Distinctio XVII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XVII

DISTINCTIO XVII

Hic oritur quaestio multiplex. Primo enim quaeritur etc.

 

 

PARS I

De confessione, quatenus est necessaria ad iustificationem.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de partibus integrantibus Poenitentiam quasi sub quodam compendio. Hic, quia Poenitentia, ut est sacramentum Ecclesiae, praecipue attenditur quantum ad confessionem, principaliter determinat de confessione.

Et dividitur haec pars in duas.

In prima agit de confessione sacramentali, ut habet rationem remedii.

In secunda, in quantum habet rationem signi, infra, capitulo ultimo huius totalis partis, distinctione vigesima secunda : Post praedicta restat investigare quid in actione Poenitentiae etc.

 

Prima pars habet quatuor partes.

In prima agit de confessione quantum ad necessitatem a parte confitentis.

In secunda quantum ad potestatem absolventis, infra, distinctione decima octava : Hic quaeri solet, si peccatum omnino dimissum est a Deo etc.

In tertia quantum ad opportunitatem temporis, infra, distinctione vigesima : Sciendum est quod tempus poenitentiae est usque in extremum.

In quarta quantum ad utilitatem a parte finis, infra, distinctione vigesima prima ultra medium : Post haec considerandum est, utrum prosit confessio etc.

 

Prima pars spectat ad praesentem distinctionem, quae habet tres partes, secundum tres quaestiones quas determinat Magister circa confessionis necessitatem.

Primo enim quaerit, utrum confessio sit peccatori necessaria ad iustificationem.

Secundo, dato quod quodam modo sit necessaria, utrum sufficiat confiteri corde an necesse sit confiteri ore ipsius Dei ministro ; et hanc prosequitur ibi : Iam secundum quaestionis articulum inspiciamus.

Tertio vero determinat cui homini necesse sit confiteri, utrum sufficiat confiteri laico an necesse sit confiteri sacerdoti, et hoc ibi : Nunc priusquam praemissis auctoritatibus etc.

 

Prima pars habet tres partes.

In prima proponit quaestiones.

In secunda ad utramque partem primae quaestionis opponit, utrum scilicet confessio sit necessaria ad iustificationem, ibi : Dicunt quidam, sine confessione oris.

In tertia determinat, ibi : Quid igitur super his sentiendum ? quid tenendum etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam primae quaestionis, quam ponit hic Magister, quaeritur in parte ista de iustificatione impii.

Et circa hoc duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de his quae sunt necessaria ad iustificationem impii absolute.

Secundo quaeritur de ipsis in comparatione ad invicem.

 

Circa primum quaeruntur quatuor.

Primo quaeritur, utrum ad iustificationem impii sit necessaria gratiae infusio.

Secundo, utrum necessarius sit motus liberi arbitrii.

Tertio, utrum necessaria sit contritio.

Quarto, utrum necessaria sit confessio.

 

 

ARTICULUS I

De his quae necessaria sunt ad iustificationem impii absolute.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum ad iustificationem impii necessaria sit gratiae infusio.

 

Circa primum, quod necessaria sit gratiae infusio, videtur.

  1. Ad Romanos 3, 24 : Iustificati per gratiam ipsius etc.
  2. Item, ratione videtur, quia peccatum est privatio ; sed non removetur privatio nisi per collationem habitus : ergo confertur in deletione peccati aliquis habitus. Sed peccatum Deo displicebat et displicere faciebat : ergo, ab oppositis, habitus ille Deo placet et placere facit ; sed hunc dicimus gratiam gratum facientem : ergo etc.
  3. Item, per peccatum separatur homo a Deo, ergo, ab oppositis, in iustificatione unitur Deo ; sed unio in Deo non est sine dispositione uniente, quia tunc peccator inimicus Deo haberet ante gratiam Deum : ergo etc.
  4. Item, non decet esse post hunc statum nisi duo loca, scilicet gloriae et poenae : ergo non decet hominem esse nisi in statu in quo possit esse in altero istorum : ergo hominem mortalem necesse est esse vel in culpa vel in gratia ; sed per iustificationem recedit a statu culpae : ergo necesse est sibi conferri habitum gratiae.

 

Contra :

  1. Isaiae 43, 25 : Ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me. Ergo deletio culpae erit ante habitum gratiae.
  2. Item, non minus est impium iustificare quam creare ; sed Deus creat sine medio : ergo et iustificat.
  3. Item, lapsus fuit proprie ab innocentia in culpam : ergo, cum reformatio respondeat deformation, debet homo in puram innocentiam restitui ; sed haec media est inter culpam et gratiam : ergo etc.
  4. Item, si gratia expellit culpam, aut quando est aut quando non est. Si quando est, sed accidentis esse est inesse : ergo expellit culpam, cum subiecto inest. Quaero : a quo subiecto ? Non ab alieno nec a suo, quia prius est culpam expelli quam hominem gratificari. Si quando non est, sed nihil agit quando non est : ergo non expellit.
  5. Item, iustificatio est gratia quaedam : ergo, si a gratia, similiter illa ab alia, et sic in infinitum.

 

Respondeo : Dicendum : quia in omni opera Domini est misericordia et veritas, hoc maxime in nobili opere oportet esse, scilicet in opere iustificationis. Quoniam igitur homo peccavit et nihil ante gratiae infusionem apud Deum meruit, Deus iusto iudicio non omnino effectum culpae tollit, immo poenam relinquit ; et ideo in priorem statum hominem non statim restituit. Et quoniam misericos est, ideo etiam amplius bonum reddit, quia magis indiget ; ideo non tantum restituit innocentiam, sed etiam dat gratiam. Ideo, quamvis delere posset Deus sine medio culpam, decrevit tamen delere per gratiam, qtiae non tantum faceret innocentem, immo etiam naturam debilitatam habilitaret ad bonum. Unde concedendae sunt rationes ad hoc.

 

 [Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod Deus solus delet, dicendum quod verum est effective, sed formaliter delet ipsa gratia ; Deus autem nullius est forma perfectiva.
  2. Ad illud quod obicitur, quod solus creat, dicendum quod non est simile, quia creare dicit opus quod non respicit materiam recipientem ; sed iustificare respicit materiam subiectam, et ideo non tantum respicit efficientem causam, verum etiam formalem.
  3. Ad illud quod obicitur, quod culpa aufert innocentiam, dicendum quod non decrevit Deus restituere innocentiam quin daret gratiam, ratione prius habita.
  4. Ad illud quod quaeritur : aut gratia expellit quando est etc., dicendum quod quando est, et simul est et expellit.

Ad illud quod obicit, quod accidentis esse est inesse, dicendum quod gratia est accidens et habet ortum realiter ab alio quam a subiecto proprio, scilicet a Deo. Unde triplicem habet comparationem : ad principium a quo procedit ; ad peccatum contrarium quod expellit ; ad subiectum quod perficit ; et omnes istae comparationes sunt simul tempore, tamen naturaliter prius gratia comparatur ad principium a quo procedit, secundo ad peccatum quod expellit, tertio, ad subiectum qubd perficit. Unde, proprie loquendo, prius est gratia ab efficiente quam expellat culpam, per naturam.

Et sic patet responsio ad illud. Obicit enim de esse gratiae in quantum informat subiectum ; prius autem est gratiam creari per naturam quam subiectum esse gratia informatum. Unde sicut in actione et productione aliarum formarurn intelligimus quod forma prius se habeat in ratione virtutis agentis quam qualitatis informantis, sic in proposito intelligatur, tamen prioritas non est temporis, sed naturae.

  1. Ad illud quod ultimo obicitur, dicendum quod gratia aliquando dieitur habitus, aliquando actus, aliquando status est in habitu. Iustificatio autem dicitur magis actus gratiae vel status quam dicatur ipse habitus. Quare autem magis sic appellatur, infra videbitur.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum ad iustificationem sit necessarius motus liberi arbitrii.

 

Secundo quaeritur, utrum ad iustificationem sit necessarius motus liberi arbitrii.

Et quod sic, videtur.

  1. Augustinus : Qui creavit te sine te, non iustificat te sine te. Ergo necessario ad iustificationem requiritur eius motus.
  2. Item, Bernardus, De libero arbitrio : Opus salutis duo requirit, id est Deum dantem et liberum arbitrium recipiens et consentiens. Ergo necessario concutrit opus liberi arbitrii.
  3. Item, ratione videtur, quia Deus, quantum est de se, semper paratus est iustificare hominem. Ergo quod homo modo iustificetur et non prius, non est secundum variationem ex parte Dei, sed a parte hominis ; sed adultus iustificatur sine aliqua variatione circa sensum : ergo necesse est quod sit variatio circa liberum arbitrium.
  4. Item, Deus plus exigit ab homine qui plus potest, ergo plus ab adulto quam parvulo, cum plus possit ; sed illud quod exigit non potest minus esse quam motus liberi arbitrii : ergo ad iustificationem illum exigit.

 

Contra :

  1. Iustificatio est per virtutem ; sed virtus est bona qualitas mentis, quam Deus in nobis sine nobis operatur : ergo etc.
  2. Item, in iustificatione accedit homo ad Deum ; sed Ioannis 6, 44 : Nemo venit ad me nisi traxerit eum Pater ; sed tractus est motus violentus, et libero arbitrio non potest inferri yiolentia : ergo non est ibi motus liberi arbitrii.
  3. Item, potentius agens est Deus quam aliquod agens creatum ; sed agens creatum sine aliqua cooperatione suscipientis expellit oppositum, ut patet in luce, quae expellit tenebram sine aliqua cooperatione aëris : ergo etc.

Item, quaero, quis sit ille motus. Cum enim omnis motus meritorius sit a libero arbitrio, videtur quod ille possit esse cuiuslibet virtutis.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut iustificatio non est nisi volentis, sic etiam non dat eam Deus nisi volenti, dum sit in tali statu quod consentire et dissentire possit. Ideo ad susceptionem iustificationis in adulto requiritur motus liberi arbitrii, secundum quem consentit gratiae. Et quia primus motus, per quem consentit gratiae, est motus fidei, ideo motus ille est motus fidei. Unde· ad Romanos 5, 1 : Iustificati per fidem, Glossa : Id est, ex motu liberi arbitrii, qui est ex fide. Ideo dicitur, Actuum 15, 9 : Fide purificans corda, quia motus fidei primo requiritur ad purificationem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod Deus operatur virtutem sine nobis, dicendum quod verum est ; sine nobis efficientibus, non tamen sine nobis disponentibus vel consentientibus.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Deus trahit, dicendum quod est trahi per coactionem, et sic non trahit ; et est trahi per inductionem et sublevatiohem, et sic trahit, quia inducit et etiam sublevat hominem ad illud ad quod per se non potest pertingere.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Deus est potentissimus, dicendum quod hoc non est propter impotentiam ex parte Dei, sed propter congruentiam in agenda. Non enim facit Deus quidquid potest, sed quod decet et quod congruit ; et decens est quod imprimat formam in materiam sicut convenit formae et materiae suscipienti ; et forma est iustitia, quae est libertatis ; et materia similiter est voluntas libera, libera in agenda et recipiendo : et ideo non datur sine actu eius cum quo nata est agere.

Ad illud quod quaeritur de illo motu, quis sit, dicendum quod, sicut Glossa dicit expresse, quae prius habita est ad Romanos 5, 1, ille est motus fidei. Liberum enim arbitrium est facultas voluntatis et rationis ; et gratia adveniens utramque potentiam facit in actu, ut ratio sit in actu credendi, qui est fidei, et oluntas in actu detestandi, qui est contritionis.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum ad iustificationem necessaria sit contritio.

 

Tertio quaeritur, utrum ad iustificationem necessaria sit contritio.

Et quod sic, videtur.

  1. Super illud Psalmi [50, 19] : Sacrificium Deo spiritus contribulatus, Glossa : Spiritus contribulatus et contritus est sacrificium, in quo peccata solvuntur.
  2. Item, super illud Psalmi [84, 14] : Iustitia ante eum ambulabit, Glossa Augustini : Prima hominis iustitia est, ut puniat se malum et faciat se bonum : haec est via Deo, ut veniat ad eum.
  3. Item, ratione videtur, quia impossibile est peccatorem iustificari quin sequatur poena satisfactoria ; sed possibile est ipsum statim mori, et nulla erit poena satisfactoria nisi voluntarie inchoata in vita, sicut dicit Augustinus : ergo necesse est quod in ipso actu iustificationis sit motus poenalis. Sed hic non est nisi contritio ; ergo etc.
  4. Item, sicut culpa voluntate est introducta, sic etiam conservatur per ipsam : ergo, si liberum arbitrium, ex quo semel consensit, semper habetur pro consentiente nisi dissentiat, necesse est dissentire ; sed dissensus eius ante adventum gratiae nihil potest : ergo oportet quod dissentiat cum gratia.
  5. Item, aliquid plus requiritur in iustificatione eius qui post fidem peccavit, ultra motum fidei ; sed hoc non est nisi contritio : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Ecclesiastici 1, 27 : Timor Domini expellit peccatum. Ergo potest fieri secundum hoc iustificatio sive peccati expulsio motu timoris : non ergo necesse est quod contritionis.
  2. Item, super illud Lucae 7, 47 : Dimittuntur ei peccata multa etc., Glossa : Ardor caritatis peccatorum rubiginem in ea consumpsit. Ergo non oportet quod sit dolor.
  3. Item, ratione videtur, quia duae sunt partes iustitiae, scilicet facere bonum et declinare a malo ; sed prima est maior : ergo multo magis se disponit homo ad gratiam faciendo bonum quam vitando malum : ergo magis appetitu boni quam detestatione mali.
  4. Item, cum quis iustificatus est, potest moveri motu omnis virtutis. Cum ergo motus omnis virtutis sit gratiae cognatus, motus cuiuslibet virtutis informis disponit ad gratiam : non ergo necessaria est contritio.

Item, possibile est aliquem a Deo averti, nihil de ipso cogitando. Ergo similiter posssibile est aliquem a peccato recedere, nihil cogitando de peccato : ergo absque contritione.

 

Respondeo : Ad hoc dicunt aliqui quod iustificatio tripliciter dicitur. Uno modo dicitur iustificatio ad iustitiam praeparatio ; et huic quidem necessaria est attritio vel dolor. Alio modo iustitiae infusio ; et huic necessaria est infusio gratiae et expulsio culpae. Tertio modo iustificatio est in iustitia exercitatio ; et huic necessaria sunt duo a gratia et duo ab anima, scilicet motus liberi arbitrii et contritio. Et dicunt verbum Augustini de ista iustificatione intelligi : Qui creavit te etc.

 

Sed certe, si ad hoc quod gratia infundatur necesse est quod homo se praeparet consentiendo gratiae et detestando pcccatum, necesse est in ipsa gratiae infusione ista quatuor esse, scilicet gratiae infusionem et liberi arbitrii motum et contritionem et peccati expulsionem. Deus enim expellit culpam infundendo gratiam ; sed non infundit nisi ei qui concordat, et necesse est concordare gratiae advenienti et peccatum expellenti. Gratiae ut advenienti concordat per motum liberi arbitrii ; gratiae ut peccatum expellenti, per motum contritionis. Unde duo sunt ibi a Deo, scilicet gratiae infusio et peccati expulsio ; et duo a nobis his duobus modis consona.

Et haec quatuor tanguntur in illo versiculo Psalmi [59, 2] : Commovisti terram et conturbasti eam ; sana contritiones eius, quia commota est. Gratia enim adiveniens in animam commovet rationem secundum quod est pars liberi arbitrii, et conturbat voluntatem per contritionem, et postmodum sanat per peccati expulsionem. Et ratio huius redditur, quia praecessit duplex commotio, per quam anima ipsa se gratiae iustificanti conformavit ; et ideo subiungit : quia commota est.

Concedendae igitur sunt rationes ad hanc partem inductae.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod motu timoris et amoris contingit iustificari, dicendum quod in peccato tria sunt, scilicet actio mala et ipsa interior macula et sequela. Actio mala expellitur timore, macula dolore, sed sequela caritatis ardore. Unde timor est in iustificatione, ut dicitur praeparatio ad iustitiam, dolor ut infusio iustitiae, catitatis ardor in consumniatione.

  1. Ad illud quod obicitur, quod melius est facere bonum etc., dicendum quod revera melius est, sed tamen non est ita consonum gratiae delenti culpam ut detestatio peccati ; et quia contritio propter consonantiam est necessaria, ideo etc.
  2. Ad illud quod obicitur, quod quilibet motus virtutis est cognatus gratiae, dicendum quod verum est ; tamen ordo est in actibus virtutum. Nunquam enim amat quis, nisi moveatur motu fidei ; sic dico quod motus virtutis poenitentiae in iustificatione post motum fidei, est motus primus necessario, et ideo simul est cum ipsa gratiae infusione.
  3. Ad illud quod bbicitur, quod potest quis averti a Deo, nihil cogitando, dicendum quod non valet, tum quia recessus a Deo est inordinatus, sed regressus ordinatus - exemplum est de eo qui cadit de scala - tum quia plura exiguntur ad bonum quam ad malum.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum ad iustificationem necessaria sit confessio.

 

Quarto quaeritur, utrum ad iustificationem necessaria sit confessio.

Et quod sic, videtur :

  1. Proverbiorum 28, 13 : Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur. Sed iustificatio nihil aliud est quam spiritualis directio, quia iustitia est rectitudo voluntatis : cum ergo nullus possit dirigi nisi praecedat confessio, nullus sine confessione praevia potest iustificari.
  2. Item, Isaiae 43, 26 : Narra, si quid habes ut iustificeris ; sicut exponit Ambrosius et Origenes, hoc intelligitur de narratione culpae quae est in confessione : ergo haec necessaria est.
  3. Item, Ioannes Chrysostomus : Non potest quis gratiam accipere nisi purgatus fuerit ab omni peccato per confessionem. Ergo confessio necessaria est.
  4. Item, Ambrosius, in libro De paradiso : Non potest quis iustificari a peccato ante confessionem. Ergo confessio necessario praeit.
  5. Item, ratione videtur, quia omnis habens gratiam et iustitiam ingreditur in regnum caelorum, nec aliquis potest portam claudere, salva iustitia et gratia ; sed nullus potest intrare in regnum caelorum nisi per ostiarium Petrum, cum data sit ei clavis, a qua nullus est exemptus : ergo nullus potest obtinere gratiam nec habere remissionem culpae, nisi habeat per auctoritatem summi Pontificis et eorum qui in hoc communicant. Sed nullus absolvitur a sacerdote sine confessione praevia : ergo etc.
  6. Item, Poenitentia est sacramentum necessarium ad salute, ergo partes eius sunt necessariae ; sed prima, id est contrition, est necessaria ad impii iustificationem, ut visum est : ergo pari ratione necessaria est confessio.

 

Contra hoc obicitur, sicut Magister obicit :

  1. Primo auctoritate Psalmi [31, 5] : Dixi, confitebor etc., Cassiodorus : Magna pietas Dei, quod ad solam promissionem peccatum dimittit. Votum enim pro operatione iudicatur.
  2. Item, Augustinus, super illud idem : Luce clarius constat cordis contritione, non oris confessione, peccata dimitti. Sed iustificatio est ibi, ubi est peccati dimissio : ergo sine confessione est iustificatio, et sic etc.

Ad hoc etiam sunt auctoritates Magistri in littera.

  1. Item, ratione videtur, quia pronior est Deus ad miserandum quam ad condemnandum ; sed solo actu cordis consentaneo subtrahit gratiam : ergo multo fortius actu cordis peccata dimittit.
  2. Item, Deus non alligavit suam potentiam sacramentis. Ergo quandocumque homo facit quod in se est, Deus facit quod in se est : ergo, si corde doleat quis de culpa, si non sit confessor vel confessio extra, Deus facit quod est in se : ergo iustificat.

 

Respondeo : Dicendum quod, si iustificatio dicatur iustitiae infusio, non est ncessaria confessio, sicut expresse ostendunt illae rationes quae inductae sunt. Unde solum ista quatuor sunt necessaria, scilicet gratiae infusio, motus liberi arbitrii, contritio et peccati expulsio. Secundum enim rectum ordinem, sicut patebit, confessio sequitur tempore et natura contritionem ; et si sequitur contritionem, cum ipsa contritio non sit sine iustificatione, nec e converso ipsa iustificatio potest esse sine confessione.

 

[Ad obiecta] :

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de illis auctoritatibus, dicendum. quod, sicut dicit Augustinus, quamvis aliquis iustificari possit sine sacramentis, tamen nullus iustificatur contemnens sacramenta. Quoniam igitur confessio est peccantibus imposita, impossibile est aliquem iustificari, qui non habeat confessionem in facto vel in proposito.

Si enim confessionem contemnat, quantumcumque doleat, non acquirit iustitiam. Si autem confessionem habeat in proposito, cum Deus bonam voluntatem et propositum in talibus reputet pro facto, si vere bona et efficax est, tunc, si adsit dolor, potest esse iustificatus. Ideo pro tanto dicunt auctoritates Sanctorum et rationes praedictae quod confessio necessaria sit ad iustificationem. Voluntatem enim confitendi confessionem vocant, et hoc patet discurrendo per singulas.

 

  1. Nam quod primo dicitur : Qui abscondit scelera, constans est quod loquitur de hypocrita, quia non tantum caret proposito confitendi, immo etiam habet malitiam celandi et excusandi.

2-4. Ad illud similiter quod dicitur : Dictu iniquitates etc., dicendum quod, quando homo vult huic mandato obedire, se disponit de congruo ad gratiam ; et divina misericordia largissima, cum invenit animam dispositam, gratiam tribuit, ac si esset confessa per sermonem.

