Distinctio XXXVIII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII

Nunc de voto inspiciamus etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de impedimento quod venit ex ecclesiastica institutione. Hic agit de impedimento quod venit ex nostra obligatione. Et quoniam dupliciter potest aliquis obligari alicui, scilicet voto et Matrimonio, ideo primo agit de impedimento quod venit ex obligatione voti ; secundo vero de illo quod provenit ex obligatione Matrimonii, et incipit illa secunda pars, ibi : Cum vir et mulier legitime coniuncti sunt, etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat quid sit votum, breviter innuens quid sit et de quo et quorum.

In secunda determinat de obligatione in comparatione ad Matrimonium, osfendens quod quoddam impedit, sed non dirimit, ut votum simplex ; quoddam et impedit et dirimit, ut solemne. Et incipit illa secunda pars ibi : Sciendum vero est quod votorum aliud est commune etc.

 

Secundo modo : Cum vir et mulier legitime etc. Haec est secunda pars, in qua determinat Magister de impedimento ligaminis, et habet haec pars duas.

In prima ostendit quod legitime copulatus uni, non potest, illa vivente, alii copulari nec e converso ; et si copuletur de facto, non est Matrimonium.

In secunda quaerit, utrum copulati de facto possint per ignorantiam ab adulterio excusari, ibi : Hic quaeritur de illis feminis, quae putantes etc. ; ubi determinat quod excusantur, quando dubitant, sed quando certificantur, non excusantur.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam praesentis distinctionis quaeritur de voto. Et de hoc duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de voto in se.

Secundo quaeritur de voto in comparatione ad obligationem.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur de voto, quid sit secundum essentiam.

Secundo quaeritur, de quo sit.

Tertio, in quo sit.

 

 

ARTICULUS I

De voto in se.

 

QUAESTIO I.

Quid sit votum secundum essentiam.

 

Quantum ad primum sic proceditur, et ostenditur quod votum secundum substantiam sit promissio.

  1. Per definitionem Hugonis : Votum est testificatio quaedam promissionis spontaneae quae Deo et de his quae Deo pertinent proprie fieri debet.

2. Item, voto se obligat homo ad id ad quod prius non obligatur ; sed homo ad novum se non obligat nisi propter beneficium vel propter peccatum vel propter promissum ; sed in voto non obligatur homo beneficio vel peccato : ergo obligatur promissione : ergo promissio est de substantia voti.

 

Item, quod sit obligandi intentio, videtur.

  1. Quia sicut Matrimonium est ab opere nostro, sic et votum ; sed nullus contrahit Matrimonium, quantumcumque promittat exterius, nisi intendat se obligare sive consentiat interius : ergo etc.
  2. Item, votum est obligatio spontanea sive voluntaria ; sed nullus obigatione voluntaria obligatur, nisi velit obligari ; et nullus vult obligari verbo, nisi qui intendit se obligare : ergo etc.

 

Contra : Ostenditur quod promissio non sit de genere voti :

  1. Per aliam definitionem voti : Votum est melioris boni conceptio cum deliberatione firmata ; haec definitio dicit voti substantiam ; sed hoc totum potest esse sine promissione : ergo etc.
  2. Item, Gregorius, Super Ezechielem : Qui meliora agere deliberant et deliberata non faciunt, dum se elevant, cadunt. Ergo deliberatio melioris obligat ad faciendum, alioquin non esset casus ; sed non est ibi alia obligatio quam voti : ergo sola deliberatio sine promissione est votum : non ergo promissio est de essentia voti.

 

Item, quod nec sit obligandi intentio, videtur :

  1. Quia aliquis promotus ad sacros Ordines, intendens Ordines. suseipere et nullo modo obligari ad castitatem, nihilominus obligatur ac si intenderet : ergo videtur quod de substantia voti non sit obligandi intentio.
  2. Item, si aliquis iurat alicui, non intendens se obligare ad id quod verba significant, iudicatur nihilominus ita obligatus ac si intenderet. Ergo pari ratione videtur in voto quod fit sine intentione.

Item, cum ista duo similiter faciant ad esse iuramenti, scilicet promissio et obligandi intentio, quaeritur, quae sit differentia.

 

Respondeo : Dicendum quod ista duo sunt de essentia voti, scilicet promissio et obligandi intentio. Cum votum sit obligatio nova et voluntaria,. quia de novo est superaddita, promissio est necessaria ; quia vero voluntaria, oportet quod velit obligari, et ita quod se obligare intendat. Sed contingit promittere alicui duplici verbo, scilicet interiori et exteriori. Promissio quantum ad verbum interius cogitationis et deliberationis est de necessitate voti simplicis, quod obligat quantum ad Deum, qui intuetur cor. Sed promissio quantum ad verbum vel signum exterius est de necessitate voti solemnis, quod obligat quantum ad faciem Ecclesiae, quae iudicat secundum ea quae patent. Secundum hoc duplex datur definitio de voto ; illa magistralis et communis est de voto simplici : Conceptio melioris propositi etc.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud quod. obicitur per definitionem voti et auctoritatem Gregorii, in sola deliberatione votum consistere, dicendum quod non intelligunt de qualibet deliberatione, sed de illa quae firmat propositum ; et haec est quae consensui addit promissionem, aliter non firmat ; unde licitum est dissentire.

  1. Ad illud quod obicitur, quod obligandi intentio non est necessaria, sicut patet in Ordine, dicendum quod intentio respectu alicuius potest esse dupliciter : aut principaliter, quia de illo cogitat et illud placet, aut quia intendit aliquid antecedens ad illud vel simpliciter illi annexum ; sicut si aliquis intendit vovere regulam monachorum, per consequens et ad continentiam obligari intendit et ad obedientiam, alioquin stulte appetit et vult. Similiter, quia Ordini sacro annexum est votum, si intendit Ordinem sacrum suscipere, per consequens et ad continentiam obligari principaliter vel ex consequenti ; quod si nullo modo intendat, non est votum ; sic nec Matrimonium.
  2. Ad. illud quod obicitur, quod qui iurat in dolo tenetur, dicendum quod duplex est forum, scilicet iudiciale et poenitentiale. In foro iudiciali iudicatur secundum exteriora, in foro poenitentiali secundum conscientiam. In foro iudiciali, quia fraus nulli debet patrocinari, accipiuntur verba secundum intellectum communem et sanum ; et quia fraus non debet ei patrocinari, iudicatur teneri sicut si secundum intentionem rectam verba dixisset. In foro poenitentiali, ubi est iudicium secundum veritatem, iudicatur istum peccasse in dolo, sed nequaquam ex illa promissione esse obligatum ; unde sicut Matrimonium contractum per verba exteriora sine consensu omni est Matrimonium solum secundum interpretationem fori iudicialis, non secundum veritatem, sic de voto dicendum.

Ad illud quod ultimo quaeritur de differentia voti ad iuramentum obligatorium, dicendum quod triplex est differentia, scilicet in obiecto, medio et fine. In obiecto, quia votum fit Deo, sed iuramentum homini ; in medio, quia iuratur per Deum, sed vovetur per promissionem ; in fine, quia iuramentum est ad astruendam veritatem, votum autem ad augendam honestatem et bonitatem.

 

 

QUAESTIO II.

De quo sive circa quam materiam sit votum.

