Distinctio XXVIII — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXVIII
Capitulum 1 (118)
- Quod non tantum tres praedictae proprietates sunt in personis, sed etiam aliae, quae aliis significantur nominibus, ut ingenitus.
Praeterea considerari oportet quod non tantum tres praedictae proprietates sive notiones in personis sunt, verum etiam aliae, quae aliis notantur nominibus. Nam etiam hoc nomen « ingenitus » relative dicitur de Patre tantum, et aliam designat notionem quam « pater » vel « genitor ». Non est enim idem esse patrem et esse ingenitum, id est non ea notione pater dicitur qua ingenitus. Pater enim, ut praedictum est, dicitur secundum proprietatem generationis, ingenitus autem secundum proprietatem innascibilitatis. Differt ergo Pater a Filio auctoritate generationis, differt etiam proprietate innascibilitatis, id est quia ingenitus.
De ingenito plena assignatio, scilicet quod relative dicitur, et alia est notio qua dicitur ingenitus, alia qua Pater*.
Unde Augustinus, distinguens inter proprietatem qua dicitur « pater » et illam qua dicitur « ingenitus », in V libro De Trinitate sic ait :
Non ergo ideo dicitur « pater » quia « ingenitus ». Ideoque, cum
- Exemplis utitur ad hoc ostendendum*.
Hoc exemplis planum faciendum est. Quod dicitur ingenitus, hoc ostenditur, quod non sit filius. Sed genitus et ingenitus commode dicuntur ; filius autem latine dicitur, sed ut dicatur in-filius, non admittit loquendi consuetudo. Nihil tamen intellectui demitur si dcatur non-filius ; quemadmodum etiam si dicatur non-genitus pro eo quod dicitur ingenitus, nihil aliud dicitur. Ideo non est in rebus considerandum quid vel sinat vel non sinat dici usus sermonis nostri, sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat.
Quod tantum valet non-genitus quantum ingenitus, et tantumdem non-filius*.
Ecce evidenter ostendit quod ingenitus relative dicitur et de solo Patre accipitur, aliaque notio est qua dicitur ingenitus, alia qua pater ; atque tantum valet cum dicitur ingenitus, quantum non-genitus vel non-filius.
Capitulum 2 (119)
1. An sicut solus Pater dicitur ingenitus, dici debeat non-genitus vel non-filius.
Ideo solet quaeri utrum sicut solus Pater dicitur ingenitus, ita ipse solus debeat dici non-genitus vel non-filius, ut nec etiam Spiritus Sanctus possit dici non-filius vel non-genitus.
2. Quorundam opinio*.
Quibusdam videtur quod Pater solus debeat dici non-genitus vel non-filius ; Spiritus vero Sanctus, sicut non dicitur ingenitus, ita, inquiunt, non est dicendus non-genitus vel non-filius. Debet quidem dici et credi Spiritus Sanctus non esse genitus vel non esse filius, sed non debet dici esse non-genitus vel non-filius.
3. Aliorum opinio*.
Aliis autem videtur quod, cum Spiritus Sanctus non possit dici ingenitus, potest tamen dici non-genitus vel non-filius. Quod vero Augustinus supra ait, tantum valere cum dicitur ingenitus, quantum cum dicitur non-genitus vel non-filius, etymologiam nominis ostendendo eum hoc dixisse dicunt, non ratione praedicationis.
Capitulum 3 (120)
Quae sit proprietas secundum quam dicitur ingenitus.
Si autem vis scire quae sit proprietas secundum quam Pater dicitur ingenitus, audi Hilarium ipsam vocantem innascibilitatem, in IV libro De Trinitate ita aientem :
Capitulum 4 (121)
- Ariani nitebantur probare alterius substantiae Patrem, alterius Filium, quia ille ingenitus, ille genitus ; quibus respondens Ambrosius dixit se hoc nomen in Scripturis non legisse divinis.
Illud etiam taceri non oportet, quod Ariani ex eo probare nitebantur alterius substantiae esse Patrem, alterius Filium, quia ille ingenitus et iste genitus dicitur, cum diversum sit esse ingenitum et esse genitum.
Unde Ambrosius eorum quaestioni respondens, dicit se in divinis Scripturis hoc nomen, scilicet ingenitus, non legisse, ita inquiens in IV libro De Spiritu Sancto :
- Quare Ambrosius noluerit uti hoc nomine ingenitus, scilicet propter haereticos*.
Attende, lector, quoniam hoc nomine « ingenitus » nolebat uti Ambrosius propter haereticos. Ita et nos subticere quaedam oportet propter calumniantium insidias, quae catholicis ac piis lectoribus secure credi possunt.