Aliae vero duae auctoritates ita intelligendae sunt ; vel si intelligantur de actu confitendi, tunc sumunt confessionem pro peccati recognitione, quae interius est inter animam et Deum, et sic non concludunt.

  1. Ad illud quod obicitur, quod nullus intrat sine potestate clavium, dicendum quod sine potestate clavium intrare dupliciter potest intelligi : aut sine potestate, ita quod intelligatur contrarie, sicut contemnens clavem Petri ; vel sine potestate, ita quod privative ; et adhuc dupliciter : vel simpliciter privative, ita quod non habet effectum absolutionis nec in opere nec in devotione sive in desiderio ; aut ita quod habet in devotione et proposito, et ita quodam modo habet. Primo et secundo modo non intrat nec iustificatur, sed tertio modo intrat et aliquo modo per clavem, licet non sic sicut ille qui absolvitur actualiter.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Poenitentia est sacramentum necessarium, dicendum quod nullum sacramentum est adeo necessarium, quin fides et devotio suppleat locum eius, sicut patet in Baptismo ; et ideo sine sacramento Poenitentiae salus alicui esse potest.

Et quod obicitur de contritione, quod est necessaria, dicendum quod non est necessaria secundum quod est pars Poenitentiae-sacramenti, sed secundum quod est actus poenitentiae-virtutis ; et illa est prima virtus, sine qua non est salus peccatori adulto,· et simul est in actu et habitu virtus illa in ipsa infusione, quia invenit liberum arbitrium in actu sibi conformi in iustificatione, ut visum est. Praeterea, esto quod contritio poenitentialis prout est sacramentalis, esset necessaria, non sequitur propter hoc de confessione, quae est actus exterior, superaddens contritioni.

 

 

ARTICULUS II

De ordine eorum quae concurrunt ad iustificationem.

 

Consequenter, viso de his quae concurrunt ad iustificationem impii in se, quantum ad secundum articulum quaeritur de ordine ipsorum ad invicem.

Et circa hoc quatuor quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum infusio gratiae necessario praecedat expulsionem culpae.

Secundo quaeritur, utrum expulsio culpae necessario praecedat contritionem.

Tertio, utrum ante contritionem necesse sit praecedere attritionem.

Quarto, utrum confessio necessario sequatur iustificationem.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum infusio gratiae necessario praecedat peccati expµlsionem.

 

Circa primum, quod gratiae infusio necessario praecedat peccati expulsionem, videtur.

  1. Ambrosius dicit : Quemadmodum intrans animam sapientis disciplina imprudentiam tollit, ita perfecta virtus iniquitatem. Si ergo iniquitatem non tollit nisi perfecta virtus intrans, et haec est gratia, ergo etc.
  2. Item, gratiam infundi non est aliud quam ipsam creari ; sed creatio gratiae praecedit expulsionem culpae, quia culpa non expellitur nisi per gratiam : ergo et gratiae infusio.
  3. Item, si prius naturaliter expellitur culpa quam infundatur gratia, cum culpa non posit expelli nisi per habitationem Dei in anima, tunc prius inhabitaret Deus animam quam infunderet gratiam ; et hoc est impossibile.
  4. Item, cum ignis expellit frigus, prius naturaliter immittit virtutem in materiam quam illud expellit. Si ergo Deus expellit culpam immittendo gratiam, ergo prior est gratiae immissio per naturam quam culpae expulsio.

 

Sed contra :

  1. In qualibet mutione prius est terminus a quo quam terminus ad quem secundum naturam vel secundum tempus ; sed iustificatio incipit a malo et terminatur ad bonum : ergo, si malum a quo incipit est peccatum, et bonum ad quod tendit est gratia, videtur quod prior per naturam sit peccati expulsio quam gratiae infusio.
  2. Item, prius est natura a quo non convertitur consequentia secundum necessitatem ; sed necessario ad esse gratum sequitur esse mundum, et non e converso, ut patet in primo homine et angelo, in quibus ante fuit status innocentiae quam gratiae : ergo naturaliter prius est esse mundum quam gratum. Sed esse mundum est per culpae expulsionem, esse gratum per infusionem gratiae : ergo culpae expulsio prior.
  3. Item, medium est secundum naturam et secundum actualem existentiam ; et licet inter culpam et gratiam non sit medium secundum actualem existentiam, est tamen medium secundum naturam, videlicet innocentia ; sed medium secundum naturam in mutatione naturaliter praecedit extremum : ergo etc.
  4. Item, culpa expellitur aut quando est aut quando non est. Non quando non est, quia tunc semper expelleretur. Si quando est, sed quando est culpa in anima, non est infusa gratia, quia tunc simul essent duo opposita in eodem : ante expellitur culpa quam infundatur gratia.
  5. Item, si Deus successive operaretur, prius expelleret culpam quam infunderet gratiam, prius, inquam, tempore ; sed subita operatio, si tollat ordinem temporis, non tamen tollit ordinem in natura : ergo, cum subito iustificet, prius naturaliter culpam expellit quam det gratiam.
  6. Item, non videtur quod sit aliquis ordo, quoniam privare privationem nihil aliud est quam restituere habitum ; sed culpa est privatio, gratia est habitus : ergo omnino est idem gratiam infundi et culpam expelli : ergo videtur quod simul sint tempore et natura, cum eiusdem ad se non sit aliquis ordo.

 

Respondeo : Ad hoc voluerunt aliqui dicere quod Deus se ipso expellit culpam ; nam ipse de se dicit, Isaiae 43, 25 : Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Unde secundum hos prius Deus mundat animam et postmodum dat gratiam, simul tempore, tamen posterius natura.

 

Sed quia communiter ponitur, et verum esse credo, quod Deus expellit peccatum per gratiam sicut sol per radios tenebras, sicut dicitur Actuum 15, 9 : Fide purificans etc., et hoc supra monstratum est ; ideo, cum causa praecedat effectum, infusio gratiae naturaliter prior est expulsione peccati, sicut lux praeit effugationem tenebrarum.

 

Ad quod intelligendum, notandum est quod qualitas aliqua, quae agit in aliud, habet triplicem comparationem, scilicet ad principium a quo exit, et ad contrarium vel oppositum quod expellit, et ad subiectum quod perficit. Et sunt istae comparationes ordinatae. Prius enim comparatur ad principium a quo producitur ; secundo ad oppositum quod expellitur ; tertio ad subiectum quod perficitur. Subiectum enim informatum aliqua qualitate vel deformatum vitio non potest intelligi informari aliqua bona qualitate vel perfectione, nisi prius intelligatur expulsio contrariae. Et impossibile est quod aliquid intelligatur expulsum ab aliquo, quin prius intelligatur illud egredi a suo principio. Quoniam igitur gratiae infusio non dicit perfectionem subiecti nisi per concomitantiam, sed potius ipsius gratiae productionem ab agente, ideo patet quod prior est quam expulsio, sieut ausa prior est suo causato.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod prius est terminus a quo, dicendum quod terminus ad quem non est gratiae infusio, sed magis subiectum esse gratum et mundatum et gratia informatum. Unde bene concedo quod gratia prius per naturam habet rationem agentis quam informantis ; et secundum quod habet rationem agentis, sic est principium iustificationis ; secundum quod habet rationem informantis, sic est terminus.
  2. Ad illud quod obicitur, quod prius est esse mundum quam gratum, dicendum quod, quamvis prior sit mundatio per naturam quam gratificatio, non tamen est prior quam ipse mundans : et quia gratia non tantum est gratificans, sed etiam mundans, ideo praecedit Unde ratio illa bona esset, si mundatio non esset a gratia tamquam a principio , immediato et creato ; nunc autem ratio illa tantum valet quod prius per naturam competit gratiae expellere culpam quam subiectum informare ; et hoc verum est. Forma enim quae inducitur in materiam aliquam, prius est ibi ut potentia sive ut agens quam sit ut perficiens sive ut actus. Sive igitur expulsio culpae sit idem quod mundificatio sive non, sequitur infusionem gratiae : gratia enim mundificat, et hoc per naturam prius habet facere quam subiectum denominare.
  3. Ad illud quod obicitur, quod munditia vel innocentia est medium inter gratiam et culpam, dicendum quod verum est ; sed non propter hoc est prius animae mundificatio quam gratiae infusio. Gratia enim creata in anima ipsam informat ; et quia informare non potest quamdiu ibi obstaculum est, scilicet quamdiu subiectum opposito habitu informatur, culpam expellit. Unde prius est culpae expulsio naturaliter quam animae informatio. Et ante haec duo prius est gratiae creatio quam aliquod horum ; gratiae autem infusio non est aliud quam ipsius creatio. Unde cum dicit quod gratiae infusio est ipsius subiecti habilitatio, hoc dictum est per concomitantiam.
  4. Ad illud quod quaeritur : quando culpa expellitur, aut quando est aut quando non est ? dicendum quod, quia expulsio est mutatio subita, et in mutatione : subita simul est fieri et factum esse, ideo simul est expulsio et expulsum esse ; unde expellitur, quando primo non est. Dicitur ergo pro tanto expelli, quia prius fuit et adhuc esset, nisi contrarium repugnaret ; et non semper dicitur expelli, sed solum in primo instanti et in quo esse desinit, et tunc quidem non est.

Aliqui tamen volunt aliter dicere, quod, quia culpa habet esse temporale, ideo non est in sui termina, sed gratia est in termina et in initio ; et ideo dicunt quod cum gratia infunditur, et incipit et est tunc ; peccatum autem, cum desinit esse, non est.

Sed quidquid sit de verbo desinendi, quod habet duplicem expositionem, tamen credo quod culpa bene habet esse in instanti sicut et gratia, et est in sui termina, termina, inquam, intra ; sed expulsio est terminus extra, quia simul est cum expulsum esse.

Et si tu obicias, quod duo instantia sunt immediata, tunc respondendum est sicut superius responsum fuit de transitione panis in corpus Christi, ubi positae sunt quinque responsiones, quas non oportet iterare propter brevitatem ; et in ultima credo esse standum.

  1. Ad illud quod obicitur, si Deus operaretur successive etc., dicendum quod aliud mundaret animam quam gratia, et tunc esset alius ordo naturae ; nunc autem, cum mundet per gratiam, necesse est ordine naturae ipsam praecedere expulsionem culpae. Hoc autem posito, quod per gratiam mundet, impossibile est intelligere quod successive, quia tunc simul esset gratia cum culpa ; gratia autem talis proprietas est, quae culpae nullatenus possit permisceri.
  2. Quod obicitur ultimo, quod idem est removere privationem et dare habitum, dicendum quod verum est, ubi est pura privatio ; verum est etiam, ubi datur habitus praecise removens illam privationem. Nunc autem non est ita, sed peccatum, etsi dicat deformitatem, nihilominus tamen concernit aliquam materiam secundum quosdam. Quidquid tamen sit de hoc, gratia non tantum reparat habitum oppositum culpae, qui est innocentia, sed superaddit, ut visum est supra ; et ideo non est omnino idem culpam expellere et gratiam dare.

Et illud tenet communis opinio, quae illa quatuor distinguit quae concurrunt ad iustificationem impii, inter quae primum est gratiae infusio, ultimo vero ponitur culpae expulsio.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum expulsio culpae necessario praecedat contritionem.

 

Secundo quaeritur, utrum expulsio culpae necessario praecedat contritionem.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia motus contritionis est motus formatus ; sed gratia prius naturaliter informat subiectum quam actum : ergo prius naturaliter est homo gratus. quam contritus. Sed esse gratificatum sequitur peccati expulsionem : ergo et contritio quae provenit ab anima gratificata.
  2. Item, contritio est motus meritorius ; sed omnis motus meritorius procedit a radice mundata : ergo, cum radix mundetur per peccati expulsionem, patet quod expulsio peccati praecedit contritionem.
  3. Item, contritio est opus bonum ; sed opus bonum praecedit habitus bonus : ergo prius naturaliter anima habilitatur quam conteratur. Sed impossibile est intelligere animam habilem ad bonum nisi expulsa culpa : ergo etc.
  4. Item, motus liberi arbitrii praecedit ; sed impossibile est animam simul moveri diversis motibus secundum partem superiorem ; sed in eodem instanti est remissio culpae et motus liberi arbitrii : non ergo contritio.

 

Contra :

  1. Si contritio sequeretur culpae remissionem, cum, remissa culpa, necessario sit homo iustus, ergo, etiam si non sequeretur contritio, esset iustus ; sed hoc est falsum : ergo non necessario praecedit.
  2. Item, si remissio culpae esset omnino a libro arbitrio, tunc constat quod actus detestationis eam praecederet ; sed sicut praecedit rem quod est tota causa, ita et quod est adiuvativum ; ergo, si contritio est motus a libero arbitrio, adiuvans gratiam et faciens viam ad culpam delendam, patet quod est prior.
  3. Item, si lumen non posset introduci in aërem nisi aëre ad hoc operante, non solum luminis inductio praecederet expulsionem tenebrae, sed etiam actus aëris ; sed sic est in proposio : ergo, cum iustificatio non introducatur nisi adiuvante libero arbitrio, patet quod non solum infusio gratiae, sed etiam actus liberi arbitrii praecedit ipsam naturaliter.
  4. Item, cum anima non possit sanari nisi operans, si non posset operari nisi sanata, esset ei via praeclusa : ergo necesse est quod illa operatio, per quam sanatur, praecedat sanationem, ergo peccati remissionem.

 

Respondeo : Dicendum quod aliquorum opinio fuit quod remissio culpae antecederet contritionem, secundum quod remissio culpae dicitur quantum ad rnaculae ablationem ; sed quantum ad poenam vel sequelam sequitur.

Sed, sicut supra dictum est, contritio necessaria est in ipsius gratiae infusione ; unde et praecedit peccati expulsionem natura.

 

Et hoc patet sic : quia anima per detestationem peccati se disponit ad gratiam dispositione quanta potest ; gratia vero adveniens in animam, quia illa detestatio erat quasi dispositio media ad introducendam gratiam, per naturam prius respicit illam et per illam culpam delendam ; sed ex comparatione vel respectu gratiae ad illam detestationem est contritio, ex respectu ad culpam est remissio : ideo contritio praecedit remissionem per naturam.

Et concedendae sunt rationes ad hoc.

 

Exemplum autem huius videri potest sic. Intelligamus aërem obtenebratum per praesentiam nubium et nebularum, et quod nubes illae non possint expelli, eatenus qua obtenebrant, nisi per motum aëris et irradiationem luminis tunc ad hoc quod aër reciperet primam illuminationem, oporteret simul cum irradiatione solis concurrere ventum, et post ad perfectam restitutionem luminis oporteret adhuc ventum sequi, qui nebulas expelleret Per hunc modum est intelligere de contritione et gratiae infusione, ipsi tamen causalitas activa attribuatur ut irradiationi, secundum illud Psalmi [17, 13] : Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt etc.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod est actus formatus et meritorius et bonus, dicendum quod actus formari potest a gratia dupliciter : uno modo a gratia ipsum motum secundum suam substantiam eliciente et imperante, ut cum gratia movet liberum arbitrium ad bonum opus ; et tunc verum est quod animae gratificatio et mundatio et habilitatio ad bonum talem actum praecedit. Alio modo actus formatur a gratia non imperante nec eliciente, sed adveniente, ut quando liberum arbitrium est in actu consono gratiae ; tunc etiam adveniens et inveniens liberum arbitrium in actu, utrumque simul tempore format, scilicet potentiam et actum, prius tamen natura actum quam potentiam sicut dispositionem intermediam. Et de tali non est verum quod sequatur mundationem vel informationem, immo praecedit et ordinatur ad remissionem culpae ; quod quidem non facit aliquis actus a gratia elicitus, prout dicitur gratum faciens. Nam. etiam ille actus quo anima se disponit est a gratia, secundum quod gratia dicit aliquid gratis datum, quia, secundum quod habitum est in secundo, liberum arbitrium non se disponit ad gratiam gratum facientem sine aliquo gratis dato. Et sic patent tria obiecta. Contritio vero quae est post iustificationem, est per modum illum quem dicit.

  1. Ad illud quod obicitur, quod anima non simul diversis motibus movetur, dicendum quod verum est secundum eamdem potentiam ; sed secundum aliam et aliam. potest esse et necesse est. Simul enim sunt cognitio rationis et appetitus voluntatis et delectatio, cum quis delectatur in videndo vel intelligendo aliquid. Sic in proposito : quia motus liberi arbitrii est fidei secundum actum rationis, sed contritio est potentiae voluntatis secundum irascibilem vim, et simul sunt tempore.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum necesse sit quod attritio praecedat impii iustificationem sive contritionem.

 

Tertio quaeritur, utrum necesse sit quod attritio praecedat impii iustificationem sive contritionem.

Et quod sic, videtur :

  1. Quoniam, si Deus iustificaret sine praeparatione, tunc etiam sine motu liberi arbitrii iustificaret ; quod quidem non facit, sicut dicit Augustinus : Qui creavit te sine te, non iustificat te sine te. Tunc igitur quaero : per quid immediate se praeparat ? Si per actum alium quam doloris, cum gratia non sit deletiva suae praeparationis, illum actum non expellet, sed formabit. Ergo sine omni contritione poterit iustificari ; sed hoc est falsum : ergo etc.
  2. Item, gratia per se sufficiens est delere culpam, ex quo venit in animam. Ergo, si requiritur actus, videtur hoc esse magis ad introducendam gratiam quam ad iuvandum introductam ; sed motus doloris ante infusionem gratiae est attritio ; ergo etc.
  3. Item, licet dolor sit motus instantaneus, non tamen elicitur a libero arbitrio nisi per praeparationem et collatioriem quae fit in tempore ; sed iustificatio fit in instanti : ergo necesse est quod ante illud instans liberum arbitrium dolere incipiat.

 

Contra :

  1. Videmus Paulum iustificatum, in quo nulla praecessit praeparatio nec attritio.
  2. Item, Ambrosius : Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. Ergo statim potest totum fieri : ergo etc.
  3. Item, si requiritur dolor praecedens, aut ille dolor informatur adveniente gratia aut non. Si sic, ergo attritio fit contritio et opus mortuum fit vivum ; quod est inconveniens. Si non informatur, ergo necesse est dolorem novum elici ; sed similiter posset elici, si ille non praecessisset : ergo etc,

Item, iuxta hoc quaeritur, utrum attritio fiat contritio.

Et quod non, videtur, quia ortum habet a timore servili, qui expellitur, non formatur.

Quod autem fiat, videtur, quia ortum habet a fide informi, quae non expellitur, sed formatur : ergo similiter et attritio.

 

Respondeo : Dicendum quod secundum speciale privilegium potest Deus iustificare sine omni praeparatione ; tamen secundum legem communem non iustificat nisi eos qui se praeparant, sicut dicitur in Zacharia [1, 3] : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Et quia praeparatio debet esse secundum convenientiam ad iustificationem, in qua est motus liberi arbitrii et contritio, necesse est quod homo se praeparet motu fidei et doloris, ita quod gratia inveniat liberum arbitrium in utroque istorum actuum ; vel etiam summe paratum ad utrumque, ita quod in eodem instanti paratum sit moveri, in quo gratia advenit.

Et concedendae sunt rationes ad partem istam ; procedunt enim secundum legem communem, quae non praeiudicat privilegio speciali.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Et ideo patet de Paulo. Similiter, quod nescit tarda molimina, dicendum quod verum est quod gratia subito venit, sed tamen homo non subito praeparatur.

  1. Ad illud quod obicitur, utrum ille dolor formetur aut novus eliciatur, illi qui dicunt quod contritio sequitur culpae remissionem, dicunt quod novus elicitur, et post infusionem gratiae omnes virtutes habent novos actus. Sed illi qui dicunt quod contritio est in instanti iustificationis, necesse habent dicere quod dolor ille formatur et motus fidei sive liberi arbitrii.

Ad illud ergo quod quaeritur, utrum attritio fiat contritio, dicendum quod istud tripliciter potest intelligi : ut quod habitus, quo quis atteritur, formetur et illo conteratur, sicut fides informis fit formata ; et hoc credo verum : credo enim quod habitus poenitentiae informis per adventum gratiae formatur. Nec simile est de timore servili, in quo vivit voluntas peccandi.

Secundo modo potest intelligi quantum ad actum substratum ; et adhuc concedo quod actus, qui in principio sui est attritio, antequam interrumpatur, fit contritio, sicut patet de motu quo quis vadit ad ecclesiam, si infundatur ei gratia in via.

Tertio modo potest intelligi quantum ad conditionem superadditam, quia opus mortuum secundum partem illam qua mortuum est fiat vivum ; et hoc impossibile est, quia pars illa motus transiit et fuit informis et nunquam formatur, quia non resumitur idem quod praeteriit.

 

 

QUAESTIO IV

Utrum confessio necessario sequatur iustificationem.

 

Quarto quaeritur, utrum confessio necessario sequitur iustificationem.

Et quod sic, videtur.

  1. Quia iste peccator tenetur confiteri ; sed constat quod gratia non absolvit ipsum a praecepto confessionis : ergo post gratiam susceptam adhuc tenetur.
  2. Item, contritus et confessus tenetur satisfacere ; sed concessio non absolvit a satisfactione, quae est posterior ipsa : ergo nec contritio a confessione. Sed contritus est iustificatus : ergo iustificatus tenetur confiteri.
  3. Item, Dominus praecepit poenitentiam agere, Matthaei 4, 11 ; sed in perfectione poenitentiae sunt ista tria, scilicet contritio, confessio et satisfactio, sicut dicit Magister in littera, supra, distinctione decima sexta, in principio ; ergo non implet homo praeceptum nisi confiteatur : ergo tenetur homo confiteri quantumcumque iustificatus.
  4. Item, iustificationi necessarium est propositum confitendi ; sed propositum aut desinit esse efficax aut exit in actum, cum se offerunt tempus et locus. Sed, proposito confitendi desinente, desinit aliquis esse iustus ; et necesse est non esse propositum efficax vel hominem confiteri : ergo vel necesse est quod post iustificationem homo confiteatur vel quod a iustitia cadat.

