Distinctio II — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio II

DISTINCTIO II

De sacramentis in speciali.

Iam nunc ad sacramenta Novae egis accedamus.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Haec est secunda pars, in qua Magister agit de sacramentis in speciali.

Et habet haec pars duas partes.

In prima determinat quaedam praeambula.

In secunda vero determinat de unoquoque per se, ibi : Post haec videndum est quid sit Baptismus, distinctione tertia.

 

Prima pars habet duas partes.

In prima parte determinat praeambula ad omnia sacramenta, scilicet tempus institutionis et numerum.

In secunda vero determinat praeambulum specialiter ad Baptismum, ibi : Nunc vero de Baptismi sacramento videamus.

 

Prima iterum pars habet duas.

In prima determinat mimerum.

In secunda vero institutionis tempus, ibi : Si vero quaeritur quare non fuerunt etc.

Nunc vero de Baptismi sacramento etc. Haec est secunda pars, in qua agit de praeambulo ad baptismum Christi, quod quidem fuit baptismus Ioannis, et habet haec pars tres partes.

In prima Magister determinat de utilitate sive ad quid fuit.

In secunda vero de eius institutione sive denominatione, ibi : Sed quaeritur quare dictus est baptismus Ioannis.

In tertia vero agit de usu sive de iteratione, ibi : Hic considerandum est, si baptizati etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam praesentis distinctionis secundum duo, quae determinat Magister, duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de institutione sacramentorum quantum ad primam partem.

Quantum vero ad secundam quaeritur de baptismo Ioannis.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum omne tempus fuerit idoneum ad institutionem sacramentorum.

Secundo, utrum in diversis temporibus debuerint diversa institui.

Tertio, utrum in tempore gratiae debuerint institui unum vel plura.

 

 

ARTICULUS I

De tempore institutionis et numero sacramentorum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum omne tempus fuerit idoneum ad institutionem sacramentorum.

 

Et quod omne tempus fuerit idoneum ad institutionem sacramentorum, ostenditur :

  1. Et primo de tempore naturae institutae, quia tunc institutum est sacramentum Matrimonii : ergo si hoc inter alia sacramenta minus est efficax, videtur quod in illo tempore debuerint alia multo magis institui.

Si dicas quod usus matrimonii illi tempori congruebat, quia erat non in remedium, sed in officium, sed alia instituta sunt in medicinam, et ideo non ante lapsum ; contra : Deus simul, cum condidit angelum, condidit poenam. sive ignem, ut ibi, si peccaret, puniretur, quia eius peccatum est irremediabile : ergo pari ratione, cum condidit hominem, cuius erat peccare remediabiliter, debuit instituere medicinam.

  1. Item, Magister dicit, distinctione praecedenti quod sacramentorum usus est ad humiliationem, exercitationem et eruditionem ; quae non tantum conveniunt aegro, sed etiam sano : ergo etc.
  2. Item, quod tempus legis naturae post lapsum fuerit conveniens, videtur, quia boni et sapientis medici est medicinam usque ad indigentiam differre, et cum adest indigentia, ipsam offerre. Ergo, si tempus legis naturae fuit tale, tunc sine dilatione et anticipatione debuit sacramenta instituere.
  3. Item, quod tempus legis scriptae fuerit magis idoneum, videtur, quia sacramenta non ideo sunt praecepta quia bona, sed ideo bona quia praecepta et instituta ; sed talia praecepta maxime conveniunt legi scriptae, non Evangelio vel naturae, quo sunt leges morales : ergo et sacramentorum institutio.
  4. Sed quod tempus legis evangelicae fuerit conveniens, videtur, quia sacramenta sunt medicinae ; sed illud tempus maxime illorum institutioni convenit in quo advenit medicus ; et iterum, sunt vasa gratiae : ergo illi tempori congruunt quod est tempus gratiae.

 

Contra : Quod non congruerint tempori naturae institutae, ostenditur, quia qui sperat resurgere facilius dimittit se cadere ; ergo, si primo homini essent remedia parata, data esset ei occasio peccandi : ergo, si sacramenta debent esse via ad resurgendum, non ad cadendum, non debuerunt tunc institui.

  1. Item, quod nec tempori legis naturae, videtur, quia tempore illo solum cucurrit ius naturale ; sed ea quae dictat ius naturale, sunt de se bona, sunt etiam immobilia : ergo, si sacramenta non sunt talia, non conveniunt illi tempori.
  2. Item, quod nec tempori legis scriptae, videtur, quia lex scripta data est in onus et ad convincendum de impotentia, ut dicit Hugo. Ergo, si sacramenta sunt medicinae reparantes virtutem, nulatenus conveniunt legi scriptae.
  3. Item, quod non legi evangelicae, videtur, quia haec lex est eliminativa figurarum et signorum, quia aperte praedicat veritatem. Ergo, si sacramenta sunt figuralia, nullatenus legi evangelicae conveniunt.
  4. Item, lex Evangelii est lex libertatis, ad Galatas 5, 13 : Vos autem fratres in libertatem vocati estis : ergo ad minus non debuerunt institui sacramenta sub praecepto, sed solum sub consilio. Et hoc videtur dicere Hugo, De sacramentis : Primo, parvulos consilio nutrivit ; secundo, provectos praecepto tentavit ; tertio, perfectos in libertate spiritus ambulare permisit. Sed hoc non potest stare, quia Ioannis 3, 3 dicitur : Nisi quis renatus fuerit, etc.

 

Respondeo : Dicendum quod omnia sacramenta instituta sunt in remedium specialite et principaliter, excepto Matrimonio, quod primo institutum est in officium ; et quia tempus remedii incepit a lapsu et profecit in Lege et consummatum est in Evangelio, ideo ista tria tempora conveniunt institutioni, tamen secundum magis et minus.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod conveniat tempus naturae institutae propter Matrimonium, dicendum quod tunc est institutum, quia fuit institutum in officium.

