Distinctio XXXI — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XXXI
Post haec de bonis coniugii, quae sint et qualiter coitum excusent etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de causa formali et efficiente coniugii. Hic agit de causa finali propter quam est, et haec est triplex bonum.
Dividitur autem haec pars in duas.
In prima agit de bonis coniugii communiter.
In secunda de bono fidei specialiter, infra, distinctione 32 : Sciendum estetiam, quod cum in omnibus aliis etc.
Prima pars habet duas.
In prima determinat quae et quot sint bona coniugii.
In secunda vero determinat qualiter per ea excusatur coitus, ibi : Cum igitur haec tria bona in aliquo etc.
Prima pars habet tres partes.
In prima determinat quae et quot sint bona coniugii.
In secunda, qualiter se habeant ad Matrinionium, utrum sint separabilia an inseparabilia, ibi : Et est sciendum, ab aliquibus contrahi coniugium.
In tertia removet duo dubia incidentia, ibi : Solet quaeri, cum masculus et femina etc.
Cum igitur haec tria bona in aliquo coniugio etc. Haec est secunda pars. In qua agitur quomodo bona coniugii excusant illum actum, et habet haec pars tres particulas.
In prima determinat per quem modum excusant.
In secunda vero detemimit quamdam auctoritatem Apostoli quae videtur esse contraria, ibi : Sed, si concupitus qui fit causa prolis etc.
In tertia determinat quamdam auctoritatem Gregorii, ibi : Sed forte aliquis dicet etc.
Et sic duo principaliter determinat Magister in hac distinctione.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius distinctionis duo principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de bonis Matrimonii.
Secundo, qualiter excusant coitum.
Circa primum tria quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum bona Matrimonii sint in genere conferentis sive utilis an honesti.
Secundo quaeritur de numero et sufficientia eorum.
Tertio quaeritur de necessitate horum bonorum.
ARTICULUS I
De bonis Matrimonii.
QUAESTIO I.
Utrum Matrimonium sit in genere utilis an honesti.
Et quod sit in genere honesti, videtur.
- Super illud I ad Corinthios 7, 35 : Non ut laqueum etc., Glossa : Non esse turpe demonstravit, sed quod honesto honestius est generali nomine honesti commendavit.
- Item, hoc videtur ratione, quia castitas, cum sit virtus, est in genere honesti ; sed actus coniugalis est actus castitatis, quoniam est castitas coniugalis sicut vidualis : ergo etc.
- Item, actus, qui alias esset fornicarius, fit non fornicarius per coniugium ; sed nihil tollit dehonestatem peccati nisi honestum : ergo coniugium etc.
- Item, servare fidem coniugii hoc est opus iustitiae de se ; sed talia cadunt in genere honesti, et hoc est bonum Matrimonii ; ergo etc.
Contra :
- Augustinus, De bono coniugali : Quaedam bona data sunt a Deo quae propter se appetenda sunt, ut sapientia, salus et amicitia ; quaedam vero propter aliud necessaria, ut doctrina, cibus et coniugium ; sed honestum est propter se appetendum : ergo etc
- Item, Hieronymus, in libro De virginibus : Fornicationis periculo conceduntur nuptiae, et excusabile fit quod non propter se est appetendum, sicut viduis solum fornicationis periculo conceduntur secunda connubia.
- Item, ratione videtur, quia honestum est quod sua vi nos trahit et dignitate nos allicit ; sed omne tale est ab omnibus appetendum, coniugium autem non est ab omnibus appetendum : ergo etc.
- Item, omnis verecundia recta est de eo quod habet aliquid inhonestatis, non de honesto ; sed omnis homo sanae mentis actum coniugalem erubescit : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod, cum triplex bonum sit in coniugio, scilicet fides, proles et sacramentum ; fides est, quod suam cognoscat et non aliam ; hoc est bonum moris de se ordinatum et cadit in genere honesti. Prolis vero bonum cadit in genere conferentis : confert enim prolis multiplicatio ad speciei conservationem et perfectionem numeri, sicut cibus ad conservationem individui.
Bonum vero sacramenti cadit in genere delectabilis, quia tanta est ibi unio ut relinquat homo patrem et matrem, et sint duo in carne una ; unde, praecipitur viris ut uxores diligant sicut corpora sua.
Et sic patet quod, cum tria sitit in electione, sicut vult Philosophus, scilicet honestum, conferens et delectabile, in triplici genere est bonum coniugii. Et haec tria bona pura essent in statu puritatis et innocentiae ; sed per peccatum sunt suis contrariis admixta, quoniam in actu illo est quaedam inhonestas contracta ratione improbitatis libidinis et pruritus ; et ideo in bono honesto quaedam permiscetur inhonestas. Est etiam quoddam damnum, quia impeditur homo ab orationis instantia ; unde procreando prolem ad cultum Dei, impeditur ut tunc perfecte colere Deum : sic ergo bono conferenti permiscetur damnum. Et etiam delectabili, scilicet sacramenti indivisioni, quaedam tribulatio et angustia, quia qui cum uxore est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisas est ; quoniam tribulationem carnis habet huiusmodi : et ita bonum delectabile permiscetur tristitiae et angustiae.