 

Contra :

  1. Qui habet iustitiam habet omne quod ad salutem est necessarium ; sed omnis iustificatus habet iustitiam : ergo habet omne quod ad salutem est necessarium. Si ergo confessio non est necessaria ad iustificationem, nec post iustificationem est necessaria ad salutem : ergo iustificatus ad confessionem non tenetur.
  2. Item, si iustificatus tenetur ad confessionem, aut ergo propter deletionem culpae, aut propter deletionem poenae ; non culpae, quia culpa iam deleta est ; non poenae, quia tanta potest esse contrition quod delet totam poenam ; et si aliquod residuum est, potest deleri per satisfactionem exteriorem : ergo nullo modo tenetur.
  3. Item, duplex est forum, scilicet forum Dei et forum Ecclesiae ; secundum forum Dei punitur quis in purgatorio multo gravius quam in hoc mundo ; secundum forum Ecclesiae in hac vita ; sed potest quis renuntiare iudicari in foro minori, ut transferat se ad forum maius : ergo aliquis licite post contritionem potest exspectare poenam purgatoriam : ergo non tenetur iudicari in foro Ecclesiae : ergo nec confiteri.
  4. Item, ponatur quod aliquis conteratur et nihil cogitet de confessione, constans est quod iste habet gratiam ; et non omittit : ergo non cadit a gratia, quia non intervenit contemptus ; ergo quamdiu non cogitat, non peccat. Esto quod sic moriatur, constat quod salvatur, etiam sine confessione : ergo etc.

Et ad hoc sunt multae auctoritates quas adducit Magister in littera.

 

Respondeo : Dicendum quod confessio est instituta sub praecepto, sieut melius patebit infra ; et ideo, quia ab hoc praecepto peccans per susceptionem gratiae non absolvitur, adhuc confiteri tenetur ; et ideo, si non confitetur, cadit a iustitia.

Sicut enim nullus potest iustificari qui sacramenta contemnat, sic nullus in iustitia perseverat, si post iustificationem ex contemptu negligat confiteri. Et ideo, si potest confifori et non curat, cadit a iustitia, cum cadit a proposito confitendi, sine quo iustificari non poterat.

Concedendum ergo quod confessio post iustificationem est necessaria necessitate praecepti, a qua tamen excusat impossibilitas. Unde et rationes ad banc partem sunt concedendae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur : qui habet iustitiam habet omne quod necessarium est ad salutem, dicendum quod verum est, si perseveret in illa ; sed, quamvis sine confessione possit quis iustitiam adipisci, tamen in illa non potest diu permanere sine confessione quin omittat. Non solum autem sunt necessaria ad salutem illa quae necessario requiruntur ad iustitiae adeptionem, verum etiam illa quae requiruntur ad habitae conservationem.
  2. Ad illud quod obicitur : aut est necessaria propter deletionem culpae etc., dicendum quod. ista non est ratio, sed institutio. Quia enim confessio instituta est sub praecepto, ideo nemo absolvitur, sed quilibet tenetur, quantumcumque poena et culpa deleatur. Valet tamen ad deletionem culpae quantum ad eos qui se non paraverunt sufficienter omnino, et etiam poenae quantum ad alios, et ad multas utilitates, sicut infra melius apparebit, propter quod eam Dominus instituit.
  3. Ad illud quod obicitur de duplici foro, dicendum quod poenitens, quamdiu est in hac vita, subiectus est foro Ecclesiae, ita quod ab ipso non potest appellare. Praeterea, fecit iniuriam Ecclesiae, et ideo, si potest comparere, tenetur, nisi per impossibilitatem excusetur. Nemo enim ad forum purgatorii admittitur qui forum Ecclesiae contempsit, cum in nullo fiat iniuria peccatori, sed in utroque iustitia.
  4. Ad illud quod obicitur de illo qui nihil cogitat, dicendum quod hoc potest esse duplici ex causa : vel propter intensionem doloris, vel propter occupationem superfluae sollicitudinis. Quantum ad primum, quia Dominus cor eius occupavit, si non fuit mora superflua nec indiscretio aliqua, credo quod Dominus absolvit et voluntatem pro opere computat ; et computatur iste cum illis qui excusantur propter impossibilitatem, habentes devotionem in sacramento.

Si autem non cogitat nec curat, aliis sollicitudinibus occupatus, maxime si locum et tempus habuit confitendi ore, tunc non excusatur, immo ob peccatum omissionis reputabitur reus mortis, maxime si non fuerit sic morte praeventus quin bene posset et deberet recogitare et petere sacramentum Ecclesiae.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Cassiodorus : Votum pro operatione iudicatur. Videtur enim male dicere, quia secundum hoc tantum valet si quis habet voluntatem confitendi, quantum si confitetur : frustra ergo confitetur.

Item, aut sacramentum confert aliquid habenti bonam voluntatem aut nihil. Si aliquid, ergo non est idem et aequivalens velle et sacramentum suscipere. Si nihil confert habenti bonam voluntatem, et nulli alii confert, ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod votum hic dicitur firmum propositum, et hoc computatur pro operatione, non quia tantum valeat omnino, sed quia hoc etiam Deus acceptat ; et si adsit votum et desit facultas, Deus excusatum habet. Concedo ergo bene quod semper aliquid recipit qui opere accipit sacramentum et aliquam utilitatem habet ; tamen ubi deest facultas, Deus reputat sufficiens ad impetrandum ipsum votum ; et ubi adest, antequam perveniat ad opus, reputat conveniens ad obtinendum gratiam. Nec tamen frustra confitetur ; si nim pro loco et tempore, non confiteretur, verum votum non esset aut esse desisteret, si prius esset.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod nemo potest confiteri nisi suscitatus. Videtur enim non esse verum quod dicit, quia secundum hoc, cum nullus mortuus teneatur ad sui suscitationem, quia hoc est impossibile, nullus peccator tenetur ad confessionem ; quod est inconveniens.

Respondeo : · Dicendum quod posse confiteri est dupliciter : aut peccatum detegendo, ut sit confessio manifesta, et sic potest fieri etiam a peccatore ; aut ut sit confessio vere reconciliativa, et sic non potest fieri nisi a iusto et suscitato. Si enim alias fiat, absolvitur exterius, sed non interius. Nihil enim ad salutem valet alicui poenam temporalem taxare, quousque Dominus absolvat ab aeterna.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut anima vita corporis, ita eius vita Deus est. Videtur enim esse falsum, quia anima vivificando informat corpus, sed Deus non est forma animae.

Item, corpus privatum animae vita non resuscitatur nisi per miraculum. Ergo videtur quod iustificatio sit miraculosa ; quod non videtur, cum nemo admiretur hoc nec sit insolitum.

Respondeo : Dicendum quod sic Deus est vita animae, sicut anima corporis, quodam modo, et quodam modo non sic. In hoc enim est similitudo, quod quemadmodum corpus indiget anima et ab ipsa vivificatur, quamdiu illi coniungitur, et per eius separationem vilescit, sic, quamdiu anima unitur Deo per caritatem, vivificatur, et quando separatur ab eo, moritur et vilescit. In hoc autem est dissimilitudo, quia anima coniungitur naturaliter et naturaliter ex corruptione naturae separatur, ita quod appetitus et indigentia est in utroque, quia constituunt tertium ; ex Deo autem et anima non fit unum. Et praeterea, coniunctio illa est voluntatis ex utraque parte ; et hinc est quod, quia voluntas nostra natutaliter est vertibilis et divina misericordia prompta est misereri, quod resuscitatio animae non est miraculosa, sed ut proprius loquamur, est mirabilis.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non meretur iustificari qui in vita sua non vult peccatum confiteri. Videtur enim improprie loqui, quia iustificatio antecedit omne meritum : ergo nullus iustificari meretur.

Item quaeritur : cum omnes virtutes dentur homini, scilicet fides, caritas etc., quare magis vocatur iustificatio deletio culpae quam aliud ?

Item, cum anima dicatur iustificari, vivificari, sanari et renovari, quaeritur, quae sit differentia inter haec.

Respondeo : Dicendum quod iustificatio non cadit sub merito condigni, cadit tamen sub merito congrui. Dicitur autem reparatio animae iustificatio. Peccatum enim actuale est deordinatio sive obliquatio circa aliquem actum animae ; et per hanc separatur anima a Deo et ex hoc incurrit duplex malum, scilicet difficultatem ad bonum, et ista dicitur vetustas, qua anima iam inveterata est ; et pronitatem ad malum, et haec dicitur infirmitas ; unde omne peccatum dicitur iniustitia, dicitur mors, dicitur vetustas, dicitur infirmitas.

Per oppositum igitur anima in adventu gratiae vivificatur, et ex susceptione virtutum ordinantium universas potentias iustificatur, et hoc quidem fit in instanti ; unde iustificatio dicitur a iustitia generali ; sed sanatur ulterius per gratiam contritio sacramentorum et renovatur per bonum exercitium et fit semper ad bonum habilior. Unde dicit Apostolus, II ad Corinthios 4, 16 : Quod renovatur de die in diem, sicut exterior de die in diem corrumpitur.

Unde notandum quod peccatum uno modo dicitur infirmitas et vetustas, alio modo sequela peccati. Et primo quidem modo statim fit sanatio et renovatio ; secundo modo successive, nec pervenitur ad perfectam sanitatem et novitatem nisi in gloria, eo quod semper manet pronitas et difficultas in via.

Quod ergo quaeritur : quare dicitur iustificatio ? dicendum quod dicitur a iustitia generali, non a iustitia cardinali.

Quod quaeritur, quomodo haec differant, iam patet.

Patet etiam illud quod consuevit quaeri, cuius sit sanare. Dico enim quod contritionis, in quantum est actus virtutum, est iustificare ; sed eius, in quantum est sacramentalis, est curare - sacramenta enim proprie sanant et virtutes rectificant - sed in quantum est gratiae, est vivificare ; in quantum horum omnium, renovare.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit Chrysostomus : Nisi purgatus fuerit ab omni peccato per poenitentiam et confessionem vel Baptismum. Quaeritur, quomodo ista tria distinguantur : videtur enim confessio ab his non differre.

Respondeo : Dicendum quod curatio a morbo est dupliciter : aut per virtutem, aut per sacramentum. Si per virtutem, dicit per poenitentiam ; si per sacramentum, hoc est dupliciter, sicut duplex est tabula ; et sic est confessio et Baptismus.

Aliter potest dici, et melius, quod Chrysostomus loquitur de adultis, et hi purgantur duplici sacramento, scilicet confessione et Baptismo ; et praeparatorium ad utrumque est contritio, et hanc nomine poenitentiae dat intelligi.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nemo dicat : Occulte ago poenitentiam : etc. Videtur enim ex hoc quod poenitentia omnis sit facienda in publico ; et illud videtur per litteram sequentem de Iob [31, 33] : Si erubui peccata mea etc. ; videtur secundum hoc quod quilibet teneatur confiteri peccata sua in conspectu populi : ergo non est vere poenitens qui confitetur in privato.

Respondeo : Dicendum quod Augustinus intelligit de occultatione quae fit respectu sacerdotis, cui praecipit Dominus manifestare, non respectu aliarum personarum.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Venialis est culpa, quam sequitur confessio delictorum. Videtur enim male dicere, quia culpa non alleviatur ex effectu sequenti, quamvis aggravetur. Ergo videtur quod mortale nunquam per confesionem fiat veniale.

Item, veniale non fit mortale, ergo nec e converso.

Item, si fit veniale quia Deus diInittit, pari ratione, immo multo fortiori deberet dicere de contritione.

Respondeo : Dicendum quod in absolutione, quae est in contritione, culpa recipit veniam quantum ad poenam aeternam ; in confessione vero partim recipit veniam, partim non, quia ad unam partem poenae ligatur, ab alia absolvitur. Et ideo dicit Ambrosius quod venialis efficitur, non quantum ad maculam, sed quantum ad obligationem ad poenam aliquam. Et sic patet illud.

 

Dub. VIII.

Item quaritur de hoc quod dicit : Dormiat in sacco. Non enim. videtur competrns, cum etiam multi in sericis, non asperis, poenitentiam agant.

Respondo : Dicendum quod saccus accipitur pro qualicumque humiliatione, eo tropo quo species accipitur pro genere.

Vel dicendum quod est perfectionis et consilium ; nec intelligitur de sacco exterius, sed quod interius feratur vestimentum asperum.

Vel dicendum, et melius, quod ita est intelligendum, quod ingrediatur Ecclesiam, sicut dormire in sacco ; non enim intelligitur de templo materiali, sed de unitate spirituali ; sic interius debet esse amictus sacco, quia vera poenitentia debet esse humilis et austera, quorum utrumque notatur in sacco et fuit in Ninivitis.

Sed ista auctoritas non videtur ad propositum de confessione ; et ideo dicendum quod adducta est non propter confessionem, sed propter satisfactionem ; facit tamen ad confessionem quasi a posteriori. Et sic patet illud.

 

 

PARS II

De necessitate confessionis sacramentalis.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra exsecutus est et determinavit Magister primam quaestionem ; hic tangit et determinat secundam, scilicet utrum necesse sit confiteri homini an sufficiat soli Deo confiteri.

Et dividitur haec pars in duas.

In prima adducit auctoritates ad falsam partem.

In secunda adducit auctoritates ad veram, ibi : Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat etc. ; in quibus clarescit confessionis vocalis institutio et peccatorum obligatio ; in quibus etiam consistit praesentis quaestionis difficultas et determinatio.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis quaeritur de confessione vocali.

Et circa hoc duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de confessione quantum ad praeceptum instituentis.

Secundo, quantum ad obligationem exsequentis.

 

Quantum ad primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum mandatum de confessione pertineat ad legem naturae.

Secundo, utrum pertineat ad legem scriptam vel legem gratiae.

Tertio quaeritur, a quo fuerit instituta, utrum a Christo an ab aliquo eius Apostolo.

 

 

ARTICULUS I

De conf essione quoad praeceptum instituentis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum mandatum de confessione pertineat ad legem naturae.

 

Circa primum, quod in lege naturae fuerit instituta, videtur.

  1. Super illud Genesis 3, 9 : Adam, ubi es ? Glossa : Verba increpantis sunt et ad confessionem cogentis, non ignorantis. Sed Adam non tenebatur nisi ad legem naturae : ergo confessio est de iure naturali, confessio scilicet vocalis, quia vocaliter ei Dominus loquebatur et ille vocaliter respondebat.
  2. Item, Iob 31, 33 : Si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi iniquitatem meam in sinu meo, quasi dicat : non. Ergo peccatum erat abscondere peccatum, et ut peccatum reprobabat Iob ; sed ipse non tenebatur nisi ad ius naturale : ergo ius naturale prohibet absconsionem peccati : ergo praecipit vel suadet confessionem.
  3. Item, Gregorius, ibidem in Glossa : Vere humilis et mala sua cognoscit et voce confessionis aperit. Sed humilitas de peccatis commissis est de iure naturali : ergo et vox confessionis peccati.
  4. Item, ratione videtur, quia duplex est confessio, scilicet confessio taudis et confessio peccati, et utraque est in gloriam Dei, sicut patet, quia dixit Iosue ad Achor, Confitere peccatum et da gloriam Deo, Iosue 7, 19 ; sed natura dictat Deum glorificandum et dictat Deum laudandum, non tantum corde, sed etiam ore : ergo pari ratione dictat peccatum utroque modo confitendum.
  5. Item, poenitentia tres habet partes, scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem ; sed contritio et satisfactio sunt de lege naturali : ergo pari ratione et confessio.
  6. Item, omne opus virtutis spectat ad dictamen naturae ; sed confessio peccati est opus virtutis : ergo etc. Probatio minoris : Veritas, ut vult Philosophus, est virtus et veritas est illa quae habilitat ad dicendum verum ; sed maxima difficultas est in enarrando suum peccatum vere : ergo maxime circa hunc actum consistit virtus : ergo etc.

 

Contra :

  1. Ius naturale, ut dicit Isidorus, est idem apud omnes ; sed confessio peccati non est eadem apud omnes : ergo confessio peccati non est de iure naturali.
  2. Item, videtur quod sit contra naturam, quia naturale est cuilibet et de natura recta celare amici commissum, sicut dicitur Proverbiorum 11, 13 ; sed magis se debet quisque diligere quam proximum ex dictamine naturae : ergo natura dictat peccata propria esse celanda.
  3. Item, naturale est cuilibet celare verenda corporis, ergo similiter verenda spiritus ; sed peccata sunt turpitudines animae : ergo peccatum confiteri potius est contra naturam quam secundum naturam.
  4. Item, recta ratio, quae est naturae conformis, erubescit turpia cogitare : ergo, si plus est referre sive dicere, per naturam erubescit dicere : ergo, cum cogitare turpia et facere sit contra naturam et rationem rectam, pari ratione et referre.
  5. Item, per naturam recordatio iniuriarum est occasio inimicitiae confirmandae ; sed peccator per peccatum est iniuriatus Deo : ergo recordando peccatum et narrando renovat inimicitias. Sed quod facit hominem inimicum Deo vel magis inimicum est contra naturam et rationem rectam : ergo et confessio sceleris.

 

Respondeo : Dicendum quod dupliciter sunt aliqua de dictamine iuris naturalis : aut in generali aut in speciali. In speciali, ut honorare parentes ; in generali vero dictat natura ea quae superaddit lex evangelica, sicut sunt aliqua supererogationis, ut consilia, vel etiam aliqua sacramenta.

 

Intelligendum est igitur quod est confessio peccati mentalis et vocalis. Mentalis confessio est recognitio peccati et offensae ; et haec est de dictamine naturae in speciali, secundum quod cognitio offensae est de dictamine naturae. Cognitio autem offensae humanae est de dictamine naturae per se, secudum quod est rationalis ; sed cognitio offensae divinae est de dictamine naturae adiutae aliquo modo per fidem. Quomodo enim scit homo se offendere Deum, quem non videt, nisi per aliquem radium fidei hoc cognosceret ? Cum autem hoc cognoscit, quod Deum per praevaricationem inhonorat, natura dictat quod ab ipso est misericordia humiliter petenda ; et hoc nunquam est nisi recognoscatur culpa.

 

Vocalis vero confessio est duplex, scilicet quae fit Deo et quae fit homini. Vocaliter confiteri Deo dictat natura non simpliciter, sed in casu, ut puta, quando Deus exigit, sicut exegit ab Adam et a Cain ; vocaliter autem confiteri homini non dictat natura nisi in generali. Dictat enim quod omnibus modis reconciliari oportet Deo quibus ipse statuit. Unde natura dictabat, quodsi Deus arbitrum constitueret inter se et peccatorem, quod ipsi esset culpa revelanda ; et ita dictabat in generali ; dictabat etiam quod illi essent dicenda vera.

 

Et sic patet quomodo confessio spectat ad legem naturae. Quaedam enim est de dictamine naturae per modum necessitatis, quia natura dictat illam simpliciter et specialiter. Quaedam etiam est de dictamine naturae per modum expedientis simpliciter, sed necessitatis in casu, ut confessio vocalis facta Deo. Quaedam vero dictabat in universali solum, et haec est confessio facta homini.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Ex his patent obiecta ad primam partem ; nam auctoritates procedunt secundum primam viam vel secundam, ut patet.

  1. Similiter prima ratio inducta ex simili in confessione vocali laudis, quia sicut in casu laudare oportet ore, tamen semper debet actu vel habitu laudare in corde, sic etiam intelligendum de confessione peccati.
  2. Ad illud quod obicitur de partibus aliis, scilicet contritione et satisfactione, dicendum quod istae tres partes respiciunt poenitentiam secundum quod est virtus et secundum quod est sacramentum ; sed specialiter contritio et satisfactio respiciunt virtutem, sed confessio magis est poenitentiae ut est sacramentum, sicut melius patebit infra. Confessio enim peccati, quae fit homini, ortum habet non tantum a natura, sed etiam ab institutione divina.
  3. Et ex hoc patet responsio ad ultimum, quod dicit quod est opus virtutis. Dico enim quod revera opus virtutis est, sed non omnino ; sed virtutis cum adiunctione institutionis sacramenti. Veritas enim non dictat quod peccata occulta dicantur homini ; similiter nec poenitentia dictat illud per se, quantumcumque homo doleat ; sed cum Deus instituit, tunc virtus obedientiae imperavit, poenitentia acceleravit et veritas actum direxit.

Et ita patet ad quam virtutem spectet confiteri et quomodo sit opus virtutis et cuius. Unde poenitentia in generali dictat illam, secundum quod est virtus volens facere emendam ; obedientia per mandatum specificat ; veritas elicit et regulat.

 

  1. Ad illud quod obicitur in oppositum, quod non est idem apud omnes, dicendum quod illud intelligitur de eo quod natura dictat in particulari, non in universali.

2-5. Ad illud quod obicitur, quod manifestare peccatum est contra rationem, dicendum quod peccati propalatio potest fieri dupliciter : vel ad sui ipsius commendationem, sicut faciunt peccatores, qui laetantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, quorum viae perversae etc., quibus est facta frons mulieris meretricis, et de quibus dicitur : Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt etc. ; et haec est contra naturam et contra rationem rectam et ad provocandam divinam inimicitiam ; et verecundia et confusio huic opposita est adducens gratiam et gloriam.