 

Secundo quaeritur, de quo sit votum sive de materia circa quam est votum.

Et videtur quod sit circa omnia :

  1. Et primo videtur quod de omni bono, quia omne bonum potest homo promittere et spondere Deo et in tali sponsione obligatur ; sed non est alia quam votum : ergo etc. Unde et in Baptismo promittit quod est necessitatis, scilicet abrenuntiare satanae.
  2. Item, quod sit de minori bono, videtur, quia licitum est illud velle : ergo licite potest se homo ad illud obligare, ergo licite vovere ; et istud videtur per simile in Matrimonio, in quo quis obligat se ad statum imperfectionis.
  3. Item quod sit de indifferenti, videtur, quia cibus et potus, quantum est de se, dicunt actus indifferentes, quia haturales sunt ; sed circa cibum et potum contingit esse votum, utpote votum abstinentiae : ergo et circa indifferentia.
  4. Item, videtur ,quod de malis possit esse votum, quia occidere innocentem est malum ; sed Iephte propter votum occidit filiam suam virginem et laudatur de voto. Unde Hieronymus dicit quod ideo ponitur in catalogo Sanctorum, quia Deo placuit animus voventis ; ergo etc.
  5. Item, conscientia non magis obligat quam votum ; sed conscientia erronea ligat, quia quod non est ex fide, est peccatum, id est contra conscientiam : ergo et votum erroneum ; sed tunc errat homo in voto, quando vovet malum pro bono : ergo etc.

 

Contra :

  1. Quod non. sit de bono praecepti, videtur, quia super illud : Vovete et reddite, Glossa : Vovere est voluntatis, sed reddere necessitatis. Ergo est de his solum ad quae homo non aliunde, sed voluntarie obligatur ; sed talia sunt supererogationis : ergo etc.
  2. Item, quod non sit de minori bono ; videtur per definitionem voti : Votum est conceptio melioris propositi cum deliberatione firmata. Ergo non videtur, quod sit de statu imperfectionis et minori bono. Et ideo videtur quod votum debet esse ad promotionem salutis nostrae, non in dispendium ; sed obligare ad statum minus bonum est in dispendium salutis, quia, secundum Bernardum, nemo bonus, qui non vult esse melior : ergo etc.
  3. Item, quod non si de indifferenti, ostenditur per definitionem. Dicitur enim quod votum de his quae Deo pertinent fieri debet ; sed talia non sunt indifferentia : ergo etc.
  4. Item, quod non de malis, videtur, quia dicit Isidorus : In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum. Sed votum verum est immutabile voventi : ergo votum turpe vel de turpi non est votum verum.
  5. Item, votum verum obligat ad id de quo est ; sed nullus obligari potest ad malum : ergo etc. Probatio minoris : nullus faciens id ad quod tenetur facit malum ; sed, si homo obligatur ad malum et facit malum, facit id ad quod tenetur : ergo faciens malum non facit malum.

 

Respondeo : Dicendum quod votum generaliter loquendo est de is quae ad Deum pertinent et faciunt ad salutem ; simpliciter vero et proprie est de his quae promovent ad salutem ultra statum communem. Unde quaecumque sunt talia, cadunt sub voto ; quae autem his opposita sunt, ut quae ad dispendium salutis vergunt, sub voto cadere non possunt, quoniam votum debet habere comites quos habet iuramentum, scilicet veritatem, iudicium et iustitiam.

 

Primo namque necesse est ut in eo sit iustitia, scilicet ut illud quod vovetur spectet ad salutem et sit bonum, et honestum.

Secundo est iudicium, ut vovens deliberate voveat, non praecipitanter.

Tertio, quod sit in eo veritas, ut quod discrete et iuste vovit, hoc persolvat. Si ergo illud quod videtur ad detrimentum iustitiae faciat, non est ibi lex voti nec obligatio, sed ipsi voto fit iniuria ; nec est obligatio ad servandum, sed potius ad poenitendum, sicut de conscientia erronea iudicatur. Secundum hanc regulam communem iudicandum est de his quae quaeruntur in speciali.

 

[Ad obiecta] :

  1. Quod enim quaeritur, utrum votum sit de omni bono, scilicet praecepti et consilii, dicendum quod votum, proprie accipiendo, est de bono supererogationis ; large tamen, si dicatur quaecumque testificatio, potest esse de bono praecepti.

Et per hoc patent obiecta ad utramque partem. Illud enim votum, quamvis non sit obligatio de novo, est tamen testificatio obligationis, qua homo non solum fatetur se obligatum, sed etiam complacet sibi in illa obligatione, et obligatio necessaria fit voluntaria ; et sic multi faciunt de necessitate virtutem.

  1. Ad illud vero quod, quaeritur, utrum sit de minori bono, dicendum quod minus bonum est dupliciter considerare : uno modo, prout dicit statum quemdam licitum ; alio modo, prout dicit privationem maioris boni. Primo modo licitum est vovere illud respectu mali, quia respectu illius est quodam modo maius bonum. Secundo modo, prout privatorium maioris boni, licitum non est nec obligatur quis ad servandum, sed ad poenitendum ; ut si quis voveat quod Deo serviet caste in statu saeculari et nunquam ingredietur religionem : primum bonum est et licitum, sed, in quantum privat statum altiorem, illicitum est, quia gratiam Dei duro corde repellit ; et hoc est in praeiudicium salutis et in derogationm abundantis iustitiae.

Et si tu obicias : licitum est sic esse ergo et vovere, dicendum quod sicut laudari non est malum, tamen appetere laudem est malum, sic in tali statu esse non est malum, sed obligare se ut non possit ad melius pervenire obligatione quae fiat Deo, Deo iniuriam facit. Nec est simile de Matrimonio, quia est obligatio facta alii personae, quae contenta est illa et non quaerit perfectiorem ; Deus autem vult semper quod melius est.

  1. Ad illud quod quaeritur de indifferenti, ciicendum quod indifferens est dupliciter : unum, quod informabile est motu et circumstantia virtutis, sicut comedere et abstinere, et hoc potest voveri ; aliud, quod nihil facit quantum est de se, ut levare festucam vel ire ad prata, et de tali, proprie non est votum ; et si quis tale quid voveat, iudicio caret, quia nihil vovendum est nisi quod creditur rationabiliter esse acceptum Deo. Unde, si tale votum voveat quis, non est tenendum, sed comutandum. Et per hoc patet utrumque obiectum.
  2. Ad illud autem quod obicitur de malo, dicendum quod aliquid simpliciter est malum, et hoc nullo modo potest quis vovere, et si vovet, peccat, sed non obligatur. Aliud est quod, uno casu contingente, potest esse bonum ; alio casu contingente, potest esse malum ; et hoc potest voveri sub conditione eventus boni ; quodsi vovetur in omnem eventum sine conditione, indiscretum est votum et non tenetur ad illud.

Quod ergo obicitur de voto Iephte, dicendum quod, quia vovit in omnem eventum, votum fuit indiscretum ; sed tamen, quia devotio et fides movit, sed indiscrete emisit, inde duo fuerunt in voti emissione : unum laudabile, alterum vituperabile ; similiter in voti impletione duo fuerunt, scilicet figura et factum, et factum fuit vituperabile, sed figura laudapilis. Quantum ergo ad diversa in voto Iephte, dicendum quod laudatur ab Apostolo et Hieronymo, scilicet quantum ad fidem et devotionem ; sed quantum ad indiscretionem et crudelitatem vituperatur ab Augustino ; dicit enim quod fuit in vovendo stultus et in reddendo fuit impius.