Ad illud quod obicitur de poena angelorum, patet responsio, quia poena vel ignis revocat a culpa, sed medicina occasionem praestat ; ideo non sic debebat esse ex sua parte.

  1. Ad illud quod, obicitur de usu, dicendum quod humiliari sub creaturis, ab eis erudiri et in eis a fastidio liberari non est de natura hominis instituti, sed potius hoc exigit poena damnati, quia homo stans erat medius inter creaturas et Deum ; in se enim expressius quam in aliis cognoscebat et in ipso delectabatur et varietate rerum ad fugiendum fastidium non egebat.
  2. Ad illud quod obicitur de tempore legis naturae, dicendum quod lex naturae quaedam dictat ut necessaria, quaedam ut expedientia ; item, quaedam dictat ex se, quaedam adiuta fide et inspiratione. Et dico quod primo modo dictat praecepta moris ; secundo modo praecepta quae dictabat in generali, ut esset Deo sacrificandum ; et haec fides cum inspiratione etiam ulterius determinabat. Et sic patet illud.
  3. Ad illud quod obicitur de tempore legis scriptae, dico quod lex scripta a duris observabatur carnaliter et eius sacramenta, et in talibus nullam habebat efficaciam ; sed a spiritualibus observabatur spiritualiter et non erat in onus praecipue, sed in viam salutis ; et talibus sacramenta illa erant in medicinam.
  4. Ad illud quod obicitur de Evangelio, quod evacuat figuras, dicendum quod quaedam figurae erant tantum ad significandum, quaedam autem sunt ad significandum et sanctificandum. Figuras primas evacuat, sed secundas instituit, quia est lex sanctificationis, non tantum veritatis.
  5. Ad illud quod obicitur, quod lex Evangelii est lex libertatis etc., dicendum, quod praecepta sunt in servitutem timentibus, sed sunt in libertatem amantibus. Quia ergo lex evangelica est lex amoris, ideo dicitur lex libertatis, non quia non praecipiebat, sed quia non ad timorem, sed ad amorem trahebat.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum in diversis temporibus debuerint alia et alia sacramenta institui vel semper eadem.

 

Secundo quaeritur, utrum in diversis temporibus deburint alia et alia sacramenta institui vel semper eadem.

Et quod non semper eadem, sed quod debuerint mutari, hoc rationabiliter ostendit :

  1. Hugo sic dicens : Dispensationis ordo et ratio hoc poposcit, ut sicut ab initio, currente tempore, magis ac magis Salvatoris adventus appropinquavit, sic magis ac magis effectus salutis cresceret et cognitio veritatis ; propter quod et ipsa signa salutis per successionem temporum alia post alia mutari debuerunt, ut effectus gratiae divinae in salutem cresceret, simul quoque et ipsa sanctificatio in signis visibilibus evidentior appareret.
  2. Item, hoc ostenditur per rationem, quia, variato morbo et conditione aegrotantis, necesse est variari remedium. Ergo, cum his temporibus fuerint homines diversarum conditionum et morbus invaluerit, necesse fuit medicamenta alia et alia adhiberi.

 

Sed contra :

  1. Institutio sacramentorum fuit non a quocumque, sed a summo medico, cuius consilium est immutabile et est summe commendabile ; sed si immutabile, ergo et sacramenta secundum illud instituta debent esse immutabilia ; si summe laudabile ergo debent esse optima : ergo secundum hoc, cum sacramenta legis gratiae optima sint, semper illa debuerunt esse, nec ante nec post alia debuerunt institui nec mutari.
  2. Item, morbus originalis peccati semper idem fuit, nec crevit nec decrevit, et ratio infirmandi semper fuit eadem : ergo videtur quod medicina correspondens morbo debuerit esse eadem, non mutata.
  3. Item, omnia sacramenta habent efficaciam passione primo et a fide passionis immediate, et virtus illa est ad sanandum per gratiam : ergo, cum passio sit eadem et fides eadem, sicut dicit Augustinus, et gratia similiter eadem, ergo debent esse eadem sacramenta, non mutata.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod sacramenta sunt in documentum, sunt in medicamentum, sunt et in ornamentum ; et secundum statum perfectum sunt in apertum documentum divini secreti, sunt in efficax remedium morbi et in pulcrum ornamentum sponsae Christi.

Quoniam igitur revelatio secretorum non debet fieri quocumque modo nec in omni tempore, sed illo quo est intellectus hominis capacior, ideo sacramenta perfecta dilata sunt usque ad tempus tale. Hoc autem tempus, sicut in homine est sexta aetas, quae appellatur senectus, iuxta illud Ecclesiastici 25, 7 : Quam speciosa veteranis sapientia et gloriosus intellectus et consilium ; similiter in mundo est sexta aetas, quae est post Christum, in qua aetate homines sunt sapientiores et capaciores. Ideo dilata sunt sacramenta completa usque ad hoc tempus.

 

Rursus, quia sunt in medicamentum morbi efficax, eo tempore debent dari in quo efficacius curant ; sed spiritualis infirmitas efficaciter non curatur nisi quando cognoscitur et sentitur, alioquin redditur homo ingratus et peiori vulnere infirmatur : ideo necesse fuit sacramenta differri quousque morbus tantum invalesceret quod homo ipsum cognosceret et remedium quaereret. Hoc autem fuit in tempore gratiae, quia tempore legis naturae convictus est esse caecus ; et tunc venit Lex docens et onerans, et tunc convictus est de impotentia ; tunc ergo restabat tempus gratiae, in quo morbus iam cognitus curaretur et in hoc sacramenta completa darentur.

