FINITUR PRIMUS LIBER

DE MYSTERIO TRINITATIS

Section précédente
Section 48 sur 48