Quoniam ergo bonum est tamen permixtum, ideo appeti potest et etiam melius est non appeti. Unde qui iungit virginem bene facit, et qui non iungit virginem melius facit.
Concedendae igitur sunt rationes ostendentes Matrimonium secundum aliquid sui esse in genere honesti.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod est propter aliud appetendum, dicendum quod loquitur ratione boni conferentis, quod ibi est.
2-4. Ad illud quod obicitur de Hieronymo et ad rationes sequentes, solvendum est quod non est pure bonum, sed aliquid habens admixtum ; et quia bonum istud est medicinale, ideo bonum non fit malum propter malum quod ibi est, immo curat et excusat malum, non ut non sit poenale - et ideo est ibi verecundia et tribulatio - sed solum ut non sit culpabile, sicut patebit infra.
QUAESTIO II.
Utrum tria sint Matrimonii bona.
Secundo quaeritur de numero et sufficientia bonorum Matrimonii. Et assignantur ab Augustino tria, in libro De bono coniugali, scilicet fides, proles et sacramentum.
Primo videtur quod hic sit defectus :
- Nam praeter haec est in coniugio mutuum obsequium ; et hoc quidem aliquod bonum est, sicut dicitur Ecclesiastis 4, 9 : Melius est duos esse quam unum ; et non est aliquid istorum : ergo etc.
- Item, ista tria competunt Matrimonio secundum quod est in officium ; sed Matrinionium non solum est in officium, sed etiam in remedium : ergo videntur plura esse.
- Item, bonum pacis est aliquod bonum, immo maximum bonum, ut dicit Augustinus ; sed hoc est bonum quod frequenter facit coniugium : ergo insufficienter enumerat. Si dicas quod enumerat ea quae sunt bona Matrimonii, non ut frequenter, sed ut semper, obicitur : quia nec fides nec proles semper est in Matrimonio.
Sed contra : videtur quod superflue :
- Quia unius rei unicus est finis : ergo, si Matrimonii sacramentum est unum, ergo unum debet habere principalem finem : ergo unum est bonum eius, quia bonum et finis idem.
- Item, nihil dicitur esse bonum sui ipsius ; sed Matrimonium.est sacramentum : ergo sacramentum non est bonum Matrimonii.
- Item, nihil debet connumerari suis proprietatibus ; sed fides et proles sunt conditiones et proprietates Matrimonii, ergo sacramenti : ergo non debent distingui neque connumerari cum bono sacramenti.
Si dicas quod sacramentum aliter accipitur, scilicet pro proprietate Matrimonii, quaeritur, quae sit illa proprietas et quare magis sibi appropriavit nomen sacramenti.
Respondeo : Dicendum quod numerus et sufficientia bonorum Matrimonii potest accipi a parte causae instituentis sive efficientis, et sic a triplici principio : a dictamine scilicet naturae, ut vir cubet cum muliere ad conservationem ipsius naturae, et sic bonum prolis ; a dictamine rationis rectae, ut vir cum sua et non cum alia cubet muliere, et sic bonum fidei ; a dictamine gratiae, ut significetur unio divinae naturae et humanae, et sic bonum sacramenti.
Potest accipi a parte principii constituentis, et hoc tripliciter : quia ad hoc quod Matrimonium habeat esse completum, tria sunt necessaria, scilicet institutio, usus et fructus. Ratione institutionis est bonum sacramenti, ratione debiti usus est bonum fidei, ratione fructus conferentis usum est bonum prolis. Et sic patet quod est triplex bonum.
Potest etiam accipi a parte finis moventis sive terminantis, et hoc vel quia ad bonum vel quia contra malum. Quia ad bonum, cum triplex sit eligendum bonum, scilicet honestum, conferens et delectabile, ratione boni honesti est fides, ratione conferentis proles, ratione delectabilis est sacramentum, secundum quod superius est monstratum.
Vel aliter : quia contra malum concupiscentiae, quae habet in se triplex malum, scilicet fluxum, inordinationem et fastidium ; contra fluxum est in Matrimonio unio singularis, contra inordinationem unio utilis, contra fastidium unio inseparabilis. Ratione singularitatis in unione est fides, ratione utilitatis proles, ratione inseparabilitatis sacramentum.
Et haec tria significant triplicem proprietatem unionis Christi cum Ecclesia, quia scilicet unitur uni et quia ex ea filios generat et quia nunquam separatur.
[Ad obiecta] :
1-3. Ex his patent obiecta, quia connumerantur non quaecumque bona, sed quae communia sunt statui naturae corruptae et stantis, ideo nec pax nec obsequium nec bonum, quod accipitur in quantum est remedium, inter haec bona connumerantur, sed haec tria bona solum.
- Ad illud quod obicitur, quod superfluunt quia unius unus finis, dicendum quod unum est bonum principale et inseparabile, scilicet sacramentale vinculum ; et alia sunt huic annexa, et nihil impedit quod aliquid habeat unum principalem finem et plures utilitates ad iunctas.
