Distinctio XXIV — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XXIV
Nunc ad considerationem sacrae Ordinationis accedamus etc.
PARS I
De sacramento Ordinis quoad ea quae ad illud disponunt.
DIVISIO TEXTUS
Haec est sexta pars, in qua de sexto sacramento agit. Posset tamen dividi contra totam praecedentem. In praecedentibus enim, egit de sacramentis, quae respiciunt determinatam personam. Hic agit de his quae respiciunt multitudinem ecclesiasticam, et primo de Ordine, secundo de Matrimonio. Qualitercumque dividatur et ordinetur praedicta pars, ista, in qua agit de Ordinis sacramento, duas habet.
In prima enim determinat de ipso sacramento.
In secunda de dispensatione huius sacramenti, ibi : Solet quaeri, si haeretici ab Ecclesia praecisi etc.
Prima pars duas habet.
In prima determinat de his quae disponunt ad Ordinem, scilicet bona vita et tonsura.
In secunda de ipsis Ordinibus, ibi : Ostiarii iidem et ianitores sunt.
Prima pars dividitur in duas.
In prima ostendit quod cum septem sint Ordines, propter significandam scilicet gratiam septiformem, quod nemo digne accipit Ordines qui non est in gratia ; et haec est dispositio interior.
In secunda vero determinat de dispositione exteriori, quae quidem est tonsura, ibi : In hoc igitur sacramento septiformis etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis quaeritur de Ordine in generali, de quo secundum duo, quae in littera determinantur, duo principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de Ordinis signaculo.
Secundo quaeritur de Ordinis sacramento.
Et cum Ordinis signaculum sit tonsura vel corona, circa hoc quatuor quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum ordinandi debeant coronari vel tonsurari.
Secundo, dato quod sic, quaeritur, utrum corona illa sit sacramentum.
Tertio, utrum in susceptione coronae fiat abrenuntiatio temporalium.
Quarto, utrum Ecclesia talibus teneatur ad temporale subsidium.
ARTICULUS I
De Ordinis signaculo.
QUAESTIO I.
Utrum ordinandi debeant tonsurari sive coronari.
Quantum ad primum ostenditur quod non debeant clerici tonsurari.
- Ieremiae 49, 32 comminatur Dominus his : Dispergam eos in omnem ventum qui attonsi sunt in comam. Si ergo Dominus hoc detestatur, videtur etc.
- Item, ad Galatas ultimo, 15 : In Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura. Ergo nihil valet in Nova Lege capillos tondere.
- Item, caesaries a natura data est in decorem ; sed omnia gratuita salvant ea quae sunt de decore naturae : ergo in nullo sacramento videtur deponenda caesaries.
Item, videtur quod non debeant coronari :
- Primum, quia veritas debet respondere figurae ; sed, ut Magister dicit, ista capillorum amotio in voto Nazaraeorum fuit praefigurata ; sed illi non faciebant coronam, sed totaliter radebant, sicut dicitur Numerorum 6, 18 : ergo etc.
- Item, amotio capillorum significat amotionem superfluorum. Si ergo non pars superfluitatis, sed tota abicienda est, videtur quod totum caput radendum sit.
- Item, coronae signaculo consueverunt signari stulti ; sed clericos non decet nisi signum sanctitatis et honestatis : ergo videtur quod nullo modo debeant coronari.
Quaeritur igitur, quae est ratio quare tonsurantur et coronantur clerici, et quae sit differentia inter coronam et tonsuram ; et rursus, quare conversi religiosi tonsuram recipiant, sed non coronam.
Quaeritur etiam, quare in huius sacramenti susceptione potius consignantur fideles quam in susceptione alterius sacramenti ?
Respondeo : Dicendum quod, sicut infra melius videbitur, in sacramento Ordinis datur potestas ad illud nobile officium exsequendum, et haec non omnibus datur nec omnibus dari debet ; ideo oportet personas hoc officium suscipientes primo consignari, et hoc signaculo quod ostendat distinctionem et quod etiam sit in eruditionem. Nullum autem ita conveniens est ut tonsura cum corona : primo ratione situs ; quia in superexcellenti parte debet hoc signaculum poni, ut significetur officium nobilitatis ad quod parati sunt. Secundo vero, quia tonsura inferior cum rasura superiori circularem figuram faciunt in capillatura, et illa appellari potest corona, quae significat eos parari ad regale sacerdotium, secundum illud I Petri 2, 9 : Vos estis genus electum, regale sacerdotium : ideo signaculum regale rectissime eis competit ad distinguendum.
Competit nihilominus ad erudiendum ; et hoc, quia in talis signaculi collatione est superfluitatis amotio, est summitatis capitis denudatio, est figurae orbicularis impressio.
In primo instruuntur clerici quid sit vitandum, quoniam superfluitas terreneitatis, secundum illud Apostoli I ad Timotheum ultimo, 8 : Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Unde et in hoc significatur quod debent esse succincti lumbos mentis.
In secundo instruuntur quantum ad id quod est desiderandum et quod est tenendum, et hoc est bonum supernum, ut, secundum illud Apostoli ad Philippenses 3, 20, nostra conversatio sit in caelis. Mente enim debemus excedere Deo et sobrii esse proximo.
In tertio instruuntur qualiter sit perveniendum. Figura enim orbicularis est simplicissima, capacissima et pulcherrima. In quo significatur quod simplices debent esse in mente, Sapientiae 1, 1 : In simplicitate cordis quaerite illum etc. ; dilatati in affectione, II ad Corinthios 6, 11 : Os nostrum palet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est ; et pulcri in conversatione, quia confessio et pulcritudo in conspectu eius, et hoc est per munditiam, secundum illud Psalmi [95, 6] : Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Et sic patet quare sic debeant consignari per tonsuram et coronam. Nam tonsura dicitur amotio capillorum a parte inferiori ; sed corona amotio capillorum orbicularis a parte superiori ; vel posset dici etiam ipse circulus, et tunc corona utrumque comprehenderet.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod Dominus minabatur his qui huiusmodi tonsuras observabant, verum est, his qui faciebant ad cultum daemonum, sed non his qui faciunt ad cultum divinum.
- Ad illud quod obicitur, quod in Christo Iesu non valet circumcisio etc., intelligendum est quod per se non valet ad iustificationem capillorum amotio, verumtamen ad eruditionem valet, valet etiam ad distinctionem.
- Ad illud quod obicitur, quod caesaries decorat naturam, dicendum quod decor naturae duplex est : quidam spiritualis et quidam corporais. Spiritualis decor per gratiam non aufertur, sed augetur ; sed corporalis vanus est, secundum illud Proverbiorum ultimo, 30 : Vana est pulcritudo ; et iste non est servandus, immo contemnendus ab his qui interiorem volunt servare, secundum illud Apostoli, II ad Corinthios 4, 16 : Etsi is qui foris est homo noster corrumpatur etc., et licet contemptibilis fiat extra, tamen decorus et honorabilis fit intra. Et in hoc significatur quod huiusmodi cultura exterior est a spiritualibus fugienda.
4-5. Ad illud quod obicitur de Nazaraeis, quod totaliter radebantur etc., dicendum quod non oportet veritatem per omnia assimilari umbrae, quoniam diversa diversis temporibus conveniunt. Illi enim primo servabant capillaturam et post radebant ; in quo significabatur velamen legis Mosaicae et revelatio evangelicae ; sed hic partim raditur, partim reservatur, ut signaculum regale maneat. Plus enim fit corona ut sit signaculum distinctivum quam figurativum ; e contrario erat in voto Nazaraeorum.
Et per hoc patet sequens. Nam sufficienter abdicatio terrenorum figuratur in tonsura et ideo conversi laici tonsurantur, qui mundum reliquerunt et apertio mentis significatur. per summitatis rasuram ; ideo non oportet totam amoveri capillaturam. Praeterea, in ipsa significatione honestas debet attendi ; et ideo non debent omnino capilli amoveri, pro eo quod indecens videretur habitus et forma clericalis.
- Ad illud quod obicitur de stultis, dicendum quod non solum stulti coronantur, sed etiam reges ; et ideo non est principaliter stultitiae signum ; verumtamen et hoc non vacat a mvsterio. Qui enim volunt vere Deo servire, oportet quod stulti fiant huic mundo : quoniam enim in sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Unde I ad Corinthios 4, 10 : Nos stulti propter Christum etc.
Alia duo quae quaeruntur ex praedictis manifesta sunt, scilicet de tonsura conversorum et de coronatione clericorum : illi enim tondentur, quia temporalibus renuntiant ; hi consignantur, quia ad spirituale et nobile officium assumuntur.
QUAESTIO II.
Utrum corona sit sacramentum.
Secundo quaeritur, utrum corona sit sacramentum.
Et quod sic, videtur :
- Quia corona est signaculum, sicut dicitur in littera ; et est signum rei sacrae, scilicet elevationis mentis ad caelestia : ergo videtur quod corona sit sacramentum.
- Item, in spiritualibus corporalia non fiunt propter corporalia, sed propter spiritualia : ergo talis consignatio in capillis fit propter spiritualem significationem ; sed signum exterius, cui respondet.interius, est sacramentum : ergo etc.
- ltem, corona non datur a quolibet, sed ab episcopo vel personis quae habent dignitatem specialem : ergo importat aliquam excellentiam ; sed non quantum ad id quod est exterius, quia barbarus potest eam facere : ergo quantum ad id quod est interius : ergo etc.
- Item, ex corona efficitur aliquis et dicitur clericus ; sed clericus et laicus distinguuntur : si ergo omnes fideles aut habent sacramentum Ordinis aut laici dicuntur, videtur quod coronati reciplunt in tonsuratione vel coronatione sacramentum Ordinis.
Contra :
- Non distinguuntur nisi septem gradus, sicut assignantur in littera ; sed corona antecedit. omnes illos gradus : ergo non ponit in aliquo gradu Ordinis, ergo, non est sacramentum Ordinis ; nec aliud, constat : ergo etc.
- Item, in oinni Ordine traditur aliqua potestas ; sed in corona nulla omnino traditur : ergo corona non est Ordo. Prima patet per definitionem Ordinis ; secunda manifestatur in collatione coronae, ubi non fit mentio de aliqua potestate.
- Item, in Orclinibus datur nobile sacramentum, ac per hoc debent cum.magna solemnitate dari : unde non dantur nisi in Missa ; sed corona datur extra Missam : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod sicut in transeuntibus de uno statu ad alium praemittitur aliquid praeparatorium quod non ponit in statu, sed disponit, sic in proposito intelligendum est. Nam suscipientes Ordinis sacramentum in quodam speciali statu inter fideles collocantur. Unde. quemadmodum inter statum saecularem et religiosum medius est novitiatus, in quo nec saecularis nec religiosus est proprie, cum non voverit ea quae sunt religionis servare ; et sicut inter fideles et infideles medii sunt catechumeni, qui tamen non sunt inter fideles computandi, immo hora communionis de ecclesia consueverunt emitti, sicut novitii de capitulis : sic clerici medii sunt, in quan tum habent tonsuram, inter laicos et ordinatos. Quia tamen signum istud omnibus tonsuratis, sive sint ordinati sive non, est commune, ideo omnes clerici nuncupantur et confunditur nomen. Sicut ergo novitiatus non est religio, sed ad religionem disponit, et catechumenatus sive catechizatio noœ est Baptismus, sed dispositio et praeparatio : sic commune signaculum non est sacramentum nec Ordo, sed tantum dispositio.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod est sacrae rei signum, dicendum quod ista non est tota ratio sacramenti, sed amplius oportet addere. Non enim sufficit signatio nisi etiam aliquid ibi conferatur ; quod cum non fiat in corona, quia nulla traditur spiritualis potestas, patet quod non est. Ordo.
- Ad illud quod obicitur, quod non fit nisi propter spirituale, dicendum quod verum est, quod corona fit propter spirituale, non tamen propter spirituale officium quod ibi detur, sed quod figuratur et ad quod homo configuratur et praeparatur ; et ideo non frustra fit.
- Ad illud quod obicitur, quod datur a persona excellenti, dicendum quod eiusdem est praeparare materiam et formam adducere ;· et quoniam praeparat ad Ordinis sacramentum, qui ponit hominem in statu excellentiae, et qui etiam traditur a personis excellentibus, ideo et corona, non ratione sui, sed ratione eius ad quod disponit.
- Ultimum quod obicit iam determinatum est, quia nec laicus est proprie nec ordinatus ; sed tamen magis se tenet cum ordinato ; sicut novitius plus appropinquat ad statum religionis et sicut dicitur religiosus, quamvis non professus dicatur, sic habens coronam dicitur clericus, cum tamen non sit ordinatus. Et sic patet totum.
QUAESTIO III.
Utrum in susceptione coronae fiat abrenuntiatio temporalium.
Tertio quaeritur, utrum in susceptione coronae fiat abrenuntiatio temporalium.
Et quod sic, videtur :
- Primo per illud quod dicunt in susceptione coronae : Dominus pars hereditatis meae et calicis mei ; tu es, qui restitues hereditatem meam mihi. Sed non restituitur nisi quod datur et dimittitur : si ergo clericus petit restitutionem hereditatis, implicat eius dimissionem.
- Item, super hoc dicit Hieronymus : Dominus cum his partibus, scilicet transitoriis, pars fieri dedignatur. Restat ergo quod Deum in partem suam non habeant aut hereditate alia careant.
- Item, Hugo de Sancto Victore, in libro De sacramentis : Aliam terram non debet clericus habere nisi Deum et ea quae ad Deum spectant ; cui statutum est de decimis et oblationibus, quae Deo offeruntur, sustentari.
- Item, ad maiorem perfectionem tenentur clerici Novi quam Veteris Testamenti ; unde Matthaei 5, 20 : Nisi abundaverit iustitia vestra etc. ; sed sacerdotibus et levitis dicitur Deuteronomii 18, 1 : Non habebunt sacerdotes et levitae et omnes qui de eadem stirpe sunt partem et hereditatem cum reliquo populo Israel : ergo, si illi ad hoc tenebantur, multo fortius videtur de clericis Novi Testamenti.