 

Rursus, quia sunt in pulcrum ornamentum, debuit ea Christus illi sponsae dare a qua nunquam separari deberet ; et quia talis fuit Ecclesia collecta de gentibus, non synagoga, quae ipsum deseruit et negavit, usque ad tempus gratiae perfecta sacramenta non instituit ; nihilominus tamen aliqua imperfecta, secundum quod congruebat illis temporibus, in sustentationem dedit.

Et sic patet quod non semper eadem, sed alia et alia debuerint institui.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de consilio, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in libro De vera religione, sicut unus medicus secundum eamdem artem non mutatam pro mutatione morbi mutat remedia, sic, immo multo fortius, in proposito.

Quod vero addit : quia summe laudabile etc., dicendum quod summe laudabilis est divina sapientia in operibus, non quia omnia sunt optima, quae facit in se, sed in ordine. Unde dicit Augustinus, De libero arbitrio : si quis quaerit : quare Deus non fecit duos soles ? non videt, quia fuisset superfluum. Si quaerit : quare fecit lunam ? non videt, quia, si deesset luna, aliquod bonum deesset de ordine. Sic et in proposito attendendum, quia ordinatissime fecit. Sicut enim haec sacramenta huic tempori conveniunt, ita illa sacramenta illi tempori congruebant.

  1. Ad illud quod obicitur, quod morbus est idem, dicendum quod, etsi morbus originalis quantum ad essentiam non creverit, tamen crevit in effectu, quia semper magis ac magis homines sequebantur concupiscentiam et de uno errore labebantur in alterum.
  2. Ad illud quod obicitur, si fides eadem, et passio etc., dicendum quod, etsi passio eadem sit, tamen prius fuit promissa et modo est persoluta ; et ideo, accepta satisfactione, misericordia Dei liberalior fuit ad remittendum quam cum tantum erat promissa : liberalior, inquam, dico quantum ad effectum, cum semper in se sit summe et aequaliter liberalis ; ideo effectus maior. Praeterea, etsi fides sit eadem, tamen haec est dignior et ad amandum efficacior, quia apertius credimus quam antiqui, et fides de passione iam praeterita et solutione facta magis ad amandum incitat quam de promissa. Ideo Deus et merito fidei et merito passionis iam praeteritae maiorem contulit sacramentis efficaciam.

Et rursus, quia fides est expressior, sacramenta sunt evidentiora ; sed fides expressa remanet eadem, quia ratio credendi eadem ; sed sacramenta alia, quia signa sunt alia, et signa non numerantur quantum ad significatum, sed quantum ad speciem significantem.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum in tempore gratiae debuerint institui unum an plura sacramenta.

 

Tertio quaeritur de numero sacramentorum temporis Evangelii.

  1. A- Et quod debuerit esse unum solum videtur :
  2. Quia iugum evangelicum est iugum suavitatis et onus levitatis ; sed levius est observare unum sacramentum quam plura : ergo, cum Deus virtutem omnium sacramentorum potuerit dare uni, videtur quod unum tantum debuerit esse.
  3. Item, quod cetera praeter unum superfluant, videtur, qµia in sacramento uno, quod est Eucharistia, significatur passio, a qua effectum habent omnia sacramenta ; et rursus, in illo sacramento continetur Christus, in quo est omnis gratiae plenitudo : ergo videtur quod ipsum solum possit omnia efficere ad quae sunt alia instituta.
  4. Item, videtur quod unum solum faciat quod omnia alia faciunt ; Baptismus enim delet omnem culpam, delet etiam omnem poenam culpae debitam, quia statim evolaret baptizatus, si moreretur.
  5. Item, Baptismus dat gratiam, quae sanat animam et habilitat omnes potentias ; sed ad aliud non sunt omnia sacramenta : ergo sufficit baptismus.

Quod autem debuerint esse plura, videtur :

  1. Quia, sicut dicitur distinctione praecedenti, contra peccati vulnus sacramentorum remedia Deus instituit ; sed dicit Hieronymus : Non sanat oculum quod sanat calcaneum. Cum igitur diversa sint vulnera, ergo diversa debent esse remedia : ergo sacramenta plura.
  2. Item, sacramenta non tantum sanant, sed etiam significant : ergo, si significatio est ex institutione, et quod ad multa instituitur ad significandum est multiplex et dubium, ergo, si unum sacramentum habet plures efficacias et plures significationes, duceret in dubitationem, non in cognitionem.
  3. Item, necesse est quod sacramentum expressam habeat similitudinem ; sed non invenitur species visibilis, quae habeat similitudinem expressam cum omnibus effectibus : ergo necesse est esse plures.

 

  1. B. - Supposito ergo quod plura, quaeritur : quare tantum septem ?

1. Quia, cum duo sint vulnera tantum, scilicet poenae et culpae, videtur quod debuerint esse duo sacramenta tantum.

Si dicas quod culpa et poena multiplicantur per differentias ; contra : tunc erunt plura quam septem, quia genera peccatorum sunt septem.

Item, poenae sunt multae sicut irregularitas, sicut concupiscentia circa gustum et sicut circa tactum, contra quae non sunt sacramenta.

  1. Item, sacramenta Evangelii se habent ex additione ad sacramenta legis scriptae, sicut illa ad sacramenta quae sunt in lege naturae. Ergo, cum plura sint sacramenta in lege scripta quam in lege naturae, plura debent esse in Evangelio quam in Lege.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut ostensum est, necesse est esse plura sacramenta : plura quidem, quia sunt ad exercitandum, unum enim generaret fastidium ; plura etiam, quia sunt ad erudiendum, unum enim generaret ambiguitatem. Sed septem sunt et non plura, quia sunt ad medicandum, quia medicina respicit vulnera quae sanat ; et sanando vulnera adiuvat virtutes ; et adiuvando virtutes munit et armat contra infirmitates.