Alia est confessio ad sui accusationem ad inveniendam divinam propitiationem ; et haec est ordinata ad faciendam emendam et ad curandam plagam occultam. Unde sicut natura dictat vulnus, etiam in locis secretis, aperiendum medico ad curationem, quamvis dictet pudenda operienda, sic est de peccatis. Et sicut, si aliquis nollet vulnus ostendere, iudicaretur superbus et stultus et faceret contra naturam et salutem suam, sic intelligendum est in proposito.

Et ex hoc patet responsio ad omnes rationes. Nam, si vulnus amici deberet curari per meam confessionem sicut et proprium, dictaret ratio et natura quod ego deberem ipsum prodere. Quamvis autem naturae dictamini consonum sit erubescere, et nunquam deberet esse sine confusione, propter illam tamen non est confessio dimittenda ; et hoc propter multiplicem utilitatem quam habet. Et propter hanc instituit eam Deus.

Valet enim ad peccati cognitionem propter instructionem sacerdotis, Deuteronomii 17, 8 : Si difficile et ambiguum apud te etc.

Ad cogniti deletionem, Psalmo [31, 5] : Dixi, confitebor etc. ; si propositum valet, quanto magis valet opus.

Ad cogniti et deleti satisfactionem, quia erubescentia in confessione est magna pars satisfactionis, Ecclesiastici 4, 25 : Est confusio adducens gratiam et gloriam.

Ad poenae diminutionem vi clavium, Matthaei 16, 19 : Quodcumque solveris super terram etc.

Ad Dei laudem, Iosue 7, 19 : Da gloriam Deo et confitere etc., et : Indica mihi, quid feceris.

Ad intercessorum multiplicationem, Iacobi ultimo, 16 : Confitemini alterutrum peccata vestra, et orale pro invicem etc.

Ad conscientiae assecurationem ; Unde David statim, cum dixit : Peccavi, audivit : Transtulit Dominus etc., II Regum 12, 13. Et hoc magnum bonum est, II ad Corinthios 1, 12 : Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum confessio fuerit instituta in lege scripta.

 

Secundo quaeritur, utrum confessio fuerit instituta in lege scripta.

Et quod sic, videtur :

  1. Levitici 16, 21 dicitur de sacerdote qui debebat hircum emissarium emittere : Confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata. Sed non poterat sacerdos confiteri peccata aliorum, nisi illi prius confiterentur ea : ergo videtur quod ibi fuit confessio instituta.
  2. Item, hoc videtur auctoritate Salomonis, qui Proverbiorum 28, 13 dicit : Qui abscondit scelera sua non dirigetur. Constat quod loquitur his qui erant tempore Legis, et constat quod non intelligit de absconsione respectu Dei, cui omnia sunt nota : ergo respectu ministri Dei : ergo etc.
  3. Item, Isaiae 43, 26 : Narra, si quid habes, ut iustificeris ; sed narratio dicit actum sermonis et confessionem vocalem ; et constat quod loquitur pro tempore Legis, quia exhortando, non praedicendo : ergo videtur quod tempore Legis esset confessio in praecepto.
  4. Item, ratione videtur : plus est aliquid profiteri facto quam verbo, plus etiam confiteri peccatum coram omnibus quam coram uno ; sed ipsi confitebantur se peccatores coram omnibus, dum offerebant hostiam pro peccato : ergo, cum ad hanc tenerentur, videtur quod multo fortius ad confessionem oris.
  5. Item, confessio oris instituta est ad hoc ut sacerdos sit medius arbiter ; sed in Lege Veteri sacerdos erat mediator ; unde per totum Leviticum, ubi agitur de oblatione, dicitur : Orabitque sacerdos et remittetur ei.
  6. Item, Vetus Lex fuit lex rigoris, et magis puniebantur quam in Nova ; sed confusio quae est in poenitentia est magna poena ; ergo magis fuit competens Legi Veteri quam Novae.
  7. Item, ratio quare instituta est confessio, est ut fiat reconciliatio Ecclesiae ; sed Ecclesia erat in Veteri Testamento et unitas magna, quia unus iniuriabatur, dum peccabat, toti multitudini, sicut manifestum est in Achor : ergo tunc debuit institui confession peccati.

 

Contra :

  1. Augustinus : Oblatio sacrificiorum confessio fuit peccatorum. Ergo videtur quod non fuerit ibi alia confessio quam oblatio.
  2. Item, confessio ordinata est ad absolutionem ; sed Lex transgredientes ex certa scientia faciebat occidi sine misericordia : cum ergo non teneretur aliquis facere se occidi, non tenebatur confiteri.
  3. Item, in confessione manifestanfur quae cordis sunt et occulta ; sed Lex prohibebat manum, non animum : ergo confessio Legi non competebat.
  4. Item, si confessio fuit in Lege, aut sicut morale aut sicut sacramentale. Si ergo sicut morale, ergo similiter fuisset in lege naturae ; si sicut sacramentale, ergo, cum alia et alia sint sacramenta Novae Legis et Veteris, non deberet esse in Nova.
  5. Item, usque ad adventum Christi fuerunt homines sub umbra et ante non pervenerunt ad Iucem ; sed per confessionem peccati prodit peccator in apertum : ergo ante adventum Christi non debuit esse peccati confessio.
  6. Item, confessio est ordinata ad potestatem clavium, quia confitens absolvitur ; sed in sola Lege Nova dictum est sacerdotibus : Quorum remiseritis peccata etc., ut dicitur Ioannis 20, 23 : ergo videtur quod, cum ante non fuerit potestas absolvendi, nec fuerit necessitas nec utilitas confitendi.

 

Respondeo : Dicendum quod duo sunt principaliter in confessione, propter quae oportuit et conveniens fuit confessionem institui. Primum est propter detectionem peccati et manifestationem, et iste est finis confessionis in se. Secundus finis est propter reconciliationem faciendam Deo et eius Ecclesiae.

Primo igitur fit propter peccati detectionem. Peccator enim, dum male agit, odit lucem ; et ideo in reversione ad iustitiam oportet redargui opera infructuosa tenebrarum, quae autem arguuntur a lumine manifestantur, ut habetur ad Ephesios 5, 11-13 ; hoc autem est per confessionem. Et ideo debuit in ea Lege institui confessio, in qua est manifestatio veritatis, in ea, inquam, Lege, in qua Verbum caro factum est, ut intelligibile fieret sensibile et manifestum ; in ea Lege debent occulta et tenebrosa opera manifestari et verba cordis formam vocis induere ; haec autem est Lex gratiae : et ideo confessionis institutio quantum ad primum finem competit Legi gratiae.

 

Alius finis est ad reconciliationem faciendam, humano arbitrio mediante ; ideo fit homini, ut homo sit iudex et arbiter inter Deum et peccatorem. Arbiter autem talis debet esse, qui possit manum ponere in utrumque ; talis autem non potuit esse, quousque Deus factus est homo ; et tunc homo deificatus datus est nobis mediator et arbiter Christus, qui potuit arguere et manum ponere in utrumque. Hic autem reliquit in Ecclesia successores, quos et arbitros constituit et rectores Ecclesiae, quibus commisit auctoritatem reconciliandi. Et quoniam haec auctoritas primo fuit in Christo et in nullo potuit esse ; antequam veniret ille praecipuus mediator, et hoc solum in Lege Nova fuit, ideo tantum in hac Lege institui confessio debuit.

 

Concedo igitur quod confessio, prout est sacramentum, confessio, inquam, vocalis, solius Novae Legis fuit, nec praecessit in Lege Veteri nisi in figura, quia illi Legi non competebat. Praecessit autem in hoc, quod sacerdotibus data erat auctoritas discernendi inter lepram et non lepram, sanctum et profanum. Sed haec quidem erant corporalia et non spiritualia. Et illam figuram ostendit Dominus impletam esse in Lege Nova, cum mundatos ad sacerdotes mittebat, ut dicitur Matthaei 8, 4 ; ubi volunt aliqui dicere quod confessio fuit instituta, sed magis, ut videbitur, fuit ibi insinuata.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod fuit ibi confessio, quia sacerdos confitebatur, dicendum quod talis non erat confessio sacramentalis quae fit homini, de qua nunc loquimur, qua aliquis se accusat ; sed confessio illa fiebat Deo in generali de peccatis ipsius multitudinis, non alicuius particularis personae.
  2. Ad illud quod obicitur de absconsione, dicendum quod intelligit de absconsione quae est per peccati defensionem et palliationem, sicut faciunt hypocritae ; et illud est falsitatis, et hoc est contra legem naturae, et respectu Dei et respectu hominis. Quamvis autem sit prohibitum mentiri, non tamen est praeceptum dicere omnem veritatem.
  3. Ad illud quod obicitur de narratione, dicendum quod intelligitur de narratione secundum linguam et os cordis.

Vel, si intelligatur secundum os corporis, adhuc intelligitur quod fiat respectu Dei, quemadmodum fit oratio vocalis, non ad Deum instruendum, sed ad excitandum in nobis affectum pudoris vel amoris vel doloris vel alicuius alterius affectionis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod profitebantur facto, dicendum quod illa oblatio non erat professiva peccati, sed oblationis. hostiae pro peccato ; ex consequenti autem ostendebatur peccator. Sed hoc non est in speciali, sed in generali, nec magis sacerdoti quam alii. Et hoc quidem decebat aliquo modo fieri, quia iam ecclesiastica unitas in conformitate sacramentorum et uniformitate cultus divini coeperat inchoari.
  2. Ad illud quod obicitur, quod sacerdos erat mediator, dicendum quod, etsi mediator esset ad offerendum hostias figurales, non tamen erat mediator in absolvendo ; et ideo sacerdoti non debebat fieri confessio peccati, sed oblatio hirci vel vituli. Non sic est de sacerdote Novi Testamenti, qui, sicut verum Christi corpus conficit et potestatem habet ad conficiendum, sic auctoritatem habet ad corpus mysticum absolvendum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Lex Vetus erat lex rigoris et oneris, dicendum quod, quamvis confessio onerosa videatur propter pudorem, tamen est sarcina miro modo allevians per absolutionem ; et ideo illi Legi non competebat. Hic enim fit ab omni peccato absolutio, ibi vero sine omni misericordia gravis peccatoris fiebat damnatio ; propterea non competebat illi Legi talis perfectio.
  4. Ad ultimum de unitate Ecclesiae, dicendum quod unitas erat, sed tamen figuralis respectu verae unitatis huius Ecclesiae ; ideo sicut sacrificium fuit figurale, ita et sacerdos, ita reconciliatio et postremo confessio, quia leprosus se sacerdotibus ostendebat.

 

 

QUAESTIO III.

A quo fuerit instituta confessio.

 

Tertio quaeritur, a quo fuerit instituta confessio.

Et quod fuerit instituta a Christo, videtur :

  1. Quia sacerdotium fuit institutum a Christo ad remissionem peccatorum et absolutionem ; sed sacerdotes non possunt nec debent solvere nisi sciant a quo solvant ; sed, posito posteriori, ponitur prius : ergo, si Christus instituit absolutionem, multo fortius confessionem.
  2. Item, cuius est instituere totum, et partes ; sed Dominus instituit poenitentiam, cum praedicavit et praecepit : Agite poenitentiam, Matthaei 4, 17 : ergo tunc instituit confessionem.
  3. Item, confiteri peccata occulta, hoc est magnae perfectionis et superadditum mandatis legalibus ; sed nullus potest hoc praecipere nisi qui per omnia potest super hominem : ergo solus Christus ad confessionem peccatorum potuit obligare.
  4. Item, Ioannes praecucurrit Salvatorem et verus fuit praecursor, non tantum in verbis, sed in gestis ; sed omnes qui baptizabantur a Ioanne, confitebantur peccata, Matthaei 3, 6 : ergo sicut praecessit in Ioanne baptismus praeparationis et confessio, ita utrumque debuit institui a Christo.
  5. Itemi hoc sacramentum per necessarium est sicut Baptismus, quia est secunda tabula post naufragium, quando iam non valet Baptismus ; sed Christus per se ipsum nos liberavit a naufragio et primam tabulam instituit : ergo vdetur quod similiter et secundam, et ita confessionem ipsam.

 

Contra :

  1. Sacramentis, quae Dominus instituit, ipsemet usus fuit, ut prius visum est in Baptismo et Eucharistia ; sed ipse nunquam fuit confessus aliquod peccatum : ergo etc.
  2. Item, Christus in factis suis nobis dedit exemplum ; sed ipse absolvit sine omni confessione mulierem in adulterio deprehensam : ergo non videtur, instituisse confessionem, sed potius noluisse.

Item, quaero : ubi instituit ? Si tu dicas, ibi : Agite poenitentiam, contra : nondum erant sacerdotes quibus passent et deberent eonfiteri : ergo in illa praedicatione non implicabatur confessio.

Item, dicunt alii quod instituit ibi, ubi misit leprosum ad sacerdotes. Sed contra : Matthaei 8, 4 dicitur : Vade, ostende te sacerdotibus et offer munus quod praecepit Moyses. Ergo constat quod mandavit facere quod fiebat in Lege, et illud non erat confessio vocalis : ergo etc.

Item, dicunt alii quod ibi, Ioannis 20, 22 : Accipite Spiritum sanctum, quia, dum instituit sacerdotes, et potestatem absolvendi dedit et praecepit ut ad eos peccata deferrent. Sed contra : difficilius est confiteri quam confessionem audire : ergo magis specialiter de hoc debuit mandatum dare.

Quaeritur igitur : quare Christus non instituit confessionem expresse, sicut instituit alia sacramenta ?

 

Respondeo : Dicendum quod duo sunt in confessione : unum formate et completivum, et hoc est absolutio sive potestas absolvendi vel medicandi ; et hanc Dominus instituit, qui potestatem clavium concessit ; et penes hoc residet virtus.

Aliud autem est materiale, et hoc est detectio peccati sive morbi ; et hoc Dominus non instituit in se, sed insinuavit.

 

Ratio autem quare non instituit, ut dicunt aliqui, haec fuit, quia sufficit aegroto exponere medicum et medicinam ; et ulterius confessio peccati non valet extorta, sed debet esse voluntaria : ideo Dominus insinuavit, relinquens hoc in voluntate aegrotantium. Et hoc est quod dicit Hugo : Medicis dixit ut curarent, sed infirmis non dixit ut ad medicos curandi causa venirent ; hoc quasi certum esse voluit, quod aegri libenter salutem quaererent et se curandos offerrent, si medicos invenirent.

 

Et licet hoc sit satis probabile, potest tamen et aliter dici, quod Dominus confessionem per se non instituit, quia est in remedium recidivantium. Quia Christus erat Ecclesiae fundator, et venientibus omnium peccatorum per Baptismum fiebat remissio, ideo ab eo non debuit institui confessio, ne ex verbo Domini daretur aliquibus recidivandi occasio. Cum autem Ecclesia fuit instituta, labi homines coeperunt ; et tunc remedium, ne desperarent vel contemnerent, publicari oportuit : et ideo per Apostolos confessio debuit institui auctoritate sibi a Domino tradita in clavibus sibi datis, in quibus potestatem acceperant sanandi, et ita imperandi modum convenientem saluti ; et hoc quidem erat per morbi detectionem et peccantis humiliationem et sacerdotalem absolutionem. Et ideo confessio fuit a Domino insinuata, ab Aposfolis instituta, ab episcopo Ierosolymitano, scilicet Iacobo, promulgata ; sicut et sententia de non servandis legalibus promulgata fuit, Actuum 15, 19 ; sic et confessio omnibus peccantibus indicta et imposita fuit, Iacobi 5, 16 : Confitemini alterutrum etc.

 

Et iterum, non solum haec est ratio, sed etiam ulterior esse potest. Confessio enim hominis est opus pure ; unde non est data virtus sacramenti ipsi confessioi, sed absolutioni ; et ideo recte hominibus puris institutio debuit reservari.

 

Ex his quae dicta sunt quatuor possunt rationes elici quare Dominus immediate confessionem et expresse non instituit : prima quidem, quia non oportuit ; secunda vero, quia in hoc voluntariam esse debere docuit ; tertia, quia est sacramentum recidivantium ; quarta, quia, quantum est de se, est opus humanum. Unde credo quod per se non instituit ; et si dicatur instituisse, hoc est intelligendum insinuando et auctoritatem dando.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ex hoc patet responsio ad primum et secundum. Dominus enim formale poenitentiae instituit per se, materiale autem non ; et ratio visa est supra.

  1. Ad tertium patet responsio, quia Apostoli hoc poterant praecipere auctoritate clavium sibi datarum, quia aliter frustra essent datae.
  2. Ad illud quod obicitur, quod confitebantur etc., dicendum quod utrumque Salvator implevit, sed unum per se, quia decebat ipsum, sed alterum per alios, quia eos decebat uti confessione. Christus enim, qui omnia sciebat, sine confessione oris absolvebat ; sed hoc Apostoli facere non poterant, quia nisi per aegrotum non poterant nosse plagam.
  3. Ad illud quod obicitur ultimo, dicendum quod Christus instituit secundum hoc quod erat ibi completionis, non tamen totum, sicut Baptismum, quia non conveniebat ei ita fabricare totam tabulam recidivantium sicut primam accedentium.

 

 

ARTICULUS II

De confessione quoad obligationem exsequentis.

 

Consequenter, viso de institutione confessionis, quaeritur de obligatione ad ipsam.

Et quantum ad hoc quaeruntur tria.

Primo per comparationem ad subiectum.

Secundo, per comparationem ad tempus.

Tertio, per comparationem ad modum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum omnes adulti, boni et mali, ad confessionem teneantur.

 

Primo igitur quaeritur, utrum omnes adulti, boni et mali, ad confessionem teneantur.

Et quod sic, videtur :

  1. Per decretalem De poenitentiis et remissionibus, libro quinto : Omnis utriusque sexus fidelis postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia peccata sua, saltem semel in anno, fideliter confiteatur proprio sacerdoti. Et quod illud sit praeceptum, patet in hoc quod subiungitur gravis poena, scilicet quod vivens ab ingressu Ecclesiae arceatur et moriens christiana careat sepultura.
  2. Item, I Ioannis 1, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, mendaces sumus et veritas non est in nobis ; loquitur de omnibus communiter. Ergo omnis qui dicit se peccatum non habere, peccat mortaliter : ergo quilibet tenetur se recognoscere peccatorem secundum formam Ecclesiae, quae tradita est peccatoribus ; sed hoc est per confessionem : ergo etc.
  3. Item, praeceptum est omnibus orare, et nullus absolvitur, quantumcumque perfectus, ab oratione dominicali : ergo omnes tenentur dicere : Dimitte nobis debita nostra ; sed Dominus non tantum ad hoc instituit orationem, immo etiam confessionem ; sed oratio est opus satisfactiorum et praesupponit confessionem : ergo etc.
  4. Item, quantumcumque aliquis sit sanctus et iustus, si potens est corpore, tenetur Quadragesimam ieiunare, nec propter aliquam sanctitatem absolvitur ab Ecclesiae institutione. Ergo pari ratione nec a confessione.

 

Contra :

  1. Augustinus dicit, et et vulgatum fuit ab Innocentio III habetur distinctione praecedenti : Poenitentia perfecta ad Baptismi puritatem conatur reducere. Sed possibile est aliquem veram poenitentiam perficere pro peccato : ergo possibile est ipsum redire ad innocentiam baptismalem ; sed habens innocentiam baptismalem non tenetur confiteri, quia purus est : ergo non videtur quod omnes ad confessionem teneantur.
  2. Item, confessio et sacramentum Poenitentiae est institutum propter hoc, ut recidivantes post Baptismum possint resurgere : sed possibile est quod aliquis conservet innocentiam baptismalem : ergo talis non tenetur confiteri.
  3. Item, possibile est in multis quod non habeant nisi venialia ; sed venialia non tenetur confiteri homo, quia in illis decedens potest salvari et sola contritione possunt deleri : ergo talis non tenetur confiteri, quamdiu in tali statu consistit.
  4. Item, possibile est quod aliquis ita intentus sit circa aeterna, quod non habeat remorsum de aliqua culpa ; aut ergo talis tenetur confiteri aut non. Si non, tunc non omnes obligantur : si tenetur, et non habet conscientiam peccati, tenetur ad confitendum sive ad dicendum contra conscientiam, et ita mentiri ; quod nefas est dicere : ergo non omnes obligantur.

 

Respondeo : Dicendum quod teneri ad confessionem peccatorum est dupliciter, scilicet ex institutione prima, quia instituta est sub praecepto, vel ex constitutione superaddita. Primum praeceptum datum fuit ab Apostolis et vulgatum fuit a Iacobo, apostolo et episcopo Ierosolymitano, Iacobi 5, 16 ; secundum a patribus in generali Concilio et vulgatum fuit ab Innocentio III. Ratione primi mandati institutionis, quoniam instituta est directe contra mortale, tenebantur omnes confiteri qui post Baptismum peccaverant mortaliter. Ratione vero secundae institutionis tenentur omnes, saltem ad semel in anno.

 

Ratio autem huius institutionis triplex est. Prima est universalis indigentia. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei. Non est enim qui facial bonum et non peccet, Ecclesiastici 7, 21. Ideo Deum debet quilibet glorificare confitendo se peccatorem. Qui enim se peccatorem confitetur, Deum glorificat, ostendens se Dei gratia et misericordia indigere.

Secunda ratio fuit sacrae communionis reverentia, quia omnes tenentur in Pascha communicare, tam perfecti quam alii ; et tunc, quia Agnus paschalis cum solemnitate manducandus est, ut mundi essent manducantes et digni, oportuit remedium praemitti probationis et purgationis ; et hoc quidem est in confessione peccati.