  1. Ad illud quod obicitur, quod conscientia erronea obligat, dicendum quod conscientia dicitur erronea dupliciter : aut quia credit se teneri ad id ad quod non tenetur, tamen non tenetur ad eius oppositum ; et talis error non est periculosus et talis ligat. Est et alia erronea, quae credit bonum quod non est bonum, immo malum ; et talis ligat, non ad peccatum nec ad factum, sed ad se deponendum. Sic votum erroneum, quod vergit in malum, est dimittendum, quia non obligat ad faciendum.

 

 

QUAESTIO III.

In quo subiecto possit esse votum.

 

Tertio quaeritur de materia in qua sive de subiecto in quo est votum.

Et videtur quod sit in omni habente usum rationis :

  1. Quia omnis talis habet usum liberi. arbitrii ; sed votum est a libertate arbitrii : ergo etc.
  2. Itein, omnis discretionem habens rationis potest se voluntarie obligare diabolo per peccatum, nullo impediente : ergo multo fortius potest se obligare Deo per votum.
  3. Item, omnibus palet via salutis et aequalis est conditio omnium quantum ad hoc ; sed votum est de his quae promovent salutem : ergo omnes sunt aequales in vovendo.
  4. Item, hoc ostenditur per definitionem voti, quia est conceptio boni animi deliberatione firmata ; sed omnes ratione utentes possunt bonum concipere : ergo etc.

 

Contra :

  1. Numerorum 30, 11 dicitur quod, si fuerit mulier in domo viri et voverit aliquid, et vir statim, ut audivit, contradixit, non erit promissionis rea. Ergo mulier coniugata non potest auctoritate sua vovere ; similiter videtur de viro, quia non habet sui corporis potestatem.
  2. Item, puer et puella, quamdiu sunt impuberes, sunt omnino sub dispositione parentum et tutorum, sicut servus sub dispositione domini. Ergo, si omnino subsunt, nihil per se vovere possunt.
  3. Item, religiosus abrenuntiavit propriae voluntati ; sed votum est obligatio procedens ex propria voluntate : ergo non potest vovere.
  4. Item, servus subest imperio domini sui ; unde si intret religionem, potest ipsum extrahere : ergo non est suus ; sed votum est a libertate : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod votum procedit a libera voluntate. Omnis ergo qui libere potest facere quod vult, nullo impedimento in se existente, nullo homine de facto praepediente, nullo iure prohibente, potest simpliciter vovere ; qui autem in omnibus subest, nihil potest per se vovere ; qui autem in aliquibus subest, secundum id in quo subest non potest vovere.

Quoniam igitur uxor subest viro et puer patri in regimine vitae, nihil possunt circa hoc vovere, quod sit stabile, sine eorum auctoritate. Vir autem subest uxori in debito carnis ; ideo contra hoc non potest vovere. Religiosus subest in omnibus quae sunt infra religionem ; et ideo nihil potest vovere sine sui praelati voluntate. Sed servus subest quantum ad servitium corporale ; ideo quod contra hoc sit, vovere non potest nisi domini auctoritate ; si quid autem est quod libere possit facere, illud potest vovere.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod omnes sunt liberae voluntatis, dicendum quod verum est ad vovendum, sed non omnes sunt liberae voluntatis ad faciendum omne quod volunt ; et haec voluntas requiritur in voto.
  2. Ad illud quod obicitur de obligatione diaboli, dicendum quod illa fit sola voluntatis libertate ; sed non sic est de obligatione ad Deum quantum ad votum, quoniam votum respicit aliquod opus respectu cuius frequenter liberum arbitrium non habet posse, vel de facto vel etiam de iure.
  3. Ad illud quod obicitur, quod omnibus patet via salutis, dicendum quod verum est quantum ad ea quae sunt praecepti, non quantum ad ea quae sunt supererogationis, quae respiciunt status diversos, quibus aliqui sunt apti, aliqui vero minime.
  4. Ad illud quod obicitur, quod omnes possunt concipere et deliberatione firmare, dicendum quod, sicut superius dictum est firmatio illa est per promissionem ; non autem omnis promissio firmat nisi promissio obligatoria ; nulla autem promissio est obligatoria nisi quae fit ab eo qui potest se obligare ; et talis est proprii iuris respectu illius quod vovere debet ; et quia non omnes sunt tales, ideo non omnium est vovere, sed illorum tantummodo qui hoc habent.

 

 

ARTICULUS II.

De voti obligatione.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de voti obligatione.

Et circa hoc tria quaeruntur.

Primo quaeritur de obligatione voti per comparationem ad Matrimonii contractionem.

Secundo, per comparationem ad commutationem.

Tertio, per comparationem ad dispensationem.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum votum continentiae impediat vel dirimat Matrimonium.

 

Quantum ergo ad primum sic proceditur ; et, supposito quod votum continentiae universaliter impediat Matrimonium et quod votum solemne impediat contrahendum et dirimat iam contractum, quaeritur de voto simplici, utrum sit impedimentum rescindens sive impediens Matrimonium.

Et quod non dirimat :

  1. Dicit Caelestinus Papa, Extra, De voventibus et ordinatis, quod non possunt contrahere Matrimonium, Rursus quidam etc., quod votum simplex impedit contrahendum, sed non dirimit iam contractum.
  2. Item, non magis obligat votum simplex quam iuramentum ; sed iuramentum non impedit Matrimonium ita ut dirimat iam contractum : ergo etc.
  3. Item, si votum simplex Matrimonium dirimeret, cum votum illud sit occultum et quilibet possit si. mulare se vovise ; quandocumque malitiose alter coniugum vellet, posset Matrimonium separari, etiam legitimum.
  4. Item, videtur quod nullo modo impediat, sic : sicut se habet Matrimonium consummatum ad votum solemnizatum, ita Matrimonium non consummatum ad votum non solemnizatum ; sed Matrimonium non consummatum non impedit votum, ergo nec dirimit : ergo votum non solemnizatum non ,impedit nec dirimit Matrimonium.

 

Sed contra :

  1. Ratio quare votum rescindit et dirimit Matrimonium, ut dicit Magister in littera, est, quia voventibus non solum nubere, sed etiam velle nubere est damnabile ; et quia nuptiae sunt eis damnabiles, ideo irritantur ; sed hoc non solum in voto solemni est, sed etiam in simplici : ergo etc.
  2. Item, Caelestinus dicit et auctoritas in decretali praemissa, quod apud Deum non minus obligat votum simplex quam votum solemne. Si ergo non minus obligat, cum obligatio voti solemnis irritet Matrimonium, videtur quod et obligatio voti simplicis.
  3. Item, qui voto simplici vovet continentiam, tenetur nunquam coire : ergo quotiescumque coit, peccat mortaliter ; sed nullus potest obligari ad mortale peccatum : ergo, cum Matrimonium. obliget ad coitum, iste non potest obligari Matrimonio.

