Distinctio XXXIV — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXXIV
Capitulum 1 (145)
- Opinio quorundam non idem personam et essentiam vel naturam dicentium, et eandem essentiam non posse esse Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Praedictis est adiciendum quod quidam perversi sensus homines in tantam prosilierunt insaniam, ut dicerent non idem esse naturam Dei et personam sive hypostasim, dicentes eandem essentiam non posse esse Patrem et Filium sine personarum confusione. Si enim, inquiunt, ea essentia quae Pater est, Filius est, idem sibi pater est et filius. Si hanc rem dicis esse Patrem, et aliam quaere quam dicas Filium. Si vero aliam non quaesieris, sed eandem dixeris, idem genuit et genitus est. Propter haec et huiusmodi inter naturam et personam dividunt, ita ut non recipiant unam deitatis naturam et simplicem esse tres personas.
2. Auctoritatem quae pro eis videtur facere ponit*.
Idque testimonio Hilarii defendere nituntur, qui in VI libro De Trinitate, quaerens utrum Apostolus nominans
et
idem significaverit utroque verbo, inquit ita :
- Hic ostendit quem sensum trahunt ex illis verbis*.
Huius dicti occasione praefati haeretici dogmatizarunt non idem esse personam et naturam Dei, asserentes naturam Dei non esse tres personas : intelligentes in bis praemissis verbis Hilarii per « rem naturae » personam, et nomine « naturae » divinam naturam. Et ideo dicunt Hilarium interrogasse haereticum, utrum per
putaret significatam esse « naturam » an « rem naturae », ut sic ostenderet distinguendum esse inter naturam et rem naturae, id est personam.
4. Quod eis obviat ipsius Scripturae circumstantia et qualiter praedicta debeant intelligi, et quod Spiritus Sanctus est res unius naturae Patris et Filii, et est ipsa natura.
Hoc quidem dicunt, non intelligentes pia diligentia Scripturae circumstantiam, qua considerata percipi potest quomodo praemissa dixerit Hilarius. Subsequenter enim, in eadem serie, ostendit in
aliquando significari Patrem, ut cum dicitur :
aliquando significari Filium, ut cum dicit :
naturae suae potestate se daemones eicere demonstrans ;
aliquando Spiritum Sanctum, ut ibi :
quod dicit consummatum fuisse cum Apostoli, misso Spiritu, omnibus linguis locuti sunt.
5. Verba Hilarii ponit quibus praemissorum intelligentia aperitur.
Deinde quare hanc distinctionem fecerit, et quod in superioribus verbis Apostoli idem spiritus significatus sit, et quod ipse sit res unius naturae Patris et Filii, aperte ostendit, inquiens ita :
Ecce, si haec verba diligenter attendas, invenis Spiritum Sanctum rem naturae dici Patris et Filii, et eundem dici esse naturam Dei, ubi dicitur :
si per Spiritum Sanctum Christus est in nobis.
6. Discutit praedicta verba, et non ita esse distinguendum in Trinitate sicut in creaturis tradit*.
Itaque in Trinitate non ita distinguendum est inter naturam et rem naturae sicut in rebus creatis, quia ut ait Hilarius,
7. Quod propter res creatas illud dixerit : Non idem est natura etc.
Ad naturam ergo rerum creatarum respiciens inquit :
subiciens exempla de ipsis creaturis. Inde ostendens erroris esse sub mensura creaturarum metiri Creatorem, addit :
ac si diceret : Si ad instar creaturarum de Creatore sentis, cogeris fateri quia non idem est Deus et quod Dei est. Quod dicere impium est, cum Spiritus Dei Deus sit, et Dei Filius sit Deus.
8. Quod non aliud est Deus et quae sua sunt ita ut insint : alia enim sua sunt quae insunt, alla quae non insunt*.
Non ergo secundum corporales modos, ut in eadem serie subdit, accipienda sunt haec quae de Deo dicuntur. Ubi evacuans opinionem eorum qui ita putant aliud esse Deum et aliud quod Dei est, aliudque naturam Dei et rem naturae, ut est in creaturis, aperte docet non aliud esse Deum et quae sua sunt ita ut insint illi, sic dicens :
His verbis aperte significat, si tamen intelligis, haeretice, quia divina natura non aliud est ab his quae sua sunt ita ut insint, et per illa in omnibus est suis quae non insunt.
Augustinus*.
Sua enim sunt etiam quae non insunt, id est omnes creaturae ; et sua sunt quae insunt, ut tres personae, quae sunt eiusdem naturae et eadem natura, sicut supra Augustini testimonio firmavimus, dicentis
- Quod aliqua est in ratione intelligentiae distinctio cum dicitur hypostasis et cum dicitur essentia.
Nec tamen diffitemur distinctionem habendam fore secundum intelligentiae rationem, cum dicitur hypostasis, et cum dicitur essentia : quia ibi significatur quod est commune tribus, hic vero non. Est tamen hypostasis essentia, et e converso. Fateamur ergo unum atque idem esse tres personas secundum essentiam, differentes autem proprietatibus.