 

Secundum igitur quod sacramenta sanant infirmitates, numerus eorum accipitur sic : quia est infirmitas culpae et poenae ; infirmitas culpae in generali est peccatum originale, contra quod est Baptismus ; et peccatum actuale mortale, contra quod est Poenitentia ; et peccatum veniale, contra quod est Extrema Unctio.

Poenae autem infirmitas est quadruplex, scilicet ignorantia, contra quam est Ordo, in quo potestas traditur discernendi ; secunda, infirmitas, contra quam est Confirmatio ; tertia est malitia, contra quam est Eucharistia ; quarta, concupiscentia, contra quam est Matrimonium.

 

Secundum autem quod sacramenta sunt in adiutorium virtutum accipitur numerus sic : quia in adiutorium fidei, sic est Baptismus, qui est ianua sacramentorum sicut fides virtutum ; in auxilium spei, sic est Unctio Extrema ; in auxilium caritatis, Eucharistia, quae unit et incorporat ; in auxilium prudentiae, Ordo ; in auxilium iustitiae, Poenitentia ; in auxilium temperantiae, Matrimonium ; in auxilium fortitudinis, Confirmatio.

 

Secundum vero quod sacramenta sunt armaturae Ecclesiae militantis, sumitur numerus sic : quia, sicut dicitur Canticorum 6, 3, ipsa est terribilis ut castrorum acies ordinata ; terribilis est, quia munita et fortis, et hoc per Confirmationem ; acies, quia coniuncta et unita, et hoc per Eucharistiam ; ordinata, per Ordinem. Haec acies variabilis est tamquam in hac vita consistens, unde ex ea aliqui subtrahuntur per mortem, aliqui prosternuntur per culpam ; ideo necessarium est sacramentum ad prolem multiplicandam ad divinum cultum, et hoc est Matrimonium ; necessarium est etiam ad resurgendum post lapsum, et hoc est Poenitentia. In hac autem sola acie salus est ; unde in eam ingreditur homo ut proelietur, ex ea in morte egreditur ut coronetur. Sed nullus recipitur ad pugnam nisi habeat signum et arma Christi ; ideo necessarium est sacramentum ; in quo haec conferantur, ut Baptismus, et hoc est ianua intrantium ; item, ex hac acie nullus egreditur ; qui recipiatur in triumphante, nisi habeat pignus et unctionem Spiritus Sancti, in cuius signationem est Unctio Extrema, quae est sacramentum exeuntium.

Et sic patet quod tantum sunt septem, sive considerentur ut medicamenta sive ut adiumenta sive ut arma.

 

[Ad obiecta] :

A.-1. Ad illud ergo quod obicitur, quod deberet esse unum propter facilitatem, dicendum quod opus divinum debet habere facilitatem in signum potentiae, debet habere et congruitatem in signum sapientiae, debet etiam habere utilitatem in signum bonitatis. Quia ergo, licet via facilior existeret in uno, tamen, quia non ita congrua ut in pluribus, ideo fuerunt plura.

  1. Ad illud quod obicitur de efficacia Eucharistiae, dicendum quod, etsi in Eucharistia significetur passio et contineatur Christus, in quo est gratiae plenitudo, non tamen significatur passio secundum omnem suum effectum nec continetur gratiae plenitudo ad omnem gratiam effundendam, sed specialiter ad effectum cibationis.

3-4. Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod Baptismus directe est contra originale ; unde non est iterabile, sed vulnera peccatorum sunt iterabilia. Item, etsi absolvat a poena satisfactionis, non tamen a poena, quae est sequela culpae ; et contra has poenas sunt sacramenta, quae non sunt tantum in dimissionem culpae ; et ideo non sufficit.

 

  1. B- 1. Quod ergo obicitur, quod debent esse duo tantum contra duo, scilicet poenam et culpam, patet responsio. Non enim est standum in primis differentiis, quae sunt poena et culpa, quia nimis sunt generales, nec descendendum est ad speciales ; sed in eis quae univocationem habent, ut puta originale quod omnia originalia, et mortale ad mortalia, et veniale ad venialia. Similiter nec in differentiis poenae, sed in principalibus, quae sunt ratio ducendi in culpam. Et sic patet de irregularitate ; similiter de appetitu gulae, quia sine peçcato potest esse in se, nisi deordinetur per nimium desiderium ; sed concupiscentia carnis semper manet inordinata nisi ordinetur.
  2. Ad ultimum dicendum quod sacramenta legis scriptae addunt super sacramenta legis naturae quantum ad certitudinem significationis et difficultatem oneris ; ideo sunt evidentiora et plura. Sed sacramenta Evangelii addunt super sacramenta legis scriptae quantum ad expressionem et efficaciam et minuunt oneris duritiam ; ideo sunt evidentiora et efficaciora, sed tamen pauciora.

 

 

ARTICULUS II

De baptismo Ioannis.

 

Consequenter quantum ad secundam partem distinctionis quaeritur de baptismo Ioannis.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, a quo fuerit Ioannis baptismus institutus.

Secundo quaeritur, ad quid fuerit institutus.

Tertio quaeritur de usu ipsius sive efficacia.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum baptismus Ioannis a Deo fuerit institutus.

 

Et quod fuerit a Deo institutus, videtur :

  1. Quia ille est institutor rei qui iubet rem fieri et cuius auctoritate fit ; sed Ioannes auctoritate Domini et mandato baptizabat ; unde Ioannis 1, 33 : Qui misit me baptizare, ille mihi dixit : ergo Ioannes a Domino missus erat ad baptizandum ; et sic etc.
  2. Item, baptizator sive baptista nomen est officii et officii honorabilis ; sed nemo assumit sibi honorem, sicut dicitur ad Hebraeos 5, 4, alioquin non est assumptio, sed usurpatio : ergo Ioannes fuit factus a Domino baptista ; et si hoc, ergo et baptismus eius est a Domino institutus.
  3. Item, fiat deductio Domini Iesu : Baptismus Ioannis de caelo erat an ex hominibus ? Si ex hominibus ; ergo non erat ei credendum. Si de caelo, ergo institutus fuit ab ipso Deo.