Item, quaero, quare magis votum solemne Matrimonium dirimat quam simplex. Si dicas, quia privatum, et ideo non scandalizat nec potest probari, contra hoc est, quia Matrimonium contractum in clanculo sic irritat Matrimonium sequens de facto sicut contractum in manifesta. Et praeterea, votum emissum in publico coram omnibus, etiam in foro iudicatur simplex nec dirimit Matrimonium iam contractum.

 

Respondeo : Dicendum quod votum continentiae est tale votum quod generaliter impedit Matrimonium contrahendum, sed non dirimit iam contractum nisi solemnizatum.

Et rationem huius assignant aliqui Ecclesiae institutionem. Quod enim vovens sit persona illegitima, hoc non est ex voto, quia in ipso Matrimonio perfectio continentiae servari potest ab eo qui debitum non exigit, sed solvit. Unde Augustinus dicit quod computatur pro sanctificatione perfecta, si non exigis, sed reddis quod debes. Sed quod impediat, hoc est ex constitutione Ecclesiae, cuius est personas legitimas vel illegitimas Matrimonio determinare. Ratio autem quare Ecclesia de voto solemni instituit, ut dicunt, est quod in voto solemni non potest decipi et potest in fractione eius scandalizari, quia publicum est ; sed in voto simplici neutrum habet locum, quia privatum est.

Sed haec solutio videtur supponere duplex falsum : unum, quod sit ab institutione talis illegitimitas, quia Ecclesia, ut communiter dicitur, non potest ibi dispensare ; potest autem dispensare generaliter in suis constitutionibus. Aliud falsum est, quia votum solemne non dicitur, quia notorium vel publicum, quia votum, quantumcumque publicetur, nisi aliud adsit, simplex iudicatur nec impedit Matrimonium iam contractum : unde aliud est votum publicum, aliud solemne.

 

Ideo alia ratio assignatur veracior a voti solemnizatione. Votum enim tripliciter solemnizatur, scilicet Ordinis susceptione, professionis emissione et habitus professorum assumptione cum aliis quae hominem professum ostendunt. Et hoc est commune in voti solemnizatione, quod fiat coram persona quae locum Dei tenet et quae votum potest approbare ; qua recipiente votum continentiae, transfertur potestas corporis voventis in alium, quia alius adest qui recipit. Sed in voto simplici, ubi homo mera se obligat voluntate et in nullius manibus hoc facit, obligatur quidem, sed tamen dominium sui corporis in alterum non transfertur. Et quia quod translatum est in potestatem unius, non potest transferri in potestatem alterius : ideo, emisso voto solemni, non potest Matrimonium contrahi, in quo est translatio dominii proprii corporis. Sed quod translatum non est, adhuc transferri potest ; ideo, voto simplici emisso, potest vir potestatem sui corporis in Matrimonio dare : ideo, si contrahat, contractum est.

Amplius, in voto solemni Deo et homini obligatur, sic et in Matrimonio ; et quoniam utrobique est par obligatio, et par obligatio non solvit vinculum paris obligationis, sed bene praepotens solvit vinculum minoris obligationis : ideo obligatio voti solemnis non potest infringi per superveniens vinculum Matrimonii.

Hoc autem non ideo dico quod faciat scandalum, quia et illud potest esse in voto simplici ; sed hoc facit obligauo duplex cum translatione potestatis in alterum. Est igitur haec summa rationis, quia votum solemne obligat aequaliter districte ; ex opposito non sic simplex ; ideo impedit.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod ratio irritationis Matrimonii est, quia post votum damnabile est nubere, dicendum quod hoc non est ratio tota, sed concausa.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non minus obligat etc., dicendum quod verum est quantum ad culpam sive transgressionem ; tamen minus obligat quantum ad alterius vinculi solutionem, ut fiat vis in hoc quod dicit quantum ad Deum. Hoc enini dupliciter dicitur : vel quantum ad Deum ut obiectum, quia votum astringit astrictione necessitatis ; vel quantum ad Deum, id est quantum ad divinum iudicium. Deus autem hunc qui obligatus est voto solemni, reputat magis obligatum, pro eo quod non solum reputat eum obligatum sibi, sed etiam homini ; non solum reputat promissionem factam acceptam, immo per ministrum potestatem corporis esse translatam : et ideo Deus iudicat quod votum solemne impediat et non simplex. Et hoc non tantum est manifestum in foro Ecclesiae, sed etiam in foro conscientiae.
  3. Ad illud quod obicitur, quod tenetur nunquam coire, dicendum quod verum est, nisi fortiori vinculo solvatur ; et quia Matrimonium fortius est, ideo dicunt quod, cum consummatur Matrimonium, tunc omnino absolvitur a voto, sed debet de eo poenitentiam agere, quia votum violavit ; unde dicunt quod potest debitum petere et solvere.

Sed hoc non credo, scilicet quod absolvatur a voto quantum ad Matrimonium, nisi in quantum ius Matrimonii compellit eum agere contra votum ; sed non compellit ius Matrimonii debitum petere, quia hoc est libertatis, sed solum solvere.

Ideo dico quod potest sine peccato solvere, quia facit id ad quod tenetur, nunquam tamen potest sine peccato petere ; et si uxor moriatur, tenetur omnino continere.

Quod tamen obicit, quod Matrimonium non consummatum non impedit votum, ratio huius est, quia nullum fit ei praeiudicium : potest enim uxor sive sponsa alteri nubere ; sed per Matrimonium omni voto praeiudicium generator.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum votum possit permutari.

 

Secundo quaeritur de obligatione voti in comparatione ad commutationem, utrum possit corrimutari.

Et quod non, videtur :

  1. Levitici ultimo, 9 : Animal, quod immolari potest Domino, mutari non potest, nec in peius nec in melius. Ergo etc.
  2. Item, Ecclesiastis 5, 3 : Quodcumque voveris, redde. Ergo ad illud quod vovet homo tenetur : ergo non potest commutare.
  3. Item, sicut veritas locutionis consistit in concordia vocis et intellectus, sic veritas voti in concordia promissionis et solutionis ; sed quandocumque vox discordat ab intellectu, est ibi falsitas ; ergo et in voto, quando promissio a solutione. Sed unusquisque tenetur esse verax in promisso : ergo etc.
  4. Item, quod non possit sine auctoritate superioris, videtur Bernardus, De dispensatione etc. : De bene ordinatis monasteriis nullus meo consilio egredietur desiderio arctioris vitae sine licentia superioris. Si ergo de hoc magis tenetur patet etc.
  5. Item, quod superior non possit mutare, videtur, quia aeque obligat votum solemne ut Matrimonium ; sed Matrimonium nulla auctoritate superioris potest mutari : ergo nec votum.

 

Contra :

  1. Votum institutum est ad caritatem fovendam ; sed dicit Bernardus : Quod ex caritate institutum est, contra caritatem sustineri non debet : ergo ubi est necessitas vel utilitas, cum caritas exigat, potest commutari : sed hoc est per votum : ergo etc.
  2. Item, semper licet proficere secundum statum : ergo et votum de bono in melius commutare, ergo etc.
  3. Item, si quis emittit duo vota incompossibilia, quorum alterum est perfectius, impleto perfectiori, absolvitur ab alio, etiam quod pritis vovit : ergo etc.
  4. Item, sicut testamentum est propriae voluntatis, ita et votum ; sed licet, quamdiu homo vivit, mutare testamentum : ergo et votum sine omni licentia.