5-6. Patet etiam responsio ad illud quod obicitur de bono sacramenti : nam ipsa unio dicitur sacramentum Matrimonii, sed inseparabilitas unionis dicitur bonum sacramenti sive sacramentum, quod est bonum Matrimonii.
Ratio autem quare conditio inseparabilitatis vinicavit sibi nomen istud, est, quia Matrimonio est consubstantialis et consequens ipsum inseparabiliter, non sic aliae conditiones. Et sic patent obiecta.
QUAESTIO III.
Utrum haec tria bona sint de necessitate Matrimonii.
Tertio quaeritur de necessitate horum trium bonorum, utrum scilicet sint de necessitate sacramenti.
Et quod bonum sacramenti sit de necessitate,
- Dicit Augustinus et habetur in littera : Sacramentum ita inseparabiliter coniugio haeret, ut sine illo esse non videatur.
- Item, ratione videtur : bonum sacramenti est ratione inseparabilitatis ; sed inseparabilitas semper inest ut necessitas : aut ergo bonum sacramenti non est bonum aut necessario inest.
Item, quod bonum prolis de necessitate consequatur Matrimonium, videtur :
- Quia dicit Augustinus, et habetur in littera, quod qui venena sterilitatis procuraverint, non sunt coniuges.
- Item, ratione videtur, quia ad hoc institutum fuit Matrimonium, scilicet ad crescendum et multiplicandum : ergo frustra est, si hoc fine caret ; sed non potest esse omnino frustra, cum sit sacramentum : ergo etc.
Item, quod bonum fidei sit de necessitate sacramenti, videtur :
- Quia dicit Augustinus quod, si quis consentiat in aliquam, ut postmodum aliam accipiat, non est sacramentum ; sed hoc est propter defectum fidei : ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia licet ex causa fornicationis Matrimonium dividere ; sed non liceret nisi fides esset de substantia : ergo etc.
Contra :
- Quod sacramentum non sit de substantia Matrimonii, videtur, quia, si aliquis contrahat cum aliqua per verba de praesenti, est Matrimonium contractum, et tamen, illo transeunte ad religionem, ista potest nubere : ergo non erat ibi vinculum inseparabile.
- Item, quod nec fides, videtur, quia Matrimonium potest esse inter perpetuo continentes et potest esse inter incontinentes, quia neuter cum alio vel alia potest contrahere, ergo etc.
- Item, quod proles non sit de necessitate, videtur, quia Matrimonium est inter steriles, sicut patet ; sed hic non est bonum prolis.
Quaeritur ergo : quid est quod dicit Augustinus quod non sunt coniuges ? Si enim prius consenserunt, fuit Matrimonium ratum ; si post coierunt, fuit consummatum ; sed hoc nullo casu, nullo peccato rumpitur.
Respondeo : Sicut tangit Magister in littera et accipit ab Augustino, cum sint tria bona Matrimonii, scilicet fides, proles et sacramentum, unum, scilicet sacramentum, est de necessitate Matrimonii. Sacramentum enim venit ex mutua obligatione et divina institutione et significatione illius unionis ; et ideo quia ista sunt de necessitate Matrimonii, per consequens et sacramentum.
Sed alia duo bona quodam modo sunt de esse, quodam modo de bene esse. Si enim loquamur quantum ad Matrimonii usum, sic sunt de bene esse, quoniam usus Matrimonii absque his esse potest, sicut tota die est ; et non solum est absque his, sed etiam cum suis oppositis. Unde sterilitatis et aborsus procuratio et fidei fractio non dissolvunt matrimoniale vinculum contractum.
Si autem loquamur quantum ad Matrimonii contractum, qui est per matrimonialem consensum, sic potest esse contractus absque his duobus bonis, ut puta in sterilibus et in continentibus, sed tamen non est contra haec tunc autem est consensus contra haec, quando sub tali pacto consentitur, ut prolis sterilitas procuretur vel uxor alii prostituatur ; tunc enim non est consensus vel pactio Matrïmonii, sed potius adulterii, cum directe repugnet institutioni Matrimonii. Sed carentia sive absentia horum duorum non repugnat, quia fides venit ex recto Matrinionii usu ; et quia possunt homines abuti ipso, ideo potest deesse fides. Similiter proles venit ex fructu ventris ; et quia steriles possunt esse vel natura vel arte, ideo Matrimonium hoc bono potest carere.
[Ad obiecta] :
Ad illud ergo quod obicitur, quod sacramenti bonum non est in Matrimonio ante carnalem copulam, dicendum quod falsum est, quia est inter coniuges insolubile vinculum nec solvitur nisi per mortem spiritualem, sicut post consummationem per mortem corporalem. Verum est tamen quod non est ibi sacramentum secundum completam et plenariam rationem.
- Ad illud quod obicitur, quod fides sit de necessitate, quia qui sic consentit, ut tamen aliam ducere possit post, non contrahit, dicendum quod hoc non est tantum propter defectum fidei, sed etiam propter defectum sacramenti, quia non vult isti coniungi perpetuo, et quia in pactione introducitur conditio contraria bono fidei ; nec propter infidelitatem solvitur Matrimonii sacramentum, sed solvitur obligatio ad reddendum debitum.
