Distinctio XIV — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XIV
Capitulum 1 (45)
1.
Quod gemina est processio Spiritus Sancti.
Praeterea diligenter adnotandum est
quod gemina est processio Spiritus Sancti :
aeterna videlicet, quae ineffabilis est,
qua a Patre et Filio ab aeterno processit ;
et temporalis,
qua a Patre et Filio ad sanctificandam creaturam procedit.
Et sicut ab aeterno communiter ac simul procedit a Patre et Filio,
ita et in tempore communiter et simul ab utroque procedit ad creaturam,
non divisim a Patre in Filium et a Filio ad creaturam.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate ait :
Spiritus Sanctus non de Patre procedit in Filium
et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam,
sed simul de utroque procedit,
quamvis hoc Filio Pater dederit,
ut sicut de se, ita etiam de illo procedat.
2.
De temporali processione specialiter agitur.
De temporali autem processione Beda in homilia Dominicae I post Ascensionem ita loquitur :
Cum Spiritus gratia datur hominibus,
profecto mittitur Spiritus a Patre, mittitur et a Filio ;
procedit a Patre, procedit et a Filio,
quia et eius missio est ipsa processio.
His verbis aperte ostendit donationem gratiae Spiritus Sancti dici processionem vel missionem eiusdem.
Sed cum donatio vel datio non sit nisi temporalis,
constat quia et haec processio sive missio temporalis est.
Hanc quoque temporalem Spiritus processionem Augustinus in XV libro De Trinitate insinuat,
dicens Spiritum Sanctum processisse a Christo
quando post resurrectionem insufflavit in discipulos,
his verbis :
Cum resurrexisset Christus a mortuis et apparuisset discipulis,
insufflavit et ait : Accipite Spiritum Sanctum,
ut eum etiam de se procedere ostenderet.
Et ipse est virtus quae de illo exibat,
ut legitur in Evangelio,
et sanabat omnes.
Et ut ostenderet hanc processionem Spiritus Sancti non esse aliud quam donationem vel dationem ipsius Spiritus,
addit :
Post resurrectionem Dominus Iesus bis dedit Spiritum Sanctum :
semel in terra, propter dilectionem proximi ;
et iterum de caelo, propter dilectionem Dei ;
Capitulum 2 (46)
1.
Quod aliqui dicunt ipsum Spiritum Sanctum non dari sed dona eius.
Sunt autem aliqui qui dicunt
Spiritum Sanctum ipsum Deum non dari,
sed dona eius, quae non sunt ipse Spiritus.
Et ut aiunt,
Spiritus Sanctus dicitur dari,
cum gratia eius, quae tamen non est ipse, datur homini.
Et hoc dicunt
Bedam sensisse in superioribus verbis, quibus dicit Spiritum Sanctum procedere,
cum ipsius gratia datur hominibus,
tamquam non ipsemet detur, sed eius gratia.
2.
Quod ipse Spiritus Sanctus qui Deus est datur et mittitur*.
Sed quod ipse Spiritus Sanctus qui Deus est et tertia in Trinitate persona detur,
aperte ostendit Augustinus in XV libro De Trinitate,
ita dicens :
Eundem Spiritum Sanctum datum cum insufflasset Iesus,
de quo mox ait : Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
ambigere non debemus.
Ipse est igitur qui etiam de caelo datus est die Pentecostes.
Quomodo ergo Deus non est, qui dat Spiritum Sanctum ?
immo quantus Deus est qui dat Deum ?
Ecce his verbis aperte dicit Spiritum Sanctum ipsum, scilicet Deum, dari hominibus a Patre et Filio.
3.
Et quod ipse Spiritus Sanctus qui Deus est ac tertia in Trinitate persona nobis detur,
nostrisque infundatur atque illabatur mentibus,
aperte ostendit Ambrosius in libro De Spiritu Sancto,
dicens :
Licet multi dicantur spiritus,
quia legitur : Qui facit angelos suos spiritus,
unus tamen est Dei Spiritus.
Ipsum igitur unum Spiritum et Apostoli et Prophetae sunt consecuti ;
sicut etiam Vas electionis dicit quia unum Spiritum potavimus,
quasi eum qui non queat scindi, sed infundatur animis et sensibus illabatur,
ut saecularis sitis restringat ardorem.
Qui Spiritus Sanctus non est de substantia corporalium, nec de substantia invisibilium creaturarum.
His verbis aperte dicit Spiritum Sanctum ipsum, qui creatura non est, infundi mentibus nostris.
4.
Item,
in eodem :
Quid autem dubitem dicere quia datus est et Spiritus Sanctus, cum scriptum sit :
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis ?