- Item, tonsura significat temporalium abdicationem, et corona elevationem ad caelestia, sicut dicit Magister in littera. Ergo vel est falsum signum vel dericus non debet habere patrimonium sive aliquam possessionem temporalium.
Contra :
- Ieremias fuit de ordine sacerdotali, sicut patet in principio : Verba Ieremiae etc., et tamen dicitur Ieremiae 32, 8 : Dixit Hanameel Ieremiae : Posside agrum meum qui est in Anathoth, quia tibi competit hereditas : ergo competebat illis hereditas. Si ergo veritas respondet figurae, videtur etc.
- Item, Levitici 25, 32 : Aedes levitarum, quae in urbibus sunt, semper possunt redimi. Sed non sic erat de aedibus aliorum : ergo maiori libertate possidebant levitae quod habebant quam alii : ergo etc.
- Item, clerici possunt uxores ducere, filios procreare ante sacros Ordines. Si ergo non tenentur ad castitatem, ergo nec ad paupertatem : ergo non tenentur patrimonio renuntiare.
- Item, nullus tenetur ad opera supererogationis nisi voluntarie se obliget. Si ergo clericus in suscipiendo tonsuram non intendit patrimonio renuntiare, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod renuntiare temporalibus in eo qui Ecclesiae deservit, sive in eo qui clericus fit, perfectionis est, non necessitatis. Unde et hoc fuit in Ecclesia primitiva, quod nihil habebat aliquis proprium, nihil suum esse dicebat, et adhuc hodie per Dei gratiam invenitur in religionis perfectione. Ad hoc tamen non compellitur clericus, nec iure divino nec humano ; verumtamen de bono et aequo minus debent insudare sollicitudini temporalium clerici quam laici, qui exspectant successionem in posteris : sed nunc illud Ecclesiastis 4, 8, verificatum est : Unus est et secundum non habet, et tamen laborare non cessat etc.
Unde una ratio est, quia non exspectant posteros. Alia ratio est, quia magis debent esse intendi ad spiritualia, et sollicitudo temporalis excludit spiritualem : Et ideo auctoritates loquuntur quasi ipsi temporalibus omnibus debeant cedere et omnia dimittere. Sed hoc non intelligitur quantum ad possessionem, sed potius quantum ad affectionem ; nec adhuc inducunt sibi novam obligationem super alios ex debito, sed solum de bono et aequo.
[Ad obiecta] :
1-3. Ad illud ergo quod obicitur de restitutione hereditatis, dicendum quod hoc non dicit quia dimittat ius, sed quia congruit ut dimittat affectum, ut circa divina sit intentus.
Et sic intelligitur illud quod dicit Hieronymus et quod dicit magister Hugo.
4-5. Ad illud quod obicitur de sacerdotibus et levitis, quod non debebant, hereditatem habere, dicendum quod illud intelligitur quantum ad terrae divisfonem, non quantum ad possessionem mobilium, ut pecudum et domorum et suburbanorum ad pecora alenda.
Ratio autem quare temporalis heredita in possessione terrae non dabatur levitis, erat duplex : prima, quia ipsi ut cultores Dei per totum populum debebant dispergi ; secunda, ut circa divinum cultum magis essent intenti, quia non habebant unde alias valerent sustentari. Nunc autem clerici sunt de omni gente per totum mundum dispersi ; et ideo illud praeceptum non mansit. Et iterum, sacerdotii Christi non tam fuit figura sacerdotium Aaron quam etiam Melchisedech, qui, secundum quod dicitur ad Hebraeos 7, 11, fuit rex et sacerdos, sicut et Christus. Et quamvis Dominus honorem regalem recusaverit propter exemplum humilitatis, et ipse pauper et mendicus fuerit, tamen propter suam dulcissimam benignitatem ad hoc alios non arctavit. Sciebat. enim quod melius est habere. mercenarios quam nullos vel paucos filios ; et ideo, caritate refrigescente, disposuit Spiritus Sanctus ut Ecclesia temporalibus abtindaret, ne cultus Dei propter paupertatem et inopiam deperiret. Et istud aperte videtur, quia ecclesiae pauperculae quasi nullum inveniunt rectorem nisi sit talis quod pro sui vilitate ab omnibus conteninatur. Unde nullatenus credendum est statum universalis Ecclesiae aliter regi quam disponat Spiritus Sanctus, quidquid sit de personis specialibus.
QUAESTIO IV.
Utrum praelati Ecclesiae teneantur clericis quantum ad temporale stipendium.
Quarto quaeritur, utrum praelati Ecclesiae teneantur clericis quantum ad temporale stipendium.
Et quod sic, videtur :
- I ad Corinthios 9, 13 : Nescitis quoniam hi qui in sacrario operantur, ea quae de sacrario sunt edunt ; et qui altari deserviunt cum altari participant ? Si ergo clerici iam altari deserviunt : ergo etc.
- Item, magister Hugo dicit, in libro De sacramentis : Postquam clericus factus est, debet deinceps de stipendiis Ecclesiae sustentari.
- Item, decretalis, libro III, De clericis ordinandis : Non liceat ulli episcopo ullos ordinare clericos et nullas alimonias eis ministrare ; sed duorum unum eligat : vel non faciat clericos, vel si fecerit, det illis unde vivere possint. Unde alia decretalis Innocentii, in eodem titulo : Tamdiu per ordinatores vel per eorumdem successores pravideri volumus ordinatis, donec per eos ecclesiastica beneficia consequantur.
Contra :
- Clerici non tenentur patrimonium dimittere : ergo nec Ecclesia tenetur eis in necessariis providere.
- Item, simplices clerici non tenentur Ecclesiae deservire : ergo nec praelati Ecclesiae tenentur eis necessaria ministrare.
Iuxta hoc quaeritur, utrum, clerici qui de bonis Ecclesiae sustentantur, utpote qui habent beneficium praebendale, teneantur ad horas canonicas. Et quod sic, videtur, quia, cum vivant de altari, debent altari deservire ; sed servitium Ecclesiae a Patribus statutum est in horis canonicis dicendis : ergo etc.
In oppositum vero huius est, quia, cum non sint in sacris Ordinibus constituti, non videntur ad hoc teneri, cum ante possint omnia quae posse libertas dignoscitur laicalis.
Respondeo : Dicendum quod clericus ordinatus aut est ad sacras Ordines pramotus aut non. Si sit ad sacras Ordines promotus et non habeat unde vivat, cum ei teneatur Ecclesia tamquam ministro ad servitium Ecclesiae deputato, et ipse indigeat, dico quod episcopus qui eum pramovit, sibi in necessariis pravidere tenetur. Si autem non est pramotus ad sacras Ordines vel si patrimonium habet, non tenetur sibi Ecclesia vel episcopus providere : primo, quia non est obligatus ad serviendum Ecclesiae ; secundo vero, quia non indiget. Et quamvis nemo teneatur suis stipendiis militare, quia tamen ipse promoveri voluit, deservire tenetur Ecclesiae ratione Ordinis ; nec tenetur sibi providere praelatus necessario, cum non possit indigentiam allegare.
Et totum hoc confirmatur per illud quod dicitur in illa decretali Alexandri, libro III, De praebendis : Episcopus, si aliquem sine certo titulo, de quo necessaria vitae percipiat, in diaconum vel presbyterum ordinavit, tamdiu ei necessaria vitae subministret, donec ei in aliqua ecclesia convenientia stipendia militiae clericalis assignet, nisi talis ordinatus de sua vel paterna hereditate ubsidia vitae possit habere.
Et si quaeratur ratio huius, ius divinum reddit, quia, cum talis obligetur ad serviendum Ecclesiae, debet etiam Ecclesia econtra obligari ad pravidendum ei in necessariis.
Et sic intelligendae sunt auctoritates quae de hac materia loquuntur ; et patent rationes ad oppositum, quia procedunt de simplici clerico.
Quod vera quaeritur ultimo, utrum ad dicendum horas canonicas teneantur, per illud idem solvi potest. Quidam enim obligantur Ecclesiae, quia Ecclesia eis obligatur, utpote qui beneficia recipiunt Ecclesiae. In aliquibus est e converso, quia Ecclesia eis obligatur, quia ipsi primo per sacrarum Ordinum susceptionem obligantur Ecclesiae. Unde apparet secundum ius commune quod clerici in sacris Ordinibus constituti tenentur ad horas canonicas ex officio ; infra vero sacros Ordines tenentur beneficiati ex beneficio ; in sacris Ordinibus constituti et beneficiati tenentur ex utroque ; et hoc dictat ius canonicum et concordat divinum.
ARTICULUS II
De Ordinis sacramento in generali.
Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de sacramento Ordinis in generali, de quo quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur, utrum ordo sit in Ecclesia.
Secundo, utrum sit sacramentum.
Tertio, utrum sit sacramentum Novae Legis proprium.
Quarto, utrum sit sacramentum unum.
QUAESTIO I.
Utrum ordo sit in Ecclesia.
Quantum ad primum. sic proceditur et ostenditur quod in Ecclesia sit ordo:
- Primo, per illud quod dicitur I ad Corinthios 12, 12, quod Ecclesia similis est corpori organico ; sed corpus organicum ad sui perfectionem necessario requirit ordinationem : ergo etc.
- Item, hoc videtur Exodi 25, 40 : Vide omnia, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Ergo Ecclesia militans imitari debet trium phantem ; ut enim dicit Apostolus, omnia haec exemplaria sunt caelestium. Si ergo in Ecclesia triumphante ordo est, ut in angelis, patet etc.
- 3. Item, Ecclesia constituitur ex duplici pariete, scilicet laicali et clericali ; sed in pariete laicali est ordo, utpote imperator, rex, dux, comes, tribunus, centurio et decurio, omnia haec ordinem dicunt : si ergo Ecclesia militat militia spirituali, videtur quod et ipsa debeat esse ut castrorum acies ordinata ?
- Item, ubicumque est multitudo, aut confusa est aut ad ordinem redacta est ad regimen. Ergo, si in ecclesiastica multitudine confusio necessario vitatur, necesse est quod ibi ponatur ordo.
Contra :
- Ubicumque est ordo, ibi est distinctio ; sed ut dicitur ad Galatas 3, 28 : Omnes nos unum sumus in Christo ; intelligendum de omnibus fidelibus : ergo ibi non videtur esse ordo.
- Item, ubicumque est ordo, ibi est determinata praelatio et subiectio ; sed in Ecclesia quilibet se debet reputare infimum ; sicut dicitur ad Philippenses 2, 3 : In humilitate superiores sibi invicem etc. ; Lucae 22, 26 : Quicumque voluerit inter vos maior esse etc.
- Item, ubi est ordo, ibi est praelatio et dominium, et ubi hoc est, ibi est aliqua subiectio et servitus ; sed omnes fideles in libertatem vocati sunt, sicut dicitur ad Galatas 5, 13 : ergo inter fideles in Ecclesia nullus est Ordo.
- Item, si est ordo, aut ergo secundum bona naturae, aut secundum bona fortunae, aut secundum dona gratiae. Si secundum bona naturae, ergo ille debet esse superior qui est industrior et qui fortior ; et hoc falsum. Si secundum bona fortunae, ergo ille superior qui ditior et potentior. Si secundum dona gratiae, sed nemo scit quis habet de gratia plus vel minus : ergo nemo scit quis sit subditus aut quis sit praelatus : ergo non videtur quod sit aliquis ordo.
Respondeo : Dicendum qud necessarius est ordo in Ecclesia duplici ratione, scilicet propter pulcritudinem et propter rectitudinem. Cum enim sit magna multitudo in Ecclesia, nisi esset ordo, manifeste appareret confusio, et haec est multitudinis foedatio. Unde omnis sapiens, qui, eo ipso quod sapiens, pulcritudinis amator est, non producit multa sine ordine ; et in hoc maxime apparet sapientia Dei, quae inter omnia. opera sua manifestatur in constitutione Ecclesiae.
Necessarius est etiam ordo propter rectitudinem. Etenim multitudo, cum est in statu in quo deviare potest, errat, si non habet ducem nec rectorem, sicut dicitur III Regum ultimo, 17 : Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, sicut oves non habentes pastorem. Quoniam ergo multitudo Ecclesiae est in statu in quo potest deviare, indiget capite et regimine ; et cum unus non possit omnibus sufficere nec ad omnia, ideo oportuit secundum plus et minus ecclesiastica officia et potestates distribuere, ut Ecclesia regatur et dirigatur sine errore.
Et concedendae sunt rationes ad hoc.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de unitate, dicendum quod sicut in corpore nostro est considerare naturam per quam est unitas et convenientia, et naturam secundum quam est distinctio sive differentia - prima est complexio, secunda est organizatio - sic in corpore quod est Ecclesia. Per naturam enim caritatis omnes unimur, sed per dona alia gratiarum, quae Apostolus enumerat I ad Corinthios 12, 4, distinguimur et ordinamur.
- Ad illud quod obicitur, quod unusquisque se debet reputare inferiorem, dicendum quod reputare se inferiorem est dupliciter : vel quantum ad vitae meritum, vel quantum ad officium. Quantum ad vitae meritum, quia nemo scit quanti meriti sit, sic debet se reputare inferiorem ; sed quantum ad officium non oportet, et quantum ad hoc attenditur ordo.
- Ad illud quod obicitur de ubertate, dicendum quod libertas haec non excludit subiectionem, cum ipse Apostolus dicat ad Hebraeos ultimo, 11 : Obedite praepositis vestris per omnia ; sed excludit ignominiam servitutis, in qua est ille qui est servus peccati, et ita non excludit ordinem.
Vel dicendum quod alii subici est dupliciter, scilicet timore et amore. Qui subicitur amore, ambulat in libertate spiritus sicut filius ; qui ex timore, est quodam modo servus ; et in bonis et in iustis non est subiectio per timorem, sed per amorem ; et talis subiectio et praelatio et ordo in nullo praeiudicat libertati.