- Ad illud quod obicitur de bono prolis, quod propter hoc institutum est, dicendum quod non tantum propter hoc, sed etiam in remedium et in signum ; et ideo, quamvis non sit ibi hoc bonum, possunt tamen esse alia bona. Si autem homo stetisset, tunc semper fuisset hoc bonum, quia tantum fuisset in officium ; et hoc bonum non deesset, quia nulla esset sterilitatis poena.
ARTICULUS II
Qualiter bona Matrimonii excusent coitum.
Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de excusatione actus coniugalis per bona Matrimonii. Et cum contingat coire cum uxore causa concupiscentiae implendae, causa fornicationis vitandae et causa prolis procreandae, circa hoc, secundum haec tria, tria quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum coitus propter prolem possit esse sine omni culpa.
Secundo quaeritur, utrum coitus propter fornicationem vitandam possit esse sine omni peccato veniali.
Tertio, utrum coire cum uxore causa concupiscentiae satiandae sit semper peccatum mortale.
QUAESTIO I.
Utrum coitus propter prolem possit esse sine omni culpa.
Circa primum sic proceditur, et ostenditur quod possit esse sine omni culpa.
- Augustinus dicit De bono coniugali, et habetur in littera : Coniugalis concubitus generandae prolis gratia non habet culpam.
- Item, ratione videtur : Matrimonium est sanctum et bonum ; quod patet, quia a Deo est institutum et confirmatum per praesentiam suam ad nuptias, 2, 2 Ioannis, et approbatum per responsionem suam, Matthaei 19, 4 ; sed re sancta potest homo sancte uti et sine peccato : ergo, cum hoc sit maxime causa prolis, patet etc.
- Item, omne quod Deus praecipit, potest fieri sine peccato ; sed Deus praecepit prolem procreare, Genesis 8, 11, post lapsum : ergo possibile est hoc facere sine peccato.
- Item, nulla potentia est mala de se, ergo omni potentia bene possumus uti ; sed potentia generandi est potentia nobis data : ergo possumus ea bene uti. Sed bene uti sive melius non est aliter quam ad id ad quod est et secundum quod ad illud est ; hoc autem est, cum cognoscit uxorem propter prolem : ergo etc.
Contra :
- Omnis delectatio immoderata est peccatum, quia, ubi est defectus modi, est malum culpae ; sed in coitu est delectatio immoderata, etiam quando coit quis causa prolis procreandae : ergo est ibi peccatum.
- Item, omnis delectatio in qua pervertitur rectus ordo est peccatum ; sed in coitu coniugali est delectatio in qua anima absorbetur a carne, etiam cum coit propter hoc : ergo etc.
- Item, omnis actus in quo rationabiliter homo erubescit, est peccatum vel foeditatem habet, ut purgare ventrem ; attamen non ita rationabiliter de hoc erubescit quis, quia non debet homo erubescere de poena, sed de culpa. Sed in coitu coniugali ratione vel amore prolis erubescit et nullo modo coram aliis faceret : ergo est peccatum.
- Item, omnis actus in quo regnat libido, est peccatum ; sed in actu coniugali pro generanda prole regnat libido, quia dicit Augustinus quod peccatum non transmittit ad posteros propagatio, sed libido : ergo etc.
- Item, omnis actus qui est necessario ordinatus ad culpam est peccatum ; sed hoc est in coitu ratione prolis, quia contrahit peccatum proles : ergo in actu coniugali semper est peccatum.
- Item, ubicumque est actus coniugalis, necesse est praecedere motus in carne ; sed primi motus sunt peccata, saltem venialia : ergo semper coitus propter prolem est peccatum veniale.
- Item, si Matrimonium excusat coitum propter prolis bonum, aut excusat a peccato quod est, aut a peccato quod non est. Non a peccato quod non est nec fuit. Si a peccato quod est, ergo aliquid est ibi peccatum.
Iuxta hoc quaeritur, pro quanto dicatur Matrimonium excusare coitum, cum omnis ordinatio quae cum uxore habetur, possit etiam haberi cum alia muliere, et ita sit libido et pruritus et carnalis actus in cognoscendo uxorem sicut etiam aliam mulierem vel pene.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc quidam erraverunt, dicentes quod in actu generativae non est culpa nisi per excessum, sicut in actu nutritivae.
Alii erraverunt dicentes semper esse peccatum et nullo modo excusari, immo propter peccatum Matrimonium vitiari, non vitium excusari ; malum enim iunctum bono ipsum vitiat, non e converso bonum malum excusat.
Et primi quidem non intellexerunt morbum, quomodo scilicet infecta est vis generativa. Secundi vero non intellexerunt sacramentum esse remedium et medicamentum, quod non vitiatur a morbo, sed econtra morbum sedat.
Et ideo qui recte credunt, videntes morbum et remedium, dicunt actum coniugii per sacramentum excusari tamquam morbum per remedium.