Qui cum sit inaccessibilis natura, receptabilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute omnia,
sed qui solis participetur iustis, simplex substantia, opulens virtutibus, unicuique praesens,
dividens de suo singulis et ubique totus.
Incircumscriptus igitur et infinitus Spiritus Sanctus,
qui discipulorum sensus separatorum infudit, quem nihil potest fallere.
Angeli ad paucos mittebantur,
Spiritus autem Sanctus populis infundebatur.
Quis igitur dubitet quin divinum sit,
quod infunditur simul pluribus nec videtur ?
Et hic aperte dicit Ambrosius
quod Spiritus Sanctus, qui est substantia simplex, cum sit unus, datur pluribus.
5.
Alia quoque auctoritate hoc idem adstruitur,
scilicet quod Spiritus Sanctus qui est aequalis Filio hominibus detur.
Ait enim Augustinus, De verbis Apostoli, sic :
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.
A quo datur ? Ab illo qui dedit dona hominibus.
Quae dona ? Spiritum Sanctum, qui tale dat donum qualis est ipse.
Magna est misericordia eius : donum dat aequale sibi, quia donum eius Spiritus Sanctus est.
6.
Praemissis et aliis pluribus auctoritatibus aperte monstratur
quod Spiritus Sanctus aequalis Patri et Filio nobis datur.
Nec ideo tamen minor est Patre et Filio.
Unde Augustinus in IV libro De Trinitate :
Capitulum 3 (47)
1.
An viri sancti Ecclesiae praelati dent vel date possint Spiritum Sanctum.
Hic quaeritur utrum et sancti viri dent vel dare possint aliis Spiritum Sanctum.
2.
Quod non datur hic ostendit prius*.
Quem si aliis dant, cum eius donatio supra sit dicta processio,
videtur ab eis procedere Spiritus Sanctus vel mitti.
Sed Creator a creatura non procedit vel mittitur ;
restat ergo
ut ipsi non dent Spiritum Sanctum nec dare possint.
Unde Augustinus in XV libro De Trinitate :
Non aliquis discipulorum Christi dedit Spiritum Sanctum.
Orabant quippe ut veniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant.
Quem morem in suis praepositis etiam nunc servat Ecclesia.
Denique et Simon Magus, offerens Apostolis pecuniam,
non ait : Date et mihi hanc potestatem, ut dem Spiritum Sanctum,
sed : cuicumque inquit imposuem manus, accipiat Spiritum Sanctum.
Quia nec Scriptura superius dixerat :
Videns autem Simon quia Apostoli darent Spiritum Sanctum,
sed dixerat : Videns autem Simon quia per impositionem manuum Apostolorum datur Spiritus Sanctus.
Ecce his verbis ostendit Augustinus nec Apostolos nec alios praelatos Ecclesiae dedisse vel dare Spiritum Sanctum.
3.
Quod non possunt dare Spiritum Sanctum hic docet.
Et quod plus est,
non posse etiam dare, dicit in eodem libro subdens :
De Christo scriptum est quod acceperit a Patre promissionem Spiritus Sancti et effuderit ;
in quo utraque natura monstrata est, humana scilicet et divina.
Accepit quippe ut homo, effudit ut Deus.
Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro,
effundere vero super alios non utique possumus,
sed ut hoc fiat,
Deum super eos, a quo id efficitur, invocamus.
His verbis expresse dicit nos Spiritum Sanctum non posse super alios effundere, id est aliis dare.
4.
Quod videtur contrarium.
Sed huic videtur contrarium
quod Apostolus, Ad Galatas, de se loquens ait :
Ecce evidenter dicit se tribuisse Spiritum.
Determinatio*.
Sed intelligendum est Apostolum dixisse hoc,
non quia haberet potestatem et auctoritatem dandi Spiritum,
sed quia ministerium habuerit, in quo dabatur a Deo Spiritus Sanctus.
Ut enim ait Augustinus super eundem locum, exponens illud Apostoli verbum,
ab Apostolo praedicata est eis fides,
in qua praedicatione adventum et praesentiam Sancti Spiritus senserant,
sicut illo tempore, in novitate invitationis ad fidem,
etiam sensibilibus miraculis praesentia Sancti Spiritus apparebat,
ut in Actibus Apostolorum legitur.
Aperte hic ostendit
quomodo illis Spiritum Sanctum Apostolus tribuerit,
non utique ipsum mittendo in eos,
sed praedicando eis fidem Christi ;
quam illis recipientibus,
quod Spiritus Sanctus in eis esset aliquibus signis visibilibus monstrabatur.
Non ergo homines, quantumcumque sancti, dare possunt Spiritum Sanctum.