- Ad illud quod quaeritur, secundum quae dona attendatur ordo, dicendum quod secundum dona gratiae gratis datae, quae quidem est potestas ad aliquod officium deputata ; et de hac certi sumus certitudine probabilitatis, et haec stat et non variatur, etiam gratia gratum faciente abscedente ; etsi enim gratia gratum faciens reddat dignum, talis gratia gratis data collocat in ordine et gradu. Et sic patet totum.
QUAESTIO II.
Utrum Ordo sit sacramentum.
Secundo quaeritur, utrum Ordo sit sacramentum.
Et quod sic, ostenditur :
- Per divisionem sacramentorum, quae ponuntur esse septem, inter quae et Ordo connumeratur, quae divisio supra habita est, distinctione secunda.
- Item, in Ecclesia est ordinata potestas, quae manifestatur per aliqua signa et confirmatur per institutionem divinam, et illa est res sacra ; haec autem dicunt rationem sacramenti perfectam : ergo etc.
- Item, illud est propriissime sacramentum quod maxime Deo consecrat in sui ipsius susceptione ; sed tale quid est Ordo ecclesiasticus ; unde et sacerdotes vocantur qui ad gradum supremum perveniunt : ergo Ordo maxime est sacramentum.
- Item, illud potissime. est sacramentum, per quod sacramenta cetera conferuntur et dispensantur ; tale autem est sacramentum Ordinis : ergo inter cetera videtur esse sacramentum praecipuum.
Contra :
- Omne sacramentum est elementum sive signum quod offert se sensibus ; Ordo autem est quid relativum : ergo Ordo non est sacramentum.
- Item, omne sacramentum est in medicamentum secundum statum naturae lapsae ; sed Ordo est ad perficiendum aliquos ; unde non ordinantur nisi qui quodam modo volunt aggredi opera perfectionis : ergo Ordo cadit a ratione sacramenti.
- Item, in angelis est ordo, et tamen non tenet rationem sacramenti : ergo, pari ratione nec in hierarchia inferiori. Si tu dicas quod non est simile, quia ibi est totum spirituale, obicitur de laicis, qui sunt de Ecclesia et suscipiunt sacramenta et habent ordinem et potestatem et signa potestatis, ut rex habet sceptrum. et purpuram et coronam ; et tamen ordo talis non est sacramentum.
- Item, ordo ita respicit quod est inferius, sicut quod est superius, quia, utroque destructo, destruitur ordo ; sed ordo quantum ad subditos non est sacramentum : ergo nec quantum ad alios. Minor patet, quia cum omnes sint subditi vel praelati omnes haberent sacramentum Ordinis ; quod manifeste falsum est.
- Item, in hierarchia caelesti est ordo, scientia et actio, sicut vult beatus Dionysius. Ergo, si ei debet Ecclesia respondere, similiter videtur quod sit in humana ; sed scientia et actio non ponuntur inter sacramenta : ergo nec ordo.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod ordo dupliciter dicitur. Uno modo dicitur ordo ipsa relatio ordinatorum, ut praelatio et subiectio ; et haec non dicitur nec est sacramentum. Alio modo dicitur ordo ordinata potestas, secundum quam ipsum subiectum potens habet ordinari dupliciter, scilicet ad opus vel ad ministerium, et habet etiam ordinari ad alterum ; hanc autem potestatem dicimus Ordinis sacramentum.
Hanc autem necesse est poni in Ecclesia propter regimen et decorem, quae attenduntur penes ordinem, ut prius visum est, quare debet esse in Ecclesia Ordo.
Sed principalior ratio quare haec potestas debet conferri per modum sacramenti, est propter sacramentorum dignitatem quae in Ecclesia dispensantur et in quibus Deus colitur : quae, ut non venirent in contemptum, non debuerunt omnibus committi dispensanda, sed personis specialibus ; et dum his committitur quod aliis non datur, datur his potestas per quam speciali ordine situantur in Ecclesia Dei. Et quoniam hi debebant ab aliis per signa aliqua secerni, et signum istud est rei sacrae : ideo potestas haec debuit ordinari per modum sacramenti ; et illud convenientissimum est. Cum enim sit ad sacramentorum ordinatam distributionem, debuerunt ministri ad hoc ordinari per alicuius sacramenti susceptionem, in quo datur potestas per quam ministri Dei ad ministrandum et inter se etiam ordinantur ; ideo recte Ordo appellatur.
His visis, obiecta in contrarium de facili terminantur.
[Ad obiecta] :
- Quod enim obicitur, quod est elementum, dicendum quod in collatione huius potestatis aliquod signum est extra, quod largo modo appellatur elementum, quoniam largo et extenso modo sumitur in definitione sacramenti.
- Ad illud quod obicitur de medicamento, dicendum quod Ordo non est tantum in medicamentum respectu suscipientis, sed etiam respectu aliorum ; unde maxime tenet rationem sacramenti. Nec illud obviat quod dicitur, quod debet dari perfectis, quoniam nemo reperitur ita perfectus, quin ulterius possit perfici. Unde quilibet hoc sacramentum suscipiens aliquam gratiam recipit, si digne recipiat, per quam excluditur difficultas ministrandi in his quae pertinent ad cultum Dei.
- Ad illud quod obicitur, quod ordo est in angelis et in laicis, dicendum quod utrobique deficit ratio sacramenti, quoniam duo sunt quae integrant sacramentum, scilicet sensibile signum, et spirituale sive sacrum signatum ; ratione primi deficit in angelis, qui sunt omnino spirituales ; ratione vero secundi deficit in laicis, in quibus ordo attenditur quantum ad potestatem terrenam, quae respicit bona naturae vel fortunae specialis personae vel reipublicae ; in ecclesiastica vero hierarchia contingit utrumque.
- Ad illud quod obicitur, quod ordo respicit inferius etc., dicendum quod ipse obicit de ordine prout dicit relationem ; sed hoc modo non est sacramentum, sed prout dicit potestatem, supra quam fundatur illa relatio ; et haec ponit aliquid in his qui praeferuntur per aliquid sibi datum ; nihil vero in his qui subiciuntur.
- Ad illud quod obicitur, quod scientia et actio non dicunt sacramentum, dicendum quod scientia et actio sunt annexa, et ordo est principale ; unde, cum ponitur Ordo esse sacramentum, alia duo simul includuntur ; et illud superius tactum est, quando agebatur de potestate clavium.
QUAESTIO III.
Utrum sacramentum Ordinis sit Novae Legis proprium.
Tertio quaeritur, utrum sacramentum Ordinis sit Novae Legis proprium.
Et quod non, videtur :
- Quia in Psalmo [109, 4] dicitur Christo : Tu es sacerdos in aeternam secundum Ordinem Melchisedech ; hoc dictum est de Christi sacerdotio, sicut exponit Apostolus ad Hebraeos : ergo sacerdotium Christi prius in Melchisedech praecessit : ergo et Ordo. Si tu dicas quod praecessit in figura, contra : ita praecessit ad figuram in sacerdotio Aaron : ergo debet dici secundum Ordinem Aaron ; quod tamen non decuit dici, ut Apostolus ostendit.
- Item, I ad Corinthios 10, 3 : Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt. Ergo vere fuit sacrificium ; sed Ordo est ad sacrificium administrandum ; ergo idem Ordo et idem sacramentum.
- Item, Ecclesia est unica ab Abel usque ad finem mundi ; et in unica unitate unus debet esse Ordo. Ergo sacramentum Ordinis est unum in Novo et Veteri Testamento.
- Item, sacramentum Ordinis est de dictamine legis naturalis : et hoc patet, quia ab initio fuerunt sacerdotes, ut patet exemplo Melchisedech et Hieronymus dicit ; sed quod est de dictamine naturae semper idem perseverat, et hoc manifestum est in matrimonio : ergo idem debet esse Ordo in Veteri Testamento et in Novo : ergo sacramentum hoc commune est, non proprium.
Contra :
- Ad Hebraeos 7, 12 : Translata sacerdotio, necesse est ut et Legis translatio fiat. Si ergo Apostolus probat diversitatem legis per diversitatem sacerdotii, cum alia et alia sit lex, videtur quod alius et alius sit Ordo.
- Item, Ordo est spirituale signaculum, in quo spiritualis potestas traditur ordinato, utpote in supremo Ordine traditur potestas conficiendi corpus Christi ; sed hoc est proprium solius Novae Legis : ergo. etc.
- Item, sacramenta Novae Legis alia sunt et nova : ergo ad dispensanda haec, cum sint maiora et digniora, maior et dignior potestas requiritur. Si ergo sacramenta quae dispensantur sunt diversa, ergo et sacramentum per quod dispensantur ; sed hoc est Ordo : ergo etc.
- Item, idem Ordo non est iterandus ; sed ordinatus in Lege, si veniat ad Evangelium, ibidem ordinatur : ergo videtur quod alius sit Ordo et aliud sacramentum.
Respondeo : Dicendum quod sicut signum sortitur nomen signati et e converso, et tamen signum et signatum sunt diversa : sic figura nomen veritatis sortitur, et unum dicitur esse in alio, sicut rota in rota ; et tamen aliud est figura, aliud est veritas. Per hunc modum intelligendum quod Lex Nova, differt a Veteri, et sacrificium a sacrificio, et Ordo ab Ordine. Unde sicut sacramentum Eucharistiae est Novae Legis proprium, quamvis in Veteri Lege fuerit sacrificium quod erat huius signum, sic spfritualis potestas, secundum quam attenditur Ordinis sacramentum, est Novae Legis propria, sacerdotium similiter, quamvis inferioris Ordinis et sacerdotii praecesserit signum figurativum. Unde sicut multum differt inter agnum verum et typicum, sic multum, licet non tantum, differt inter potestatem offerendi hunc agnum et illum.
Et ideo concedendum quod sicut Baptismus et Eucharistia sunt sacrament a Novae Legis propria, licet in anterioribus fuerint praefigurata, sic in sacra ordinatione.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod secundum ordinem Melchisedech, dicendum quod hoc intelligitur secundum expressam praefigurationem, sicut ibidem Apostolus ostendit, quia praefiguravit Christum quantum ad originem et quantum ad dignitatem et quantum ad ritum : quantum ad originem, quia sine genealogia, scilicet expressa in Scriptura ; quantum ad dignitatem, quia fuit sacerdos et rex et Abrabam benedixit ; quantum ad ritum, quia obtulit panem et vinum. Non sic in sacerdotio Aaron. Et ideo peroptime appropriat in Psalmo Spiritus Sanctus et eleganter valde exponit Apostolus.
2-3. Ad illud quod obicitur, quod eamdem escam manducaverunt, dicendum quod hoc intelligitur, non de manducatione sacramentali, sed spirituali, quae est per fidem et caritatem ; et quia idem quod nos crediderunt et amaverunt , ideo eamdem escam manducaverunt et de eadem Ecclesia fuerunt ; nec tamen eadem signa sensibilia habuerunt nec eadem sacramenta. Et ratio huius visa est supra, cum agebatur de sacramentorum differentia.
Et per hoc patet ratio altera de unitate ecclesiastica, quia illa est secundum fidei convenientiam, non secundum sacramentorum indifferentiam.
- Ad illud quod obicitur, quod est de dictamine naturae, dicendum quod verum est in universali, non in speciali. Bene enim dictat ratio recta Deum esse colendum et ad hoc speciales ministros constituendos, sed taliter colendum et tale sacrificium offerendum et talem potestatem collatam esse hominibus, hoc non est naturae, sed gratiae.
QUAESTIO IV.
Utrum Ordo sit sacramentum unum vel plura.
Quarto et ultimo quaeritur, utrum Ordo sit sacramentum unum vel plura.
Et quod sit unum, videtur :
- Per divisionem sacramentorum, quae dividuntur in septem. Si ergo alia non subdividuntur, videtur quod Ordo sit unum sacramentum.
- Item, sacramentum unionis sive communionis est unum sacramentum. Ergo pari ratione et sacramentum Ordinis.
- Item, ab eodem est unitas a quo est perfectio et complementum ; sed sacramentum Ordinis unum habet complementum, scilicet sacerdotium, quod complet omnes Ordines praecedentes : ergo unum est sacramentum.
- Item, quanto aliqua virtus potentior, tanto magis unita. Ergo quanto sacramentum maius et excellentius, tanto magis unum ; sed sacramentum Ordinis est excellens et in statu excellenti collocat. ordinatum : ergo etc.
Contra :
- Multiplicato inferiori, multiplicatur superius ; sed sacramentum est superius ad Ordinem : ergo, cum sint plures Ordines, sunt ergo plura sacramenta.
- Item, cum Ordinis sacramentum dividitur, aut in partes integrales aut subiectivas. Non integrales, quia nulla pars integralis recipit praedicationem totius, sed quilibet gradus ecclesiasticus recipit praedicationem sui totius. Si in subiectivas, ergo redit idem quod prius, quod illud sacramentum multiplicetur.
- Item, hoc sacramentum est ordinatum ad dispensationem aliorum sacramentorum ; sed alia sacramenta differunt specie : ergo potentiae ordinatae ad illa debent differre specie : ergo videtur quod istud sacramentum per species diversas plurificetur.
4., Item, sacerdos cum sacerdote habet convenientiam in sacramento Ordinis ; sed sacerdos cum diacono habet distinctionem et differentiam : constat quod non solum materialem, ergo specificam habet differentiam : ergo, cuni utrumque horum sit sacramentum, videtur quod Ordinis sacramentum diversas habeat species sacramentorum.
