Distinctio XXXV — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XXXV
Hoc etiam notandum est quod, cum Dominus concedat uxorem dimitti etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de triplici impedimenta Matrimonii. Hic agit de divortio, quod ortum habet ex culpa et peccato. Et quoniam adulterium potest praecedere Matrimonium vel sequi, et secundum quod praecedit, causat divortium, et secundum quod sequitur, similiter : ideo haec pars duas habet.
In prima agit de divortio quod fit propter adulterium quod sequitur Matrimonium.
In secunda agit de adulterio quod antecedit Matrimonium, ibi : Solet etiam quaeri, an valeat du ci etc.
Prima pars habet quatuor particulas.
In prima ostendit Magister quod vir innocens potest fornicariam dimittere et e conversa.
In secunda ostendit quod, si ambo fornicantur, unus non potest alterum invitum dimittere, ibi : Si vero quaeritur, an adulter adulteram etc.
In tertia ostendit quod post divortium, coniuge vivente, neuter potest nubere, ibi : Si quis autem fornicationis expers etc.
In quarta, quod possunt invicem reconciliari, ibi : Possunt autem reconciliari etc.
In secunda vero parte principali primo opponit,
deinde solvit.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam praesentis distinctionis quaeritur de divortio.
Et circa hoc sex quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum liceat uxorem dimittere ex causa fornicationis.
Secundo, utrum dimittere uxorem fornicariam sit in praecepto.
Tertio, utrum possit quis fornicantem dimittere propria auctoritate.
Quarto, utrum, divortio celebrato, possit aliam uxorem ducere.
Quinto, utrum post divortium possint invicem reconciliari.
Sexto, utrum divortium, nullo peccato praecedente, possit sine culpa fieri.
ARTICULUS UNICUS
De divortio.
QUAESTIO I.
Utrum liceat uxorem dimittere ex causa fornicationis.
Circa primum ostenditur quod possit fieri divortium ex causa fornicationis.
- Matthaei 19, 9 : Si quis uxorem dimiserit, excepta causa fornicationis etc. : ergo, si hanc causam excipit, et vera est exceptio Domini, videtur quod ex hoc licet dimittere.
- Item, ratione videtur, quia alter coniugum non habet potestatem in corpore alterius, nisi quia dat ei sui corpori potestatem : ergo si, quantum est in se, subtrahit, amittit potestatem in corpore coniugis. Sed hoc facit per fornicationem : ergo etc.
- Item, vir non tenetur esse cum uxore nec reddere ei debitum, nisi ratione boni fidei nec e converso : ergo, si fornicans frangit bonum fidei, non tenetur debitum reddere nec cohabitare : ergo potest eam dimittere.
- Item, alter coniugum fornicando scandalizat alterum quia est factum minus rectum, praebens occasionem ruinae. Ergo, si omne quod scandalizat potest homo a se sequestrare, ut patet Matthaei 18, 9 : Si oculus tuus scandalizat te : ergo etc.
Contra :
- Matthaei 19, 6 : Quod Deus coniunxit, homo non separet ; sed coniuges sunt divinitus coniuncti : ergo non debent humano iudicio separari : ergo nec divortium fieri ex aliqua causa.
- Item, non est reddendum malum pro malo : ergo, quamvis uxor fornicando iniurietur viro, vir non debet ei reddere malum : ergo non debet eam abicere.
- Item, sicut dicunt canones, utroque fornicante, non potest alter ab altero separari ; sed maior culpa est, cum uterque fornicatur quam cum alter tantum. : ergo, si non potest fieri divortium ex maiori culpa, nec ex minori.
- Item, propter defectum boni prolis, ut puta si alter sit sterilis, non potest coniux dimitti : ergo, si hoc non est minus quam bonum fidei, propter defectum boni fidei Matrimonium non solvitur.
- Item, quaero, qua de causa possit divortium fieri magis ex fornicatione quam ex alio peccato. Si quia peccat in coniugem, similiter peccare potest detrahendo, odiendo ; si vero quia dividit carnem, ergo, cum in peccato sodomitico non dividatur caro, videtur quod ex illo non possit dimitti uxor ; quod nefarium videtur, cum illud sit magis contra Matrimonium.