3. Regula perutilis, scilicet quod quaedam sunt quibus aliquando uti, aliquando silere religiose possumus*.
Sunt etenim quaedam quae non tantae sunt religionis et auctoritatis, ut eis nos oporteat semper confitendo ac recipiendo inservire, verum silentio praeteriri queunt aliquando ; nec illius tamen sunt perversitatis, quin cum opportunum fuerit, eis uti liberum habeamus.
Capitulum 5 (122)
- An diversum sit esse Patrem et esse Filium.
Praeterea quaeri solet, cum supra dictum sit quia aliud est dicere ingenitum, aliud patrem, et quod diversum sit genitus et ingenitus, utrum similiter diversum sit esse patrem et esse filium, an idem.
2. Responsio ubi dicit esse diversum esse Patrem et esse Filium, sed non Patrem esse et Filium esse*.
Ad quod dicimus quia ex eodem sensu, quo dicitur diversum genitus et ingenitus et quo dicitur non esse idem dicere genitum et ingenitum, potest dici non esse idem, sed diversum, esse Patrem et esse Filium vel esse Spiritum Sanctum ; quia non ea notione Pater est pater, qua Filius est filius vel qua Spiritus Sanctus est spiritus sanctus. Ideoque ex hoc sensu concedimus quod aliud est esse Patrem, et aliud est esse Filium, quia alia notio est qua Pater est pater, alia qua Filius est filius. Sed si transponas, ut dicas : Aliud est Patrem esse, aliud Filium esse, variatur intelligentia ; et ideo non conceditur. Est enim sensus talis ac si dicatur : Aliud est quo Pater est, non quidem pater, sed est ; aliud quo Filius est, non quidem filius, sed est ; quod penitus falsum est. Eo enim Pater est, quo Pater Deus est, id est per essentiam vel naturam. At Filius eo Deus est, quo Pater est Deus ; eo igitur Filius est quo Pater est, et ita idem est Patrem esse et Filium esse ; sed non est idem esse patrem et esse filium.
Unde Augustinus in V libro De Trinitate ait :
Ecce diversum esse dicit esse patrem et esse filium. Quod iuxta rationem praedictam accipi oportet, quia scilicet alia notio est qua est pater, alia qua est filius ; non enim secundum essentiam Pater dicitur pater vel Filius filius, sed secundum relationem.
Capitulum 6 (123)
- Quomodo dicatur sapientia genita vel nata, an secundum relationem vel secundum substantiam.
Sciendum quoque est quod, sicut solus Filius dicitur « verbum » vel « imago », ita etiam ipse solus dicitur « sapientia nata » vel genita ; et ideo quaeritur utrum hoc relative dicatur ; et si relative dicitur, an secundum eandem relationem qua dicitur « verbum » et « imago ».
De hoc Augustinus in VII libro De Trinitate ita ait :
2. Qualiter intelligenda sint praemissa verba Augustini.
Cave, lector, qualiter intelligas quod hic dicit Augustinus. Videtur enim dicere quod, cum dicitur « nata sapientia », ibi « sapientia » essentiam significet, et « nata » relationem notet. Quod si ita est, cogimur dicere essentiam divinam esse natam, quod superioribus repugnat.
Sed ad hoc dicimus quod in altero, id est in eo quod est « nata », eadem notio intelligitur, quae notatur cum dicitur « verbum » et « imago » ; in altero vero, scilicet « sapientia », demonstratur essentia, id est demonstratur quod Filius sit essentia, quia sapientia secundum essentiam dicitur. Et ideo cum dicitur « nata sapientia », intelligitur quod ipse qui natus est, essentia est. Ibi tamen « sapientia » non pro essentia, sed pro hypostasi facit : (Attende diligenter !*) ut sicut quando dicitur Verbum vel Filius, intelligitur hypostasis cum sua proprietate, ita cum dicitur « nata sapientia » idem intelligatur, id est genita hypostasis. Ideo vigilanter ait idem esse intelligendum cum dicitur Verbum et cum dicitur « nata sapientia », id est eadem relatio eademque hypostasis, cui inest illa proprietas. Et ex hoc adiuvatur illud quod supra diximus, scilicet quod cum dicitur Pater vel Filius vel Spiritus Sanctus, nec tantum illae proprietates significantur, ut cum dicitur paternitas, filiatio, sed etiam hypostases cum suis proprietatibus.
Capitulum 7 (124)
Quod imago aliquando dicitur secundum essentiam.
Illud etiam sciri oportet, quia cum supra dictum sit imaginem relative dici de Filio, sicut verbum vel filius, interdum tamen reperitur secundum substantiam dici.
Unde Augustinus in libro De fide dicit quod
et imago, ad quam factus est homo.
Hilarius etiam in V libro De Trinitate sic ait :
Ex his ostenditur quod imago aliquando essentiae intelligentiam facit, et tunc ad se .dicitur, et non relative.