Respondeo : Dicendum quod sacramentum Ordinis unum est, multas tamen habet partes, quae sacramentum non plurificant, pro eo quod non sunt omnino partes subiectivae, et tamen recipiunt praedicationem totius, quia naturam habent quodam modo partium subiectivarum, et tales sunt partes potestativae, quae maxime competunt ordini : tum quia ordo dicitur ordinata potestas, quae ex ordinatione multorum ad unum redditur perfecta, et quodlibet illorum participat rationem potestatis, licet non perfectionis ; tum etiam, quia ordo concernit distinctionem in partibus sicut et numerus. Unde quemadmodum partes numeri quodam modo habent naturam partium integrantium in hoc quod simul convenientes per ordinem reddunt numerum perfectum, ut partes senarii constituunt senarium, et tamen quaelibet pars numeri est numerus : sic omnes gradus Ordinum unum faciunt sacramentum perfectum, et tamen quilibet gradus Ordo dicitur.
Et concedendae sunt rationes ostendentes hoc sacramentum esse unum, quamvis aliquae non sint multum cogentes.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod multiplicato inferiori etc., dicendum quod istud verum est in eo quod habet naturam speciei sive partis subiectivae solum ; non sic est in proposito.
- Ad illud quod quaeritur, utrum dividatur in partes integrales aut subiectivas, dicendum quod dividitur in partes potestativas, quae utrarumque partium habent naturam ; unde sicut divisio analogi tenet medium inter divisionem aequivoci et univoci, sic talis divisio medium tenet inter divisionem totius universalis et totius integralis.
- Ad illud quod obicitur, quod ad dispensationem aliorum ordinatur, dicendum quod principaliter : ordinatur ad dispensationem Sacramenti altaris, quod unum est.
- Ad illud quod obicitur de differentia, dicendum quod quodam modo est specifica, quodam modo non. Una enim species non disponit ad aliam, sicut unus Ordo ad alium disponit ; et ideo non est ibi specifica distinctio, sed tamen aliquo modo distinguuntur ; quia tamen ad unum complementum ordinantur, ideo unum sacramentum faciunt.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de ordine istius sacramenti ad praecedentia. Videtur enim male ordinari, quia hoc sacramentum est ordinatum ad dispensandum omnia alia sacramenta : ergo inter omnia alia videtur esse primum.
Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de Ordine : aut in compratione ad alterum respectu cuius est, aut absolute respectu subiecti in quo est. Si in comparatione, sic verum est quod sacramentum Ordinis in dispensatione debet praecedere et praecedit omnia sacramenta, prout ordinate suscipiuntur. Alio modo, prout consideratur respectu subiecti sui, sic, quia nemo ordinandus est qui.non sit dispositus per aliqua sacramenta antea, maxime per Baptismum, hoc modo sequitur necessario ; et ideo Baptismus, quia primo recipitur inter sacramenta, ianua sacramentorum appellatur
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod in sacramento septiformis gratiae septem sunt gradus. Videtur enim male dicere, quia dona Spiritus sancti sunt connexa ; et isti gradus non sunt cotinexi necessario nec simul : ergo non videtur quod istud sacramentum sit gratiae septiformis.
Item, nulla videtur esse connexio horum Ordinum ad dona Spiritus Sancti, quia ostium custodire ad nullum. donorum Spiritus Sancti pertinere videtur ;
Respondeo : Dicendum quod verbum Magistri per quamdam appropriationem intelligendum est, non per proprietatem, ita quod dona Spiritus Sancti divisim dentur in Ordinibus singulis ; sed, usus horum donorum septem his septem gradibus competenter aptari possunt, et hoc aseendendo a minori usque ad summum.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod corona regale decus significat. Videtur enim male dicere, quia dicitur Exodi : 19, 6 sacerdotibus quod sunt regnum sacerdotale. Ergo secundum hoc sacerdotium adiacet regno non e converso : ergo magis deberet dicere regnum decorum.
Respondeo : Dicendum quod differentia est inter Novum et Vetus Testamentum, inter comparationem sacerdotii et regni. Quoniam enim Vetus Testamentum erat adhuc carnalium et carnaliter viventium, ideo potestas saecularis erat principalior et potestas sacerdotalis erat minor. Et ideo signanter dicebatur in Lege regnum sacerdotale, quia sacerdotium pendebat ex regno. Sed contra in Nova dicitur, I Petri capitula 2, 9 : Regale sacerdotium, quia principalius est nunc sacerdotium quam regnum et potestas spiritualis quam temporalis sive carnalis ; sic enim competebat statui gratiae.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Usus tonsurae ecclesiasticae a Nazaraeis exortus est. Videtur enim male dicere, quia umbra est evacuata per veritatem : unde nullus modo debet legem Nazaraeorum observare, ergo nec ritum nec tonsuram.
Respondeo : Dicendum quod ritus iste et usus non fuit inchoatus secundum veritatem, sed secundum signationem Signabatur enim quod illi qui erant Domino dedicandi, deberent ab aliis segregari ; in nulla autem parte corporis sic competit signari sicut competit in capite.
PARS II
De gradibus et dignitatibus Ordinum.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de disponentibus ad Ordinem. Hic agit de Ordinibus.
Et haec pars habet duas.
In prima agit de gradibus Ordinum.
In secunda de dignitatibus sive officiis superadditis Ordinibus, ibi : Sunt et alla quaedam, non ordinum etc.
Prima pars habet tres partes.
In prima ponit gradus Ordinum, quos in littera distinguit, et partes in suis locis manifestae sunt.
In secunda vero assignat differentiam Ordinum minorum ad maiores, ibi : Cumque omnes sint spirituales etc.
In tertia vero determinat in quo conveniunt, ibi : Si autem quaeritur, quid sit quod hic vocatur Ordo.
Prima harum in septem partes dividitur secundum septem Ordines qui patent in littera, quaelibet suo loco.
Sunt et alia quaedam, non Ordinum etc. Haec est secunda pars, in qua agitur de dignitatibus superadditis Ordinibus ; et haec pars habet tres secundum tria de quibus agit.
Quaedam enim tenent nomina officiorum praecipue magis quam dignitatum, ut cantor et succentor ;
quaedam nomina dignitatum, ut archiepiscopus, patriarcha ;
quaedem media, ut episcopus, quod est nomen dignitatis simul et officii, ut dicit in littera.
Primo igitur agit de his quae dicunt officium et dignitatem.
Secundo de his quae dignitatem, ibi : Ordo autem episcoporum quadripartitus est etc.
Tertio vero de his quae dicunt officium, ibi : Cantor sic vocatur, quod vocem etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligntiam. huius partis quaeritur de Ordinibus in speciali, circa quos dupliciter dubitare contingit ad enodationem eorum quae Magister in littera tangit
Primo, quantum ad characteris impressionem.
Secundo, quantum ad numerum et distinctionem.
Quantum ad primum quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur, utrum.in omnibus Ordinibus imprimatur character.
Secundo, utrum unus vel plures.
Tertio, utrum habeant ordinem ad invicem.
Quarto quaeritur quantum ad signum exterius, quod ei respondet.
ARTICULUS I
De Ordinibus quoad characteris impressionem.
QUAESTIO I.
Utrum in omnibus Ordinibus imprimatur character.
Circa primum sic proceditur, et ostenditur primo quod in omnibus imprimatur character :
- Per definitionem ordinis : Ordo est signaculum, in quo spirituaIis potestas traditur ordinato. Si ergo haec est recta ratio, competit omnibus ratio signaculi ; sed non est signaculum materiale, sed spirituale, hoc autem est character : ergo etc.
- Item, omne sacramentum iterari potest quod non imprimit characterem ; sed nullus Ordo potest iterari, sicut dicit Augustinus, et habetur in distinctione sequenti : ergo in singulis imprimitur character.
- Item, character est signaculum impressum configurans nos Domino Iesu Christo ; sed. Dominus omnes Ordines exhibuit, sicut Magister inducendo probat in littera : si ergo in omnibus eidem configuramur, videtur quod in omnibus character imprimatur.
- Item, impressio characteris sive signaculi est ad distinctionem secundum aliquem statum ; sed in omni Ordine ponitur quis in statu ministrandi determinato : ergo in omni Ordine imprimitur character.
Contra.
- Character est signaculum spirituale : ergo in illis solis imprimitur in quibus datur aliqua potestas nova et spiritualis ; sed potestas omnium Ordinum inferiorum est corporalis, ut aperire ostium sive custodire, prophetias dicere, candelabra deferre : ergo in his nullo modo imprimitur character.
2 Item, character est signaculum quod respicit sive habet imprimi in imagine ad configurandam ipsam Deo ; sed actus quorumdam Ordinum solum sunt circa ministeria inferiora : ergo si talia non spectarit ad imagine configurandam Deo, patet etc.
- Item, character est signaculum indelebile : ergo, si collocat hominem in aliquo statu, impossibile est ab illo statu recedere quin fiat contumelia sacramento ; sed qui sunt in minoribus Ordinibus constituti, possunt licite redire ad laicatum : ergo in eis character non imprimitur.
- Item, character est signaculum perpetuum, quod manet in anima separata : ergo non debet imprimi nisi ad actum perpetuum ; sed actus ministerialis istorum Ordinum inferiorum non est perpetuus : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere quod character in solo Ordine sacerdotali imprimitur, sed in Ordinibus inferioribus solum disponitur quis ad talis characteris susceptionem. Propter suam enim nobilitatem de congruo exigit Ordines inferiores habere praevios.
Sed cum Ordines inferiores, saltem sacri, sint de perfectione sacramenti, et in his fait segregatione perpetua clericorum a laicis ; non videtur in solo sacerdotio character imprimi.
Et ideo dixerunt alii quod character imprimitur in omnibus Ordinibus sacris, sed non in minoribus. Et huius signum est, quia isti non possunt laicis commisceri, alii vero sic.
Sed cum nullus Ordo iterari possit, et quilibet habeat aliquid de ratione sacramenti, videtur quod in quolibet sit aliquid quod habet rationem rei et signi et rationem signaculi perpetui ; hoc autem characterem dicimus : non igitur videtur quod in illis solis imprimatur.
Et ideo est tertia opinio probabilior quod in omnibus Ordinibus character imprimatur, sicut rationes expresse ostendunt. Cum enim character sit signaculum distinctivum et perpetuum et Christo configurativum, et hoc est in omnibus Ordinibus reperire : non est dubitandum characterem in omnibus imprimi.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod est signaculum spirituale, dicendum quod in omnibus Ordinibus datur potestas vel spiritualis de se vel ad spiritualem ordinans. Unde potestas ostiarii est ad admittendum homines ad divinum sacrificium ; potestas lectoris non solum ad excitandum auditum exteriorem, verum etiam interiorem ; et sic de aliis, sicut melius patebit, quando getur de distinctione Ordinum.
- Ad illud quod obicitur de configuratione, dicendum quod character Ordinis, ut est consummativus, animam configurat Deo secundum imaginem ut assimilatam Deo ; et hoc fit in Ordine supremo.
Vel dicendum quod magis proprie configurat tale signaculum Christo ; unde, cum Christus triplex habuerit officium, scilicet ministri in agendo, pugilis in patiendo, redemptoris in moriendo, triplex fuit sacramentum, secundum quod homo Christo configuratur his tribus modis ; unde tantum triplex est sacramentum, in quo fit characteris impressio. Nam Baptismus configurat morienti et redimenti, unde consepelitur homo in mortem ; Confirmatio configurat patienti et pugnanti, ideo signum crucis fit in fronte ; sed Ordo configurat ministranti et operanti, sicut recte in littera ostenditur. Et quia in omnibus configuratur quis Christo secundum plus et minus, ideo in omnibus character imprimitur.
3-4. Ad illud quod obicitur de indelebilitate et perpetuitate, dicendum quod character omnium Ordinum manet in anima, sive revertentis ad laicatum sive morientis, ut signaculum distinctivum ; et hoc vel ad gloriam, si bene usus est, vel ad ignominiam, si male ; nec oportet quod maneat semper quantum ad usum ministerii, quia iste usus quodam modo convertitur in praemium. Et per hoc patet ultimum.
QUAESTIO II.
Utrum in diversis Ordinibus diversi characteres imprimantur.
Secundo quaeritur, utrum in diversis Ordinibus diversi characteres imprimantur.
Et quod sic, videtur :
- Quia Ordo omnis, naturaliter loquendo, est signaculum : ergo, cum sint plures Ordines, sunt ergo plura signacula ; sed illa signacula spiritualia characteres appellantur : ergo etc.
- Item, potestates Ordinum sunt simpliciter diversae, sicut patet in ostiario et acolytho : claudere enim ostium et ferre cereum, sive corporaliter sive spiritualiter intelligatur, est actus omnino diversus. Si ergo potestates distinguuntur per actus, et signacula distinguentia secundum diversitates potestatum, ergo diversi characteres.
- Item, signum debet respondere signato et signatum signo. Si ergo septiformis gratia datur, quae est res ultima, et exteriora signa in diversis Ordinibus simpliciter sunt diversa, videtur ex hoc quod characteres, qui sunt signata et signa, sint diversi.
- Item, si in quolibet Ordine imprimitur unus character ; cum in quolibet Ordine imprimatur, ut supra probatum est, tunc idem character iteratur ; sed hoc est impossibile et hoc facere est contumeliam facere sacramento : videtur igitur quod post primum Ordinem, qui alium recipit, nihil recipiat, sed sacramento contumeliam faciat. Sed hoc est inconveniens : ergo etc.
Contra :
- In sacramento Baptismi non imprimitur nisi unus character, et similiter, in sacramento confirmationis : ergo pari ratione in sacramento Ordinis.
- Item, sacramentum Ordinis essentialius respicit characterem quam aliquod aliud sacramentum, in quo caracter imprimitur : si ergo Ordo unum est sacramentum, quantumcumque plurificetur, videtur quod unus character in eo imprimatur.
- Item, si plures et diversi characteres imprimuntur, aut ergo diversitate specifica aut numerali. Non numerali, quia impossibile est plura accidentia eiusdem speciei esse in eodem subiecto. Si specifica, sed ex diversis secundum formam et speciem, manentibus diversis, non fit unum nisi unum sit materiale respectu alterius : si ergo character respectu characteris non est materialis et specie differt, ergo nunquam faciunt unum sacramentum, si diversi sunt.