Item, quaero, cum in repudio vir et uxor non iudicarentur ad paria, quia uxor non repudiabat virum, unde est hoc quod in divortio ad paria iudicantur secundum iura ? Praeterea, guae est differentia inter divortium et repudium ?
Respondeo : Dicendum quod propter fornicationem licitum est fieri divortium inter coniuges, altero postulante.
Et ratio huius est, quia Dominus concessit ; ratio autem quare concessit, haec est, quia non servanti fidem, immo frangenti, non tenetur vir fidem servare ; et quia directe peccavit contra actum matrimonialem, in eodem puniri debet. Concessit igitur Dominus divortium fieri, hoc exigente aequitate iuris matrimonialis, quae surgit ex hoc quod alter iniuriatur alteri culpabiliter, subtrahendo ius quod habebat in corpore sine iniuria alterius. Unde non ex quacumque fornicatione fit divortium, sed ex ea quae est culpabilis et singularis in altera personarum. Si ergo fornicetur sine culpa, ut puta per violentiam vel per ignorantiam, cum credit alium, cum quo coit, esse virum suum, vel credit virum mortuum et contrahit cum alio ; ex tali non fit divortium.
Si vero fornicatio non est singularis vel quia alter similiter fornicatur, et non potest de hoc alterum increpare ; vel etiam, quia alter fornicatur, altero consentiente et prostituente, et tunc est particeps criminis ; vel etiam altero occasionem praebente, ut puta cum repudiavit eam et illa contraxit cum alio - si ambo veniant ad fidem, tenetur ipsam recipere - vel etiam altero tolerante et dissimulante, ut puta cum cognoscit eam voluntarie, postquam scit coniugem fornicari : omnibus istis modis fit quasi criminis particeps ; et ideo non fit ei iniuria, et ideo ex causa tali non debet fieri divortium ; quod si fiat ex tali causa propter defectum probationis, peccat ille, qui procurat divortium, quia iniuste subtrahit ius coniugi.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod fit ab homine divortium, dicendum quod falsum est, immo a Deo fit ex causa iusta. Non enim homo separat, sed Deus, quos poena damnat, quos reatus accusat , quos maleficium coarctat.
- Ad illud quod obicitur, quod non est reddendum malum pro malo, dicendum quod, si quis uxorem dimittat in ultionem iniuriae, utique peccat ; sed dimitti debet propter scandalum proprium evitandum et propter uxoris vitium corrigendum.
- Ad illud quod obicitur, quod non debet propter peccatum utriusque, dicendum quod divortium non fit nisi altero petente et altero coniugum alterum repellente ; et quia, quando uterque reus est, non habet actionem in alterum - quia, in quo iudicat alterum, se ipsum condemnat, ad Romanos 2, 1 - cum autem alter est innocens, potest agere : ideo non est simile.
- Ad illud quod obicitur, quod non fit propter defectum prolis divortium, dicendum quod non est simile quia fornicator peccat in corpus comparis, sed ubi defectus est prolis, potest esse sine peccato vel saltem sine peccato in corpus viri.
- Ad illud quod quaeritur, quare fornicatio separet, dicendum quod est culpa, non tantum contra Deum et contra corpus suum, sed contra Matrimonii bonum et contra coniugii actum et contra corpus coniugis ; est enim contra fidem et contra actum matrimonialem ; abutitur etiam corpore, quod non est suum, sed alterius : et ideo talis amittit ius petendi debitum, et quia hoc totum est in peccato contra naturam, ideo sub fornicatione comprehenditur.
Ad illud quod quaeritur de repudio, dicendum quod differt repudium.et divortium, quia repudium fiebat ex indebita causa, sed divortium ex debita ; et illud est permissum, hoc concessum ; differunt etiam, quia post repudium non proibebantur nubere, post divortium autem prohibentur ; differunt etiam, quia vir repudiabat uxorem, non e converso : unde non iudicabantur ad paria, in divortio iudicantur ad paria.
Et huius ratio est, quia mulier merito primi peccati subiecta est viro ; sed post reconciliationem Christi, in quo non est servus et liber, masculus et femina, omnino quantum ad legem tori ad paria iudicantur.
QUAESTIO II.
Utrum dimittere uxorem fornicariam sit in praecepto.
Secundo quaeritur utrum dimittere uxorem fornicariam sit in praecepto.