Tertia ratio fuit discretio gregis dominici, ne tupi absconderentur in grege qui manducarent agnos ; ideo institutum est ut vultus conscientiarum suarum sacerdotibus ostenderent. Et ne haeretici innocentiam palliarent et sub pelle innocentiae se absconderent, omnibus, quantumcumque sint innocentes, praeceptum est confiteri. Et ideo omnes, quantumcumque sint boni, tenentur confiteri semel in anno.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod poenitentia perfecta reducit ad innocentiam, dicendum quod illud verum est de culpa, pro qua fuit illa poenitentia assumpta ; sed quamdiu sumus in hac vita, uni culpae succedit alia ; et ideo oportet quod renovetur confessio et poenitentia.
  2. Ad illud quod obicitur, quod instituta est propter recidivantes, dicendum quod in Baptismo deletur principaliter originale, delentur nihilominus venialia et mortalia, et ideo Baptismus valet contra illa. Similiter de Poenitentia intelligendum quod principaliter instituta est propter mortalia, ad minus ipsa confessio ; sed tamen valet contra omne peccatum, et ita contra omnem lapsum, sive per mortale sive per veniale. Licet igitur aliquis conservet gratiam baptismalem in quantum delet originale et culpam mortalem, nullus tamen adeo est iustus, qui conservet quantum ad deletionem venialis, quia tota die iteratur : ideo expedit ei, si nunquam mandasset Ecclesia, confiteri ; nunc autem non solum expedit, sed etiam necessario obligatur.
  3. Ad illud quod obicitur, quod non tenemur venialia confiteri, dicendum quod, sicut tactum est, tentio ad confessionem est dupliciter : vel ob vinculum peccati vel propter vinculum solius praecepti. Venialia igitur non tenetur quis confiteri propter vinculum peccati, sed hoc solum est propter obligationem praecepti, quae obligat unumquemque ad confitendum. Et ideo, si non habet nisi venialia, tenetur illa confiteri ; unde si haberet mortalia quae confiteretur, non teneretur ad venialia.
  4. Ad illud quod obicitur de eo qui non habet remorsum etc., dicendum quod impossibile credo, secundum statum viatoris, quod aliquis unum diem vel septimanam transeat sine remorsu venialis ; tamen quod totum annum transeat, hoc habeo magis pro impossibili, et vix credo quod fuerit hoc donum in aliquo, nisi in Christo et eius Matre ; et ideo unusquisque vel habet conscientiam vel debet habere et omni hora petere : Dimitte nobis etc. Vix enim est quod homo aliquamdiu sit in vita ista sine veniali, tum propter frequentiam, quia strepitus vitiorum et peccatorum venialium semper insonant auribus cordis nostri ; tum propter ignorantiam, quia in multis venialiter peccamus et ignoramus et non consideramus ; tum propter adhaerentiam, quoniam venialia ista sunt magnae adhaerentiae, maxime quando habetur affectio circa aliquod terrenum : et ideo, quantumcumque sit perfectus, corde debet recognoscere et ore confiteri se peccatorem esse. Si tamen aliquis esset qui non haberet peccatum, propter superabundantem gratiam, dico quod non teneretur ad illud mandatum, quia solis peccatoribus et viatoribus est datum ; talis autem iam in caelis habitat. Si autem esset alius qui non haberet, propter ignorantiam vel negligentiam, non excusatur a mandato propter ignorantiam ; non tamen tenetur aliquid dicere quod non habeat in corde, sed tenetur recogitare et postea tenetur dicere. Hoc autem non credo posse contingere homini habenti intellectum et usum rationis nisi per specialissimam gratiam - quam etiam credo Apostolos non habuisse, quia venialiter peccaverunt, sicut dicit Gregorius - vel propter nimiam negligentiam.

Et sic patet quod secundum communem legem, saltem semel in anno omnes adulti tenentur confiteri universaliter, et omnes debent orare : Dimitte nobis etc. ; nec est aliquis qui in multis non possit se ipsum arguere.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum peccator statim, cum potest, teneatur confiteri.

 

Secundo quantum ad tempus quaeritur, utrum peccator statim, cum potest, teneatur confiteri.

Et quod sic, videtur :

  1. Hugo de Sancto Victore : Si necessitas non est quae praetendatur, contemptus non excusatur. Sed, cum se offert confitendi opportunitas, nulla potest praetendi necessitas ; ergo non excusatur a contemptu.
  2. Item, quanto homo plus permanet in peccato, tanto est inhabilior : ergo quanto citius confitetur, tanto est habilior ad resurgendum ; sed constat quod aliquando tenetur confiteri, et non nisi quando est habilior ; si ergo tanto habilior, quanto citius : ergo quam citius potest, tenetur confiteri.
  3. Item, aegrotans morbo corporali et periculoso, qui approximat morti et ignorat mortem, tenetur quaerere medicum et consulere sine dilatione et statim, si offert se opportunitas. Ergo, cum maior sit morbus spiritualis et maius periculum et dies mortis ignotetur, videtur quod sine dilatione tenetur confiteri.
  4. Item, iste qui est in gratia tenetur numquam cadere : ergo, ab oppositis, iste qui est in culpa, si non reportat de malo commodum, tenetur nunquam in culpa esse : ergo, si tenetur nunquam in culpa esse, et hoc non potest esse nisi resurgendo, antequam resurgat tenetur semper resurgere : ergo statim, ex quo peccavit. Sed confessio est ad relevandum a peccato : ergo etc.

 

Contra :

  1. Praeceptum affirmativum non obligat ad semper, sed ad aliquod tempus determinatum ; sed quandocumque rei indeterminatae additur determinatio temporis, non tenetur ante illud tempus quis observare ; sed in mandato secundo de confessione dicitur quod debet confiteri semel in anno : ergo videtur quod non sit transgressor, sive omittat sive differat confiteri usque ad annum.
  2. Item, si tenetur ad statim, pari ratione in alio nunc, et cum sint nunc infinita in tempore, tunc infinities peccaret, si omitteret ; sed hoc est inconveniens : ergo etc. Si tu dicas quod tenetur statim, cum recognoscit offensam, contra : esto quod non recogitet, non tenetur ; sed hoc est malum et negligentia ; ergo reportat commodum de malitia.
  3. Item, in eadem Decretali datur mandatum de Eucharistia et sub eadem poena ; sed constat quod nemo peccat omittendo, si differat sumere Eucharistiam usque ad Pascha : ergo pari ratione de confessione.
  4. Item, licitum est peccatori quaerere sacerdotem discretum et exspectare : ergo licitum est etiam quaerere tempus idoneum et exspectare ad poenitendum et satisfaciendum ; sed hoc est tempus Quadragesimae ad hoc institutum : ergo videtur quod sine peccato liceat e’xspectare Quadragesimam.

 

Respondeo : Circa hoc notandum quod est loqui de confessiione dupliciter : vel quantum ad propositum interius, vel quantum ad verbum exterius. Si quantum ad propositum interius, sic communiter conceditur quod tenetur proponere confiteri, quando et conteri, quia sine proposito confitendi et emendandi.non dimittitur peccatum, sicut nec sine contritione. Ad hoc autem tenetur, quando recogitat culpam commissam et Dei offensam, vel quando tempus se offert in quo recogitare debet, sicut in hora mortis vel periculo vel aliquo alio simili.

 

Sed quando teneatur progredi in actum, hic diversimode opinantur diversi.

Aliqui enim dicunt quod, cum actus confitendi non sit necessarius ad iustificationem, quia per contritionem est iustificatio, et ita confessio solum sit necessaria quia est in praecepto, et Ecclesia non exigat ante Pascha, quod ante non tenetur, nisi periculum mortis immineat. Huius autem dilationis dicunt concessam esse licentiam ex decretali illa in generali Concilio edita : Omnis utriusque sexus etc.

 

Aliorum opinio est, quod sicut tenetur ad propositum confitendi, quando se offert opportunitas interior, sic tenetur ad opus, quando se offert exterior. Aut enim propositum non est efficax aut cadit a proposito efficaci, si, quando se offert opportunitas, in opus non exit. Et dicunt quod se offert opportunitas quando habet discreti sacerdotis copiam et peccati commissi memoriam. Nec obstat decretalis, quia non dat licentiam differendi, sed prohibet negligentiam et dilationem ; sicut Ecclesia prohibet ne quis ultra annum in excommunicatione remaneat, non tamen dat licentiam remanendi usque ad horam illam. Similiter, si imperator dat alicui personae infami privilegium ut non agatur contra eum sicut contra infamem, non propter hoc liberat ab infamiae nota, sed solummodo a poena, ut contra ipsum non agatur. Sic decretalis illa non liberat a tentione et offensa, sed ne Ecclesia neget alicui ingressum in ecclesiam vel etiam sepulturam, sicut facit post. Si ergo ante conditionem decretalis tenebatur confiteri, quando se offerebat opportunitas, sic videtur quod post eius conditionem, quia decretalis non pro negligentibus, sed contra negligentes est edita.

 

Quae autem istarum opinionum verior sit, dubium est et difficile iudicare. Tamen ad veritatis clariorem intelligentiam distingui potest : quando quaeritur, ad quando obligatur fidelis confiteri, secundum duplicem obligationem, quae superius tacta est, et secundum duplex mandatum diversimode respondendum. est.

Quidam enim ad confessionem obligantur non ex culpa commissa, sed ex institutione ecclesiastica, utpote illi qui non habent mortalia peccata. Tales differre possunt usque ad Pascha, quia mandatum illius decretalis non obligat nisi sicut obligat ad Eucharistiam, ad quam praeparat confessio sacerdoti facta.

Quidam vero non tantum obligantur ex ecclesiastica institutione, sed ex propria transgressione ; et hi tenentur ex sacramenti institutione. De talibus generaliter asserere quod possunt usque ad Pascha differre, videtur mihi periculosum ; similiter, quod teneantur semper, quando offert se opportunitas, confiteri, videtur valde durum. Ideo videtur rationabiliter sentiendum medium, scilicet quod opportunitas loci, temporis et sacerdotis tripliciter potest se ante Pascha offerre : aut ita quod timetur ne unquam se offerat, sicut est in his qui graviter infirmantur, et tales tenentur absque dubitatione ad confessionem ; aut ita quod maior opportunitas exspectatur, vel quantum ad tempus vel quantum ad sacerdotem, et sic potest differri sine aliquo peccato ; aut ita quod nunquam rationabiliter maior opportunitas exspectatur, nec quantum ad sacerdotem nec quantum ad tempus, et tunc credo sine praeiudicio quod tenetur.

 

Et ideo aliter censendum est hic de religioso, aliter de laico. Nam religioso totum tempus vitae est tempus poenitentiae ; et ideo, habita copia sacerdotis, si peccavit mortaliter, credo quod tenetur sine mora confiteri et ad ipsum recurrere ; et intelligatur sine mora, sicut ratio recta determinavit.

Laicus vero rationabiliter potest exspectare tempus quadragesimale, quod est tempus poenitentiae. Unde, cum tempus sit magis opportunum eis ad satisfaciendum et confitendum, si exspectent, rationabile est iudicare quod non peccent, dum tamen proponant firmiter tunc temporis confiteri.

De clericis autem iudicare non audeo ; consilium tamen sanum credo, quod omnes qui cadunt per mortale, quam citius possunt, confiteantur. Non enim videtur vere contritus, qui tam longo tempore vulnus peccati portat occultum.

Si autem obicias mihi quod status non obligat aliquem nisi per votum, respondeo quod status non obligat, sed mandatum omnibus datum ; ad nunc autem vel ad tunc obligat opportunitas, quae diversimode offert se diversis. Et illud veritatem habet in omnibus affirmativis, quod ad aliquod tempus obligatur unus, ad quod quidem tempus alter non obligatur, sicut patet in honore parentum. Fatendum est igitur quod mandatum illud nullum obligat ad statim nisi in casu, ut visum est.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod contemptus non excusatur, dicendum quod ipse vocat necessitatem non tantum inevitabilem, sed necessitate commoditatem.

Vel dicendum quod loquitur de illis qui de hac vita sine sacramentis decedunt, qui non excusantur, si tunc possunt sacramentum recipere.

  1. Ad illud quod obicitur, quod citius confitens est habilior, dicendum quod homo potest resurgere a peccato ante confessionem, ut visum est ; et ideo, cum deletum sit per contritionem, non sequitur illud.
  2. Ad illud quod obicltur de aegrotante morbo corporali, dicendum quod, si aliam videat viam curationis, non tenetur medicum consulere, vel etiam si exspectat tempus magis congruum ; et quia ita est in proposito, ideo etc.
  3. Ad illud quod obicitur, quod tenetur nunquam cadere, dicendum quod non est simile, quia teneri ad non cadendum est tentfo praecepti negativi, quod obligat ad semper ; sed teneri ad resurgendum est tentio affirmativi, quod non obligat ad semper.

Ad illud quod obicitur ad oppositum, dicendum quod, quantum est de mandata illius decretalis, non obligantur ante Pascha, sicut probant illae rationes ; obligantur tamen aliqui ex necessitate institutionis sacramenti.

 

 

QUAESTIO III.

An quis quoad modum obligetur confiteri ex caritate.

 

Tertio quaeritur de obligatione ad confessionem quantum ad modum, et quaeritur, utrum obligemur ex caritate.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia Augustinus dicit, et habetur in primo capitula huius distinctionis : Nemo potest confiteri nisi suscitatus ; a mortuo enim, velut qui non est, perit confessio ; nemo autem resuscitatur, nisi qui a peccato solvitur ; haec Augustinus. Sed nullus solvitur a peccato sine caritate : ergo confessionem, quae est in praecepto, oportet fieri in caritate, quia aliter fieri non potest, ut dicit.
  2. Item, in confessione peccati est laus Dei, ut dicit Hieronymus ; sed non est speciosa laus in ore peccatoris, ut dicitur Ecclesiastici 15, 9 : ergo cum non teneatur quis ad laudem Dei, nisi eatenus qua est speciosa ; ergo nullus tenetur ad confessionem faciendam in statu peccati. Si ergo tenetur ad illam, tenetur in statu gratiae : ergo in caritate.
  3. Item , tres sunt partes Poenitentiae ordinatae, scilicet contritio, confessio et satisfactio : ergo quililet qui tenetur ad poenitentiam, cum ad haec omnia teneatur, tenetur ordinate ; ergo prius ad contritionem : ergo nemo debet confiteri nisi eontritus. Sed non conteritur quis nisi in caritate : ergo si tenetur ad confitendum, tenetur ad confitendum ex caritate.
  4. Item, in confessione est absolutio, et illa est absolutio a poena, non a culpa ; sicut melius patebit infra ; haec autem absolutio nulla est nisi praecedat absolutio culpae : ergo in nullo habet illud sacramentum efficaciam nisi in eo qui habet gratiam. Sed qui recipit sacramentum, tenetur se disponere ad efficaciam sacramenti, alioquin ficte accedit, et omnis talis peccat mortaliter ; sed efficacia confessionis non est nisi in habente caritatem : ergo tenetur homo confiteri ex caritate.

 

Contra :

  1. Sacramentum Poenitentiae. est contra morbum mortalis culpae efficax medicamentum. Ergo in eo morbus ille curatur : ergo recipitur ibi salus mentis et corporis ; ergo videtur quod non oporteat ad illud atterre sanitatem, sed quaerere. Ergo non oportet quod accedat ad confessionem ex caritate, nec ad hoc tenetur.
  2. Item, ad opera praeceptorum et etiam virtutum, sicut continere, obedire, parentes honorare, non tenemur ex caritate : ergo videtur quod nec ad confessionem.
  3. Item, nullus scit se habere caritatem : ergo, si tenemur confiteri ex caritate, cum nemo hoc sciat, utrum hoc fecerit, nemo est absolutus : ergo adhuc tenetur ; ergo semper debet iterare. Praeterea, si accedit sine caritate, videtur peccare mortaliter.
  4. Item, confessio non est opus privilegiatum, immo confessio peccati est peccatorum et impiissimorum ; sed non tenetur quis ad aliqua opera facienda ex caritate, nisi quia sunt opera valde nobilia : ergo etc.

 

Respondeo : Ad horum intelligentiam notandum est quod quaedam sunt sacramenta , ordinata ad gratiam acquirendam sive obtinendam, ut Baptismus et Poenitentia ; quaedam ordinata ad gratiam promovendam sive augmentandam, ut Confirmatio et Eucharistia. Dico ergo quod sicut sacramenta augmentantia gratiam non habent efficaciam nisi in habentibus caritatem, sic sacramenta : gratiam impetrantia non habent efficaciam nisi in eis qui se disponunt. Et sicut dictum est in praecedentibus, quod non tenemur ad Eucharistiam accedere cum caritate secundum veritatem, sed secundum probabilitatem sufficit, sic dico quod ad sacramentum Poenitentiae non est necesse quod accedat habens caritatem vel dispositionem ad caritatem sufficientem secundum veritatem, sed sufficit secundum probabilitatem.

Haec autem dispositio est attritio, quae frequenter, ob confessionem superadiunctam et absolutionem sacerdotis, formatur per gratiam, ut fiat contritio sive ad ipsam contritio subsequatur ; et multis ibi gratia conceditur. Unde dico quod sufficit quod probabiliter se disponat ad gratiam per omnium peccatorum detestationem. Quodsi se non disponit, immo cum voluntate peccandi accedit, dico quod peccat mortaliter, quia sacramentum irritum facit, quantum in se est, et hoc non est sine contemptu ; unde tenetur iterum reverti ad sacerdotem et petere absolutionem.

 

Et si tu quaeras, unde exigat hoc confessio, cum non sit opus privilegiatum, dico quod hoc habet quia est opus sacramentale ad iustificationem institutum ; unde haec confessio ad absolutionem est ordinata.

 

Concedo ergo quod non est necessarium nec obligatur quis confiteri ex caritate, sed tenetur confiteri vel ex caritate vel ex dispositione ad caritatem sufficiente, vel secundum probabilitatem vel secundum veritatem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod non confitetur nisi suscitatus, dicendum quod vocat suscitatum dispositum ad caritatem, qui iam incipit suscitari cum atteritur per dolorem et in confessione plerumque recipit vitam.
  2. Ad illud quod obicitur de laude speciosa, dicendum quod laus est speciosa dupliciter : vel secundum acceptationem Dei vel secundum conscientiam laudantis. Illa est speciosa secundum acceptationem Dei, in qua peccator fit iustus, vel quam facit postquam est iustus. Illa vero est speciosa secundum iudicium conscientiae nostrae, in qua conscientia et voluntas conformat se laudi secundum suam existimationem. Et ad hanc speciositatem tenemur, non ad illam, quia nescimus quae Deus acceptat ; credimus tamen probabiliter quod Deus acceptat, vel semper vel frequenter, quae conscientia recta approbat, tamen nescimus.
  3. Ad illud quod obicitur de ordine, dicendum quod contritio dicit duo ; et dicit peccati detestationem et dicit gratiae informationem. Ratione primi oportet quod praecedat, alioquin confessio est cum fictione ; ratione secundi non oportet, quia in hoc non consistit fictio, cum nemo illud in se habere sciat.
  4. Ad illud quod obicitur de absolutione, dicendum quod nemo recipit effectum, nisi caritatem habeat, saltem in principio confessionis vel in medio vel in fine. Multi autem habent in fine, qui tamen non habent in principio ; et aliquando se credunt habere in principio et in fine, qui fortassis non habent ; et aliqui non habent nec credunt se habere. Primi non incurrunt offensam, sed acquirunt gratiam ; secundi evadunt offensam, quamvis non acquirant gratiam ; tertii vero non acquirunt gratiam, sed iram. Et sic patent obiecta.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister : Quibusdam visum est sufficere, si soli Deo fiat confessio. Quaeritur ergo, utrum tales fuerint haeretici. Et quod non, videtur, quia Magister recitat hoc tamquam opinionem probabilem.

Sed contra hoc est, quia negans confessionem negat absolutionem, ac per hoc negat clavium virtutem, et ita manifeste est contra Scripturam, et ita contra fidem.

Respondeo : Dicendum quod, si quis esset modo huius opinionis, esset ut haereticus reprobandus, quoniam in Concilio generali hoc de terminatum est sub Innocentio III. Sed ante hanc determinationem hoc non erat haeresis, quia ipsi non negabant clavium potestatem, sed negabant necessitatem ; et bene concedebant quod utile erat confiteri, et sacerdotes poterant absolvere. Ideo Magister et Gratianus in Decretis hoc referunt tamquam opinionem ; tamen uterque improbat hoc et determinat in contrarium, et si quis pertinaciter assereret contrarium, esset haereticus iudicandus.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quod defendi non potest, absolvi potest sive ablui. Videtur enim male dicere, quia nullum peccatum potest rationabiliter defendi ; quare ergo dicit quod defendi non potest ?

Respondeo : Dicendum quod defensionem hic vocat excusationem ; et aliqua sunt peccata quae sunt possibilia defendi, quia possunt excusari, et hoc ipso digna sunt venia ; peccata vero quae non possunt excusari de se, possunt habere ablutionem et absolutionem merito lacrymarum. Vult ergo dicere quod non est aliquod peccatum tam grave quod per lacrymas non fiat excusabile ; nec aliquod ita pudorosum, quin verus dolor contritionis faciat confiteri. Et fletus et lacrymatio consulit veniae, dum impetrat veniam ; et verecundiae, dum reddit peccatorem excusabilem vel facit eum verecundiam vincere, ob quam non audebat confiteri. Et ita Ambrosius non intendit excludere confessionem, sed persuadere veram contritionem. Et sic patet intellectus auctoritatis et continuatio litterae.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non dico quod confitearis conservo tuo, ut tibi ea exprobret. Secundum enim hoc videtur quod, cum omnis homo sit conservus, quod nulli possit peccatum revelari.