Si quis autem velit rationem morbi et remedii intueri, potest patere sic. Primum quidem omnis actus in quo regnat pruritus libidinis adeo quod absorbetur ratio et homo efficitur totus caro, est actus deordinatus et actus in quo, quantum est de se, pervertitur regnum animae et ordinatio quae est in viribus animae ; secundum quam ordinationem attenditur iustitia quaedam, quae non tantum est in ordinatione ad alterum, sed in ordinatione virium animae ad se. Sed hoc est in actu coniugali, sicut experimento patet, et Sancti dicunt, maxime Augustinus et Origenes, et in Glossa tangitur I ad Corinthios 6, 18 : Qui fornicatur in corpus suum peccat, Glossa : Hic proprie servit anima corpori, in tantum ut ipso momento et experimento huius flagitii nihil cogitare homini liceat aut intendere, quia mentem captivam subdit ipsa submersio et absorbitio libidinis.
In huius autem deordinationis arbitrium plurimum facit erubescentia naturae, quae mendax esse non potest ; erubescit autem motum illorum membrorum et actum tanto plus, quanta est melius ordinata. Et sic patet quod actus ille de se est morbidus, quia sint tanta deordinatione exerceri non potest, sicut in eadem Glossa tangitur.
Ecce igitur qualiter possumus videre morbum.
Remedium autem intueri sic possumus. Quidam enim actus qui dicit deordinationem mentis ad Deum, ut idololatrare et periurare ; quidam est qui dicit deordinationem creaturae ad creaturam, sive unius ad alterum sive eiusdem ad se. Primus est malus et morbidus secundum se et nullo modo potest fieri bene, nec divino mandato nec aliter. Secundus vero, quia non habet essentialem deordinationem, potest per divinum imperium ordinari, utpote cum Deus praecipit occidere hominem, cum etiam praecipit rem alienam accipere, cum etiam inspirat se ipsum occidere, sicut Samson ; in quem irruit Spiritus Domini, Iudicum 14, 6 ; per hunc modum ordinavit coitum Osee cum muliere quae non erat sua uxor, scilicet per Dei mandatum. Sed quoniam actus iste coniugalis non omnibus debebat praecipi, providit divina dispositio illam deordinationem ordinare, non per mandatum, sed per aliquod statutum, et per statutum quod esset signum illius coniunctionis, quae erat ordinata ad concupiscentiae remedium, et ita per sacramentum Matrimonii, quod, quia habet rationem medicinae, potius excusat quam vitietur ; sicut, cum Dominus praecepit Hebraeis, ut vasa Aegyptiorum asportarent, asportatio non facit praeceptum malum, sed potius econtra praeceptum, quod est potentius et superius, fecit asportationem bonam et meritoriam, quae alias esset culpabilis et mala.
Sancti igitur et omnes Catholici dicunt coitum per sacramentum Matrimonii excusari a culpa mortali, maxime quando gratia prolis fit.
Sed de modo excusandi est duplex opinio, quia quidam voluerunt dicere quod excusatur a culpa mortali, sed non a veniali, quia mortale fit ibi veniale. Alii dixerunt, et hoc videtur sentire Augustinus, quod, cum Deus perfectum det remedium contra morbum, quod, quando gratia prolis coitur, potest esse sine omni culpa ; et hoc est magis consonum rationi et pietati fidei.
Et concedendae sunt rationes ad hoc, si tamen haec intentio duret a principio usque in finem, ut non deflectatur ad aliud mens ; quod tamen est valde difficile.
[Ad obiecta] :
1-4. Ad illud ergo quod obicitur, quod est ibi immoderatio, deordinatio, erubescentia et libido, dicendum quod haec quatuor possunt esse circa actum rationis aut sensualitatis. Si circa actum rationis, semper faciunt culpam, quia faciunt malum secundum se. Si autem sunt circa actum sensualitatis, existente ordinatione circa actum rationis, tunc ista cedunt in poenam ; et sic est in proposito. Nam per virtutem sacramenti ratio ordinatur, ut moderate velit et ordinate et honeste ; nec de illo actu erubescit homo, quia vult filios procreare, nec improba voluntate appetit, sed casta. Sed nisi interveniret remedium Matrimonii, tunc esset inordinatio non solum in sensualitate, sed etiam in ratione ; et sic semper esset peccatum. Unde istis quatuor mediis ostendi potest quod actus generativae est peccatum nisi excusetur.
- Ad illud quod obicitur, quod est causa peccati, dicendum quod falsum est, quia actus ille secundum se non est causa nisi prolis, sed ratione primae transgressionis prolem generari non contingit sine culpa sua, non generantis, quia non propter culpam generantis, sed propter culpam primi parentis nascitur proles peccatrix.
- Ad illud quod obicitur de primis motibus, potest dici quod antecedunt actum coniugalem nec semper sunt peccata, ut puta quando surgunt ex cogitatione ordinata, utpote si Abraham cogitaret cognoscere uxorem ut acciperet prolem, et tunc, si caro moveretur, non peccaret.
- Ad illud quod ultimo quaeritur : a quo peccato excusat ? dicendum quod a peccato, non quod est, sed quod alias esset, nisi Matrimonium interveniret.