Unde Augustinus super locum Psalmi praetaxatum ait :
Capitulum 2 (146)
Utrum ita possit dici unus Deus trium personarum vel tres personae unius Dei, ut dicitur una essentia trium personarum et tres personae unius essentiae.
Hic considerandum est, cum Deus sit divina essentia, et ita dicatur unus Deus esse tres personae sicut una essentia dicitur tres personae, utrum ita valeat sane dici « unus Deus trium personarum » vel « tres personae unius Dei », sicut dicitur « una essentia trium personarum » et « tres personae unius essentiae ».
In his locutionibus Scripturae usus nobis aemulandus videtur, ubi frequenter reperitur ita dictum : « una est essentia trium » et « tres sunt personae unius essentiae » ; nusquam autem occurrit legisse « unum Deum trium personarum » vel « tres personas unius Dei ». Quod ideo puto sanctos doctores vitasse, ne ita forte acciperetur in divinis personis ut accipitur cum de creaturis simile quid dicitur. Dicitur enim
et
quod utique dicitur propter principium creationis vel gratiae privilegium et creaturae subiectionem vel servitutem. Cum ergo in Trinitate nihil sit creatum vel serviens vel subiectum, non admisit fides in Trinitate talem locutionis modum. Ita etiam e converso non dicitur de Dei essentia quod ipsa sit essentia Abraham, Isaac et Iacob, vel alicuius creaturae, ne Creatoris et creaturae naturam confundere videamur.
Capitulum 3 (147)
Quod licet potentia, sapientia, bonitas de Deo secundum substantiam dicantur, in Scriptura tamen solent haec nomina distincte ad personas interdum referri.
Ex praedictis constat quod sicut essentia, ita potentia, sapientia, bonitas de Deo dicuntur secundum substantiam. Quae autem secundum substantiam de Deo dicuntur, tribus personis pariter conveniunt. Una est ergo potentia, sapientia, bonitas Patris et Filii et Spiritus Sancti ; et hi tres eadem potentia, eadem sapientia, eadem bonitas. Unde aperitur in Trinitate summa esse perfectio. Si enim ibi deesset potentia, vel sapientia, vel bonitas, non esset summum bonum ; sed quia ibi est perfecta potentia, infinita sapientia, incomprehensibilis bonitas, recte dicitur et creditur summum bonum. Cumque unum et idem penitus sit in Deo potentia, sapientia, bonitas, in sacra tamen Scriptura frequenter solent haec nomina distincte ad personas referri, ut Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas tribuatur ; quod quare fiat, non est otiosum inquirere.
Capitulum 4 (148)
- Quare id fiat, scilicet Patri potentia, Filio sapientia tribuatur.
Id ergo sacri eloquii prudentia facere curavit, ne Dei immensitatem similitudine creaturae metiremur. Dixerat enim Scriptura sancta quia Deus Pater est, et quod Deus Filius est ; et audivit hoc homo qui hominem patrem viderat, Deum Patrem non viderat ; et cogitare coepit ita esse in Creatore ut viderat in creaturis, a quibus haec nomina translata sunt ad Creatorem : in quibus pater est prior filio, filius est posterior patre ; et ex antiquitate in patre defectus, ex posteritate in filio imperfectio sensus solet notari. Ideo occurrit Scriptura dicens Patrem potentem, ne videatur prior Filio, et ideo minus potens ; et Filium sapientem, ne videatur posterior Patre, et ideo minus sapiens.
2. Quare Spiritui Sancto bonitas*.
Dictus est etiam Spiritus Deus, et dictus est habere spiritum Deus ; et videbatur hoc quasi nomen inflationis et tumoris : unde humana conscientia ad Deum, pro rigore et crudelitate, accedere metuit. Ideo Scriptura temperavit sermonem suum, Spiritum bonum nominans, ne crudelis putaretur qui mitis erat. Non quod Pater solus sit potens vel magis potens, et Filius solus sapiens vel magis sapiens, et Spiritus Sanctus solus bonus vel magis bonus. Una est ergo potentia, sapientia, benignitas trium, sicut una essentia ; ideoque, sicut dicitur Filius homousios, id est consubstantialis Patri, ita et coomnipotens.
Capitulum 5 (149)
1. De hoc nomine, homousion, ubi firmatur, et quid significet.
Hic non est praetermittendum quod Augustinus in libro II Contra Maximinum dicit de hoc nomine « homousion », quo latini tractatores frequenter utuntur :
- De nominibus quae translative et per similitudinem de Deo dicuntur.
Praeterea sciendum est quod in assignatione distinctionis nominum, inter alia quae supra diligenter exsecuti sumus, quaedam diximus translative ac per similitudinem de Deo dici, ut speculum, splendor, character, figura et huiusmodi. De quibus pio lectori breviter trado quod sentio : ut scilicet, ratione similitudinis considerata, ex causis dicendi dictorum intelligentiam assumat, sed catholicam.
3. Nihil dignum excellentia ineffabilis Trinitatis se tradidisse dicit, ad alia transiturus*.
De sacramento Unitatis atque Trinitatis summae et ineffabilis multa iam diximus ; nihil tamen eius ineffabilitate dignum tradidisse profitemur, sed potius ex nobis mirificatam eius scientiam, nec potuisse nos ad illam.