- Item, natura inferior non facit per plura quod potest facere per unum, ergo nec natura superior. Si ergo ordinati per unum characterem possunt distingui, sicut et baptizati, videtur quod unus solus character in ordine imprimatur.
Quaeritur ergo, quae sit necessitas quare plures characteres imprimantur.
Respondeo : Dicendum quod inter opinantes in omnibus ordinibus esse characterem, duplex opinio esse consuevit.
Quidam enim dicere voluerunt quod omnes Ordines in uno charactere uniuntur, differente tamen secundum maiorem completionem et minorem, sicut si sigillum imprimatur in cera tenuiter et deinde fortius et amplius, paulative procedendo secundum plus et plus, quousque veniatur ad statum perfectum.
Si autem quaeras, quae sit ratio talis impressionis, respondent breviter quod hoc est propter chara.cteris imperfectionem.
Sed si hoc esset, tunc impossibile esset promoveri ad sequentem Ordinem, omisso priori, quod est contra iura.
Si hoc verum esset, non esset differentia inter Ordines nisi secundum magis et minus quod est manifeste falsum, cum potestates in diversis ordinibus sint ad diversa ordinatae.
Postremo, si hoc esset, character reciperet magis ; sed quaeritur, quare non reciperet minus ; quodsi hoc esset, tunc esset delebilis. Quare etiam characteres aliorum sacramentorum magis et minus non recipiunt, ut dicatur baptizatus vel confirmatus magis et minus ? Quod cum non sit conveniens dicere, non est conveniens hanc positionem ponere.
Et ideo dicitur aliter et probabilius quod in diversis Ordinibus diversi imprimuntur characteres.
Ratio autem huius est ista, quia non solum qui ad Dei cultum assumuntur distinguuntur ab aliis, immo etiam inter ministrantes ordo est et distinctio. Et ulterius, gradus illi et potestates ministrandi, si semel dantur, nunquam auferuntur, etiam si ad altius ministerium elevetur qui in minori ministraverat. Et ideo in diversis Ordinibus diversa signacula debent imprimi, secundum quae nobis diversitas potestatum ministrandi et perpetuitas innotescat ; tale autem signaculum est character : et ideo in diversis Ordinibus diversi imprimuntur characteres.
Et concedendae sunt rationes.hoc ostendentes.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de sacramento Baptismi et Confirmationis, patet responsio quod non est simile, pro eo quod non ponunt ita diversitatem, sicut ponit Ordinis sacramentum, quod de sui ratione implicat diversitatem graduum.
- Ad illud quod obicitur, quod character essentialiter est sacramentum, dicendum quod verum est, sed non nisi prout comparatur ad alterius signatum. Sicut ergo una linea est scriptura, et duae et tres et quatuor et tamen multarum linearum aggregatio ad unam sententiam exprimendam non est nisi una scriptura : sic in proposito est intelligendum, quia omnis talis animae configuratio ordinatur ad hoc quod ei inscribatur signaculum, secundum quod homo Dei minister perfectus esse iudicatur. Et cum sacramentum dicat quid ad alterum, et characteres uniuntur secundum quod ad alterum, ideo plures characteres unum faciunt Sacramentum.
- Ad illud quod quaeritur, utrum differant specie vel numero, dicendum quod dupliciter est Ioqui de characteribus : aut in se, aut prout uniuntur in unitate et integritate sacramenti. Si in se, sic differunt sicut diversae species numeri, sicut binarius et ternarius ; si prout uniuntur in uuitate sacramenti, sic, quemadmodum binarius et ternarius constituunt senarium et habent rationem partis constitutivae, et complementum ponitur in senario, sic inteiligendum est in proposito suo modo, non sic simile omnino.
- Ad illud quod obicitur ultimo, iam patet responsio, quoniam istud verum est et locum habet quando per unum potest ita fieri ut per plura ; hoc autem in proposito non est sic, pro eo quod oportet ordinatos non solum ab aliis, sed etiam inter se distingui.
QUAESTIO III.
Utrum characteres diversorum Ordinum sint essentialiter ordinati.
Tertio quaeritur, utrum charateres diversorum Ordinum sint essentialiter ordinati.
Et quod sic, videtur :
- Quia maior est connexio ordinis ad Ordinem quam Ordinis ad Baptismum, et characteris unius Ordinis ad characterem alterius quam ad baptismalem ; sed essentialis est ordinatio characteris Ordinis ab baptismalem, sicut dicitur in decretali De presbytero non baptizato, libro III : Non baptizatus non potest ordinari - unde si de facto ordinatus est, debet baptizari et post iterum per ordinem ordinari - ergo character Ordinis essentiali ordine praesupponit baptismalem : ergo etc.
- Item, ordo magis competit Ordini quam numero ; sed sic est in numeris quod numerus posterior necessario praeexigit priorem in figura similiter posterior antecedentem - unde nunquam est quaternarius sine ternario nec tetragonus sine trigono - ergo nunquam est gradus secundus sine primo, nec tertius sine secundo, et sic de aliis.
- Item, ex diversis formaliter non potest fieri unum nisi ad invicem ordinentur ; sed omnes Ordines unum completum reddunt ministerium : ergo necesse est quod ad invicem ordinentur.
- Item, si quis scienter promoveretur ad Ordinem posteriorem, priori omisso, hoc ipso suspenditur ab exsecutione, sicut dicitur in decretali ; sed hoc non esset nisi oporteret ibi servari ordinem : ergo etc.
- Item, ubicumque sunt gradus, oportet ponere ordinem ; sed in sacramento Ordinis diversi ordines sunt gradus spiritualium officiorum , sicut dicitur in littera : si ergo per characteres in illis gradibus situantur, videtur quod sit ibi essentialis ordo.
Contra :
- In his, in quibus est ordo essentialis, destructo priori, destruitur posterius ; sed, non habito priori Ordine, nihilominus habetur posterior, sicut patet in ordinatis per saltum, qui non sunt reordinandi : ergo etc. Maior patet per se ; minor probatur per illud quod dicitur distinctione 52, Sollicitudo etc., et Extra, De clerico per saltum ordinato, Tuae litterae etc.
- Item, characteres comparationem habent sicut potestates et actus Ordinum ad quos Ordines comparantur ; sed in illis potestatibus nullus omnino est ordo, sicut in potestate expellendi daemones et ferendi cereos : ergo nullus est ordo in talibus characteribus.
- Item, in his quae respiciunt corporale et spirituale, prius est corporale quam spirituale ; sed exorcizatio dicit liberationem a vexatione spirituum, sed acolythatus respicit officium illuininandi : ergo prior est Ordo acolythi quam sit exorcistae : non ergo recte ordinantur, cum unus dicatur Ordo tertius, alter quartus.
- Item, prius est quod liberat a malo quam quod habilitat ad bonum ; sed in secundo est habilitatio ad bonum, in tertio est liberatio a malo : ergo videtur quod tertius. Ordo sit prior quam secundus. Sed ita videtur quod nullus sit ordo certus inter istos gradus.
Respondeo : Dicendum quod est ordo necessitatis et est ordo congruitatis. Si ergo loquamur de ordine istorum graduum ecclesiasticorum, dicendum quod non est ordinatio necessaria nec essentialis, pro eo quod Ordo posterior haberi potest et suscipi sine priori. Si autem loquamur quantum ad ordinationem congruitatis, sic est ibi ordo, pro eo quod ad bene esse ministerii sequentis praeexigitur Ordo sive potestas ministerii praecedentis.
Quemadmodum igitur, si quis velit ordinate procedere, prius debet exordium praemittere, post narrationem et post ratiocinationem et postremo conclusionem ; tamen, si vellet, incipere posset a posteriori, licet non ita ordinate : sic in Ordinibus oportet intelligi. Cum enim Ordines inferiores ministrent sacris, et sacri ordines ministrent sacerdotio, et inferior gradus prior sit in ascendendo, et potestas ministerialis sit inferior : patet quod ibi est ordo, non tamen necessitatis, quoniam potestates diversae sunt et per se ipsas obtineri et haberi possunt, licet non ita perfecte sine aliis.
Est igitur ordo in his gradibus secundum maiorem accessum ad ultimum gradum, scilicet sacerdotium. Unde primo homo introducitur in ecclesiam per ostiari.um ; secundo manuducitur per lectorem Prophetarum ; tertio adiuvatur per exorcistam, ut liberetur malo ; quarto excitatur per acolythum, ut proficiat in bono ; deinde sunt alii duo Ordines qui ministrant sacerdoti in oblatione sacrificii.
Et sic patet quod est ibi ordo congruitatis, non necessitatis. Nec valent illae rationes in contrarium de exorcista et acolytho, pro eo quod omnes Ordines potestatem spiritualem dicunt et pro eo quod eruditio praecedit liberationem a malo : et ideo concedendum est quod sit ibi ordo in characteribus, sed non est ordo essentialis.
Sicut in elementis ordo est, tamen ultimum elementum sive littera ante scribi posset et prima littera ultimo, ordine retrogrado in scribendo, sed tamen ordinato post scripturam ; sic et Ordines possunt suscipi descendendo sive retrocedendo.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de Baptismo, dicendum quod non est simile, quoniam - sicut tactum fuit supra, in tractatu de Baptismate, et in Concilio apud Compendium determinatum fuit, et decretalis Innocentii, De presbytero non baptizato, confirmat - Baptismus est fundamentum et ianua omnium sacramentorum ; et quoniam, fundamento non existente, nihil potest super aedificari, ideo character Baptismi alios praecedit essentiali ordine ; non sic est in aliis.
- Ad illud quod obicitur de numeris, dicendum quod non est simile, quoniam numerus sequens habet praecedentem partem sui ; sed non sic gradus sequens habet praecedentem partem sui, sed ut disponentem de congruo.
- Ad illud quod obicitur, quod ex pluribus differentibus non fit unum, dicendum quod verum est quod non fit unum per essentiam, fit tamen unum sacramento, quae est unitas in comparatione ad unum significandum perfecte ; et sacramentum Ordinis non habet omnimode unitatem absolutam, sed per comparationem, ad quam unitatem constituendam non requiritur essentialis dependentia in partibus.
4-5. Ad illud quod obicitur ibi ultimo de saltu et de gradu, dicendum quod illae duae rationes non ostendunt quod non sit ibi nisi ordo congruitatis quantum est de integritate sacramenti ; est tamen ibi ordo necessitatis quantum est de obligatione praecepti, quia quis tenetur ordinate ascendendo, non saltando, ordinari.
QUAESTIO IV.
Quando character imprimatur in diversis Ordinibus.
Quarto quaeritur, quando imprimatur character in diversis Ordinibus. Et cum in Ordinibus sit ista quinque reperire, utpote in Ordine sacerdotali, scilicet benedictionem, inunctionem, manuum impositionem et alicuius porrectionem, ut libri vel clavis vel vasis, et verbi expressionem, quaeritur, in quo istorum fiat characteris impressio.
Et primo videtur quod non in benedictione :
- Quoniam semper in Ordinibus fuit characteris impressio, et illud est Ordini esentiale, in quo imprimitur character ; sed benedictio non est de essentia Ordinum, cum non legatur talis solemnitas fuisse in Ecclesia primitiva : ergo etc.
- Item, illud in quo imprimitur character interior, debet habere assimilationem cum interiori charactere ; sed character ille respicit aliquam potestatem, benedictio autem fit ad sanctitatem : ergo etc.
Item, quod non detur in unctione, videtur :
- Quia si aliqua passio aliquibus inest, inest secundum aliquod commune ; sed characteris impressio est in omnibus Ordinibus, sed inunctio est in uno solo, scilicet in sacerdotio : ergo etc.
- Item, ubicumque talis causa, ibi talis effectus ; sed in episcopatu est nova inunctio, ergo novi characteris impressio ; hoc autem est falsum, quia, si novus character imprimeretur sicut sacerdos potest esse sine diaconatu, sic episcopus sine sacerdotio, cuius contrarium determinatum est in Decretalium libro ultimo.
Item, quod non detur in manuum impositione, videtur :
- Primo per consimilem rationem, quia, cum non fiat manuum impositio nisi in solis duobus Ordinibus, non imprimeretur character nisi in his duobus solum ; quod est manifeste falsum, sicut patet ex praecedentibus.
- Item, Ordo traditur tantum ab episcopo ; sed Ordo traditur in impressione characteris : ergo, si character imprimitur in impositione manuum, videtur quod solus episcopus debeat manum imponere in ordinatione ; quod est falsum, quia, ponit, ut dicit Canon, distinctione 23 : Presbyter cum ordinatur etc., omnes sacerdotes assistentes debent in ordinatione sacerdotis manus imponere.
Quod autem in libri vel vasis traditione non imprimatur, videtur.
- Quoniam, esto quod tales libri vel vasa deessent, sicut forte deerant in Ecclesia primitiva, nihilominus tales Ordines dari possent : ergo etc.
- Item, multa talia confert archidiaconus, ut ampullam et aqua-manile subdiacono, sicut in littera tangitur, et claves ipsi ostiario. Si ergo solius episcopi est conferre Ordines, videtur quod in tali trditione non imprimatur character.
Quod autem in verbi expressione non imprimatur, videtur :
- Primo, quia in verbis illis significatur recta potestatis exsecutio, ut patet, si quis inspiciat. Ergo, cum illud sequatur Ordinis essentiam et characterem, videtur etc.
- Item, character non potest imprimi nisi a Deo ; sed verbi expressio est per verbum imperandi, cum dicitur : Accipe potestatem etc. : ergo in tali forma non est competens imprimi characterem.
Est igitur quaestio : quare hoc sacramentum habet formam verbi per modum imperativum, cum alia habeant per indicativum vel deprecativum ?
Est etiam quaestio : unde ortum habuerunt haec circa Ordinem, scilicet manuum impositio et benedictio et unctio ?
Est etiam quaestio : quare impositio manuum est in duobus Ordinibus, sed unctio in uno solo Ordine, scilicet sacerdotio ?