 

Respondeo : Dicendum quod licet votum mutari ex causa, illud scilicet quod recipit recompensationem ; sed non ex levitate nec ex propria voluntate quam obligavit, sed ex necessitate sive utilitate, cum praelati auctoritate, excepto voto religionis vel etiam status perfectioris, in quod potest aliud votum commutari sine praelati licentia, quia propter sui dignitatem licentiam dant iura. Sanum tamen est consilium quod fiat superioris auctoritate, ubi non creditur quod contradicat ne videatur ex levitate procedere et auctoritatem superioris conteninere.

Ratio autem quare licet votum mutare et commutare, est propter necessitatem supervenientem vel propter periculum quod imminet frequenter in observatione vel propter maiorem utilitatem et voventis et aliorum. In his enim ratio recta et divina illustratio manifeste clamat, quod per mediatorem et procuratorem debeat et possit provideri, ut Deus non damnificetur nec iste periclitetur, in quo et iste debuit salvari et Deus honorari et propter quod votum ordinatum est fieri. Et ideo ex hoc potest mutari. Quod tamen obicit de testamento, non est simile, quia testamentum non obligat ut votum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de Levitico, secundum Glossam solvendum est : propria auctoritate.

2-4. Ad illud quod obicitur de Ecclesiaste, dicendum quod illud intelligitur in se vel in aequivalenti. Et per hoc patet de veritate, quia concordat impletio promissioni, dum datur aequivalens illi. Quod vero dicit Bernardus de ascendentibus ad altiorem statum, credo quod dicitur consulendo.

  1. Ad illud quod obicitur ultimo de Matrimonio, solvendum quod non est simile, quia vinculum Matrimonii ligat, non tantum ratione promissionis, sed etiam significationis rei insolubilis, in quam nulla potest auctoritas.

Praeterea, non est unum Matrimonium melius alio sicut votum ; et ideo non competit Matrimonium permutari nec commutari sicut competit de voto.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum Summus Pontifex possit dispensare in voto.

 

Tertio quaeritur de obligatione voti in comparatione ad dispensationem, et quaeritur, utrum Summus Pontifex possit dipensare in voto.

Et quod non, videtur :

  1. Quia Glossa super illud Psalmi [75, 12] : Vovete et reddite etc. : Reddere est necessitatis ; sed circa ea quae sunt de necessitate salutis non potest dispensari : ergo etc.
  2. Item, obligatio voti est secundum ius naturale ; quod patet, quia omni tempore cucurrit ; sed Pontifex non potest in ea quae sunt iuris naturalis : ergo etc.
  3. Item, Bernardus dicit : quaedam sunt praecepta moralia primae tabulae ordinantia ad Deum ; quaedam secundae ordinantia ad proximum ; quaedam superaddita, ut canonicae sanctiones et Patrum instituta. In primis non potest dispensare nec homo nec Deus ; in secundis non homo, sed Deus ; in tertiis et homo et Deus. Ratio autem huius est, quia praecepta primae tabulae immediate ordinant ad Deum. Si ergo votum immediate ad Deum ordinat, videtur etc.
  4. Item, qui non facit quod promittit, mentitur ; sed Papa non potest dispensare in mendacio ; ergo nec in voto.
  5. Item, quod non in voto continentiae specialiter, videtur : Ecclesiastici 26, 20 : Non est digna ponderatio continentis animae. Si ergo continentia nullo modo potest recompensari, patet etc.
  6. Item, quod nec in voto paupertatis, videtur quia perfectius est pro Deo mendicare quam continere. Ergo perfectius est votum paupertatis : ergo, si dispensare non potest in voto continentiae, nec paupertatis.
  7. Item, quod nec in voto obedientiae, videtur, quia hoc est perfectissimum, quia in castitate vincit homo corpus suum, in paupertate mundum, in obedientia mactat homo se ipsum. Ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Quod possit in omni dispensare, videtur, quia votum unum non minus obligat quam aliud ; sed potest dispensare in aliquo, utpote in voto peregrinationis et abstinentiae : ergo et in omni.
  2. Item, quod specialiter in voto continentiae, videtur, quia dispensatio locum habet, ut dicit Bernardus, ubi cadit necessitas vel communis utilitas ; sed possibile est quod aliquis ex defectu mulieris incurrat periculum mortis ; sicut dicitur de rege Ludovico ; sed possibile est quod omnes moriantur qui possunt generare ; solo eo remanente qui vovit et remanente Papa et muliere : ergo, si necessitas est conservationis speciei, in casu isto posset contrahere.
  3. Item, possibile est ex Matrimonio pacem Ecclesiae dari, quae est communis utilitas ; sed communis utilitas praeferenda est bono privato : ergo etc.
  4. Item, quod in voto paupertatis, videtur, quia dispensare potest in voto abstinentiae ; sed maius est carnem suam macerare quam divitias dimittere : ergo etc.
  5. Item, quod in voto obedientiae, videtur, quia Summus Pontifex assumit de religionibus ad dignitates et praelationes ; sed sic assumpti non tenentur obedire praelatis sui ordinis quibus voverunt obedientiam : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod dispensatio dicitur dupliciter : uno modo iuris relaxatio, alio modo iuris declaratio.

Dicunt ergo aliqui quod Papa potest in voto dispensare secundum quod dispensatio est iuris relaxatio, eo quod eius auctoritas est circa obligationem voti. Et rationem huius assignant, quia Papa est immediatus omnium praelatus et ad ipsum spectat omnium ordinatio, maxime quantum ad ea.quae sunt supererogationis. Et quia omnium voluntates eius subsunt auctoritati et dispositioni, nullum votum aliter debet emitti nisi cum hac conditione, nisi dominus Papa de vovente aliter duxerit disponendum ; et ideo nullus obligatur ad votum faciendum, cum Papa aliter disponat ; quodsi illam conditionem non apponat, tamen non potest eam excludere. Et ideo dicunt quod in omni voto potest dispensare et ab omni tali obligatione absolver. Et ad omnes rationes respondent quod non est ibi obligatio absoluta, sed conditionata ; et ideo dispensare potest, cum possit illam conditionem infringere, si sibi aliud de vovente placet disponere.

Sed cum illa quae Deus consulit facienda, et absque dubio bona sunt, sine haesitatione totis visceribus amplectenda sint ; videtur etiam, cum Deus voluerit unumquemque liberum esse, quod unusquisque sine conditione aliqua talia possit et debeat vovere.

 

Et ideo alii dicunt quod Papa in nullo voto potest dispensare secundum quod dispensare est iuris relaxatio, quia obligatio voti pendet ex iure divino, non humano, ex iure naturali, non ex constitutione Patrum. Propterea Papa non habet posse nec auctoritatem in votum relaxando ius, quia illud non est ei subiectum ; habet tamen potestatem quantum ius sibi dat ; et ideo dispensare potest secundum quod dispensatio est iuris declaratio. Et haec positio est rationabilior et securior est, quia magis per ipsam satisfit conscientiae.

 

Ad intelligentiam eius est notandum quod ius obligationis voti constituitur ex duplici iure naturali, ex hoc videlicet quod homo debet esse verax in promisso, et ex alio quod nihil debet homo promittere nisi salva sua salute et divinae maiestatis honore. Ergo ex iure naturali est, quod quis per votum non impediri debet quin facere possit sibi utilius et Deo acceptabilius ; et ideo in omni voto quod recipit recompensationem melioris boni, sive simpliciter sive pro loco et tempore, dominus papa, cuius est ius dilucidare, potest dispensare.

