Distinctio XLVII — Livre I — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre I

Distinctio XLVII

DISTINCTIO XLVII

 

 

Capitulum 1 (204)

 

1.

Quod voluntas Dei semper impletur de homine, quocumque se vertat.

 

Voluntas quippe Dei semper efficax est,

ut fiat omne quod velit, et nihil fiat quod nolit ;

quae de homine semper impletur, quocumque se vertat.

Nihil enim, ut ait Augustinus, in libero arbitrio constitutum, superat voluntatem Dei ;

etsi faciat contra eius voluntatem,

tamen contra eius voluntatem quae ipse est,

nihil putandum est ita fieri, tanquam velit fieri et non fiat, vel nolit fieri et fiat.

 

Illa enim voluntas, ut ait Augustinus in Enchiridion, semper impletur ;

aut de nobis, aut a nobis.

De nobis impletur, sed tamen non implemus eam, quando peccamus.

A nobis impletur quando bonum facimus :

ideo enim facimus, quia scimus placere Deo.

Ita de homine semper Deus suam implet voluntatem,

quia nihil facit homo de quo Deus non operetur quod vult.

 

Augustinus, Super Psalmum*

Non enim vult Deus ut peccet homo quilibet ;

si autem peccaverit, 

poenitenti vult parcere ut vivat ;

in peccatis vero perseverantem

punire ut iustitiae potentiam contumax non evadat.

Sicut alios ab aeterno praeparavit ad poenam,

alios praeparavit ad gloriam.

 

2.

Augustinus in Enchiridion*

Et haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius,

et tam sapienter exquisita, ut cum angelica et humana creatura peccasset,

id est non quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset,

etiam per eandem creaturae voluntatem, qua factum est quod Creator non voluit,

impleret ipse quod voluit :

bene utens et malis, tanquam summe bonus,

ad eorum damnationem quos iuste praedestinavit ad poenam,

et ad eorum salutem quos benigne praedestinavit ad gloriam. 

 

Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt ;

quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt.

Hoc quippe ipso quod contra eius voluntatem fecerunt, de ipsis facta est voluntas eius.

Propterea namque magna opera Domini sunt exquisita in omnes voluntates eius, 

ut miro et ineffabili modo non fiat praeter eius voluntatem, quod etiam fit contra eius voluntatem ;

quia non fieret, si non sineret ; nec utique nolens sinit, sed volens ;

nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens et de malo posset facere bene.

 

His verbis evidenter monstratur

quod voluntas Dei aeterna semper impletur de homine,

etiam si faciat homo contra Dei voluntatem.

 

3.

Inquirit sensum praedictorum verborum.

 

Sed attendendum est diligenter quomodo superioribus dicitur fieri aliquid contra Dei voluntatem,

quod tamen non fit praeter eam ;

et qualiter intelligendum sit illud :

« Quantum ad se, fecerunt quod Deus noluit ;

quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt ».

Videntur enim ista superioribus obviare,

ubi dictum est voluntati eius nihil resistere.

 

4.

Hic aperit dicens diversis modis supra accipi Dei voluntatem.

 

Verum, ut supra diximus, voluntas Dei diversis modis accipitur,

quae diversitas in praedictis verbis si diligenter notetur,

nihil ibi contradictionis reperietur.

Ubi enim dicit « non fieri praeter eius voluntatem etiam quod fit contra eius voluntatem »,

dissimiliter accepit voluntatem ;

et non ipsam voluntatem quae Deus est et sempiterna est,

sed eius signa praedictis verbis intelligi voluit,

id est prohibitionem sive praeceptionem et permissionem.

 

 

Capitulum 2 (205)

 

1. 

Ex quo sensu quaedam dicuntur fieri contra Dei voluntatem,

quae tamen non fiunt praeter eius voluntatem,

et ex quo sensu verum sit

nihil fieri contra eius voluntatem*.