 

Contra :

  1. Si baptismus Ioannis fuit a Domino institutus, cum ergo debeat a quo instituitur denominari, non deberet dici baptismus Ioannis, sed Dei. Media patet, quia baptismus Christi dabatur a Petro et a Paulo et ab eis non denominabatur, sed tantum a Christo, qui erat institutor.

Iuxta hoc quaeritur, cum Evangelium non tantum denominetur ab auctore principali, sed etiam a scriptore, ut Evangelium Ioannis, quare non similiter baptismus ?

  1. Item, quod sit institutus a Ioanne, videtur, quia, si a Deo, staret utique, Ioanne cessante ; sed baptismus Ioannis cessavit statim quando Ioannes missus est in carcerem, sicut dicit Chrysostomus, Super Ioannem : ergo baptismus eius fuit ab eo tantum institutus, non a Deo.

 

Respondeo : Dicendum quod baptismi Ioannis Deus fuit principalis institutor, sicut ptobant rationes primae ; sed Ioannes fuit administrator plenarius et praecipuus : plenarius, quia Deus nihil ibi faciebat quod per ipsum non fieret, totum enim administrabat, quia tantum exterius lavabat ; praecipuus vero, quia Deus per ipsum instituit et ei officium baptizandi commisit, ut nullus baptizaret mo baptismo nisi ipse vel aliquis eius auctoritate. Et inde est quod denominabatur a Ioanne et cessavit ; Ioanne cessante. Sed in Baptismo Christi nullus erat administrator plenarius, quia ibi est interior regeneratio, quae solum fit a Deo, non ministerio humano ; nullus etiam praecipuus, quia Christus instituit Baptisma suum non per aliquem hominem, sed per se ipsum ; nulli etiam sic commisit suum officium, ut alii eius auctoritate baptizarent. Ideo non denominatur ab eis Baptismus Christi nec cessat, eis cessantibus.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de Evangelio, dicendum quod Evangelista fuit administrator plenarius, quia quantum ad verba et intellectum : verba enim ex se dicebant non omnino eadem quae Christus in praedicando dixerat ; rursus, sensum servabant ; sed illi primo illuminati fuerunt et postmodum aliis exprimebant. In sacramentis non sic, quia Apostoli signa ex se non habebnt, sed a Domino instituta ; rursus, per gratiam, qua erant purgati, alios non purgabant. Ideo non sic dicitur Baptismus Matthaei sicut Evangelium Matthaei dicitur.
  2. Ad aliud patet responsio, quod non ideo cessavit baptismus loannis, quia esset principalis institutor, sed quia erat praecipuus administrator.

 

 

QUAESTIO II.

Ad quid fuerit institutus baptismus Ioannis.

 

Secundo quaeritur, ad quid fuerit baptismus loannis institutus.

Et quod ad significandum, videtur :

  1. Per illud quod dicit Hugo : Inter Baptisma Christi et baptisma Ioannis hoc interest, quia ibi solum sacramentum dabatur, hic sacramentum et res sacramenti, scilicet in Baptismo Christi. Ergo, si sacramenti est significare, patet quod ad significandum.
  2. Item, per rationem videtur, quia magis conveniebat baptismus Ioannis cum Baptismo Christi quam baptismus legalis ; sed ille, ut dicit Hugo, significabat Baptisma Christi : ergo multo fortius congruit quod baptisma Ioannis.

 

Item, quod fuerit institutus ad efficiendum, videtur :

  1. Quia dicitur Marci 1, 4 : Erat Ioannes baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Ergo, cum remissio peccatorum non sit sine gratia, videtur quod dabat gratiam.
  2. Item, ratione videtur, quia, sicut dicit Hugo, quemadmodum crescit in sacramentis expressio significationis, crescit efficacia sanctificationis, et hoc secundum quod magis appropinquant ad adventum Christi. Sed baptismus Ioannis expressius signum erat quam circumcisio et adventui magis appropinquabat : ergo maiorem efficaciam habebat.
  3. Praeterea, si nullam habebat interius efficaciam, cum ablutio carnis parvae vel nullius esset utilitatis, non erat acceptandum nec approbandum : ergo stulte fecerunt qui susceperunt ; male etiam fecit Christus, qui approbavit, dum ab eo baptizari voluit, sicut dicitur Matthaei 3, 13. Ergo, si nec illi faciebant stulte nec Christus male, ergo aliquam efficaciam habuit.
  4. Item, quod maiorem efficaciam habuit quam Baptismus Christi, videtur, quia Christus baptizatus est baptismate Ioannis, non suo : ergo ex opere praeposuit illud suo ; sed non esset praeponendum nisi esset maioris virtutis et efficaciae : ergo etc.

 

Contra : Quod nec ad significandum nec ad efficiendum, videtur :

  1. Quia, si ad significandum tantum, ergo fuit sacramentum Legi Veteris ; si ad efficiendum, fuit Novae : ergo, cum baptismus Ioannis non fuerit sacramentum Legis Veteris, quia Ioannes est terminus Legis, nec Novae, manifestum est quod nec significavit nec efficientiam hauit.
  2. Item, quod nihil interius fecerit, videtur, quia Marci 1, 8 dicitur : Ego baptizo vos aqua ; et Ioannis 1, 31 : Propterea veni ego in aqua baptizans ; et Actuum 1, 5 : Quia Ioannes baptizavit aqua.
  3. Item, super illud Ioannis 3, 23 : Erat Ioannes baptizans etc., Glossa : Quantum catechumenis nondum baptizatis prodest doctrina fidei, tantum profuit baptisma Ioannis ante Baptismum Christi. Ergo secundum hoc solum instruebat et nihil gratiae conferebat : patet igitur etc.

