Distinctio XXIV — Livre I — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre I
DISTINCTIO XXIV
Capitulum unicum (101)
- Quid significetur his nominibus : unus, duo vel duae, tres vel tria, trinus vel trinitas, plures vel pluralitas, distinctio vel distinctae, cum his utimur de Deo loquentes.
Hic diligenter inquiri oportet, cum in Trinitate non sit diversitas vel singularitas, nec multiplicitas vel solitudo, quid significetur his nominibus : scilicet unus vel una, duo vel duae, tres vel tria, plures vel pluralitas, distinctae vel distinctio, cum dicitur : unus Deus, duae personae vel tres personae, plures personae, distinctae sunt personae ; vel cum dicitur : distinctio personarum, pluralitas personarum, trinitas personarum et huiusmodi. Videmur enim haec dicentes numerorum quantitates et rerum multitudinem vel multiplicitatem in Deo ponere. Quid ergo ista ibi. significent, ipso de quo loquimur aperiente, insinuare curemus.
2. Magis illa dicuntur ad excludendum ea quae non sunt in Deo quam ad ponendum aliqua.
Si diligenter praemissis auctoritatum verbis intendimus, ut dictorum intelligentiam capiamus, magis videtur horum verborum usus introductus ratione removendi atque excludendi a simplicitate deitatis quae ibi non sunt, quam ponendi aliqua.
3. Quid per unum significatur cum dicitur unus Deus.
Cum enim dicitur « unus Deus », multitudo deorum excluditur, nec numeri quantitas in divinitate ponitur ; tamquam diceretur : Deus est, nec multi sunt vel plures dii.
Unde Ambrosius in libro De Trinitate ait :
4. Quo sensu dicitur unus est Pater vel unus est Filius.
Similiter cum dicitur « unus est Pater » vel « unus est Filius » et huiusmodi, ratio dicti haec est : quod non sunt multi Patres vel multi Filii; ita et de similibus.
5. Ex qua intelligentia dicantur personae plures.
Item cum dicimus « plures esse personas », singularitatem atque solitudinem excludimus, non diversitatem vel multiplicitatem ibi ponimus ; quasi diceretur : sine solitudine ac singularitate personas confitemur.
Unde Hilarius in IV libro De Trinitate sic ait :
Attende, lector, his verbis, et vide quia nomine consortii pluralitatem significavit ; professio ergo consortii est professio pluralitatis, quam professus est dicens Faciamus et nostram. Pluraliter enim utrumque dicitur. Sed hac professione pluralitatis non diversitatem vel multitudinem posuit, sed solitudinem et singularitatem negavit. Sic ergo, cum dicimus plures personas vel pluralitatem personarum, singularitatis et solitudinis intelligentiam excludimus.
- Quid per ternarium significetur cum dicitur tres personae.
Ita etiam cum dicimus «tres personas », nomine ternarii non quantitatem numeri in Deo ponimus vel aliquam diversitatem, sed intelligentiam non ad alium nisi ad Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dirigendam significamus, ut sit haec dicti intelligentia : Tres personae sunt, vel tres sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, id est nec tantum Pater, nec tantum Filius, nec tantum Pater et Filius in deitate sunt, sed etiam Spiritus Sanctus, et non alius ab his. Similiter non tantum est ibi haec persona vel illa, vel haec et illa, sed haec et illa et illa, et non alia. Et hoc ita fore intelligendum, Augustinus satis ostendit, ubi dicit quod illo nomine
7. Quid per duo cum dicitur duae personae, vel Pater et Filius duo sunt. Similiter cum dicimus « duo sunt Pater et Filius », non dualitatis quantitatem ibi ponimus, sed hoc significamus : quod non est tantum Pater, nec tantum Filius, sed Pater et Filius, et hic non est ille; et ita de aliis huiusmodi.
Ita etiam cum dicimus « Pater et Filius sunt duae personae », hoc significamus : quod non tantum Pater. est persona, nec tantum Filius est persona, sed Pater est persona et Filius est persona, et haec non est illa.
- Ex quo sensu dicitur in personis distinctio vel personae distinctae.
Cum autem dicimus « distinctae sunt personae » vel « distinctio est in personis », confusionem atque permixtionem excludimus, et hanc non esse illam significamus. Cumque addimus : « distinctae sunt personae proprietatibus » sive « differentes proprietatibus », aliam esse hanc personam, et aliam illam suis proprietatibus significamus. Et cum dicimus « aliam et aliam », non diversitatem vel alienationem ibi ponimus, sed confusionem sabellianam excludimus.
9. Quomodo ibi accipiatur discretio.
Ita etiam cum dicuntur « discretae personae » vel cµm dicitur « discretio esse in personis », eandem intelligentiam facimus. Eo enim modo ibi accipitur distinctio quo discretio. Et congrue dicitur ibi esse discretio vel distinctio; non diversitas vel divisio sive separatio.
Unde Ambrosius in I libro De Trinitate :
- Quomodo trinitas ibi accipiatur.
Cum vero dicitur « trinitas », id significari videtur, quod significatur cum dicitur « tres personae » : ut sicut non potest dici : Pater est tres personae, vel Filius est tres personae, ita non debeat dici : Pater est trinitas, vel Filius est trinitas.
11. Quod videtur contrarium praedictis.
Hic non est praetermittendum quod, cum supra dictum sit Deum nec singularem nec multiplicem esse confitendum, idque Sanctorum auctoritatibus sit confirmatum, in contrarium videtur sentire Isidorus dicens :
Ecce unitatem dicit esse singularem, et trinitatem multiplicem et numerabilem.
Sed ad hoc dicimus quia singularem accepit sicut et alii accipiunt unum, multiplicem vero et numerabilem sicut alii dicunt trinum.