 

Et in hoc communiter omnes conveniunt, sed diversificantur penes modum dispensandi. Aliqui enim dicunt quod non est aliquod votum quod pro loco et tempore non recipiat recompensationem ; ideo nullum est in quo non possit dispensare. Unde dicunt quod bono continentiae praefertur bonum universalis Ecclesiae, ut pax ; et ideo in voto continentiae, de quo minus videtur, potest fieri dispensatio, vel simpliciter vel ad tempus, sicut etiam aliquando factum est.

 

Alii vero dicunt quod votum continentiae non recipit recompensationem, quia non est digna ponderatio animae continentis, quando obtinetur victoria de domestico inimico ; in omnibus aliis est recompensatio : ideo potest dispensare in omnibus, praeterquam in hoc.

 

Tertii dicunt quod perfectioni religionis, quae est in imitatione Christi, nihil potest aequari nec pro illa recompensari ; et illa substantialiter consistit in triplici voto, scilicet continentiae, paupertatis et obedientiae : et ideo in his tribus non potest dispensare. Perfectio enim consistit in assimilatione ad Christum maxime, sicut dicit Augustinus, in libro De vera religione ; et quia in nullo tantum assimilatur homo Christo sicut in his, nihil potest haec tria homini recompensare, quoniam recompensatio non tantum aliorum respicit bonum, verum etiam voventis, quoniam Deus vult quod magis sit unusquisque sollicitus de sua salute quam aliorum.

 

Quae istarum trium opinionum sit verior, fateor me nescire et satis potest quaelibet sustineri, ideo nullam assero. Si quis tamen velit hanc ultimam acceptare, non occurrit ei inconveniens manifestum, ut dicatur, quia nec in omni nec in nullo, sed in quodam sic et in quodam non.

Ad illud ergo quod obicitur, quod in nullo potest dispensare, dicendum quod illa argumenta currunt secundum quod dispensatio est iuris relaxatio, et sic non potest ; potest tamen secundum quod dispensatio est iuris declaratio, quia ius concedit votum non teneri, cum potest recompensari ; et universaliter domini Papae est hoc ius interpretari : et ideo in omnibus aliis ab his tribus potest dispensare.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, si potest in uno, et in omnibus, dicendum quod non est simile, quia conditio recompensationis melioris non stat uniformiter in omnibus.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod in voto continentiae potest cadere necessitas et utilitas, dicendum quod non cadit ; et praeterea, cum certitudo cadit, non cadit necessitas, quia nunquam est infirmitas a qua non possit quis nisi per coitum liberari. Non cadit necessitas respectu speciei, qui nunquam erit aliquis solus. Non cadit ibi maior utilitas facientis, et ibi non est, quia commutat meritum centesimi fructus in meritum trigesimi.

Praeterea, si totum hoc esset, incertum esset, quia nescitur utrum infirmus coitu sanaretur ; nescitur utrum ex coitu aliquis generaretur ; nescitur etiam utrum ex Matrimonio pax reformaretur ; et non est dimittendum certum pro incerto : ideo non valet.

  1. Ad illud quod obicitur, quod votum abstinentiae voto paupertatis est maius, dicendum quod falsum est, quia exercitatio corporalis est ad modicum utilis, pietas autem valet ad omnia, ut dicit Apostolus ; et summa pietas est quod omnia vendantur et dentur pauperibus.

Praeterea, difficilius est plures enim inveniuntur qui volunt ieiunare quam qui volunt mendicare.

Praeterea, ibi non tantum est abdicatio rei terrenae, sed etiam voluntatis habendi ; unde pauperculus veniens ad religionem dimittit totum mundum ratione voluntatis.

  1. Ad illud quod obicitur de voto obedientiae, quod fit dispensatio in religiosis qui promoventur, dicendum quod, licet in praelationibus non teneantur obedire et multa habeant quae non licerent eis, si essent subditi, tamen in neutro voto est dispensatum. Nam in voto paupertatis non dispensatur, quia non licet tali religioso habere proprium, etiam si Papa dispenset ; sed tamen potest bona Ecclesiae dispensare, sicut abbas bona monasterii, nec amittit meritum paupertatis ; sed est divitiarum non dominus, sed dispensator, non amator, sed contemptor, non conservator, sed dispersor in pauperes.

Similiter in voto obedientiae non est dispensatum, quia omnem obedientiam, quam debebat prius suo superiori, debet Papae ; et Papa a sua obedientia non potest eum absolvere ; et in talibus meritum obedientiae commutatur in meritum pastoralis curae ; nec est dispensatio, sed exemptio proprius debet dici.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Qui privatum faciunt votum peccant mortaliter contrahendo. Videtur enim falsum dicere, quia possibile est quod contrahant, ita tamen quod nullo modo carnaliter conveniant, sicut Ioseph et Maria, et Tiburtius et Caecilia ; ergo ibi non est culpa.

Item, si est ibi mortale peccatum, ergo nullus debet de hoc licentiari ; sed mulier quae vovit voto privato, licentiatur de Matrimonio contrahendo, titulo De eo quod voventes non possunt etc., in decretali Veniens etc. ; ibi dicitur de voto violato congruam satisfactionem indicas et ei cui vult in Domino nubendi licentiam non postponas.

 Respondeo : Dicendum quod contrahens Matrimonium aut intendit contrahere solum intendendo et consentiendo in coniugalem societatem aut in copulam carnalem, sive propter libidinem sive propter generationem. Primum, est licitum, secundum est mortale peccatum. De primo non loquitur Magister sed de secundo, quia omnes contrahentes fere sic contrahere consueverunt.

Quod quaeritur de illa qtiae vovit voto simplici, dicendum quod Ecclesia non dat ibi licentiam simpliciter, sed, sicut patet ex littera antecedenti, et Apparatus dicit ibi, est comparativa permissio, quia permittur malum fieri ne veniat peius, sicut patet ex eo quod dicitur Causa XXII, quaestione 1, Considera, quod Salvator etc. Unde illud factum nullo modo trahendum est ad consequentiam, quia, sicut habetur in aliis decretalibus eiusdem tituli, votum simplex impedit.

Et nota quod praedicta mulier simplici voto vovit, quia, etsi in manibus eremitae voverit, tamen, quia non se obligabat ad religionem specialem, sed communiter ad continentiam, et ille eremita non erat persona publica nec ipsa vestem mutavit, non fuit votum solemne.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Solemne votum violare peccatum est et scandalum. Videtur enim haec duo male distinguere, quia ipsum scandalum. peccatum est.

 Item quaeritur, utrum sint ibi duo peccata. Et quod sic, videtur, quia frangendo votum peccat in Deum, sed scandalizando in proximum.

 Respondeo : Dicendum quod scandalum unitum peccato non facit novum peccatum quantum ad transgressionem nec quantum ad poenitentiam, sed novam addit circumstantiam aggravantem, ut fornicatio publica ultra privatam ; duplex tamen esse posset quantum ad accusationem.

Quod obicitur, quod unum copulatur alteri, dicendum quod hoc non est propter diversitatem peccati, sed circumstantiae adiectae.