Unde differenti modo est remedium sacramentum Matrimonii et alia sacramenta. Hoc enim est in remedium, quia facit vitare peccatum quod incurreretur ; alia vero liberant a peccato in quod iam quis est lapsus ; pro tanto autem praestat remedium, quia actus de se inordinatus ordinatur per divinum statutum.
QUAESTIO II.
Utrum coitus coniugalis causa fornicationis vitandae possit esse sine omni peccato veniali.
Secundo quaeritur, utrum coitus conugalis causa fornicationis vitandae possit esse sine omni peccato veniali. Et quod non, videtur :
- Ita dicit Augustinus, et habetur in littera ; Hoc, quod coniugati, victi concupiscentia, utuntur invicem ultra necessitatem procreandi liberos, ponam in his pro quibus quotidie dicimus : Dimitte nobis debita nostra.
- Item, 1 ad Corinthios 7, 5-6 : Iterum revertimini in id ipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam : hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Sed, si meritorium esset et sine peccato sic uxorem cognoscere posset, non tantum deberet indulgeri, verum etiam praecipi.
- Item, Gregorius dicit quod vir qui cognovit uxorem, non debet ecclesiam ingredi nisi lavetur ; et post dicit hanc constitutionem non extendi ad eos qui uxores solo amore prolis cognoscunt : ergo aliqua culpa amplior est in his qui cognoscunt causa fornicationis vitandae ; sed non nisi venialis ; ergo etc.
- Item, qui cognoscit ad vitandam fornicationem, aut impellitur a carne aut non. Si non impellitur, ergo utitur remedio, cum non.indiget : ergo aliqua inordinatio est ibi, ergo veniale. Si impellitur, sed impulsus talis non est sine peccato : ergo etc.
Contra :
- Augustinus : Infirmitas carnis excipitur per bonum Matrimonii, ne cadat in foveam peccati. Sed cum coit causa fornicationis vitandae, infirmitas carnis movet : ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia qui utitur aliquo ad illud ad quod est, potest hoc facere sine peccato ; sed coniugium est propter fornicationem vitandam : ergo etc.
- Item, maius bonum est continentia quam proles : ergo magis licitum et debitum est amare continentiam quam prolem ; sed qui coit amore prolis procreandae, potest sine peccato : ergo qui amore continentiae servandae, similiter.
- Item, qui coit amore continentiae servandae in altero, non peccat, ut cum vir reddit debitum uxori ne in fornicationem labatur : ergo, si non magis debet esse sollicitus de aliena continentia quam de sua, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod qui coit causa fornicationis vitandae, aut hoc est in se aut in altero. Si in altero, ut reddat debitum, hoc est purae iustitiae, hoc est fidei et est de bonis Matrimonii ; recte ideo omnino a culpa excusatur.
Qui vero coit causa fornicationis vitandae in se, in hoc semper peccat venialiter, quia aut pulsatur a carne, aut, si non pulsatur, ex quo non vult procreare prolem nec compellitur debitum reddere, aliqua superfluitas est ibi, et ideo peccat. Et si tu obicias, quod licet homini bibere ne sitiat, sic etiam sine peccato coire ne fornicari appetat, non est simile, quia hic est motus naturae et necessitatis, in coitu vero non ; et hoc dicit Magister in sequenti distinctione, in primo capitula : Reddere debitum coniugale nullius est criminis, exigere autem ultra generandi necessitatem culpae est venialis.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de Augustino, dicendum quod foveam peccati vocat peccatum mortale.
- Ad illud quod obicitur, quod ad hoc est, dico quod ad hoc est secundum indulgentiam, non secundum imperium ; et ideo veniale peccatum, et in hoc ordinatur.
- Ad illud quod obicitur, quod continentia maius bonum est, dico quod continentiam servare contingit sine hoc, sed non prolem procreare.
- Ad illud quod obicitur, quod continentia servanda est in altero sine culpa, dico quod non est locus a minori, sed a maiori, quia ibi est actus iustitiae, ratione cuius tenetur et excusatur, non ratione amoris continentiae.
QUAESTIO III.
Utrum coire cum uxore ratione concupiscentiae satiandae sit semper peccatum mortale.
Tertio quaeritur, utrum coire cum uxore ratione concupiscentiae satiandae sit semper mortale peccatum.
Et quod non, videtur.
- Augustinus dicit, et habetur in littera : Coniugalis concubitus gratia concupiscentiae satiandae, sed tamen cum coniuge, propter tori fidem venialem habet culpam
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia delectari in coitu coniugali ratione boni Matrimonii non est peccatum : ergo nec velle delectari, quia, si actus bonus, et voluntas actus bona : ergo videtur etc.
- Item, qui delectatur in cibo non propter Deum, sed propter ipsum cibum, quia boni saporis est, non peccat mortaliter : ergo pari ratione, cum delectatio coniugalis non sit mortalis, si vult delectari, non peccat mortaliter.
Contra :
- Dicit auctoritas, et habetur in littera : Vehemens amator uxoris est adulter. Sed qui amat uxorem propter hoc ut delectetur in ipsa, est vehemens amator : ergo etc.
- Item, Hieronymus : Voluptates, quae de meretricum amplexibus capiuntur, in uxore damnandae sunt.