Est quarto quaestio : quare diacono solus episcopus manus imponit, sacerdotibus vero alii sacerdotes ?
Est ultimo quaestio : in quo essentialiter consistit sacramentum istud exterius ? Et cum non habeat elementum nec formam statutam, videtur quod nihil essentiale habeat. Et quod non habeat formam determinatam, videtur, cum antiqua ordinaria alium modum habeant.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam habendam haec sunt praesupponenda : quod omne sacramentum aliquod signum essentiale habet exterius ; nullo enim modo accidit sacramento esse signum, sed essentiale est simpliciter.
Amplius, supponendum est quod in omni sacramento, in quo imprimitur character, istud est essentiale sacramento in quo sive per quod character imprimitur.
Amplius, cum signum debeat habere similitudinem ad signatum, in eo imprimitur character quod exterius magis est in sacramento sibi simile.
Quoniam igitur in Ordine imprimitur character, qui est signaculum ad aliquam potestatem spiritualem, hoc pro generali regula habendum est quod in illo signo exteriori imprimitur character in quolibet Ordine in quo principalis potestas, quam respicit Ordo, significatur tradi ordinato. Ad hanc autem significandam duo concurrunt exterius, scilicet traditio alicuius instrumenti et expressio verbi ; ut sic in signo visibili simul et audibili significetur dari. Nec sufficit signum audibile sine visibili, propter hoc quod aliud verbum, aliud debet respicere signum, ut patet in aliis sacramentis : nec sufficit signum sine verbo, quia ad multa potest tale signum, scilicet liber vel illud vas dari, et ideo oportet per verbum arctari. Et haec duo sunt essentialia et intrinseca sacramento et perficientia sacramentum. Quoniam enim manus est organum organorum in operando et lingua in exprimendo, recte significatut conferri potestas in officio utriusque. Et haec in quolibet Ordine reperiuntur secundum quod reperitur et characteris impressio.
Sed quoniam characteres sunt diversi, habentes maiorem digrtitatem et minorem secundum gradus potestatum, ideo tam signa quam verba diversificantur, maxime in Ordinibus sacris et in minoribus. In Ordinibus enim sacris, quoniam datur ibi nobilis potestas et excellens, fit manus impositio, non tantum instrumenti traditio, quoniam manus est organum organorum, in quo scilicet principalius residet potestas operandi. Unde sic ordinabant in Ecclesia primitiva, ubi non nisi isti duo Ordines explicite erant.
Sed in Ordinibus minoribus fit traditio alicuius instrumenti, ut clavis vel libri vel exorcismi etc. ; et si plura instrumenta tradantur uni, illud pro principali habendum est quod episcopus tradit cum prolatione verbi : Accipe potestatem. Unde in omissione principalis debet Ordo iterari, quia praesumitur quod characterem non receperit ; sed in aliis consequentibus, si fiat defectus vel negligentia, debet suppleri.
Concedendum est igitur quod in unctione non imprimitur character, sed tantum fit propter solemnitatem et dignitatem corporis Dominici, quod non est contrectandum nisi manibus consecratis. Pontifici autem fit unctio in capite, in quo significatur abundantia gratiae, quae in praelatis debet in excellentia reperiri. Et hinc est quod manus sacerdotis unguntur oleo sancto ; sed caput pontificis chrismate, ut significetur quod in eo debet esse excellentia vitae in conspectu Dei in conscientia et in conspectu hominum quantum ad famam.
Concedendum est etiam quod non fit characteris impressio in ipsa benedictione, sicut ostendunt illae rationes, quia potius est instituta ad devotionem excitandam et impetrandam gratiam quam sit de sacramenti substantia.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur de manuum impositione, quod non reperitur in omnibus, ratio iam dicta est ; reperitur tamen aliquid simile, quia collatio alicuius instrumenti, in quo est protensio manus, et sic significatio collationis potestatis.
- Ad illud quod obicitur, quod sacerdotes imponunt manus, dicendum.quod illa manus impositio non est ad Ordinis collationem, sed ad significationem. Significatur enim gratia communionis, quae in Ordine sacerdotali confertur et per sacerdotem debet administrari ; ideo non imponunt manus sacerdotes diacono, sed solus piscopus, in cuius impositione manus non tantum est significatio, sed etiam potestatis collatio.
Praeterea, in hoc significatur quod ille qui ordinatur, in illo Ordine consecratur, cum sacerdotes manus sacratas imponunt.
Et nota quod, etsi multi sint assistentes, sufficit tamen quod tres manus imponant, aliud est ex abundanti, nec tamen illud est de necessitate sacramenti.
- Ad illud quod obicitur de libri vel vasis traditione, dicendum quod sicut omne instrumentum sive armatura in virtute manus est, sic etiam per impositionem manuum, ubi deessent talia, passent significari ; unde, sicut post videbitur ; in impositione manuum in Ecclesia primitiva ceteri Ordines implicabantur, qui postmodum processu temporis explicati sunt sive expliciti et quantum ad verbum et quantum ad signum et quantum ad personas.
- Ad illud quod obidtur, quod archidiaconus confert multa talia, dicendum quod hoc est ad potestatis explicationem ; unde in tali traditione facta ab archidiacono non traditur nova potestas, sed tradita explicatur.
- Ad illud quod obicitur de verbi expressione, dicendum quod semper intelligendum est fuisse verbum aliquod in quo exprimeretur potestas talis dari ; sed non fuerunt verba praefixa nisi in solis duobus sacramentis, quibus Dominus verba specialia ore proprio praedixit : et ideo in aliis, etsi verba sint necessaria, non tamen sunt determinata vocabula ; sed verba quaecumque sensum exprimentia, quantum est de ratione sacramenti, sufficiunt, si quis in haeresim introducere non intendat. Sed nunc necessarium est servare formam ab Ecclesia statutam et approbatam
- Ad illud quod obicitur de modo imperativo, dicendum quod Pontifex Summus gerit personam Christi et personam superioris, sicut dicit Isidorus, in libro De Officiis ; et quoniam potestas est secundum plus et minus et descendit, et secundum illam qui conferunt praesunt, quibus conferunt subsunt : ideo redissime modo imperativo utitur. E sic patet responsio ad primam quaestionem.
Omnes aliae quaestiones ex dictis patent, praeter illam quae est de ortu istorum : nam benedictio et manus impositio a Patriarchis, Genesis 27, 4 et Genesis 48, 13, venit, sed inunctio figuram habuit in Lege, Levitïci 8, 12, ubi inunctus est summus sacerdos.
ARTICULUS II.
De Ordinibus quoad numerum et distinctionem.
Consequenter, quanlum ad secundum articulum, quaeritur de Ordinibus quantum ad numerum et distinctionem.
Et circa hoc quaeruntur breviter quatuor.
Primo quaeritur de divisione Ordinum in sacros et non sacros.
Secundo, utrum psalmistatus sit inter Ordines minores.
Tertio quaeritur, utrum episcopatus sit Ordo.
Quarto, utrum sint septem aut plures aut pauciores Ordines.
QUAESTIO I.
De divisione Ordinum in sacros et non sacros.
Quaeritur igitur primo de hac divisione Ordinum, et videtur quod nulla sit :
- Primo, quia Ordo essentialiter et universaliter est sacramentum ; sed omne sacramentum dicit rem sacram : ergo Ordo universaliter est res sacra : ergo omnis Ordo est sacer.
- Item, in inferioribus Ordinibus datur potestas ministrandi circa altare et ea quae pertinent ad Sacramentum sacramentorurn, scilicet Corpus Dominicum. Ergo, si in minoribus ministratur circa altare, sicut in diaconatu et subdiaconatu, licet non ita de propinquo, videtur quod sicut illi sunt sacri, sic et isti.
- Item, in Ecclesia primitiva non fuerunt Ordines nisi sacri, scilicet presbyteratus et diaconatus : ergo vel illa Ecclesia fuit diminuta vel ista superfluit.
- Item, ea quae spectant ad substantiam sacramenti, semper eadem perseverant : si ergo Ordines minores vere Ordines sunt, aut tunc esse debuerunt aut vere Ordines non sunt. Quod si tunc non fuerunt, sicut patere potest, videtur etc.
Contra :
- In Veteri Testamento erant distincta officia ministrantium, ita quod alii ministrabant circa altare, alii circa custodiam templi. Si ergo maioris ordinis et dignitatis est nunc sacerdotium et cultus divinus est ampliandus et ampliatus, videtur quod alii debent ad haec et ad illa deputari. Ergo videtur quod, cum Ordines penes officia maiora et minora distinguantur, quod Ordines maiores et minores esse debent.
- Item, sicut patebit, cum de Matrimonio agetur, et habetur distinctione 32 in Decretis, aliqui sunt Ordines impedientes Matrimonium, et aliqui non. Si ergo in illo Ordine corpus Domini consecratur, in quo homo ab actu libidinis per omnia removetur, videtur quod aliqui sint Ordines sacri et aliqui non.
- Item, quod ita debeat esse, probatur : primo, quia Ordo est sacramentum perfectorum : sed ad statum perfectionis non statim ascenditur, sed paulative pervenitur : ergo, si sacer Ordo collocat aliquo modo in statu perfectionis, videtur quod aliquos Ordines inferiores habere debeat, non sacros.
- Item, videmus in curia regis terreni quod ad hoc quod sit sufficienter ordinata, ministri superiores indigent inferioribus qui obediunt et subserviunt et maiores indigent minoribus. Ergo, si domus Dei ordinata debet esse, videtur quod ibi debent esse ministri, et rursus ministri ministrantium ; et primi sunt in Ordine superiori, secundi in minori : ergo minores et maiores.
Respondeo : Dicendum quod sacramentum Ordinis gradus habet plurimos ; et prima quidem distinctio est per gradus inferiores et superiores, sive per gradus sacros et non sacros.
Ratio autem, quare hoc sacramentum gradus habet, est, quia ordinat ad dispensandum Sacramentum dignissimum et ministrandum in templo Dei ; ad ministerium autem illud concurrunt quaedam officia digniora et quaedam minus digna. Etsi omnia requirant ministros sanctos, illa tamen quae attenduntur circa altare et circa portationem vasorum sacrorum et circa oblationem sacrificii consummandam potissime requirunt ministros sanctos, secundum illud Isaiae 52, 11 : Mundamini qui fertis vasa Domini. Sanctitas autem vel sanctificatio potissime consistit in continentia ; ideo sunt quidam Ordines qui requirunt continentiam in ministris, quidam vero minime. Ideo recte quidam Ordines sacri dicuntur, quidam non sacri, non ratione sui, sed ratione ministerii, ad quod requiritur sanctitas in ministro. Et sic patet ratio huius distinctionis Ordinum per sacros et non sacros ; concedendae sunt rationes ad hoc.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod omnis Ordo est sacramentum, dicendum quod omnes Ordines signa sunt sacra et rei sacrae ; sed ab hac ratione non dicuntur Ordines sacri, sicut visum est sed a consecratione ministri, et quia ipsi Ordines disponunt ad contingendum et ministrandum vasa consecrata.
- Ad illud quod obicitur, quod in omnibus datur potestas ad ministrandum aliquid circa Sacramentum maximum ; dicendum quod verum est, tamen secundum plus et minus, secundum propinquum et remotum. Illis enim qui sunt in inferioribus constituti, non licet vasa consecrata portare ex officia, quamvis propter inopiam ministrorum frequenter talibus permittatur.
- Ad illud quod obicitur, quod in Ecclesia primitiva soli Ordines sacri fuerunt, dicendum quod falsum est, immo et alii fuerunt ; sed implicite dabantur in impositione manuum, quoniam manus est organum organorum.
Ratio autem quare non distinguebantur erat propter paucitatem ministrantium et propter paucitatem fidelium ; ideo oportebat quod omnia officia darentur uni ; nunc autem multiplicatus est divinus cultus : ideo non est simile.
- Et per hoc patet ultimum. Quod enim dicit, quod substantialia semper fuerunt eadem, dicendum quod verum est ; et semper isti Ordines et gradus in Ecclesia fuerunt, licet non essent explicati et distincti ut nunc. Non solum enim nunc debent distingui propter ministrantium amplificationem, sed etiam propter manuductionem, quia ab ipsis cunabulis ordinantur nunc qui debent esse clerici. Ideo secundum profectum. aetatis in susceptione gradimm debent et possunt promoveri nec statim ad supremum gradum provehi.
QUAESTIO II.
Utrum psalmistatus sit Ordo.
Secundo quaeritur, utrum psalmistatus sit Ordo.
Et quod sic, videtur :
- Distinctione 21 : Cleros et clericos, et infra : Generaliter clerici dicti sunt omnes qui in Ecclesia Christi deserviunt, quorum gradus et nomina haec sunt : ostiarius, psalmista et lector etc. ; et.iterum, distinctione 25, Perlectis, et infra, ubi enumerat officium psalmistae inter alios ; et hoc expresse dicit Isidorus, VII libro Etymologiarum.
- Item, ratione videtur hoc ipsum probati, quia prophetia Psalmorum non est minus nobilis quam aliae : ergo sicut est. Ordo in Ecclesia deputatus ad recitandum alias prophetias, scilicet Ordo lectoris, ita videtur quod debeat aliquis Ordo ordinari ad recitandum Psalmos ; sed iste est psalmistae : ergo etc.
- Item, nobilius et dignius officium est Psalmos in Ecclesia recitare quam sit ostia custodire : ergo si Ordo deputatus est ad illud officium, multo fortius videtur quod ad dicendum Psalmos.
Contra :
- Distinctione 77 : Illud nos, et infra : Si quis episcopus esse meretur, sit primum ostiarius, deinde lector, postea exorcista, deinde sacretur acolythus, deinde vero subdiaconus, deinde diaconus ; postea presbyter. Hic sufficienter gradus et Ordines distinguuntur, et non ponitur Ordo psalmistae : ergo etc.