 

Multa enim fiunt contra Dei praeceptum vel contra prohibitionem,

quae tamen non fiunt praeter eius permissionem.

Ipsius namque permissione omnia fiunt mala,

quae tamen praeter eius voluntatem sempiternam fiunt,

sicut Augustinus dicit super illum locum Psalmi :

Ut non loquatur os meum opera hominum.

Opera enim hominum dicit ea quae mala sunt,

quae praeter Dei voluntatem fiunt quae ipse est,

sed non praeter eius permissionem, quae ipse non est ;

appellatur tamen ipsa « Dei voluntas », quia Deus volens sinit mala fieri.

Fiunt et contra eius praeceptionem vel prohibitionem,

sed non contra eius voluntatem quae ipse est,

nisi dicantur contra eam fieri quia praeter eam fiunt :

contra eam quippe nihil ita fit, ut velit fieri et non fiat, vel nolit fieri et fiat.

 

2.

Quod evidentur ibi Augustinus notavit,

ubi ait :

Quantum ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt ; 

quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt ;

ac si diceret :

Fecerunt contra Dei praeceptum, quod appellatur « voluntas »,

sed non fecerunt contra Dei voluntatem omnipotentem,

quia hoc non valuerunt, illud valuerunt ;

et ita,

per hoc quod fecerunt contra Dei voluntatem, id est praeceptum,

de ipsis facta est voluntas eius,

id est impleta est voluntas eius sempiterna, qua eos damnari volebat.

Unde Gregorius super Genesim :

Multi [inde] voluntatem Dei peragunt,

unde [eam] mutare contendunt, et consilio eius resistentes obsequuntur ;

quia hoc eius dispositioni militat, quod per humanum studium resultat.

 

Hic aperte ostenditur

quia dum mali consilio ac praecepto Dei resistunt,

quod « Dei voluntas » appellatur,

ea faciunt unde voluntas eius quae ipse est impletur,

quae dispositio vel beneplacitum vocatur.

 

3.

Nam,

ut ait Augustinus in Enchiridion,

quantaelibet sint voluntates Angelorum vel hominum, bonorum vel malorum,

vel illud quod Deus vel aliud volentium quam Deus,

Omnipotentis voluntas semper invicta est ;

quae mala esse nunquam potest,

quae etiam dum mala irrogat iusta est, et profecto quae iusta est, mala non est.

Deus igitur omnipotens,

sive per misericordiam cuius vult misereatur, 

sive per iudicium quem vult obduret,

nec inique aliquid facit, nec nisi volens quidquam facit, et omnia quaecumque vult facit.

 

 

Capitulum 3 (206)

 

Summatim perstringit sententiam praedictorum,

addens quare Deus praecipit omnibus bona facere et mala vitare,

cum non velit hoc ab omnibus impleri.

 

Ex praedictis liquet

quod voluntas Dei quae ipse est, semper invicta est,

nec in aliquo cassatur, sed per omnia impletur.

 

Consilium vero eius atque praeceptio sive prohibitio non ab omnibus implentur,

quibus proposita et data sunt.

Neque ideo praecepit omnibus bona, vel prohibuit mala, vel consuluit optima,

quod vellet ab omnibus bona quae praecepit fieri, vel mala quae prohibet vitari

- si enim vellet, utique et fierent,

quia in nullo potest ab homine superari vel impediri eius voluntas -

sed ut iustitiam suam hominibus ostenderet et mali essent inexcusabiles ;

denique ut boni ex obedientia gloriam, mali ex inobedientia poenam sortirentur,

sicut utrisque ab aeterno praeparavit.

 

Ea igitur quae omnibus praecepit vel prohibuit,

a quibusdam voluit fieri vel vitari, sed non ab omnibus ;

et quaedam personaliter praecepit, et in veteri et in nova Lege,

quae ab eis quibus praecepit fieri noluit,

ut Abrahae de immolatione filii, et in Evangelio quibusdam curatis,

quibus praecepit ne cui dicerent.