Praeterea, sigillum confessionis est arctissimum : ergo non debet timere ut sibi exprobrentur.

Respondeo : Dicendum quod dupliciter confitetur aliquis peccatum suum alicui : aut sicut homini, et hoc per quamdam confabulationem ; aut sicut Deo, et hoc per conscientiae revelationem, ut loquatur homini sicut Deo. Primo modo peccatum confiteri est confiteri conservo, quia confitetur homini ut homini ; et ideo potest sibi exprobrare, quia ad sigillum confessionis non tenetur. Alio modo, quia confitetur homini ut Deo, et tunc non confitetur ut conservo, sed Deo ; et quia homo non novit illud ut homo, non potest illud dicere, sed tenetur tacere ; et tunc non est timendum quod exprobret. Si autem aliquis confessiones revelaret ; indignus esset honore sacerdotali ; et rationabiliter confessio posset fieri alii et ipse vitari, et hoc auctoritate superioris.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de. hoc quod dicit : Nescientibus aliis, ipsi in se voluntariae excommunicationis sententiam ferunt. Videtur enim male dicere, quia nullus potest se ipsum excommunicare.

Item, quantumcumque aliquis se puniat, nisi per iudicium sacerdotis non potest reconciliari.

Respondeo : Dicendum est quod loquitur de notitia qua quis novit ut homo. Aliquis tamen novit ut Deus, ad cuius arbitrium honio dicitur ferre in se excommunicationis sententiam, quando ab aliquo se arcet propria voluntate, a quo arcetur excommunicatus invitus, utpote a locis sacratis et participatione Eucharistiae.

Et si tu obicias quod nemo debet se privare illo sacramento cum sit medicina, dicendum quod dilatio medicinae, ut melior fiat praeparatio, potius est promotio quam retractio a bono. Ad illud autem sacramentum maxime praeparatur homo per desiderium et per reverentiam ; et quando aliquamdiu se retrahit, tunc desiderabilius sumit et reverentius accedit, maxime ille qui a peccato resurgit ; et ideo hoc dicit.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtinere. Videtur enim ex hoc quod absolutio sacerdotis per modum supplicandi sive deprecandi debeat fieri : non ergo per modum indicativum. Sed contra hoc est quod omnium sacramentorum forma est per modum indicativum : ergo et huius sacramenti.

Respondeo : Dicendum quod illud sacramentum est contra actuale peccatum, ad cuius curationem concurrit actus vohmtarius. Unde, licet sacramentum de se habeat virtutem, potest tamen impediri per pravam dispositionem existentem, et illam pravam dispositionem solus Deus amovet ; et ideo congruum est ut forma verborum sub utroque exprimatur ; et sic est. Nam sacerdos primo absolutionem dat per modum deprecativum, dicens : Indulgentiam tribuat etc., et post : Et ego absolvo te.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Docens corporali praesentia confitenda peccata, non per scriptum manifestanda. Videtur enim ex hoc, quod qui ignorat linguam non possit confiteri per interpretem ; et etiam quod mutus confiteri non possit, cum non possit ore dicere.

Item quaeritur, utrum interpres teneatur celare. Et videtur quod sic, quia communicat in actu sacerdoti. In contrarium est quod peccator ei non confitetur.

Respondeo : Dicendum quod Augustinus loquitur de illis qui habent idioma et potentiam confitendi ; qui non excusantur, immo tenentur proprio ore dicere propter meritum erubescentiae.

Quod obicitur de interprete, dicendum quod obligandus est per sacerdotem ; et si non obligat, tamen tenetur, quia est auris sacerdotis. Unde communicat cum utroque.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Fit veniale quod commisit mortale. Videtur enim falsum dicere, quia species rerum non possunt transmutari : ergo nec peccata.

Respondeo : Dicendum quod mortale fieri veniale est dupliciter : aut quantum ad maculam et deformitatem, aut quantum ad reatum. Si quantum ad maculam, hoc est impossibile ; si quantum ad reatum, hoc potest intelligi dupliciter : vel quod reatus iste fiat ille, et hoc nunquam fit ; vel quia ille succedit huic, et hoc verum est, quia aliquis prius obligatur ad mortem aeternam et post per divinam misericordiam ad poenam temporalem.

Vel distinguitur, quod veniale dicitur tribus modis : ex genere, ut mendacium iocosum ; ex eventu, propter effectum divinae misericordiae ; ex circumstantia, ut illud quod habet excusationem. Primo modo mortale non fit veniale, sed secundo modo.

 

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quanto pluribus confitetur in spe veniae turpitudinem criminis ? etc. Videtur enim male dicere, quia aut secundus sacerdos aliquid remittit aut nihil. Si aliquid, similiter et tertius, et sic totum possunt remittere : ergo sine satisfactione pet solam confessionem potest quis salvari ; quod est inconveniens. Si nihil remittit, ergo non consequitur veniam facilius.

Item, si prima confessio est sacramentum perfectum, ergo, si superaddit, videtur totum superfluum : ergo non consequitur veniam.

Item, quilibet sacerdos debet imponere poenitentiam ; et tunc videtur quod aut tenetur ad omnes aut ad nullam. Si ad omnes, tunc difficilius consequitur veniam ; si ad nullam, videtur quod una confessio irritet aliam.

Respondeo : Dicendum quod confessio otdinatur ad multa, sed ad unum principaliter ; et quantum ad principale aequivalet confiteri multis ut uni, quia unus sacerdos tantum dimittit de poena quantum potest vi clavium. Nec debet iterari confessio propter finem principalem, nisi forte timeatur error fuisse in confessione.

Praeterea, aliae sunt utilitates annexae, et ad illas valet multoties confiteri, scilicet ad erubescentiam et intercessorum multiplicationem et ad humiliationem et gratiae augmentum. Ad principalem effectum valet quantum ad certificationem.

Ex his patent obiecta, quia secundus non facit novam remissionem nec debet de novo ligare, sed aliquid facile imponere, ut Pater noster etc. ; et semper potest poenitens esse certior, quia, si non habuit effectum prima, potest esse quod secunda habeat, quia melius invenit dispositum.

Et ex hoc patet ultimum.

 

 

PARS III

De confessione sacramentali facienda.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Haec est tertia pars, in qua Magister tertiam prosequitur quaestionem.

Et dividitur haec pars in tres partes.

In prima movet quaestionem.

In secunda solvit, ibi : Sane ad hoc dici potest etc.

In tertia, iam determinata veritate, respondet auctoritatibus superius inductis ad falsam partem, ibi : Cum igitur ex his aliisque pluribus testimoniis etc.

Ex quiblis responsionibus duo praecipue circa confessionem manifestantur, sicut patet in littera, scilicet cui sit confitendum et quid sit confitendum.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis, secundum duo quae tangit hic Magister, duo principaliter quaeritur.

 

Primo quaeritur, cui sit confitendum.

Secundo, quid sit confitendum.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum sufficiat confiteri laico.

Secundo, dato quod non, quaeritur utrum contra voluntatem proprii sacerdotis possit quis confiteri alii discretiori.

Tertio quaeritur, utrum proprio sacerdoti debeat quis confiteri in publico vel in occulto.

 

 

ARTICULUS I

Cui sit confitendum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum sufficiat confiteri laico.

 

Circa primum quaeritur, utrum sufficiat confiteri laico.

Et quod sic, videtur.

  1. Iacobi ultimo, 16 ubi instituitur confessio : Confitemini alterutrum peccata vestra. Constat ergo quod loquitur omnibus : igitur illud dictum est omnibus, ergo dictum est et laicis : Confitemini alterutrum.
  2. Item, Glossa ibidem dicit : Minora minoribus, maiora maioribus. Constat autem quod maiora omnia confitenda sunt sacerdotibus : ergo, si minora dicit confitenda minoribus, videtur quod aliis quam sacerdotibus est confitemlum.
  3. Item, videtur ratione, quia confessio fit homini, non quia homo remittat culpam, sed ut poenitens erubescat ; sed plus erubescit aliquando aliquis de socio laico quam de sacerdote : ergo magis salvatur ibi finis sive utilitas confessionis.
  4. Item, confessio ad hoc ordinatur, ut homo ab homine erudiatur et cognoscat peccati plagam ; sed plerumque melius hoc noverunt multi laici quam etiam sacerdotes : ergo etc.
  5. Item, confessio est ad multiplicationem adiutorum sive intercessorum ; sed frequentius plus valet oratio laici quam sacerdotis ; ergo utilius est confiteri plerumque laico.
  6. Item, confessio est necessitatis, sicut in praecedentibus visum est : ergo, si Deus per sacramenta non arctat viam salutis, videtur quod omnibus dari debuit potestas audiendi confessiones, et e converso confiteri cuilibet.

 

Contra :

  1. Augustinus, De poenitentia, distinctione 6. Qui vult confiteri peccata sua ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem. Ergo videtur quod confiteri alii non sufficiat.
  2. Item, veritas debet respondere figurae ; sed in Lege nullus iudicabatur mundatus a lepra nec recipiebatur in castra per alicuius iudicium, quantumcumque esset sapiens, nisi per iudicium sacerdotis : ergo videtur pari ratione quod nullus possit reconciliare poenitentem Ecclesiae nisi solus sacerdos. Sed confessio ordinatur ad hoc : ergo etc.
  3. Item, confessio ordinata est principaliter ad absolutionem ; sed potestas ligandi et solvendi data est principaliter summo Pontifici, scilicet Petro et aliis Apostolis, ergo solis sacerdotibus : ergo ab illis solis potest fieri absolutio : ergo ipsis solis debet fieri confessio.
  4. Item, si aliis sufficit confiteri, ergo frustra est concessa potestas absolvendi sacerdotibus : si ergo non frustra concessa est, patet igitur etc.

 

Respondeo : Dicendum quod est loqui de confessione dupliciter : uno modo, prout est opus virtutis directe repugnans hypocrisi, in quo quis se ipsum accusat, ne alius quam sit appareat, vel etiam mala sua aperit ad morbi investigandam curationem ; et hoc modo confessio cuilibet potest fieri, qui potest adiuvare instruendo vel orando, de quo homo potest erubescere et humiliari, et ille exemplo humiliationis meliorari, non peccatorum cognitione depravari ; et sic quis potest peçcatum suum cuilibet confiteri, sive clerico sive laico. Sicut enim dicit Bernardus, Super Cantica : Vir perfectus tantus est veritatis amator, quod vellet omnes nosse sua mala, dum tamen eis non esset occasio mali, sed boni.

Alio modo confessio est opus sacramentale, prout ordinatur ad reconciliationem, quae fit per absolutionem et ligationem ; et quoniam haec potestas collata est solis sacerdotibus, sicut melius patebit infra, ideo haec nulli nisi solis sacerdotibus est facienda.

Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur : Confitemini alterutrum pecata vestra etc., aliqui di.. cunt hoc esse dictum· de venialibus, de quibus, sicut patebit, non est necesse confiteri.

Aliter potest dici quod est confessio duplex, scilicet in generali, ut quando quis dicit suum Confiteor ; et in speciali, quando quis dicit peccata sua. In utraque harum confessionum est alternatio ; sed in confessione speciali est alternatio quantum ad solos sacerdotes, in generali vero quantum ad omnes. Et ideo patet et auctoritas et Glossa, et inntiitur hoc ex pluribus verbis quae ponuntur in Glossa.

3-5. Ad illud quod obicitur de erubescentia, instructione et oratione, dicendum quod in omnibus argumentis est consequens, pro eo quod non accipit totam causam, nec etiam principalem causam, quae est reconciliatio facienda Ecclesiae ; et ideo omnes ab insufficienti procedunt de confessione secundum quod est sacramentum. Tamen vere concludunt quod utile etiam est aliquando confiteri non sacerdoti ; sicut etiam audivi de muliere, quae in morte confessa fuit viro ad vehementem confusionem, cuius poenitentiam per signa valde evidentia Dominus acceptavit ; prius tamen fuerat confessa sacerdoti.

  1. Ad illud quod obicitur, quod, cum sit necessitatis, debuit omnibus committi, dicendum quod non oportuit nec debuit. Non debuit, quia absolvere dicit actum alicuius personae auctoritatem habentis. Non etiam oportuit, quia nullus volens habere sacerdotem et eo carens privatur salute : sufficit enim sibi voluntas confitendi ; et ut voluntas eius exterius appareat, dat Magister consilium quod confiteatur proprio socio, non quia illa confessio sacramentum Ecclesiae sit, sed ut talis ostendat se perfectam habere voluntatem et facere quod in se est.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum contra voluntatem proprii sacerdotis liceat poenitenti confiteri alii discretiori, an tenatur confiteri proprio sacerdoti.

 

Secundo quaeritur, utrum contra voluntatem proprii sacerdotis liceat confiteri alii discretiori, an teneatur confiteri proprio sacerdoti.

Et quod teneatur ei confiteri, ostenditur :

  1. Primo auctoritate sacra Scripturae. Proverbiorum 27, 23 : Diligenter cognosce vultum pecoris tui. Si ergo vultus pecoris est conscientia, et nullus potest scire vultum sive conscientiam nisi per confessionem, ergo, si praeceptum est sacerdoti qui habet curam animae scire conscientiam, subditus ei tenetur confiteri.
  2. Item, ad Hebraeos ultimo, 17 : Obedite praepositis vestris per omnia ipsi enim pervigilant, quasi rationem reddituri pro animabus vestris. Ergo, si sacerdos qui habet curam tenetur reddere rationem de anima subditi ; videtur quod subditus teneatur ei statum suum indicare.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur auctoritate canonis. Innocentius, in Concilio generali : Omnis utriusque sexus fidelis, ex quo ad annos discretionis pervenerit, omnia sua peccata solus confiteatur proprio sacerdoti. Et in eadem decretali : Si quis ex causa voluerit alii confiteri, prius licentiam petat et obtineat a proprio sacerdote. Si ergo sacerdos non dat licentiam, videtur quod nullo modo posssit confiteri alii.
  4. Item, De poenitentia, distinctione 6, Urbanus II : Placuit ut nulli deinceps sacerdotum liceat quemlibet commissum alii sacerdoti suscipere ad poenitentiam, sine eius consensu cui prius se commisit. Ergo videtur quod non liceat confiteri nisi proprio sacerdoti.
  5. Itemr ratione videtur, quia confessus alii aut tenetur iterum confiteri proprio sacerdoti aut non. Si sic, ergo nullius fuit valoris prior confessio sive absolutio ; vere enim absolutus de aliquo non tenetur iterum absolvi de eodem in eodem foro. Si non tenetur, ergo nisi habeat privilegium : ergo nullus potest alteri confiteri nisi privilegium habeat ipse vel nisi sacerdos licentiet.
  6. Item, quilibet fidelis tenetur sacramenta percipere a proprio sacerdote, ergo sacramentum Eucharistiae ; sed confessio est praeparatio ad illud Sacramentum : ergo illi tenetur confiteri, a quo Sacramentum illud tenetur suscipere. Sed hic est sacerdos proprius : ergo, quantumcumque confiteatur alii, tenetur confiteri proprio sacerdoti.

 

Contra :

  1. Augustinus, in libro De poenitentia : Qui vult peccata confiteri, quaerat sacerdotem scientem ligare et solvere, ne ambo in foveam cadant. Ergo, si sacerdos proprius est simplex, videtur quod possit.alii confiteri pro voto.
  2. Item, sicut dicit Bernardus : Quod ex caritate institutum est, contra caritatem non debet militare. Ergo similiter, quod institutum est in remedium, non debet militare contra remedium. Esto igitur quod sacerdos sollicitet mulierem ; si ipsa confitetur ei peccatum suum, est in periculo : ergo, si non tenetur periculo se committere, non tenetur ei confiteri.
  3. Item, privilegium datum est praedicantibus, quod possunt audire confessiones ; sed qui concedit principale, et accessorium ; ergo, si dominus Papa concessit potestatem absolvendi, ergo et potestatem peccatoribus tribuit eos adeundi : ergo contra voluntatem sacerdotis possunt eos adire.
  4. Item, potestas iurisdictionis descendit a superioribus ad inferiores : ergo, si aliquibus dat epicopus auctoritatem suam, cum inferior non possit supra superiorem, videtur quod sit exemptus a proprio sacerdote ; sed nullus eximitur sed e converso, videtur quod omnis fidelis, etiam nolente proprio sacerdote, possit eum adire.
  5. Item, quod tali confessus non teneatur illo anno amplius confiteri, videtur, quia natura nihil facit frustra nec ars : ergo nec gratia vel regula Spiritus Sancti : ergo superfluum est duo remedia eiusdem speciei, maxime quando alterum est efficax, contra idem ordinari ; sed confessus est ei qui superioris auctoritate potuit absolvere et absolvit ; ergo amplius non tenetur confiteri proprio sacerdoti.
  6. Item, si teneretur, ergo frustra daretur illud privilegium sive illa auctoritas, et videretur duplex tribulatio consurgere ; et cum hoc non sit aequum, nec in iure divino nec in iure humano, non videtur quod teneatur confiteri proprio sacerdoti.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut supra tactum est de confessione non sacramentali, quae quidem fit ad peccati recognitionem et erubescentiam, cum non spectet ad aliquem determinate, sed ad omnem qui prodesse potest, sine licentia et mandato potest peccator cui vult ad libitum confiteri ; dum tamen sit de fidelibus numero, sive sit laicus sive sit sacerdos, sive saecularis sive religiosus, ita quod non sit vel excommunicatus vel praecisus.

 

De confessione autem sacramentali, quae fit ad habendam absolutionem, aliter dicendum, quod non potest fieri nisi potenti absolvere ; aliter enim nihil fit ab absolvente et nihil recipitur a poenitente et oportet iterum confiteri.

Secundum hoc intelligendum quod proprius sacerdos dicitur tripliciter : uno modo cummunissime, alio modo communiter et tertio modo proprie. Communissime dicitur proprius sacerdos quicumque potest confitentem absolvere, sive per propriam auctoritatem sive per commissionem vel demandationem, utpote sunt illi qui habent privilegium, dum praedicant, audiendi confessiones.

Communiter vero dicitur proprius sacerdos omnis ille qui ex propria auctoritate vel officio tamquam praelatus ordinarius potest absolvere, ut episcopus et sacerdos parochialis.

Proprie vero dicitur proprius sacerdos ille qui administrat sacramenta et cui commissa est specialis cura ; et iste est sacerdos parochialis.

 

Intellige igitur quod cuilibet horum licitum est confiteri ; et proprio sacerdoti, scilicet parochiali, confessus non tenetur iterum confiteri ; similiter confessus superiori qui curam habet, dico quod non tenetur confiteri sacerdoti parochiali, nisi superior remittat, sed sufficit quod sacerdoti. suo innotescat ; et hoc dico, si fiat ex causa.

Sed de tertio sacerdote, qui solvit per demandatioriem sive commissionem, non habens animae curam, distinguendum est. Aut enim commissa est ei et licentia data a sacerdote, et tunc sacerdos ius suum commisit alii ; et tunc qui confitetur alii ex licentia sacerdotis, etiam ipso exigente illo anno, nisi recidivet, non tenetur iterum confiteri eidem, quoniam sacerdos ius suum et potestatem pro illo tempore alteri dedit.

Aut est auctoritas commissa a superiori ordinario, et tunc aut plena aut in casu. Si plena sit, est iudicandum sicut de ordinario, sicut patet de his qui sunt poenitentiarii domini Papae et episcoporum ; aut est commissa in casu, sicut his qui praedicant datum est privilegium. Credo enim quod talibus data sit potestas audiendi confessiones, non in praeiudicium sacerdotum bonorum sed potius in favorem fidelium et propter ignorantiam, negligentiam et malitiam quorumdam sacerdotum. Et credo hoc privilegium in extremis temporibus emanasse, quia iam verificatum est illud : Erit sicut populus, sic sacerdos ; et pro magna parte sunt venales et conductitii, ei multi parochianos suos plus ad malum quam ad bonum trahunt. Unde dico quod secundum intentionem privilegii sacerdotes parochiales iure suo non privantur, immo faciendum est semper quod a suis parochianis debita eis reverentia exhibeatur ; nec contra hoc privilegium illud facit. Ideo credendum est quod omnes parochiani, quandocumque et quotiescumque talibus confiteantur, tenentur sacerdotibus propriis confiteri, si sint boni et idonei, et ipsi exigunt nec alias contenti sunt ; et hoc dico saltem semel in anno de his peccatis quae habent tunc.

Si autem habet causam legitimam, propter quam rationabiliter refugit ipsum, vel quia sollicitat ad malum vel quia timet revelationem confessionis vel quia simplex est et idiota, dico quod confessus iterum non tenetur, etiam si exigat sacerdos, quia in favorem clavium expresse hoc privilegium datum est. Alioquin, si non habet excusationem, et, ipso exigente, nolit confiteri, vix crederem talem personam vere poenitentem. Ideo omnibus sanum consilium est, quod remittant ad proprios sacerdotes, ut, si non est contentus illa confessione, iterum audiat.

 

Quando ergo quaeritur, utrum teneatur confiteri proprio sacerdoti, dicendum quod, si intelligatur de confessione in qua est absolutio et de proprio sacerdote largo modo sumendo, scilicet qui habet potestatem absolvendi, dico quod tenetur, nec sufficit alii confiteri. Si autem intelligatur de parochiali, sic non est generaliter verum, ut visum est. Potest enim alii confiteri, non solum ex licentia eius, verum etiam ex licentia superioris. Unde consilium dandum est omnibus, quibus imminet periculum, quod recurrant ad superiores, si sacerdos non vult eis licentiam dare, vel ad eos qui habent potestatem dioecesani, vel ad poenitentiarium domini Papae. Alioquin non potest absolvi ab aliis, quin teneatur ipsi saltem semel confiteri.