- Item, omnes Ordines, sicut melius patebit, ab episcopo dantur, non a simplici sacerdote ; sed psalmistatus datur a simplici sacerdote ; unde distinctione 23 : Psalmista potest absque scientia episcopi sola iussione presbyteri officium suscipere cantandi.
- Item, ad illud quod communiter spectat ad totum chorum, non debet aliquis Ordo ordinari specialiter ; sed psalmodia spectat ad omnes qui sunt in choro et cantus antiphonarum et responsoriorum : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod psalmistatus proprie non est Ordo, sed officium Ordini annexum.
Et ratio huius est, quia non dicit officium cui debeat specialis gradus Ordinis deputari, sed solum est annexum Ordini. Psalmista enim et cantor pro eodem reputantur, sicut patet ex his quae dicuntur distinctione 23 : Psalmista, id est cantor etc. Psalmistae enim est non solum Psalmos cantare, sed etiam alios cantus harmonicos lectionibus interserere ; et hoc ut audientium corda excitentur ad Dei laudem et ad eruditionem lectoris et non afficiantur taedio in auditu verbi divini. In hoc ergo quod est ad laudem Dei, cum illud sit omnium fidelium et communiter insimul, non oportet ad hoc Ordinem deputari. In hoc enim quod excitat corda ad eruditionem et ad percipiendum sensum quem praedicat lector, est officium annexum Ordini lectoris. Et sic patet quod stricte accipiendo Ordines et gradus, psalmistatus non debet inter Ordines computari ; sed si largius extendatur nomen Ordinis ad officium etiam annexum Ordini et quod specialiter et principaliter convenit ordinatis, sic psalmistatus potest inter Ordines computari, et ita accipit Isidorus.
[Ad obiecta] :
- Et per hoc patent auctoritates inductae ad hoc quod sit Ordo ; loquuntur enim secundum hanc viam.
- Ad illud vero quod obicitur, quod prophetia Psalmorum est dignior vel aeque digna, dicendum quod digna est quantum ad intellectum et sensum ita sicut aliae. Sed quia psalmista non tantum erudit per sensum verborum, quantum etiam excitat mentes per cantum musicorum et per emissionem vocum resonantium, et hoc competit multitudini, alias vero prophetias competit uni recitare, cui alii sint intenti : ideo oportet illum qui legit esse provectiorem, non ratione eius qod recitatur, sed ratione inodi recitandi. Et sic patet illud.
- Ad illud quod obicitur de custodia ostiorum et psalmodia, dicendum quod maioris auctoritatis et dignitatis est excludere indignos et admittere dignos ad divinum officium quam interesse et Psalmos cantare, pro eo quod primum dicit quamdam auctoritatem et potestatem, nec competit alicui nisi detur ab eo qui habet auctoritatem eminentem, scilicet ab episcopo. Sed psalmodia respicit scientiam et vocem ; et qui habet haec sine donatione auctoritatis, potest hoc facere sola iussion sacerdotis, ut praedictum est. Quamvis ergo istud officium maius videatur, tamen si consideratur auctoritas utrobique, illud est maius quam hoc.
QUAESTIO III.
Utrum episcopatus sit Ordo.
Tertio quaeritur, utrum episcopatus sit Ordo.
Et quod sic, videtur :
- Distinctione 17, Gelasius Papa, distinguens gradus Ordinum, in fine dicit : Deinde subdiaconus, deinde diaconus et postea presbyter ; et exinde, si meretur, episcopus ordinetur.
- Item, Isidorus, in VII libro Etymologiarum : Episcoporum quadripartitus est Ordo. Ergo episcopatus est Ordo.
- Item, ratione videtur, quia nullus recte dicitur ordinari nisi ab Ordinis susceptione ; sed qui promovetur in episcopum, recte dicitur in episcopum ordinari, sicut per omnes canones innuitur qui de hac materia loquuntur : ergo
- Item, illa inter virtutes est virtus praecipua, quae·virtutes alias regit et eis imperat : ergo pari, ratione in Ordine iste erit magis praecipuus, qui alios dispensat et regit ; et ille est Ordo episcopaIis. : ergo etc.
- Item, hoc videtur per definitionem Ordinis. Ordo enim est, ut dicit Magister, signaculum, quo spiritualis potestas traditur ordinato ; sed hoc totum est in episcopatu, ut patet : ergo etc. Minor patet per ipsam ordinationem episcopi, in qua traditur sibi baculus, qui significat potestatem spiritualem ; unde dicitur sibi, cum traditur ei baculus : Accipe baculum pastoralis officii, id est potestatem ligandi et solvendi ; et sis in corrigendis vitiis saeviens : pie, in fovendis virtutibus animos auditorum demulcens, in tranquillitate severitatis censuram non deferens.
- Item, solemnior inunctio, solemnior benedictio et manuum impositio fit in consecratione episcopi quam sacerdotis ; sed talis inunctio non potest esse vacua a significatione et efficacia, cum sit Novae Legis : ergo est amplioris efficaciae. Si ergo sacerdotium est Ordo, multo fortius videtur quod episcopatus.
Contra :
- Magister Hugo de Sancto Victore, distinguens gradus Ordinum, dicit sic : Primus est ostiariorum, secundus lectorum, tertius exorcistarum, quartus acolythorum, quintus subdiaconorum, sextus diaconorum, septimus sacerdotum. Hic gradus dispares in eodem Ordine habet dignitates, scilicet episcopi etc. Ergo episcopatus solum dicit dignitatem, non Ordinem : ergo etc.
- Item, distinctio graduum et Ordinum omnis est propter altaris per omnes ministerium, scilicet propter sacrificium, in quo est consummatio omnis divini cultus. Ergo, cum perventum est ad illam, ibi debet esse status ; sed in presbyteratu pervenitur : ergo etc.
- Item, gradus ecclesiastici talem.habent ordinem quod possibile est posteriorem accipere, omisso priori ; quod patet per illud quod dicitur distinctione 52, Sollicido etc., et Extra, De clerico per saltum ordinato, Tuae litterae etc. Sed impossibile est aliquem promoveri in episcopum, sacerdotio omisso ; sicut dicitur Extra, De excessibus praelatorum, Ex litteris, et infra, ubi dicit Innocentius : Pontificale officium sine altaris ministerio non valet adimpleri. Ergo videtur quod episcopatus non sit alius Ordo quam sacerdotium.
- Item, promotus in sabbato ad Ordinem sacrum non debet in die sequenti alium Ordinem sacrum suscipere ; sed promotus in sacerdotem potest in die sequenti, scilicet dominico, in episcopum promoveri : ergo videtur quod episopatus non non sit Ordo sacer.
Respondeo : Dicendum quod ; sicut tactum est, cum Ordinis potestas principaliter sit ordinata ad dispensationem sacramentorum et maxime illius Sacramenti nobilissimi, scilicet corporis Domini, quod ibi est status graduum et Ordinum ascendentium, et ita ultra sacerdotium non est gradus Ordinis. Sed tamen intra hunc gradum et Ordinem contingit esse distinctionem dignitatum et officiorum, quae tamen novum gradum vel Ordinem non constituant, ut archipresbyter, episcopus, archiepiscopus, patriarcha, Pontifex Summus, quae ultra sacerdotium non addunt Ordinem nec gradum novum, sed solum dignitatem et officium. Et ita episcopatus, prout concernit Ordinem sacerdotii, bene potest dici Ordo ; sed prout distinguitur contra sacerdotium, dicit dignitatem quamdam vel officium ipsi annexum, et non est proprie nomen Ordinis nec novus character imprimitur nec nova potestas datur, sed potestas data ampliatur. Unde sicut non recipit alias claves, sic nec alium Ordinem.
Et hoc sensit magister Hugo, hoc etiam sensit Magister Sententiarum, sicut patet per id quod dicit in littera, quod non sunt nomina Ordinum, sed dignitatum ; hoc etiam tenet communis opinio, quod in episcopatu character novus non imprimitur, sed illi aliqua eminentia confertur, que semper manet cum ipso charactere Ordinis, ablata omni iurisdictione. Hanc igitur opinionem sustinendo, dicamus quod episcopatus, praecise loquendo, non est Ordo, sed Ordinis eminentia vel dignitas.
[Ad obiecta] :
1-3. Ad illud ergo quod primo obicitur de Isidoro et Gelasio, dicendum quod ad eorum auctoritates et consimiles unica responsione potest responderi, quod ipsi nomen Ordinis ampliant ad officia et dignitates ; sed magistri nostri strictius accipiunt, scilicet pro gradu potestatis ; et hoc patet per hoc quod Isidorus dicit quod episcoporum quadripartitus est ordo. Cum enim ordinatus in episcopum, si assumatur ad archiepiscopatum, non consecretur de novo, sed solum accipiat pallium, patet quod non potest intelligi quod novus sit ibi Ordo, sed solum dignitas altior. Si ergo dieit ipsos esse diversos ordines, manifestum est quod nomen Ordinis ad officia et dignitates extendit.
Et per hoc patet aliud sequens. Sicut enim ampliatur vocabulum et significatio Ordinis, ita et verbum, cum dicitur : iste ordinatur in episcopum ; unde non ita proprie dicitur aliquis ordinari, cum promovetur in episcopum sicut cum promovetur in sacerdotem, sed magis proprie dicitur consecrari. Unde et Apostolus, loquens proprie, dicit Actuum 20, 28 : Posuit vos episcopos etc. ; et I ad Timotheum 3, 1 : Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
- Ad illud quod obicitur, quod per episcopatum Ordines dispensantur, dicendum quod nunquam possent per episcopum dispensari, nisi Ordines.illos quos dispensat haberet, maxime nisi haberet sacerdotium ; et ideo concedo bene quod episcopatus includit necessario Ordinem perfectissimum, scilicet sacerdotium, et illi superaddit aliquam eminentiam, quam et ipsum nomen nobis insinuat ; dicitur enim episcopus ab « epi », quod est supra.
- Ad illud quod obicitur, quod Ordo est signaculum, in quo spiritualis potestas etc., dicendum quod episcopatus deficit quantum ad utramque partem definitionis. Primo namque deficit a ratione Ordinis quantum ad hoc quod dicitur signaculum, quia signaculum ibi accipitur pro charactere ; et hic non imprimitur in episcopatu, cuius signum est quod non potest episcopus consecrari nisi sit sacerdos, et ita per se characterem non mprimit. Amplius deficit, quia non datur ibi nova potestas, sed solum potestas ligandi et solvendi ampliatur, et ideo in huius signum baculus pastoralis porrigitur. Unde sicut collatio pallii non dat novum Ordinem archiepiscopo ultra episcopum, sic nec collatio baculi aut anuli aut mitrae aut alicuius consimilis ultra sacerdotem. Talia enim potius sunt sacramentalia quam sacramenta ; non enim sacramentalia tantum praecedunt sacramentum, sed etiam sequi possunt.
- Ad illud quod obicitur, quod solemnior est inunctio, dicendum quod verum est, pro eo quod ad summum pontificatum assumitur et datur ibi eminentia status et dignitas pastoralis, in qua debet esse eminentia sanctitatis ; unde illa sanctitatis eminentia per superabundantem inunctionem debet significari, secundum quod dicitur de summo pontifice Aaron : Sicut unguentum in capite eius, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Quia ad officium illud maior requiritur sanctitas quam requiratur ad Ordines, hinc est quod maior fit inunctio. Reges enim et principes consueverunt inungi in signum dignitatis, quibus non Ordo confertur, sed regalis dignitas ; sic et episcopi, quibus confertur Ordo sacerdotalis. Et propter hoc ratio illa non valet, quia inunctio non respicit Ordinem in quantum est Ordo, sed magis dignitatem. Unde et sacerdos non inungitur ad Ordinis necessitatem, sed magis ad solemnitatem, ut digne possit corpus Christi sacratissimum consecrare.
QUAESTIO IV.
Utrum Ordines sint septem an plures vel pauciores.
Quarto quaeritur, utrum Ordines sint septem an plures vel pauciores.
Et quod tantum septem sint,
- Hoc expresse magister Hugo dicit ; Magister etiam dicit in littera.
- Item, ratione videtur, quia signum debet respondere veritati : sed in sacramento isto septiformis gratia Spiritus Sancti datur : ergo videtur, quodsi gradus in Ordine assignantur ; quod septem esse debent.
Sed quod debeant esse tantum tres, videtur :
- Auctoritate Dionysii, De ecclesiastica hierarchia, ubi non ponit nisi tres gradus, scilicet ministros, sacerdotes et episcopos.
- Item, hoc videtur ratione, quia distinctio graduum debet esse penes actus hierarchicos ; isti autem actus sunt tres tantummodo, scilicet purgare, illuminare et perficere : ergo videtur quod sint tantum tres gradus sive ordines.
Sed quod sint plures, videtur :
- Quoniam Ecclesia militans imitatur triumphantem, secundum quod dicitur Exodi 25, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar, quod tibi monstratum est etc. ; sed in illa est distinctio et gradus in angelis secundum numerum novenarium : ergo etc.
- Item, quanto maior est recessus a principio, tanto magis tenditur in multitudinem ; sed hierarchia ecclesiastica plus distat a principio omnium, Deo summo, quam angelica : ergo pluribus gradibus et ordinibus debet distingui quam angelica : ergo plures deberent esse Ordines quam novem.
Est igitur quaestio : propter quid in hoc sacramento magis est graduum distinctio quam in alio ; et propter quid in numero septenario ?
Respondeo : Dicendum quod omnes in hoc concordant, scilicet quod huic sacramento competit graduum distinctio, sive propter hoc quod penes ipsum membra Ecclesiae in corpore mystico ordinantur secundum diversas operationes et gratias, secundum quod dicit Apostolus I ad Corinthios 12, 4 ; sive propter hoc quod secundum illud sacramentum configuratur et conformatur pulcritudo Ecclesiae militantis pulcritudini Ecclesiae triumphantis ; sive propter hoc quod istud sacramentum in suo supremo ponit et disponit hominem ad gratiam perfectionis, et gratia perfecta in pluralitate donorum Spiritus Sancti consistit ; sive propter hoc quod istud sacramentum ordinat ad dignissimum ministerium, quod est consecratio Dominici corporis, ad quam non statim est convolandum, sed per gradu paulative ascendendum, cum illud sacramentum propter sui nobilitatem et reverentiam multa debeat habere ministeria inferiora.