- Item, ratione videtur, quia velle coire sive appetere sola delectatione, est peccatum etiam ante consensum. Ergo, cum progreditur in consensum et actum, cum comedat vir, tunc, cum comedere viro fiat mortale, erit mortale.
- Item, qui cognoscit propter hoc ut delectetur, fruitur creatura, quia ibi ponit finem suae quietis ; sed summa perversitas est frui utendis : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod aliqui dicunt quod qui finaliter cognoscit uxorem ut habeat illam miseram delectationem, quae dicitur esse in coitu, peccat semper mortaliter, quando illam ponit tamquam finem principalem, sicut si aliquis propter vanam gloriam praedicaret ; qui autem cognoscit aliqua alia causa principali, sed tamen quasi a latere placet ei delectatio quae est ibi, sicut est de aliquo qui finaliter praedicat propter Deum, sed tamen quasi a latere placet ei delectatio laudis, dicunt quod peccat venialiter. Ad hoc enim quod coniugalis coitus sit sine omni peccato, necesse est quod illa delectatio non placeat, immo displiceat rationi. Tanta enim est ut auferat usum rationis et spiritum prophetiae secundum illud tempus ; et ideo non potest tunc referri in Deum, et ideo ea non potest quis bene uti volendo, sed nolendo ; non sic est de aliis delectationibus quarum sensus possunt a ratione actu referri in Deum. Unde secundum hos aliud est delectationem quaerere, aliud est oblatam acceptare, aliud eam tolerare : Primum est peccati mortalis, secundum.est venialis, tertium est perfectionis.
Et haec positio, licet probabilis videatur, tamen nimis dura est ; licet enim viris cum uxoribus iocari et etiam delectari, et veniale est, ita tamen quod faciant affectu maritali ; nec oportet omnem delectationem referre in Deum ; peccant tamen venialiter. Nec semper frui creatura est mortale, nisi ita ponat ibi finem quod etiam faceret, si contra Deum esset ; tunc enim ponit finem ultimum ibi. Unde non est simile de praedicatione, quae est opus privilegiatum.
Et propter hoc est alia opinio, quod qui cognoscit uxorem propter delectationem finalem, aut movetur in delectationem tanto impetu ut cognoscat uxorem sicut meretricem ; et hoc tunc est, quando eam cognosceret, si non esset uxor ; et tunc peccat mortaliter, quia tunc ponit ibi finem ultimum, et tunc vere et proprie fruitur et nimis vehementer amat.
Si autem in ea vult delectari quia uxor, et nullo modo eam cognosceret, si uxor non esset, tunc non est omnimoda inordinatio ; et tunc est peccatum veniale, quia excusatur per bonum Matrimonii ut non sit mortale.
In hoc casu dicunt locutum fuisse Augustinum.
Tamen illa ratio non valet : delectari non est malum : ergo nec velle. Quamvis enim laudari non sit malum, tamen velle laudari malum est.
Et secundum has duas vias procedunt rationes ad partes oppositas. Illae enim quae probant quod sit mortale, libidinis ardore et creaturae fruitione, procedunt secundum quod coitus fit secundum impetum voluptatis. Rationes vero ad oppositum procedunt secundum quod habetur respectus ad Matrimonii sacramentum, quia cognoscit eam quia uxor, nec aliter delectaretur in ea nisi esset matrimonialiter coniuncta.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister : Nam bonum prolis dicitur non ipsa proles etc. Videtur enim male dicere, quia per Matrimonium non generatur proles sancta, sed culpam habens : ergo, si proles non est bonum sacramenti in quantum proles, sed in quantum sancta, cum in principio ortus sit non sancta, non debet dici bonum, sed malum.
Item, quid est quod dicitur, quod bonum prolis dicitur spes ac desiderium quo proles quaeritur ut religiose informetur ? Cum enim hoc habeant steriles, videtur etc.
Respondeo : Dicendum quod proles potest quaeri triplici intentione : primo, ut educetur ad cultum Dei ; secundo, ut in hereditate succedat ; tertio, ut quis in prolis multitudine et pulcritudine gloriosus appareat Primum est bonum sub ratione boni ; secundum est sub ratione indifferentis, et tertium est bonum deformatum sive ad malum tractum. Bonum igitur Matrimonii, quod est bonum simpliciter, iudicandum est prolis cum tali intentione et cum tali ordinatione. Si autem aliis duobus modis habeatur, habetur quidem aliquod bonum, sed non sicut institutum est et competit huic sacramento, quod institutum est ad procreandam prolem ad cultum divinum.
Dub. II.
Item, quaeritur de hoc quod dicit : Ubi vero non inter legitimas personas contrahitur coniugium, potest solvi talium copula etc. Videtur enim male dicere, quia nunquam fuit ibi Matrimonium, ergo nunquam fuit copula : ergo nunquam solvitur, quia non solvuntur nisi copulati.