Quod obicitur, quod in Deum etc., dicendum quod idem peccatum et in Deum et in proximum potest esse, sed in Deum principaliter, in proximum ratione circumstantiae adiunctae ; et ideo hoc non facit diversa peccata, quia peccatum numeratur ratione actus circa quem est, non ratione eius in quem est. Si quis enim una actione offenderet plures homines, uno peccato peccaret.

 

 Dub. III.

 Item quaeritur de hoc quod dicit quod non potest probari quod occulte factum est etc. Videtur enim mata esse ratio, quia defectus probationis non aufert Matrimonium nec facit.

Respondeo : Aliquorum opinio fuit, ut Hugutionis, quod votum simplex ita impedit apud Deum ut solemne ; unde illud non est Matrimonium in conspectu Dei, sed solum in facie Ecclesiae, quia non sunt testes per quos possit dirimi ; et semper alter coniugum fornicatur, alter vero per ignorantiam excusatur.

Sed nunc per iura nova satis determinatum est quod vinculum voti simplicis non aufert obligationem Matrimonii, tum quia minus est, tum quia potestas corporis non transfertur, tum etiam quia in Matrimonio, si non petatur, sed reddatur solum, sicut debet facere qui vovit, pro sanctificatione perfecta reputatur, unde defectus probationis non est ratio sufficiens, sed quaedam congruentia adiuncta.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Viduas a proposito recedentes etc. Videtur enim male dicere, quia propositum non obligat aliquem : ergo videtur quod non sint huiusmodi propter hoc obligatae, ergo possunt retrocedere.

Respondeo : Dicendum quod Gregorius intelligit non de proposito simplici vel qualicumque, sed de proposito quod est firmatum publica testificatione, in qua est votum solemne ; et istae sunt quae primam fidem irritam faciunt, ac per hoc damnationem habere noscuntur.

 

 Dub. V.

 Item quaeritur de hoc quod dicit : In virginali proposito se permanere simulaverunt. Videtur enim falsum dicere, quia ubi est simulatio, non est votum verum : ergo nec Domino obligatur qui se simulat obligari.

Respondeo : Dicendum quod promissio simulata dupliciter potest esse : aut quia non habet stabilitatem aut quia non habet interiorem assensum correspondentem. Et haec duplex est, quia quaedam fit timore vel metu qui potest cadere in constantem virum, sicut David simulavit se stultum coram Achis, I Regum 21, 13 ; quaedam intentione decipiendi alios.

Prima simulatio simpliciter obligat, quia necesse est, ex quo semel se obligavit voluntarie et ore spopondit, quod permaneat in sua pollicitatione.

Si vero spopondit signo, non corde, tenetur apud forum iudiciale et coram Ecclesia, si non affuit timor ; apud Deum vero tenetur facere poenitentiam de duplicitate et mendacio.

Si vero tertio modo fuit simulatio, tunc nec apud Deum nec apud Ecclesiam obligatur. Hic autem fit sermo de sponsione simulata primo modo, sicut patet Causa XXVII, quaestione 1. Posset etiam fieri secundo modo, scilicet quando etiam non habet intentionem ; tunc enim compellitur ab Ecclesia, sicut dicitur Extra, De regularibus et transeuntibus ad religionem, Vidua si sponte vetum.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Virgines et viduas, sive velatae fuerint sive non, nullatenus coniugium sortire posse.

Videtur enim male dicere, quia velum est in signum professionis sicut habitus est religiosis viris ; sed ante habitus susceptionem non videtur solemnizari votum : ergo non videtur omnino impediri coniugium

Respondeo : Dicendum quod contingit votum solemnizari tribus modis, scilicet Ordinis susceptione, habitus assumptione, ubi est distinctio professorum a non professis, et propria testificatione, dum tamen fiat in manu publicae personae. Quamvis ergo tales non susceperint velum ; si tamen se astrinxerunt in manu publicae personae ad continentiam, nullo modo possunt contrahere, nec de iure, nec de facto. Si autem se voto simplici astrinxerunt, non possunt, scilicet sine peccato ; possunt tamen de facto.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quid in omnibus peccatis est gravius quam adulterium ? Videtur enim male dicere, quia gravius est peccatum in Spiritum Sanctum, quod non remittitur, neque in hoc saeculo neque in futuro. Item, gravius est peccatum incestus, sicut in littera sequenti habetur ; item, adhuc gravius est peccatum contra naturam ; item, gravius est homicidium et uxoricidium, de quo solemnis poenitentia imponitur, Causa XXXIII, quaestione 2, Admonere etc.

Respondeo : Dicendum quod peccatum dicitur esse gravius multis modis : aut ratione contemptus, et sic peccatum in Spiritum Sanctum ; aut ratione libidinis, ut peccata contra naturam, in quibus libido totum absorbet naturale iudicatorium ; aut ratione ingratitudinis, et sic peccatum Adae in paradiso ; aut ratione punitionis, et sic peccatum adulterii, in quo praecipiebantur moechus et moecha lapidibus obrui, sicut dicitur Deuteronomii 22, 22. Et sic accipitur in proposito, cum dicitur quod est gravius etc.

 

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Secundum namque in poenis tenet locum. Videtur enim male dicere, quia ordo transgressionum et punitionum est secundum ordinem praeceptorum ; sed istud, scilicet non moechari, non est secundum mandatum ; sed est in secunda tabula.

Si dicas quod secundum locum tenet ratione poenae lapidationis, quae debetur blasphemo, Levitici 24, 16 et adultero, Deuteronomii 22, 22 ; obicitur tunc, quia eadem poena infligitur filio contumaci et protervo, Deuteronomii 21, 18.

Respondeo : Dicendum quod aliqui dicunt hoc esse intelligendum sic quod secundum locum tenet, quia peccatum blasphemiae est a parte animae, sed peccatum adulterii est a parte corporis et peccatum homicidii a parte coniuncti.

Sed istud non videtur, quoniam eadem poena pro istis omnibus est inflicta ; omnes enim capite plectebatitur.

Et ideo melius est dicere quod hoc intelligitur ratione poenae lapidationis ; homicidium vero puniebatur secundum legem talionis.

Si vero obiciatur de filio inobediente, dicendum quod non ratione inobedientiae solum, sed etiam ratione aliorum peccatorum quae erant in dissipationem reipublicae quia luxuriosus et consimilia.

Si quaeratur, quare adulterium ita graviter puniebatur, dicendum quod propter duo, scilicet quia erat in destructionem concordiae ac per hoc reipublicae, quia erat generativum magnae infamiae ; postremo, ratione pronitatis magnae. Et haec est causa quare tam gravis poenitentia pro uxoricidio imponitur, ut pronitas refrenetur.

 

Dub. IX.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius in uxore. Videtur enim falsum dicere, quia magis peccat qui abutitur re non concessa quam qui re concessa, quia ille dupliciter, iste uno modo ; ergo gravius ille.

Item, Augustinus, De bono conuigali, ante illud verbum in originali dicit : In rebus ad utendum concessis longe fit rationabilius quam in eis quae non sunt concessa vel minor vel rarus excessus. Ergo, cum uxor sit ad utendum concessa, patet etc.