Omnibus his modis accipitur ratio pluralitatis in gradibus Ordirium ; et secundum aspectum ad has rationes plurificandi sumitur sufficientia graduum ecclesiasticorum diversimode a diversis.
Quidam enim sumunt penes distinctionem membrorum Ecclesiae, quae attenditur secundum dona gratiarum, quae determinat Apostolus, I ad Corinthios 12, 8 dicens : Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, etc. ; et isti dicunt novem esse Ordines secundum genera gratiarum quae ibi ponuntur, quae sunt novem. Unde adaptant sic : Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, scilicet episcopo ; alii sermo scientiae ; scilicet sacerdoti, qui debet scire ligare et solvere ; alii fides, scilicet diacono, qui debet Evangelium nuntiare, in quo fides nostra continetur ; operatio virtutum subdiacono, qui aggreditur opera perfectionis ; interpretatio sermonum acolytho, cuius est alios illuminare et tenebras effugare ; gratia sanitatum exorcistae ; genera linguarum psalmistae ; prophetia lectori ; et discretio spirituum ostiario, qui admittit bonos et repellit malos.
Sed iste modus sumendi non est omnino competens, quoniam ista dona gratiarum non eisdem, sed diversis conveniunt membris ; omnes autem Ordines eisdem dantur, licet successive.
Secundi sumunt aliquantulum aptius penes conformitatem exempli ad exemplatum. Dicunt enim quod sicut in angelica hierarchia est distinctio ordinum penes purgare, illuminare et perficere, sic et in ecclesiastica. Unde novem sunt Ordines, secundum hos tres actus triplicatos. Primo enim actui purgationis respondent tres : quoniam aut purgari habet exterius aut interius aut partim sic, partim sic. Si exterius per segregationem corporalem a malis, sic est ostiarius, qui admittit bonos et excludit maIos. Si interius, sic est postremus inter inferiores, scilicet acolythus, quia talis non purgat tenebras corporales, cum lumen ferat de die, sed spirituales. Si partim sic, partim sic, sic exorcista, qui purgat a vexatione diabolica, quae est quodam modo intra respectu corporis, quodam modo extra respectu animae, quia non illabitur daemon animae, licet obsideat corpus.
Similiter quantum ad actum illuminationis tres Ordines accipiuntur, secundum quod triplex est lumen, scilicet plenum, subsequens et antecedens. Lumen plenum est in doctrina evangelica, scilicet doctrina Christi, quae spectat ad diaconos ; lumen subsequens in doctrina apostolica, quae spectat ad subdiaconos ; lumen praecedens in prophetica, quae spectat ad lectores.
Similiter secundum opus perfectionis sive consummationis triplex est Ordo, quia quaedam est consummatio prima, utpote per gratiam Baptismi et Poenitentiae, haec debetur sacerdotibus ; quaedam excellentior, et haec episcopis, quorum est ordinare et consecrare abbates et virgines ; quaedam excellentissima, utpote consecrare episcopos et archiepiscopos, et haec pertinet ad Summum Pontificem, quia est pater patrum, in quo est plenitudo auctoritatis. Et sic status istius ordinationis consummatur in unitate et descendit per gradus novem, ut sic conformetur Ierusalem caelesti. Et iste novenarius reducitur ad ternarium actum, ut sic ascendat et configuretur beatissimae Trinitati : nam purgatio ad bonitatem, illuminatio vero ad sapientiam, sed consummatio ad potestatem. Et sic regnum Ecclesiae per Spiritum Sanctum et Filium traditur Deo et Patri, dum ad ipsam supremam et paternam unitatem reducitur, ultra quam. non est cogitare ascensum.
Et iste modus est satis probabilis ; tamen adhuc aliquantulum a proprietate recedit, dum non accipitur Ordinum distinctio per id quod est proprium sibi et intrinsecum.
Tertii adhuc sumunt aliquantulum aptius penes gratiam ad quam ordinat Ordo. Quoniam enim ordinat ad gratiam perfectam, quae septiformis est, ideo Ordinum ecclesiasticorum septem competit esse gradus, ut Ordo ostiarii respondeat dono timoris, per quod recedit homo a malo ; Ordo sacerdotii dono sapientiae, quia gustat et administrat ipsum lignum vitae, ipsum panem caelestem, in quo est omnis sapor ; Ordines intermedii respondent intermediis donis.
Et iste adhuc modus satis est probabilis et magis attingit ad sufficientiam Ordinum vere assignandam quam aliquis praedictorum.
Licet autem omnes hi modi ex dictis magistrorum tracti sint - nam primus ex dictis Isidori, secundus ex dictis Dionysii, tertius ex dictis Hugonis et Magistri - sed tamen adhuc videtur aliquid rationabilius posse dici, si quartum modum sumendi attendamus, qui est penes id ad quod Ordo ordinatur ; et hoc quidem est ad corpus Christi verum dispensandum ad utilitatem corporis Christi mystici. Unde in sacerdotio est status in quo est consummatio potestatis, et utraque potestas in ipso concurrit, scilicet conficiendi corpus Christi verum et absolvendi mysticum. Hic autem Ordo nobilissimus debet habere Ordines sibi subministrantes.secundum exigentiam huius duplicis potentiae. Unde quidam ministrant quantum ad corpus Christi verum, et hi sunt Ordines ipsi sacerdotio propinquiores. Nam dupliciter est ministrare : aut accipiendo hostias a plebe, et hoc est subdiaconi ; aut offerendo sacerdoti, et hoc est diaconi ; et illud est principale eorum officium, sicut expresse innuit Isidorus ; et hinc est quod sic denominantur : unde diaconus quasi minister, et subdiaconus quasi subminister.
Alii inferiores subministrant sive subserviunt praeparando corpus Christi mysticum ad hoc quod possit perduci ad verum digne percipiendum ; et ad hoc sunt quatuor Ordines, secundum quod quadrupliciter potest ad hoc praeparari : primo modo admittendo ad locum sacrum, et hoc est ostiariorum ; secundo praebendo documentum, et hoc est lectorum ; tertio praestando auxilium, et hoc est exorcistatum ; quarto monstrando bonum exemplum, et hoc ceroferariorum sive acolythorum, ad quos pertinet ut luceat lux eorum coram hominibus, ut videant etc.
Et sic patet quod miro modo procedit Ordo a multitudine in unitatem. Nam principalis gradus est unus, cui subservientes debent esse duo - quia enim a primo deficiunt, cadunt in dualitatem - et rursus subservientes duobus sunt quatuor, quia deficiunt etiam ab illis.
Et sic patet perfectio et consummatio Ordinum et distinctio in numero septenario secundum gradus potestatum quae sunt essentiales Ordini, quarum numerus et sufficientia sumitur penes id ad quod directae sunt.
His visis, obiecta de facili satis patent. Quod enim obicitur, quod sunt septem, concedendum.
[Ad obiecta] :
- Quod vero obicitur, quod sunt tres, per Dionysium, dicendum quod Dionysius sub ministris comprehendit septem gradus, qui omnes administrant sacerdoti.
- Ad illud quod obicitur de illo triplici actu, dicendum quod distinctio Ordinum non sumitur penes ilium triplicem actum, sed potius secundum actum ministrandi ; et si etiam sumeretur, adhuc non valeret, quia illi plurificantur ut patet in angelis.
- Ad illud quod obicitur, quod imitatur supernam Ierusalem, dicendum quod verum est, secundum quod suo statui competit. In illa autem superna Ierusalem ordines assignantur supremi, inferiores et medii secundum aspectus diversos, sicut patet in distinctione hierarchiarum angelicarum ; Ordines autem ecclesiastici sumuntur per comparationem ad unum principaliter, quia ad hoc sunt ; et hinc est quod nec illo modo plurificantur nec in tot membra in quot ordines angelici.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur : Habiturus partem cum his qui bene verbum Dei ministraverunt. videtur enim male dicere, quia, cum tales habuerint aureolam, videtur quod omnes lectores habeant aureolam ; et ita omnes sacerdotes.
Respondeo : Ad hoc dici potest quod officium lectoris est non tantum prophetiam nudam legere, sed etiam exponere ; et tunc bene patet officium, quoniam non.solum legit corticem litterae, sed etiam explicat arcanum prophetiae ; et tunc est praedicator et doctor et meretur aureolam. Quodsi tantum officium accipiat et non impleat, non habebit ex hoc aureolam, quia aureola non redditur voluntati vel officia per se, sed voluntati iunctae cum actu praerogativae alicuius.
Posset tamen dici quod illud intelligitur quantum ad meritum substantiale.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod ab archidiacono accipiunt candelabrum etc. Videtur enim male dicere, quia archidiaconus non potest ordinare, ergo nec dare vasa in quibus significetur potestas.
Item quaeritur, quis sit actus principalior acolythorum, an ministrare de cereo an ministrare de urceolo. Et videtur quod de urceolo, quia secundum istum actum quodam modo iungitur cum officio subdiaconi.
Sed ad oppositum est, quia unusquisque Ordo denominatur a digniori et principaliori ; sed acolythi dicuntur quasi ceroferarii.
Respondeo : Dicendum quod potestas traditur ab episcopo, sed archidiaconus tradit urceolum et candelabrum, ut significetur quod talis ministrat subdiacono, et hoc primum incipit circa altare ministrare. Archidiaconus autem dicitur princeps ministerii.
Quod obicitur, quis actus principalior, dicendum quod actus a quo denominantur, qui est ferre cereos, quia hunc actum habent in quadam completione ; sed actum ministrandi habent in imperfectione quatum ad ministrationem aquae. Subdiaconus autem completius hunc actum habet.
Alia ratio est, quia in ferendo cereos significatur potestas quam habet in dando bonum exemplum ; et quia hoc est cuiusdam superpositionis, sed in ministratione aquae subiectio, ideo etc.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod levitae ex nomine auctoris vocati sunt. Videtur enim male dicere, quia sacerdotium Novae Legis evacuat scerdotium Veteris, ergo pari ratione ministerium evacuat ministerium : ergo non debent amplius levitae dici.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, quia, cum unius Ordinis unus sit actus et una potestas, videtur quod male assignet diacono novem actus, sicut intelligitur ex littera : ergo aut diaconus complectitur novem Ordines et novem characteres, aut non bene nec vere assignantur ei huiusmodi actus.
Respondeo : Dicendum quod levitae proprio nomine appellantur diaconi, in quo nomine clauditur proprius eorum actus et principalis, scilicet ministrare sacerdoti specialiter et immediate in sacris. Ad diaconos enim pertinet corpus Domini transferre, in primitiva Ecclesia etiam sanguinem dispensare ; unde immediate isti sacerdotibus assistunt et ministrant. Et quando datur eis potestas ad hunc actum, tunc est dicendum characterem imprimi. Unde, cum novem vel circa illud in littera assignentur, intelligendum quod alii sunt annexi, hi principales.
Et si tu quaeras : quare vocantur levitae ? dicendum quod non ideo dicuntur levitae, quia officium habeant levitarum, sed quia consimile illi et per illud officium praefiguratum.
Dub. IV.
Item quaeritur de divisione quam ponit de actibus sacerdotalibus, qui sunt : corpus Domini conficere, orationes dicere, dona Dei benedicere. Videtur enim quod, cum actus ligandi et sotendi sit multo nobilior, quod Magister deberet assignare ipsi sacerdoti.
Respondeo : Dicendum quod isti actus sunt proprii sacerdotum et respiciunt sacerdotem secundum se ; sed actus ligandi et solvendi respicit confessionem : ideo supra de hoc actu in sacramento de Poenitentia sive tractatu determinatum est ; et ideo Magister non repetit hic.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod canones duos tantum sacros appellari censent. Videtur enim falsum esse, quia subdiaconatus etiam Ordo est sacer ; quod patet, quia ibi vovetur continentia et castitas. Item, subdiaconus tangit vas sacra : ergo videtur etc.
Respondeo : Dicendum quod Ordines sacri dicuntur, quia sacrum exigunt ministrum, secundum illud Isaiae 52, 11 : Mundamini qui fertis vasa Domini ; unde, quia contingunt res sacratas, sacri debent esse ; et omnes isti tres dicuntur sacri. Alio modo stricte dicitur sacer Ordo, quia ipsum sacrum dispensat et quodam modo tractat, deferendo et aliis administrando ; et sic presbyter et diaconus. Tertio modo sacrum dicitur propriissime, quia sacram rem conficit ; et hoc competit Ordini supremo, et ideo sacerdos appellatur.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Ordo est signaculum sacrum. Videtur enim male dicere, quia sacramentum est elementum ; sed Ordo est sacramentum : ergo Ordo est elementum, non ergo spirituale signaculum.
Item, cum in aliis sacramentis imprimatur character, propter quid Ordo magis definitur per signaculum ?
Item quaeritur, quid sit res et quid signum in sacramento Ordinis.
Respondeo : Dicendum quod in collatione Ordinis est collatio potestatis, per quam homo ponitur in statu definito et gradu ; et quoniam diversitas est in potestatibus, diversitas est in signaculis, et per consequens diversitas est et debet esse in exterioribus signis ; aliter tamen, quia signa sunt simpliciter diversa, sed potestates conveniunt in eadem anima in hoc quod uniformis ratio distinguendi reperitur in omnibus characteribus et ad unum ordinatis. Quoniam igitur Ordo debet definiri per id quod commune est, et, communitas non est a parte elementi exterioris, sed signaculi impressi : ideo magis definitur per id quam per elementum exterius ; et iterum, magis hoc sacramentum quam aliud, quoniam character plus habet hic rationem suam, id est rationem distinguendi, quam in aliis sacramentis.