 

Concedo ergo, sicut ostendunt rationes, quod in casu bene potest confiteri alii nec tenetur confiteri proprio sacerdoti ; in casu vero potest confiteri alii, et tamen adhuc tenetur, propter hoc quod ille non habet auctoritatem plenariam.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod debet cognoscere vultum pecoris, dicendum quod ipse absolvitur, dum alius vicem eius supplet, et hoc quando superior praelatus vel habens licentiam ab ipso vel a praelato audit ; et ideo ipse non tenetur audire nec alius confiteri.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod non possit confiteri alii sine licentia, per decretalem, etiam si causam habeat, unde dicit : petat et obtineat, dicendum quod ratio redditur in eadem decretali, quia alius non potest absolvere ; unde loquitur de eo qui non habet iurisdictionem aliquam super poenitentem nisi per commissionem sacerdotis.

Similiter ad sequens decretum Urbani patet responsio, quia loquitur de illo qui non habet potestatem aliquo modo nisi per sacerdotem absolvendi ; et hoc melius patebit infra, cum agetur de potestate clavium.

  1. Ad illud quod obicitur, quod aut tenetur, aut non tenetur, dicendum quod aliquando tenetur, sed tamen non frustra alii confitetur ; perutile enim est pluribus sacerdotibus integre confiteri : tum propter multiplicationem intercessorum ; tum etiam quia, si devotionem habeat, cum audit praedicationem, vix fortassis tantam recuperabit ; tum quia promovet ad humiliationem et gratiae meliorem impetrationem. Aliquando non tenetur, ut praedeterminatum est, non quia sit exemptus, sed quia alius ex causa supplet eius officium.

Credo tamen, quodsi sacerdos parochialis sit idoneus, quod semper bonum est ut subditus ad eum remittatur, a quocumque audiatur, in his quae ad ipsum spectant ; non tamen semper est necessarium. Unde argumenta ad oppositum non valent, quia efficaciori modo curatur qui ex causa rationabili pluries confitetur.

Potest tamen dici, sicut aliqui iurisperiti senserunt, quod, si teneatur iterum confiteri proprio sacerdoti in eodem anno, non tamen oportet quod illa eadem, quia vere absolutus est peccator. Et istud videtur satis probabile, quia frequenter peccatores praedicantibus suas monstrant conscientias, quas nullo modo propriis sacerdotibus aperirent ; immo illa dicunt frequenter, quae longo tempore celaverunt, licet aliqua minora dicerent, sicut expertis notum est. Et ideo credendum est etiam summum Pontificem hoc movisse ad illud privilegium concedendum, quod non est adeo ampliandum ut praeiudicium fiat potestati sacerdotali, nec adeo restringendum ut obsit fidelium pietati. Unde nec sunt poenitentes arctandi ad illa enormia iterum confitenda, cum semel praedicanti legitime sunt confessi ; nec ita liberi sunt iudicandi, quin etiam semel in anno, quae alias occurrunt in conscientia teneantur sacerdotibus propriis confiteri, si illi velint.

  1. Ad illud quod obicitur, quod tenetur a proprio sacerdote Eucharistiae sacramentum accipere, ergo et sacramentum Poenitentiae, dicendum quod non est tantum periculum in susceptione illius sicut in susceptione huius. Dico tamen quod sufficit sacerdoti quod alius, qui potuit et debuit, supplevit locum eius. Unde non tenetur nec debet de iure amplius exigere, maxime si parochianus non ex contemptu, sed ex rationabili causa ad alium accedat, petita licentia.

 

Rationes vero ad oppositum verum probant.

  1. Tamen illud verbum Augustini non intelligitur generaliter de omni sacerdote sciente, sed de sacerdote sciente et potente, vel si scit et non potest, cum licentia sacerdotis proprii, qui habet posse, quamvis non habeat scire.
  2. Ad illud quod obicitur de periculo, dicendum quod illud non dat posse, sed rationabilem causam dat, ut possit superiorem adire vel ab ipso licentiam petere ; quod si non potest aliquod horum facere, debet in communi loco confiteri.

3-4. Ad illud quod obicitur de privilegiatis, credo quod malo velle sacerdotum parochialium possint confiteri ex licentia privilegii ; et sacerdos non est audiendus, si prohibet, quia manifeste male movetur.

5-6. Ad illud quod obicitur, quod non debet iterum confiteri, dicendum quod non tenetur de eisdem, tenetur tamen de aliis, propter mandatum decretalis, quia non potest sacerdotem iure suo privare.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum proprio sacerdoti debeat quis confiteri in publico vel in occulto.

 

Tertio quaeritur, utrum necesse sit confiteri proprio sacerdoti coram populo, an sufficiat ei confiteri in occulto.

Et quod necesse sit confiteri coram populo, videtur :

  1. Augustinus dicit, et habetur supra, eadem distinctione: Nemo dicat sibi : occulte ago poenitentiam ; et post : Iob [31, 33] ait : Si erubui in conspectu poiIuli confiteri peccata mea : adiuratio est et imprecatur sibi malum. Ergo videtur tum ex verbo Augustini, tum ex concordia quam adducit, quod confessio sit facienda sacerdoti coram multis.
  2. Item, Gregorius, de Magdalena, in Homilia : Quia semetipsam graviter erubesdebat intus, nihil esse credebat quod verecundaretur foris. Unde commendat eam, quia coram omnibus se peccatricem ostendit : ergo videtur quod quilibet peccator ita deberet facere.
  3. Item, Bernardus, Super Cantica, Homilia 42 : Si veritatis amore affectus esses, velles procul dubio, quod in te est, eamdem de te omnes : tenere sententiam, quam ipsam apud te habere cognoscis veritatem. Alioquin, si.privato amore contentus detines intra te iudicium veritatis, cui dubium est minus te veritatem diligere, cui praeponis proprium commodum vel honorem ? Ergo, secundum Bernardum, nullus est veritatis amator, qui quod veraciter de se sentit, non omnibus publice, confitetur.
  4. Item, ratione videtur, quia verus poenitens se ipsum punit et iudicat loco Dei et sacerdoti offert se iudicandum ut Deo : ergo debet, secundum quod potest, se divino iudicio conformare ; sed in iudicio finali peccata omnium omnibus innotescent, quia tunc aperientur libri : ergo nunc debet vere poeni tens librum suae conscientiae omnibus aperire.
  5. Item, aut poenitens vult quod alii reputent eum, peccatorem aut bonum. Si vult quod reputent eum bonum, ergo non est verus poenitens, sed hypocrita superbus. Si vult quod reputent eum peccatorem, sed nullus potest eum reputare peccatorem nisi ab ipso sciat : ergo debet omnibus revelare.
  6. Item, peccator confitetur sacerdoti ut reconcilietur, non Deo tantum, sed etiam Ecclesiae, quia Deo reconciliatus est per contritionem ; sed Ecclesia non est persona singularis, immo multitudo fidelium : ergo videtur quod sacerdoti, praesente multitudine, deberet confiteri.

 

Contra :

  1. In decretali Innocentii : Omnis utriusque sexus etc. ; et post : Omnia sua solus peccata semel in anno confiteatur proprio sacerdoti. Ergo solus debet esse.
  2. Item, quae debent secretissime custodiri, non debent in conspectu multitudinis propalari ; sed ea quae in confessione dicuntur, deberit secretissime custodiri, sicut infra habebitur de sigillo confessionis : ergo nullo modo debent coram multis dici.
  3. Item, Bernardus, De dispensatione : Quod ex caritate institutum est, contra caritatem militare non debet. Sed confessionem constat pro caritate esse institutam : ergo non debet contra caritatem militare ; sed manifestatio peçcati aliquibus est occasio labendi, multis superbiendi et etiam peccatorem contemnendi : ergo non debet multis manifestari.
  4. Item, nullus tenetur semetipsum infamare ; sed, cum manifestatur peccat um in conspectu multitudinis, efficitur homo infamis : ergo nullus tenetur nec debet sic peccatum confiteri : ergo videtur quod soli sacerdoti.

 

 Respondeo : Dicendum quod confesso sacramentalis sacerdoti soli et in secreto debet fieri, nisi sit peccatum adeo enorme, quod totam commoverit urbem vel etiam totum orbem ; quod quidem debet quis confiteri in publico, ut in publico poenitentia solemnis imponatur, et ut ostendat et recognoscat se reum, ut puta, si sit haereticus manifestus. Quantum vero est de confessione secundum legem communem, debet unico sacerdoti fieri in privato, sicut expree dicit illa decretalis.

 

Ratio autem huius est, quia occultatio duplici ex causa competit sacramento : tum quia hic manifestantur peccata sacerdoti, non ut manifestentur, sed ut deleantur et occultentur, quia caritatis confessio operit multitudinem peccatotum ; tum etiam quia manifestantur sacerdoti ut Deo ad testimonium conscientiae internae ; et ideo, ut homo totam conscientiam revelet homini tamquam Deo, et hoc testificarite teste secreto, in tali manifestatione non debet admitti alienus, sed sacerdos unicus qui tenet locum Christi.

Et sicut occultatio competit duplici ex causa, ita propalatio coram omnibus disconvnit ex duplici causa. Una est, quia confessio est onerosa sive ignominiosa, adeo quod vix aliquis aut nullus auderet coram multitudine confiteri, cum pauci audeant plene et integre confiteri etiam coram unico sacerdote. Alia ratio est, quia periculosa : si enim conscientiae manifestarentur, infinita. mala orirentur et rixae et discordiae et infamiae, sicut manifeste apparet.

 

Et ideo dicendum est quod non tenetur quis confiteri nisi unico et proprio sacerdoti, et huic solitario, quantum est de praecepto apostolico sive ecclesiastico.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de Augustino, dicendum quod loquitur de occultatione respectu iudicii sacerdotalis, quibus Dominus commisit auctoritatem et officium iudicandi inter lepram et non lepram, Et si tu obicias de Iob, dicendum quod illa translatio non est recta, sed alia quam habemus. Tamen si velimus illam sustinere, dicendum quod intelligitur de generali confessione, qua omnes confitentur se peccatores.
  2. Ad illud quod obicitur de Magdalena, dicendum quod illud fuit perfectionis et supererogationis ; unde non omnibus competit.

Vel dicendum quod ipsa non fuit confessa peccata sua coram omnibus, quae fecerat occulte, sed quia signa lasciviae non occulte portavit, sed in publico, ideo etiam signa poenitentiae in publico manifestavit ; et hoc est dignum et laudabile et imitandum ; nec tamen dico quod homo ad hoc teneatur, nisi de bono et aequo.

  1. Ad illud quod obicitur de Bernardo, dicendum quod facienda est vis in hoc quod Bernardus dicit : Quod in te est ; et ipsemet facit ibi vim : Sane, quod in te est, dixerim, quia plerumque non expedit innotescere omnia quae nos scimus de nobis ; atque ipsa veritatis caritate vetamur palam fieri velle quod noceat agnoscenti. Et sic patet quod, quamvis homo, quantum est de se, debeat esse promptus, non tamen debet palam peccata dicere, ne alii inde damnificentur.
  2. Ad illud quod obicitur de divino iudicio, quod omnibus propalabitur, dicendum quod secus est, quia illud erit iudicium severitatis, hoc autem est misericordiae et benignitatis. Praeterea, nulli nocebit illa manifestatio, sed in hoc Dei iustitia clarior apparebit ; nunc autem nulli prodesset et multis obesset.
  3. Ad illud quod obicitur, quod poenitens debet velle quod alii reputent eum peccatorem, dicendum quod verum est, quod debet velle suam humiliationem, ita tamen quod alii non peccent contemnendo vel imitando ; et ideo sufficit quod peccatores se dicant in generali, sed non expedit in speciali ita multis dicere simul, maxime qui non sunt sacerdotes : non ergo debet celare peccatum propter suum commodum et gloriam, sed propter cavendam culpam alienam.
  4. Ad illud quod obicitur, quod confitetur ut reconcilietur ; dicendum quod sacerdos habet potestatem reconciliandi Deo, quia ipse, ratione auctoritatis, fungitur iure Dei et Ecclesiae tamquam mediator utriusque ; et ideo non oportet multitudinem adesse ; secus autem est in iudicio contentioso, ubi homo se non accusat, sed defendit, ubi producuntur testes ; hic autem non oportet.

 

 

ARTICULUS II

Quid sit confitendum.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur, quid sit confitendum.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum oporteat confiteri omnem venialem culpam.

Secundo, utrum oporteat confiteri omnem peccati mortalis differentiam.

Tertio, utrum oporteat confiteri omnem circumstantiam.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum oporteat confiteri omnem venialem culpam.

 

Circa primum ostenditur quod oporteat confiteri culpam venialem.

  1. Iacobi ultimo, 16 : Confitemini alterutrum peccata vestra, Glossa : Peccata, quae ex humana ignorantia veniunt, dicit et praecipit confiteri ; et talia sunt venialia : ergo praeceptum est confiteri illa.
  2. Item, Augustinus : Si coepisti fluctuare, confitearis motum, ne plangas ruinam. Si ergo periculum est ruere, qui non confitetur exponit se periculo ; sed omnes tenentur illud fugere : ergo etc.
  3. Item, de omni de quo Dominus punire et iudicare debet in futuro, coinmisit in praesenti iudicium sacerdotibus et praecipue Petro ; sed Dominus in die iudicii iudicabit de venialibus et oportebit reddere rationem, sicut dicitur Matthaei 12, 36, de omni verbo otioso etc. Si tu dicas quod requiret rationem, sed tamen non propter hoc condemnabit, obicitur de eis qui cum mortali decedunt, quod pro venialibus in aeternum cruciabuntur. Ergo videtur quod impius veniens ad confessionem, cum pro utrisque esset aeternliter puniendus, quod debet utraque confiteri.
  4. Item, de aliquibus venialibus difficile est iudicare utrum sint mortalia vel venialia, quae tamen secundum veritatem. sunt venialia ; sed, cum est difficultas et ambiguitas, recurrendum est ad sacerdotes, sicut dicitur Deuteronomii 17, 8 : Si difficile et ambiguum etc. : ergo venialia talia sunt confitenda.

 

Contra :

  1. Poenitentia est secunda tabula post naufragium ; sed per veniale nemo naufragatur : ergo pro venialibus nullus tenetur recurrere ad Poenitentiam : ergo nec ea confiteri.
  2. Item, venialia non sunt in prohibitione, ergo nec eorum remedia in praecepto : ergo non est praeceptum confiteri venialia.
  3. Item, confessio fit ad reconciliandum Ecclesiae ; sed per veniale nullus factus est inimicus Ecclesiae, nullus extra Ecclesiam eiectus est, in nullo damnificata Ecclesia, quia caritatem non auferunt nec minuunt : ergo nemo tenetur illa confiteri.
  4. Item, quidquid homo tenetur confiteri, tenetur amplius non iterare, quia poenitentia vera est commissa plangere et plangenda non committere ; sed non tenetur quis venialia non iterare : ergo non tenetur de illis poenitentiam agere, ergo nec confiteri.

 

Respondeo : Dicendum quod confessio venialium non est in praecepto, est tamen in consilio. In praecepto non est, quia, cum sint de sui natura venialia, per se possunt veniam consequi, sive per poenitentiam internam, sive per exteriorem assumptam, sive etiam per poenam purgatoriam, sicut melius patebit infra, sive per aliud remedium competens et idoneum. Quamvis autem de ratione sui generis non sit ea confiteri necessarium, tamen ea confiteri congruum est, maxime viris perfectis, quia utile est multum, et poena illis debita minuitur ex vi clavium. Hoc est gitur de venialibus generaliter dictum.

 

In casu tamen contingit quod homo teneatur ea confiteri, sive propter dubium sive propter ecclesiasticum statutum. Propter dubium, quia dubitat probabiliter utrum sit veniale vel mortale ; ideo, si non poenitet sicut de mortali, discrimini se exponit, et ideo debet confiteri sicut iacet in conscientia, et iudicio sacerdotis relinquat utrum sit veniale vel mortale.

Propter ecclesiasticum statutum tenetur, quia omnis fidelis semel in anno tenetur confiteri ; et ideo, si non habet nisi venialia, saltem illa semel in anno tenetur confiteri. Sed hoc non est propter venialis peccati morbum, sed propter praeceptum, quod quare omnibus sit iniunctum, superius tactum est.

 

Concedendum est igitur quod venialia, secundum quod huiusmodi, non est necesse confiteri, est tamen expediens ; nec quis tenetur nisi de bono et aequo, nisi in duobus casibus, vel quia ligatur a conscientia vel quia ligatur a constitutione ecclesiastica.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod peccata quae per ignotantiam contrahuntur praecipit confiteri, dicendum quod illud intelligendum est de venialibus. Sed tunc praecipere est docere, secundum illud Lucae 5, 5 : Praeceptor, per totam noctem etc. Verbum autem beati Iacobi, quamvis propositum sit per modum imperativum, tamen pro mortalibus tenetur imperative, pro venialibus magis excitative.
  2. Ad illud quod dicit Augustinus : Si coepisti etc., dicendum quod consilium est, non quia non aliter possit vitari ruina nisi per confessionem, sed quia haec via, est idonea et salubris ; unde non dicit hoc, quod semper ruat ille qui non confitetur motum, sed quia ad ruendum esset proclivior.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Dominus puniet et iudicabit in futuro, dicendum quod aliter iudicabit veniale sive pro veniali, aliter pro mortali. Pro mortali namque iudicabit et condemnabit ; pro veniali nequaquam condemnabit, sed temporaliter cruciabit, nisi forte sit annexum mortali, et hoc non ratione sui, sed ratione mortalis. Et ideo, ex quo quis confitetur mortale, solvitur pro quo condemnandus erat a Domino ; et ideo non oportet illa confiteri quantum est de necessitate obligationis.
  4. Ad illud quod obicitur de venialibus, quod dubium sint mortalia, dicendum quod in tali casu, nisi certificetur poenitens per aliquem virum sapientem cui possit adhibere fidem, tenetur illud utique confiteri ; si autem tollatur dubitatio et sciatur esse veniale, tunc non obligatur ; sicut si conscientia alicuius probabiliter dubitat de aliquo, utrum sit mortale, tenetur amplius illud non facere, manente dubitatione ; sed, amota tali conscientia, non tenetur. Et ideo sane dictum est quod ad confessionem venialis ligatur quis, non ex institutione divina, sed ex constitutione ecclesiastica et conscientia propria. Et sic patent obiecta.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum oporteat confiteri omnem peccati mortalis difierentiam.

 

Secundo quaeritur, utrum sit confitenda omnis peccati mortalis differentia, scilicet peccatum cordis, oris et operis, peccatum etiam latens vel manifestum.

Et quod omnem differentiam, videtur :

  1. Per decretalem, quae dicit cuilibet fideli : Omnia solus peccata sua ; non dicit omnia quantum ad venialia : ergo dicit omnia quantum ad mortalia.
  2. Item, hoc videtur ratione, quia pro quolibet horum efficitur homo inimicus Dei et separatur ab unitate Ecclesiae ; sed confessio ad hoc directe instituta est, ut homo reconcilietur Ecclesiae et ostendatur reconciliatus Deo : ergo de omnibus tenetur confiteri.
  3. Item, pro omni differentia peccati mortalis punitur quis actualiter et aeternaliter et condemnabitur ; sed pro omni eo, pro quo adducendus est homo in iudicium condemnationis, necessario oportet adduci ante arbitrum Iesu Christi : ergo pro omni differentia mortalis tenetur confiteri.
  4. Item, peccatum gravius est dignum punitione ; sed peccatum cordis aliquando gravius est quam peccatum operis in alio genere, ut haeresis quam fornicatio, similiter peccatum apertum gravius quam occultum : si ergo oportet confiteri peccatum operis et oris, videtur quod peccatum cordis similiter ; si peccatum latens, videtur multo fortiori ratione quod et manifestum : ergo omnem peccati mortalis differentiam necesse est confiteri.
  5. Item, per omnem peccati mortalis differentiam naufragatur homo ; sed patiens naufragium necesse habet ad tabulam recurrere ; et non potest ad Baptismum : ergo ad sacramentum Poenitentiae. Sed sacramentum Poenitentiae in quantum sacramentum consistit in confessione : ergo etc.

 

Contra :

  1. Sapientiae 11, 17 : Per quae peccat quis, per haec et torquetur. Ergo, si aliquis solo corde peccat, in solo scilicet spiritu et non in carne nec per organum oris ; ergo sola contritione est puniendus, non ergo confessione : ergo non tenetur confiteri peccatum cordis.
  2. Item, Augustinus : Ubi peccatum oritur, ibi peccatum moriatur. Ergo peccatum quod fuit in solo corde, ibi debet mori : ergo non oportet quod exterius propaletur per verbum.
  3. Item, in foro iudiciali ita est quod non adducuntur aliqua ad iudicium nisi quae aliquo modo manifesta sunt ; unde Matthaei 18, 15 : Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Ergo videtur, quodsi peccatum in solo corde fuit, cum nulli sit manifestum, quod non oporteat ad iudicium sacerdotale deferre.