 

Respondeo : Dicendum quod baptisma Ioannis fuit institutum ad praesignandum Baptisma Christi, sicut dicit Magister quod erat sacrae rei signum, quia significabat Baptismum Christi , et ratione huius erat quodam modo sacramentum.

Fuit etiam institutum ad assuefaciendum ad Baptismum Christi, Matthaei 3, 11 : Ego baptizo etc., Glossa : Tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo et praedicando praecurro, sic baptizando ad Baptisma Christi dirigam ; et quantum ad hoc non est sacramentum, sed sacramentale, sicut torneamentum, in quo milites assuescunt, non est bellum.

Fuit et tertio ad Baptismum Christi initiandum, manifestando auctorem et praeparando materiam, et hoc, cum baptizavit Christum, manifestatus est Christus, Ioannis 1, 31 : Ut manifestaretur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ; et in illo baptizandi actu contulit Christus aquis vim regenerativam contactu carnis suae , ut dicit Beda. Et quantum ad hoc quod fuit initium Novae Legis, non fuit sacramentum nec omnino Veteris nec omnino Novae Legis.

 

Concedendum est igitur quod fuit institutum ad significandum, non ad efficiendum, sicut dicit Hugo ; nec oportet quod sacramentum sit Veteris Legis propter hoc quod initiabat sacramentum Novae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Quod obicitur de illo verbo : praedicans etc., Glossa exponit sic : Poenitentiae baptismum dicit in remissionem peccatorum, et tunc tantum praedicavit, non dedit. Unde baptismus ille poenitentiae non erat baptismus Ioannis quem ipse dabat, sed Baptismus Christi quem Ioannes praedicabat.
  2. Ad illud quod obicitur, quod expressius signum est quam legalia, dicendum quod circumcisio instituta fuit in remedium, non tantum in signum ; sed baptismus Ioannis tantum in signum, non in remedium ; quodsi esset in remedium, utique esset efficacius remedium sicut erat expressius signum.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod si nullius utilitatis etc., dicendum quod, quamvis interius non purgaret, non tamen erat inutile, quia instruebat et assuefaciebat ; et quod amplius est, fuit via manifestandi Christum et praeparandi materiam Baptismo Christi. Et inde est quod Christus in eo baptizari voluit, ut se baptizando materiam suo Baptismati praepararet sanctificando aquam.

Et sic patet sequens, quia non praeposuit suo, sed ordinavit ad suum Baptismum.

 

 

QUAESTIO III.

De usu sive efficacia baptismi Ioannis.

 

Tertio quaeritur de usu baptismi Ioannis sive de efficacia, utrum scilicet. baptismus Ioannis cum impositione manuum aequipollens esset Baptismo Christi.

Et quod sic, videtur :

  1. Ratione, quia ista duo completum faciunt Baptisma, scilicet baptizari in aqua et Spiritu ; sed per Ioannem baptizati sunt aqua, per manuum impositionem Spiritu : ergo aequipollent ista duo Baptismo Christi.
  2. Item, hoc videtur ratione alia, quia ad hoc quod Baptismus sit saçramentum completum, non est necesse aliquem simul lavari interius et exterius, sed successive, ut patet in accedente ficte. Ergo videtur quod ubi impositio manuum lavit interius per Spiritum, cum ablutione praecedenti exteriori fuit integrum sacramentum.
  3. Item, hoc videtur auctoritate Hieronymi et Magistri. Dicit enim Hieronymus, Super Ioelem : Baptizati a Ioanne in nomine venturi, quia dixerunt : Neque si Spiritus sanctus est, audivimus, iterum baptizati sunt. Ergo haec est ratio, quia non cognoscebant Spiritum Sanctum : ergo, si haec est causa recta, oppositum est causa oppositi : ergo, si baptizati erant et fidem Trinitatis habebant, non erant rebaptizandi.
  4. Item, hoc videtur auctoritate Scripturae. Actuum 8, 16 dicitur de Samaritanis quod baptizati erant in nomine Domini Iesu, et tunc imponebant manus super eos ; et Apostoli non faciebant aliud nisi imponere manus in nomine Domini Iesu ; sed tunc quaero : aut baptismus ille fuit Christi aut Ioannis, quo baptizati erant ? Non Christi, ut patet per textum : Nondum enim in quemquam illorum venerat etc. ; sed Baptismus Christi dabat Spiritum Sanctum, et Glossa dicit ibi : Baptizati, tantum aqua tincti, non Spiritu : ergo fuit baptismus Ioannis : ego non oportebat nisi manus imponi.

 

Contra :

  1. Legitur Actuum 19, 5 quod Paulus rebaptizavit baptizatos baptismate Ioannis : ergo rebaptizandi sunt.

Si dicas quod ideo rebaptizavit, quia non habebant fidem Trinitatis, tunc ergo, suppleta fide Trinitatis, non oportuit rebaptizari ; sed constat quod ante instruxit in fide quam baptizaret : ergo nullo modo debuit baptizare.

  1. Item, Augustinus assignat generalem differentiam inter baptismum Ioannis et Baptismum Christi, dicens : Baptizavit Iudas, et rebaptizatum non est ; baptizavit Ioannes, et rebaptizatum est. Ergo generaliter omnes erant rebaptizandi.
  2. Item, ratione videtur, quia, sicut dictum est, baptismus Ioannis assuefaciebat et dirigebat ad Baptismum Christi ; unde ipse Ioannes dicebat : Ego baptizo vos aqua, ille baptizabit vos Spiritu Sancto. Ergo, si frustra assuescit aliquis ad faciendum aliquid quod bon facit, frustra baptizati sunt baptismo Ioannis, nisi baptizarentur etiam Baptismo Christi.
  3. Item, impositio manuum habebat locum sacramenti Confirmationis ; sed Confirmationis sacramentum praesupponit sacramentum Baptismi et alias non valet : ergo, si nondum habebant plenum sacramentum Baptismi, nihil faciebat Confirmatio sive impositio manuum eis.
  4. Item, in Baptismo imprimitur character, qui est fundamentum Ordinis et aliorum sacramentorum ; sed character non imprimebatur in baptismo Ioannis nec in impositione manuum, quia non habebant cum illo aliquam similitudinem : ergo tales semper carerent charactere : ergo nunquam eis valerent alia sacramenta.