Respondeo : Dicendum quod aliqui copulantur secundum veritatem, aliqui copulantur de facto et secundum apparentiam. Si sint matrimonialiter copulati, non solvuntur, quia vere fuit ibi copula et vinculum ; si secundum apparentiam, solvuntur ; sed illud solvere nihil aliud est quam ostendere prius non fuisse.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si ambo tales non sint, aut illa meretrix est mariti. Videtur enim male dicere, quia Matrimonium est vinculum quod importait relationem, sicut similitudo ; sed etiam in relativis necessaria est convertentia : ergo, si ista non est uxor, nec ille est vir : ergo, si ista est adultera, et ille similiter.
Respondeo : Dicendum quod esse adulterum est duobus modis : aut ratione actus aut ratione intentionis. Si ratione actus, sic dico, quodsi ista est adultera, quod ille qui eam cognoscit est adulter. Si ratione intentionis, sic dico quod potest bene esse quod una persona intendat cognoscere affectu maritali et alia affectu libidinis. Et sic loquitur Augustinus in proposito, quia si matrimonialiter coniuncti sunt, ita quod talis pactio non intercedit, sed postmodum in altero vel in utroque fit intentio extra generandi prolem, est adulterium, non ratione generis actus, sed ratione intentionis, pro eo quod facit contra bonum prolis ; et ita adversatur Matrimonio, non excusatur.
Quod ipse obicit, tenet de adulterio quod est ratione generis actus.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Informe puerperium animam non habet, ideoque multatur pecunia ; quaeritur ergo, utrum talis peccet mortaliter et utrum sit irregularis. Et quod non, videtur, quia non punitur nisi solummodo pecunia, non poena mortis : ergo videtur leve peccatum esse, quia mortalia peccata in Lege puniebantur poena mortis.
Item, si est peccatum mortale, quaero : sub quo genere ? Sed non sub genere homicidii : ergo, si non est homicidium, de quo magis videtur, videtur quod non sit mortale peccatum.
Contra : videtur quod gravius peccat quam ille qui procurat aborsum, puerperio iam formata, quia plus nocet qui maius bonum impedit ; sed maius bonum impedit, qui impedit anima procreationem quam qui impedit corporis vegetationem : ergo magis peccat ille qui aborsum procurat quam ille qui animam a corpore separat.
Item, ex hac ratione videtur quod magis peccat qui interficit puerum non baptizatum quam qui interficit puerum christianum, quia facit perire in anima et in corpore.
Item, peccatum procurantis aborsum aut pensatur secundum quantitatem bonitatis rei quae est vel quae futura est. Si rei quae est, tunc nullum videtur peccatum, quia non est nisi quaedam superfluitas in ventre. Si rei quae futura est, sed futurus est homo vivens : ergo talis iudicandus est homicida.
Respondeo : Dicendum quod talis non est iudicandus homicida quantum ad factum, quia non occidit nec aliquis moritur ante puerperium formatum ; tamen quantum ad voluntatem perversam iudicandus est homicida, non ratione homicidii, sed maleficii ; unde talis inter maleficos computatur, et tale crimen grave est.
Quod ergo obicitur, quod non sit mortale, quia non punitur morte, ratio non valet, quia multa sunt mortalia quae morte non plectebantur ; tamen illud gravius scelus est, dum ex certa scientia operatur contra naturam ; contra enim naturam bestiarum est, quae prolem exspectant.
Quod quaeritur, sub quo genere peccati sit, dicendum quod spectat ad maleficium.
Quod obicitur, quod plus nocet, dicendum quod non consideratur quantitas nocumenti secundum id quod potest esse, sed secundum id quod est, quia secundum id quod potest esse, cum unus homo per successionem possit esse origo mille, qui occideret unum, occideret mille, quod falsum est ; et ideo, quia nondum est anima, necdum est tantum bonum, quamvis esse possit : ideo non sic graviter peccat. Et sic patent obiecta.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Non propter illud malum culpabile est hoc bonum. Videtur enim falsum dicere, quia I ad Corinthios 5, 6 dicitur quod modicum fermentum totam massam corrumpit. Etgo videtur quod modicum malum foedat bonum potius quam e converso.
Respondeo : Dicendum quod malum est corruptio boni. Dico igitur quod malum dupliciter potest iungi bono : aut ut corruptibili, aut in quantum medicinali. Si in quantum corruptibili, sic malum foedat bonum ; si ut medicinali, sic curatur et expellitur. Et est exemplum : quia morbus iunctus naturae sanae eam vitiat et infirmat ; morbus vero iunctus medicinae non reddit medicinam morbidam, sed potius curatur ab ipsa. Et quoniam Matrimonium est bonum medicinale, ideo non foedatur a malo, sed potius curat malum.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod admixtio coniugis sine carnis voluptate fieri non potest ; et iterum dicit : Carnalis voluptas sine culpa nullatenus esse potest. Hoc videtur falsum, quia tunc nullum coitum contingeret esse sine peccato ; et hoc est contra Gregorium, qui excipit eum qui gratia prolis coit sive pro generanda prole ; et tamen est carnis admixtio.
Respondeo : Dicendum quod facienda est vis in verbo, quia non dicitur carnis admixtio quilibet actus coniugalis, sed ille qui fit ad delectationem carnis vel ad eius excitationem, in qua quidem semper est aliqua culpa.