 

Item, quod solum peccatum latens sit confitendum, videtur :

  1. Quia Augustinus, definiens confessionem, dicitur quod confessio est per quam morbus latens spe veniae aperitur.
  2. Item, super illud Genesis 4, 10 : Vox sanguinis etc., Glossa : Evidentia patrati sceleris non indiget accusatore ; sed confessio est accusatio, Proverbiorum 18, 11 : Iustus in principio accusator est sui : ergo quando peccatum est evidens, non indiget confessione.
  3. Item, ideo fit confessio ut instruatur sacerdos de quantitate peccati ; sed non oportet quando est publicum et notorium : ergo de aperto nullus debet nec tenetur confiteri.

 

Respondeo : Dicendum quod omnis peccati mortalis differentiam necesse est confiteri, sive sit latens sive manifestum, sive sit cordis sive sit oris.

Peccatum apertum oportet confiteri duplici ex causa : una est a parte audientis, alia ex parte confitentis. Ex parte audientis, quoniam, sicut est in iudicio forensi, quod iudex aliquid novit ut privata persona, quod tamen non novit ut iudex, nec procedit ad sententiam quousque innotescat ei ut iudici ; sic est in iudicio poenitentiali, quod sacerdos aliquid novit ut homo, quod tamen non novit ut Deus, quia non est per testimonium conscientiae accusatum, quae est testis divinus ; et quousque sic novit, non spectat ad ipsum nec solvere nec ligare : ideo oportet quod ei confiteatur peccator, quantumcumque sit publicum.

Alia ratio est ex parte confitentis : quantumcumque enim aliquis ab aliquo accusetur, nunquam propter hoc iustus dicitur sive iudicatur, sed magis iniustus ; sed quando homo se ipsum, qui est dignus accusatione, accusat, tunc exercet opus iustitiae, et ideo dicitur : Iustus in principio accusator est sui. Ut ergo quis iustificetur et iustus esse comprobetur et dignus Ecclesiae reconciliatione, necesse est quod ipse se accuset, quantumcumque eius peccatum sit publicum. Oportet etiam peccatum cordis sive peccatum latens confiteri duplici ex causa similiter : tum ex parte audientis tum ex parte confitentis. Ex parte sacerdotis, quoniam pro illo debet ligare ad poenam et absolvere : certum enim est quod pro omni mortali meretur quis poenam aeternam ; ideo satisfactio imponenda est secundum arbitrium sacerdotis : ideo talis habet necesse confiteri ei scelus occultum, quia aliter ipse non novit Alia ratio est ex parte confitentis, ut quae non erubuit intra thalamum cordis in conspectu divinae praesentiae cogitare et velle et volendo consentire, tunc coram oculis sacerdotis recitet cum rubore, ut, quae perpetravit inverecunde et verecundiam abiecit, nunc ex hoc in conspectu hominis erubescat ; homo enim carnalis plus erubescit oculos hominis quam Dei.

Concedendae igitur sunt rationes quod differentiae omnis peccati mortalis confitendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de Sapientiae 11, 11, dicendum quod tam verbum illud quam verbum Chrysostomi et Augustini super hac materia intelligendum est per appropriationem ; non enim intelligendum. est praecise per veritatem. Peccator enim qui sola voluntate peccat, quae toti homini praesidet, totus punitur, ita quod interius et exterius ; et ideo, si fiat emenda, totus homo debet eam facere, et per omnes actus, scilicet cordis ; oris et manus.
  2. Ad illud quod obicitur de Augustino, quod ubi oritur etc., dicendum quod verbum illud intelligitur quantum ad progressum peccati, ut peccatum non procedat, sed ubi oritur, ibi moriatur ; non intelligitur quantum ad emendam.

Vel dicendum quod illud est intelligendum de poenitentia respondente peccato publico et occulto. De peccato enim publico publice est puniendum propter scandalum exstirpandum ; et de occulta occulte coram unico sacerdote ; et illud videtur Magister dicere in littera.

  1. Ad illud quod obicitur de foro iudicii, quod adducuntur manifesta, dicendum quod in foro iudiciali, quod procedit secundum rigorem iustitiae ad condemnationem, alius est actor, alius est reus, alius testis ; et ideo oportet quod pluribus sit notum illud de quo quis accusatur. Sed in foro poenitentiali sacerdos tenet locum Dei, et confitens tenet locum accusantis et accusati et testis. Nam ratio accusat voluntatem, testimonium ferente conscientia ; et quia iste est testis privatus, quem nihil latet et de omni occulta testimonium perhibet, ideo tali iudicio competit occulta iudicare.
  2. Ad illud quod obicitur de manifesto, quod confessio est latentis peccati, per Augustinum, dicendum quod est peccati latentis illum cui confitetur per modum iudicis.

Vel dicendum quod peccatum omne in anima est quasi apostema intrinsecum ; et quantumcumque homo peccet aperte, adhuc virtus peccati Iatet in anima ; sed in confessione rumpitur vulnus et sanies peccati ad exteriora trahitur , ut dicit Gregorius ; et hinc est quod omnis confessio dicitur, per quam morbus latens spe veniae aperitur.

  1. Ad illud quod obicitur de evidentia patrati sceleris etc., dicendum quod illud intelligitur in foro iudiciali, quia factum illud exterius notum est et testibus non eget, eo quod nulla possit tergiversatione celari ; sed non sic in foro poenitentiae : creditur enim ibi testimonio solius conscientiae. Si enim conscientia testificetur nunc contra hominem, in iudicio testificabitur pro homine ; alioquin semper erit testis contrarius.
  2. Ad illud quod obicitur, quod est ad sciendam quantitatem peccati, dieendum quod ista non est tota ratio, immo rationes quae superius assignatae sunt ; et praeterea ad hoc est ut sciat per modum iudicis.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum teneamur confiteri omnem peccati circumstantiam.

 

Tertio quaeritur, utrum teneamur confiteri omnem peccati circumstantiam.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia Augustinus dicit sic, in libro De poenitentia, enarrans multiplicia genera circumstantiarum : Omnis, inquit, ista varietas confitenda est et deflenda.
  2. Item, ratione videtur, quia confessio maxime fit ad sciendam peccati quantitatem, quia imponenda est poenitentia secundum mensuram et aestimationem peccati, sicut dicitur Levitici 5, 18 ; sed penes circumstantias consistit peccati quantitas : ergo necesse est eas confiteri. Prima manifesta est ; secunda probatur per hoc quod dicit Bernardus, quod nugae in ore sacerdotis blasphemiae sunt. Hoc autem non dicit nisi propter aggravationem peccati : ergo etc.
  3. Item, in confessione necesse est genus peccati aperiri ; sed genus peccati variatur per circumstantias, sicut patet : cognoscere enim non suam, quae soluta est, fornicatio est ; cognoscere non suam, quae habet virum, est adulterium : ergo necesse est confiteri circumstantias.
  4. Item, confessio potissime fit ad erubesceritiam ; sed maior est erubescentia in confessione circumstantiarum adiacentium quam etiam in enarratione actus : ergo videtur quod potissime circa circumstantias in confessione insistendum est.
  5. Item, confessio principaliter fit ad accusationem peccantis ; sed accusatio actionis est ex circumstantiis. Unde Tullius in I Rhetoricae : Circumstantiae sunt a quibus trahuntur argumenta accusationis vel defensionis. Et Boethius in IV : Circumstantiae sunt quae quaestionem rhetoricam faciunt de laude et vituperio personae.
  6. Item, strictius est divinum iudicium quam humanum ; sed in humano iudicio modo fit inquisitio et responsio de circumstantiis ; unde non est sufficiens quaerere de actu : ergo multo fortius in iudicio divino. Sed hoc est iudicium poenitentiae : ergo etc.
  7. Item, diligentius curandus est morbus spiritualis quam corporalis, sicut magna diligentia est habenda circa spiritum et maior quam circa corpus ; sed morbus corporalis non detegitur sufficienter nisi etiam circumstantiae detegantur : ergo etc.

 

Contra :

  1. Translato principali, necesse est quod transferatur annexum, sicut Apostolus dicit ad Hebraeos 7, 12 : Translata sacerdotio, necesse est ut Legis translatio fiat. Sed peccatum est principale : ergo, si per confessionem Dominus transfert peccatum, pari ratione et circumstantiam.
  2. Item, circumstantiae sunt infinitae nobis ; et nullus tenetur ad illud quod sibi est impossibile : ergo non tenetur circumstantias peccati recolligere et referre.
  3. Item, non est necesse quod peccatori imponat sacerdos ita gravem poenam sicut exigit culpa, immo tota die imponuntur multo minores. Ergo pari ratione non est necesse quod peccator confiteatur se ita graviter peccasse sicut peccavit.
  4. Item, si tenetur confiteri circumstantias ad sciendam quantitatem peccati, sed quantitas peccati non scitur nisi sciantur circumstantiae alleviantes sicut aggravantes, et circumstantiae defendentes sicut accusantes : ergo homo tenetur in confessione se ipsum excusare ; sed hoc est falsum : ergo etc.
  5. Item, videtur quod circumstantia non augeat quantitatem, quia in bonis quantitas meriti non causatur ex circumstantiis, sed ex quantitate amoris quo convertitur homo ad Deum : ergo pari ratione, cum peccatum sit aversio, quantitas peccati consistit in libidine sive contemptu cordis ; non ergo in circumstantia exteriori.
  6. Item, videtur quod non det speciem peccato, quia omne illud quod dat speciem et formam, debet esse essentiale et intrinsecum et unicum ; sed circumstantiae sunt extrinsecae et accidentales et variabiles : ergo nulla circumstantia trahit in genus peccati novum : non ergo videtur quod oporteat circumstantias confiteri.

Est igitur quaestio, quas oporteat confiteri et quas non.

 

Respondeo : Dicendum quod circumstantiae, quae attingunt peccatum, quaedam sunt alleviantes, quaedam in aliud genus trahentes, quaedam aliquo modo aggravantes. Circumstantias in aliud genus trahentes confiteri est necessarium, quoniam genus peccati confiteri oportet.

 

Circumstantias vero alleviantes confiteri non est bonum, nisi propter hoc ut satisfiat alienae inquisitioni vel ut provideatur eius scandalo et perturbationi, utpote si timeret confessorem ex hoc accipere occasionem ad malum ; vel si etiam tantum diminuat ut sit in genere venialis, sicut comedere carnes in Quadragesima propter infirmitatem, ita tamen quod a latere non sit gulositas aliqua. Et ratio huius est, quia in confessione non debet peccator se excusare sed accusare.

 

De circumstantiis autem quae aggravant, si genus peccati non mutatum est, est inter doctores opinio diversa.

Quidam enim dicunt quod poenitentes tenentur confiteti ; sed praeceptum affirmativum est et obligat non ad semper, sed pro loco et tempore, scilicet quando eas cognoscit, sive per se sive per inquisitionem alienam. Unde sapiens et intelligens tenetur eas confiteri absque inquisitione, simplex tenetur si ab eo· inquiratur.

Alii dicunt quod non tenemur ad confessionem harum circumstantiarum tentione necessitatis, sed de bono et aequo ; et quanto magis sapientes et perfecti, tanto magis debent distinctius eas explicare ; sed non tenentur ad hoc nisi forte ex propria conscientia obligentur.

Hanc positionem credo probabiliorem.

 

Unde dicendum quod confessio circumstantiarum in aliud genus trahentium spectat ad confessionem quantum ad necessitatem ; confessio vero aggravantium quantum ad congruitatem ; confessio vero alleviantium potius facit incongruitatem ; et hoc intelligatur, exceptis casibus praedictis.

 

[Ad obiecta] :

1-7. Omnes igitur rationes probantes circumstantias esse confitendas sunt congruitatis quantum ad aggravantes ; aliter, si velint probare necessitatem, ab insufficienti procedunt : illa excepta quae est de circumstantia trahente in aliud genus.

Unde verbum Augustini consilium est.

Et quod obicitur de quantitate et erubescentia et accusatione et diligentia habenda, non concludunt nisi quod competentius fiat, si exprimatur cuiuslibet peccatf circumstantia.

Quod obicitur in contrarium, quod non oportet eas confiteri, concedendum est.

  1. Tamen illud quod obicit, quod circumstantiae alleviantes sunt confitendae etc., dicendum quod non est simile, quia aggravantes non tantum oportet confiteri propter quantitatem peccati, verum etiam propter erubescentiam et accusationem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non augent quantitatem, dicendum quod non augent principaliter, sed quia augent contemptum vel libidinem. Nec est simile de bono ; quia enim boni sumus, bona facimus ; unde quantitas bonitatis venit ab habitu intrinseco, sed quantitas malitiae ab actu ; quia enim mala facimus, mali sumus.
  3. Ad illud quod obicitur, quod non mutat speciem, dicendum quod est esse naturae et est esse moris. Et aliquid est alicui accidentale secundum esse naturae, quod tamen est essentiale secundum esse moris ; et quamvis circumstantiae sint accidentales actui secundum esse naturae, tamen essentiales sunt secundum laudem et vituperium, quae laus venit ex parte maris vel eius contrarium. Et si tu obicias, quod non debent dici circumstantiae, dicendum quod aliqua est circumstantia respectu esse naturalis, quae non est circumstantia respectu peccati, sed forma, utpote furti, accipere rem non suam, invito domino. Aliquando circumstantia est accidentalis respectu actus quantum ad esse naturae et in quantum peccatum, quia sine, ea nihilominus est peccatum, sicut accipere rem alienam et sacram de loco sacro, et ita est circumstantia et forma ; sed circumstantia respectu peccati furti, quia sine ea poterat esse furtum, sed forma respectu sacrilegii.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister : Si tamen desit sacerdos, proximo vel socio facienda est confessio. Videtur enim male dicere, quia laicus vel socius non potest absolvere : ergo nec locum sacerdotis supplere.

Respondeo : Non fit socio ut suppleatur locus sacerdotis vel confessio-sacramentum ex hoc habeatur, sed ut voluntas confitentis probetur et innotescat ; ut totum quod in se est faciat.

Dixerunt tamen aliqui quod aliquo modo absolvitur iste in ista confessione. Dicunt enim quod quinque modis habetur potestas absolvendi, scilicet auctoritate, et sic est Dei ; excellentia, et sic est Christi hominis ; potestate sive auctoritate commissa, et sic est sacerdotis ; merito vitae, et sic est iusti et sancti ; et virtute unitatis ecclesiasticae, et sic est cuiuslibet viri fidelis. Et ideo dicunt quod talis confessio quodam modo est sacramentum Ecclesiae.

Probabilius tamen est dicere quod non sit sacramentum Ecclesiae, cum deficiat ibi formate, scilicet potestas clavis, sed est aliquid loco eius.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Qui confitetur, sacerdoti meliori quam potest confiteatur. Videtur enim secundum hoc ; quodsi sacerdos suus non est optimus, quod possit eum deserere, quod est contra canones.

Respondeo : Dicendum quod ipse loquitur de homine qui est in sua libertate, antequm committat se alicui sacerdoti, quod debet eligere quanto meliorem potest.

Si autem post electionem intelligatur, hoc est intelligendum cum licentia sui sacerdotis, vel ita quod primum satisfaciat proprio sacerdoti, ut nullo modo contemnatur sacerdotis auctoritas et ministerium.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quaerendus est sacerdos sapiens et discretus, quare hoc debeat fieri. Nam, cum simplex sacerdos ita bonam Missam cantet sicut et sapiens, et ita bene baptizet, ergo videtur quod ita bene absolvat.

Quaeritur etiam, utrum simplex sacerdos peccet in absolvendo vel etiam in audiendo confessiones. Et quod sic, videtur per illud quod ante praedixit : Talem oportet esse qui aliorum crimina iudicat. Item, qui intromittit se facere quod nescit, usurpat alienum ; et omnis talis peccat mortaliter sive graviter : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod, sive scientia sit clavis sive non, tamen necessaria est sacerdoti tanta scientia quod sciat discernere in peccatis communibus et quod sit veniale et quod mortale ; et quod sciat semper ad quae peccata potestas sua potest se extendere ; et hoc, quia alia poenitentia danda est pro veniali, alia pro mortali ; et si ad aliquod genus peccati non potest extendere manum, illud necessarium est ei cognoscere, alioquin in periculum animae suae et confitentium audit confessiones. Et si subditi cognoscunt eius simplicitatem, tenentur discretos consulere, alioquin utrique peccant graviter. Et de hac discretione loquitur Augustinus.

Alia est discretio, qua sciat per habitum acquisitum discernere inter perplexitates peccatorum, et haec est de bene esse ; in talibus autem debet securiorem viam semper eligere et sapientes consulere.

Ad illud quod obicitur de Missa, dicendum quod non est simile, quia ibi est vis in verbis a Domino statutis, hic autem requiritur ut consulat et iudicet secundum conscientiam quae est in ipso.

Quod quaeritur, utrum peccet, dicendum quod carens discretione necessaria peccat ipse et qui eum sustinet ; de alia non credo.

 

Dub.IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nec necesse est ut quod sacerdoti semel confessi sumus iterum confiteamur. Ex hac enim littera videtur quod peccata, quae semel homo confessus est, non debeat iterum confiteri, sive non sit necesse. Et illud videtur per rationem, quia in eodem foro non debet quis bis puniri : si ergo quis pro peccato commisso semel punitus est, videtur etc.

Item, certum est quod peccata nunquam redeunt secundum veritatem : ergo, si semel absolutus est, nunquam ligatur iterum : ergo nunquam tenetur iterum eadem confiteri.

Contra : ponatur quod quis ficte confiteatur ; constans est quod talis non reportat commodum, immo damnum de confessione. Si ergo nihil remanet in eo de confessione, quia characterem non imprimit, ergo tenetur iterum confiteri.

Item, ponatur quod aliquis rememoretur peccati mortalis quod oblitus fuit confiteri ; constans est quod non est confessus integre pro statu in quo nunc est ; sed confessio quae non est integra, sicut infra videbitur, pro nulla reputanda est : ergo tenetur iterum totum confiteri ac si nunquam fuisset confessus.

Item, ponatur quod aliquis recidivet ; constans est quod peccatum sequens ex praecedentibus aggravatur, tum propter ingratitudinem, tum propter consuetudinem : ergo non potest sciri quantitas peccati nec qualitas confitentis nisi sciatur totum : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod, si confessio legitime facta est et ea quae ad ipsam pertinent servata, non oportet iterum confiteri quae alias sumus confessi. Sed quia contingit quod confessio, vel quando primo facta est irrita fuit, vel postmodum irritatur, ideo oportet aliquando iterari.

Sunt autem quatuor casus communes et usitati, in quibus doctores dixerunt confessionem esse iterandam.

Primus est propter enormitatem sceleris, ob quam oportet peccatorem ad superiorem remitti, qui confessionem remissi audire debet et absolvere, nisi malit alteri committere.

Secundus est propter ignorantiam sacerdotis, utpote quando sacerdos ignarus est ; quaerendus enim est tunc sacerdos qui sciat ligare et solvere, et ei iterum est confitendum, vel ex licentia sacerdotis proprii vel auctoritate superioris.

Tertius casus est propter malitiam fictionis, ut si scienter aliquod peccatum in corde retinuit vel si accessit cum voluntate peccandi.

Quartus est propter contemptum satisfactionis, ut quando negligit et contemnit facere poenitentiam sibi iniunctam. Et intelligantur isti duo ultimi casus quando mutat sacerdotem. Si enim ad eumdem revertitur, tunc distinguendum : quia aut recenter confessus est, aut iam de memoria sunt elapsa ab ipso sacerdote propter diuturnitatem temporis. In primo casu non tenetur, in secundo tenetur.

In his casibus communiter concordant omnes confessionem iterandam esse.

Sunt et alii duo casus in quibus doctores sibi adversantur. Aliqui enim dicunt quod tenetur etiam homo iterare confessionem propter peccati obliti recordationem et propter recidivationem, quoniam aliter confessio integra non est ; et confessionem oportet habere integritatem ad hoc ut habeat utilitatem, sicut melius patebit infra.

Alii dicunt quod sufficit in generali dicere se alias peccasse et hoc de novo peccatum commisisse vel recordatum esse in speciali, quoniam prior confessio valuit et bona fuit.

Alii dicunt quod peccata eiusdem generis tenetur referre in speciali, sed alia in generali, et sic scitur et consuetudo et ingratitudo.

Sed quid super his sit sentiendum, melius patebit in distinctione vigesima prima ; ad praesens autem tantum dixisse sufficit.

Quodsi igitur velis praecise scire quid sit necessarium in iteratione confessionis, dicendum quod aut est propter defectum ex parte sacerdotis, et hoc non est nisi dupliciter : aut quia nescit absolvere aut quia non potest ; et sic sunt duo.

Aut propter defectum ex parte poenitentis, et hoc dupliciter : aut quia contemnit sacerdotis absolutionem aut quia contemnit ligationem.

In duobus aliis casibus credo quod confiteri iterum eadem sit consilium, et hoc in speciali, nisi interveniat aliquis praedictorum, utpote ignorantia sacerdotis, quia non recte ligavit, vel contemptus suae ligationis ; aliter non credo iterum teneri nisi conscientia liget. Et hoc melius patebit infra, cum agetur de confessionis dimidiatione.

Ex his satis patent obiecta et melius patebunt infra, distinctione vigesima prima. Rationes enim quae ostendunt confessionem non esse iterandam, procedunt de illa confessione qua quis est legitime confessus et absolutus, sicut patet, quia aliter non concludunt. Rationes vero ad oppositum procedunt de confessione circa quam fuit aliquis defectus, vel a parte absolventis vel a parte absoluti, qui potest esse conditionis necessariae ; et tunc oportet iterum confiteri, vel totum vel partem, secundum qualitatem defectus. Si vero sit defectus conditionis expedientis et congruae, tunc iteratio est de congruitate, non de necessitate, ut quando intervenit oblivio vel etiam recidivatio. Et sic patet illud totum.