 

Respondeo : Dicendum quod duplex fuit super hoc opinio, una videlicet quod baptizati baptismo Ioannis, si non habebant fidem Trinitatis, rebaptizandi erant ; si autem habebant fidem Trinitatis, non oportebat eos rebaptizari, sed sufficiebat manus imponi.

Et ratio huius positionis fuit quod, quia tales habebant ablutionem exteriorem et habebant fidem Trinitatis, qua interius insigniebantur tamquam charactere, et habebant Spiritum Sanctum per impositionem manuum ; et ideo tales non erant rebaptizandi.

Haec autem opinio roboratur per auctoritatem quia, Actuum 8, 16, non sunt rebaptizati, et 19, 5, sunt rebaptizati ; et ideo nec generaliter asserunt nec negant, sed distinguunt ad sustinendum hanc opinionem. Et dicunt quod pro tempore illo impositio manuum plus valebat quam nunc Confirmatio ; dabat enim Baptismum flaminis.

Huius opinionis fuit Magister et alii qui eum sustinent.

 

Alia opinio est quod omnes sunt rebaptizandi, quia ille baptismus Ioatmis solum assuefaciebat, non regenerabat ; impositio manuum non characteristicabat animam. Et ista est communis opinio modernorum magistrorum.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Quod ergo obicitur, quod erat ablutio exterior et interior, dicendum quod non quaecumque ablutio exterior est sacramentum, sed in qua imprimitur character ; et talis non fuit in baptismo Ioannis. Ideo patet illud.

  1. Ad illud Hieronymi dicendum quo non vult ibi tangere causam rebaptizationis, sed insufficientiam fidei in alteram personarum ; et hoc patet, si inspiciantur antecedentia et consequentia.
  2. Ad aliud dicendum quod Samaritani baptizati erant a Philippa Baptismo Christi, sicut innuit Glossa. Et quod dicitur quod non receperant Spiritum Sanctum, intelligitur visibiliter, quia ille non erat Philippus Apostolus, sed discipulus ; et ideo baptizare potuit et praedicare, sed non manus imponere ad dandum Spiritum Sanctum visibiliter. Unde Glossa, Actuum 8, 14, super illud : Miserunt ad illos Petrum et Ioannem : Philippus, qui Samariae evangelizabat, unus de septem erat. Si enim Apostolus esset, manus imponere posset, quod solis episcopis convenit.

Et ita patet quod haec opinio, quae dicit quod non erant omnes rebaptizandi, non habet fulcimentum ex Scriptura nec ex auctoritate evidenti nec etiam habet rationem cogentem.

Alia vero opinio auctoritatem habet, scilicet quod omnes sunt rebaptizandi, sicut patet Actuum 19, 5. Et non est ratio, quia defectum haberent fidei ; quantumcumque enim aliquis est infidelis, non est rebaptizandus, sed erudiendus : ergo haec erat ratio, scilicet quia ille baptismus non computabatur pro sacramento. Et habet auctoritatem a Sanctis. Augustinus enim, Super loannem, homilia 5 3, dicit : Qui baptizati sunt baptismate Ioannis, non eis suffecit : baptizati enim sunt Baptismate Christi. Item Beda : Ad hoc Ioannes baptizabat ut ad Baptismum Christi dirigeret. Ad hoc facit Glossa super illud Ioannis 3, 23 : Quantum catechumenis , et haec supra habita est.

Rationem etiam habet propter characterem qui imprimitur ; et quia Baptismus Christi erat ianua sacramentorum ; postremo, quia assuefactorius erat, frustra erat quia vana est assuefactio, ubi non consequitur illud ad quod est. Huic igitur opinioni tamquam securiori et rectiori consentiendum credo.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit quod alia in remedium sunt contra peccatum. Videtur enim male dividere haec sacramenta ab invicem, quia omnia sacramenta sunt in remedium contra peccatum.

Respondeo : Dicendum quod Magister non dicit simpliciter quod quaedam sunt in remedium ; sed dicit, quaedam sunt in remedium contra peccatum ; et alia sunt quae gratiam conferunt et ornant animam. Ex hac autem divisione, quam ponit hic Magister, innuitur sufficientia sacramentorum. Quaedam enim est medicina praeservativa, quae cavet a morbo, sed non liberat ; et talis est Matrimonium.

Quaedam est curativa, et ista liberat per gratiam ; et haec variatur secundum triplicem gratiam scilicet baptismalem, et sic Baptismus ; poenitentialem, et sic Poenitentia ; finalem, et sic Unctio Extrema.

Quaedam autem est medicina confortativa. Duplici autem ex causa indiget homo confortari : vel propter difficultatem pugnae, et sic Confirmatio ; vel propter lassitudinem itineris, et sic viaticum Eucharistiae ; Ordo autem est ad ministrandum utrumque et ad confortandum modo utroque.

Vel sic : confortatio et fulcimentum est tripliciter : aut confortatione virtutis, et sic Confirmatio ; aut subministratione cibi, et sic eucharistia ; aut fulcimento alicuius subsidii ; et sic est Ordo.

Et sic patet quod divisio Magistri est recta et patet etiam ex hoc divisio sacramentorum. Differt iste modus assignandi sufficientiam a praeassignato, quoniam ille accipitur penes morbos, hic vero penes modos curandi.