Respondeo : Dicendum quod excessus in usu uxoris potest esse dupliciter : aut secundum naturam aut contra naturam. Si secundum naturam, tolerabilior est in uxore, propter hoc quod habet excusationem aliquam. Si contra naturam, econtra est, quoniam in Matrimonio sunt quaerenda bona Matrimonii, et honestius tractanda est coniux quam meretrix ; ideo, cum peccatum contra naturam et sit contra bona Matrimonii et sit in contumeliam uxoris, cui est quaedam honestas maior in tractando eam exhibenda : hinc est quod gravius peccat qui facit in uxore ; et ideo etiam dicitur quod propter illud peccatum, scilicet contra naturam, mulier potest dimittere et fugere virum. Et sic patet quod, quamvis pluribus modis peccet qui peccat cum meretrice quam qui peccat cum uxore, tamen hic intensius peccat propter maiorem contemptum.

 

Dub. X.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus etc. Quaeritur ergo hic, si aliquis moriatur et resuscitetur, utrum uxor sua sibi reddenda sit. Et quod sic, videtur per litteram istam, quia primae nuptiae fuerunt legitimae.

Item, apparet per illud quod dicitur ad Hebraeos 11, 35 : Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos.

Item ratione videtur, quia isti qui resuscitantur non privantur hereditate paterna ; ergo nec iure uxoris.

Item, qui resuscitantur divino iudicio ut dormientes sunt, sed Matrimonia sunt regenda iure poli : ergo, si quantum ad Deum hic dormiens iudicatur, sicut somnus non solvit Matrimonium, ita nec talis mortuus, ut videtur.

Item, si solvitur, ergo, si resurgat, oportebit contrahi cum eadem : ergo bigamus iudicatur : ergo, si non oportet quod contrahat, videtur quod primum vinculum adhuc maneat.

Contra : ad Romanos 7, 2 : Mortuo viro, soluta est mulier a lege viri : ergo videtur quod Matrimonium sit solutum.

Item, ponatur quod mulier, viro suo mortuo, statim contrahat ; constans est, cum non sit alligata, quia non est cui ligetur, quod Matrimonium est verum : ergo, si primus resurgat, propter hoc non solvetur.

Item, ita vere mortuus est iste, sicut ille qui incineratur ; sed tali, quando resurget, non reddetur uxor, sicut Dominus determinat, Matthaei 22, 30 : ergo pari ratione videtur in proposito.

Respondeo : Dicendum quod, sicut superius dictum est, vinculum matrimoniale non fundatur in anima, sed in coniuncto ; unde, cum aliquis moritur, statim perit altera pars relationis, et ideo vinculum statim solvitur ; et si mulier alii esset matrimonialiter iuncta, non esset separanda. Si tamen alii non est iuncta, et ipse vult eam, ex quadam honestate est ei reddenda. Quod ergo obicitur, quod sunt redintegranda, verum est, quando solum de facto sunt soluta.

Quod obicitur de 11,35 ad Hebraeos, dicendum quod mulieres acceperunt mortuos filios, non maritos.

Quod obicitur de hereditate, dici potest quod illud est etiam gratia et honestas quod ei eddatur ; attamen non est simile, quia de uxore nihil potest vir post mortem disponere. Praeterea, aliud est de rebus ; potest enim testari de rebus, sed non potest uxorem relinquere alii.

Quod obicitur, quod sunt dormientes, dicendum quod verum est respectu potentiae, sed respectu veritatis in iudicando Deus iudicat vere mortuum.

Ad illud quod quaeritur, utrum sit bigamus, dici potest quod non, si illa non cognovit virum alterum, pro eo quod non dividit carnem nec illa divisit.

 

Dub. XI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quodsi viri in dilectione suarum coniugum perseverent. Videtur enim male dicere, quia ex hoc videtur quod non debet redintegrari nisi velit vir. Contra : esto quod mulier petat, cum excusetur a fornicatione, videtur quod vir non possit eam repellere : ergo, sive diligat sive non, debet eam resumere.

Item, quaeritur, utrum talis putatio excuset. Et quod non, videtur, quia nullus debet committere se discrimini : ergo, quantumcumque vir mulieris se absentet, nisi sit certa, peccat, si contrahit cum alio.

Quaeritur ergo, pro quanta certitudine excusetur.

Quaeritur etiam, si dubitat virum suum vivere, utrum debeat debitum reddere. Videtur enim quod non, quia nullus dubitans utrum aliquid sit peccatum mortale debet illud facere : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod mulier, quae putat virum suum interemptum et contrahit, aut credit hoc praesumptione tenui, quae magis debet generare dubitationem quam fidem,aut credit praesumptione probabili. Primo modo non excusatur, si contrahat, sicut dicitur Extra, De sponsalibus et Matrimoniis, ubi dicitur quod, quantumcumque vir moretur in bello, et uxor sit iuvencula, tamen non debet contrahere, donec de viro mortuo aliquam habeat certitudinem ; qua habita, tunc sine peccato potest contrahere, utpote si iuramentum habeat ducis exercitus vel sociorum eius qui mortem noverunt ; et tunc excusatur.

Quodsi mulier incipiat post contractum Matrimonium dubitare de morte viri, aut est dubitatio levis, et haec secundum consilium praelati poterit a corde removeri et poterit debitum exigere et petere ; si vero probabiliter dubitat, debitum debet reddere, sed non exigere ; si vero certificatur de vita primi viri, nec petere debet nec reddere, sed statim secundum virum deserere. Et hoc probatur per illud quod dicitur Extra, De secundis nuptiis, Dominus ac Redemptor, et Causa XXXIV, quaestione 2, Cum per bellicam : Si vero non statim revertitur, tunc imputatur ei crimen adulterii nec potest ad priorem virum redire nisi ipse velit. In hoc casu loquitur Leo Papa.

Ex his patent omnia obiecta. Non enim debet contrahere nisi certitudinem habeat de morte ; nec debet petere, quando probabiliter dubitat ; nec debet reddere, quando est certa de vita ; quodsi aliter faciat, iudicatur fornicationis rea.

 

Dub. XII.

Item quaeritur de hoc casu quem ponit Magister de eo qui relinquit uxorem suam, abiens in regionem longinquam ; de tali quaeritur, utrum, mortua uxore, vir possit contrahere cum alia secunda. Et quod non, videtur, quia pollutio per adulterium cum fide data impedit Matrimonium, sicut supra ostensum est ; sed hoc est hic : ergo etc.

Item, quaeritur, utrum talis, vivente uxore legitima, debeat reddere debitum, si compellat ipsum Ecclesia. Et videtur quod non, quia ipse fornicatur ; sed magis debet quis permittere se excommunicari quam fornicari.

Respondeo : Ad primum dicendum est quod si, altero ignorante, contractum est, est Matrimonium in favorem illius qui ignoravit ; si autem ille qui ignoravit, certificatur, non debet talis nec potest sibi copulari, veritate certificata. Sed primus non debet puniri qui ignoravit, quia non peccavit ; et ideo, si ligamen primum solvatur, poterit secundum Matrimonium stare.

Quod quaeritur, utrum, vivente prima, possit secundam sine peccato cognoscere, dicit Magister quod sic, si reddat debitum compulsus ab Ecclesia. Sed illud hodie non tenetur, quia ecclesiastica excommunicatio non obligat ad faciendam fornicationem nec excusat, et ideo talis non debet Ecclesiae obedire ; et hoc habetur Extra, De sententia excommunicationis, Inquisitioni.