Item, quaeritur : quare Magister sic ordinat ? Videtur enim quod ratio sua contradicat enumerationi quantum ad ordinem. Si enim Matrimonium est medicina praeservativa et prius etiam est institutum, videtur quod deberet primo de ipso agere. Similiter contra alia potest obici.

Respondeo : Dicendum quod Magister bene ordinat ; et ratio sui ordinis patet sic. Sacramenta enim quaedam respiciunt communiter omnes, et sic sunt quinque praecedentia ; aut aliquos specialiter, et sic sunt duo sequentia, scilicet Ordo et Coniugium ; et sicut commune ante speciale, sic prima quinque ante duo ultima Ordo enim in quinque primis patet ex se. Baptismus enim est ad vulnerum curationem, Confirmatio ad curationis habitae conservationem, Eucharistia ad curationis habitae et conservatae promotionem ; et quia non omnes qui recipiunt conservant semper, ideo est Poenitentia ad reparationem ; quintum est Unctio Extrema ad ipsius consummationem. Et ex hoc patet ordo et sufficientia illorum quinque quae respiciunt communiter omnes.

Quae autem respiciunt speciales status, duo sunt : aut enim respiciunt perfectos et sic est Ordo ; aut infirmos secundum congruentiam, et sic est Matrimonium ; praeponitur autem Ordo propter sacramenti dignitatem.

Vel, Ordo est personarum generantium spiritualiter, Matrimonium vero personarum generantium corporaliter ; et utraque necessaria est Ecclesiae, sed prima est de principali intentione, secunda ex consequenti. Et ita patet ordo.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod haec sacramenta non debuerunt ante institui, quia ex ipsius morte et passione virtutem sortita sunt. Videtur enim male dicere, quia sacramenta Veteris Legis et fides totam virtutem iustificandi habebant ex morte Christi.

Item, videtur quod magis ex resurrectione, quia ad Romanos 4, 25 dicitur : Resurrexit propter iustificationem nostram.

Respondeo : Dicendum quod sacramenta Novae Legis magnam habent virtutem, quia eam habent a passione, non tantum promissa, sed etiam persoluta ; et persoluta astringit divinam misericordiam, ut liberalius praebeat ; et hoc non fuit nisi post mortem.

Quod obicitur de resurrectione, dicendum quod meritum principaliter fuit in passione, sed significatio nostrae iustificationis a peccato significatur in morte et resurrectione, ut destruatur homo vetus et fiat novus.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Baptismum Christi Ioannes suo baptismo praenuntiavit. Quae necessitas fuerit huiusmodi praenuntiationis ? Si dicas ut assuefaceret, quaero similiter : quare alia sacramenta non habuerunt assuefactoria ? Si dicas quod Baptismus difficilior est ad credendum, hoc non solvit, quia Eucharistia magnae difficultatis est magnae efficaciae.

Respondeo : Dicendum quod Baptismus congrue habuit praeambulum ; et ratio huius est quia est sacramentum primum et necessarium. Quia enim necessarium, oportebat omnes suscipere ; quia primum, ne homines inhabiles essent et imparati, oportebat quod praecederet aliquid simile. Non sic autem est in aliis sacramentis. Baptismus enim susceptus disponit ad cetera alia ; et ideo non indigent alia, immo assuefactorium Baptismi per consequens ad alia assuefacit.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod hominis dictus est, quia nihil ibi agebatur quod non ageret homo. Videtur enim quod ratio illa nulla sit, quia dicitur Evangelium hominis, ut Ioannis et Matthaei, et tamen in Evangelio aliquid agitur quod non agit homo.

Si dicas quod Evangelium dicitur nuntium et dicit quid exterius, et hoc est ipsius nuntiantis, non tantum mandantis ; obicitur de doctrina, quae dicitur esse docentis ; et tamen, ut dicit Augustinus, solus Deus docet intus.

Respondeo : Dicendum quod doctrina dicitur Petri, non quia Petrus totum agat effective quod ibi fit, sed quia nihil ibi fit quod Petrus non faciat vel effective, sicut verbum exterius, vel dispositive, sicut est eruditio interior. Melius enim docet bonus clericus quam malus ; non sic melius baptizat bonus quam malus.

 

Dub. V.

Item quaeritur de quod dicit : Baptismus Ioannis in nomine venturi tradebatur. Videur enim falsum, quia Ioannes sciebat iam Christum venisse, cum baptizavit ipsum : ergo non in nomine venturi, sed eius qui venit potius baptizavit vel baptizare debuit.

Respondeo : Dicendum quod Dominus venisse dicitur quantum ad assumptionem carnis ; sed utilitas vel finis adventus determinatur quantum ad humani generis redemptionem et ipsius manifestationem ; et quoniam, licet Christus tunc assumpsisset carnem, tamen, quia nondum erat manifestatus, baptizabat in nomine venturi de futuro ; et ideo, quando Dominus se coepit per mirabilia manifestare, baptismus eius debuit cessare. Unde et Ioannes in carcere existens, volens ostendere discipulis suis suum ministerium impletum esse et baptismum cessasse, misit eos ad Christum, Matthaei 11, 3 : Tu es qui venturus es ? ut per verba Domini cognoscant discipuli venisse illum in cuius nomine baptizaverat Ioannes, et ideo, cum iam amplius non debeat dici venturus, sacramentum eius cessasse.

Et haec est ratio quare Ioannes magis baptizavit in nomine venturi quam Christi, ut ostenderet baptismum suum ad tempus esse. Nam Christus semper Christus est, sed non semper venturus ; et ideo baptisma Christi, quod debuit semper durare, fuit in nomine Christi vel Trinitatis, sed baptisma Ioannis in nomine venturi.