Et quod non, videtur.
- I ad Corinthios 7, 12 dicit Glossa : Dominus permisit causa fornicationis dimittere uxorem ; sed permissio non est praeceptum : ergo etc.
- Item, esto quod vir non peccavit, tunc ergo ius habet et actionem in petendo debitum ab uxore, quantumcumque uxor peccet : ergo qualitercumque peccet, non tenetur eam dimittere.
- Item, ipse vir non tenetur continere nisi velit : ergo cum, dimissa uxore, teneatur continere, non tentur uxorem dimittere.
- Item, unusquisque potest iniuriam sibi illatam dimittere et peccanti parcere, nec tenetur a peccante poenam exigere : ergo quotiescumque mulier peccaverit in virum adulterando, vir potest remittere : ergo non tenetur eam dimittere.
Contra :
- Chrysostomus : Sicut crudelis et iniquus est qui castam dimittit, similiter stultus et iniustus est qui retinet meretricem. Ergo etc.
- Item, Hieronymus : Cum mulier se fornicatione a viro separaverit, non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura : Qui tenet adulteram, stultus et impius est, 18, 22 Proverbiorum.
- Item, viri est cohibere et corrigere uxorem : ergo, si cohabitat cum muliere adultera affectu maritali, consentit sceleri : ergo, si tenetur non consentire, patet etc.
- Item, mulier fornicans meretricatur ; sed qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur : ergo, cum membra Christi non debeant fieri membra meretricis, tenetur ab ea separari.
Respondeo : Dicendum quod fornicans coniux aut fornicatur in occulto aut in manifesto. Si in occulto, sic non potest dimittere, quia non potest probare et non est nostrum de occultis iudicare. Si in manifesto, aut perseverat in malitia, aut convertitur ad poenitentiam. Si perseverat in malitia, sic, quia scandalizat, et quia vir tenetur uxorem corrigere iuxta mandatum evangelicum, tenetur ea dimittere. Si autem poenitet et se corrigit, non tenetur.
Et in primo casu loquuntur auctoritates Sanctorum et canonum ; unde Hieronymus : Si vir scit uxorem deliquisse, et mulier permanserit in fornicatione et vivit cum ea vir, particeps est peccati eius. Tenetur ergo vir uxorem corrigere, ideo et fornicantem dimittere et ratione huius ad tempus continere ; nec amittit ius in uxorem, ut patebit ; et quamvis debeat dimittere iniuriam, debet tamen corrigere culpam.
[Ad obiecta] : Et sic concedendae sunt rationes quod non tenetur simpliciter dimittere ; sed in casu, nec tunc ad omne tempus, sed ad aliquod, pro eo quod non tenetur perpetualiter continere ; sed quemadmodum, uxore infirmante corporaliter, tenetur continere ad tempus, ita, uxore infirmante spiritualiter ; ad eius correptionem tenetur ad tempus eam repellere, quoniam, quamvis possit culpam indulgere, debet tamen corrigere. Haec enim simul a Domino praecepta sunt cuilibet, scilicet ut proximo suo unusquisque parcat ; iterum, quod parcendo corripiat. Et haec duo simul tanguntur Matthaei 18, 15.
Similiter rationes ad oppositum concedendae sunt in eo casu, in quo mulier indiget aliqua manifesta correptione propter criminis infamiam et evidentiam.
- Tamen quod obicit, quod est meretrix, dicendum quod meretrix dupliciter potest cognosci : aut secundum quod meretrix, et sic cognoscitur a non suo, et hoc modo Apostolus istud vituperat, quia est in contumeliam Christi ; potest iterum cognosci ut uxor, et sic in nullius est contumeliam, immo cognoscitur ordinate.
Item, cum dicitur quod cognoscere meretricem est malum, intelligenda est propositio cum reduplicatione, in quantum scilicet est meretrix sive affectu meretricio. Et sic patet totum.
QUAESTIO III.
Utrum possit aliquis uxorem fornicantem dimittere propria auctoritate.
Tertio quaeritur, utrum possit quis uxorem. fornicantem dimittere propria auctoritate, sine iudicio Ecclesiae.
Et quod sic, videtur :
- Quia Dominus dat iustam sententiam, cum iubet dimitti ex causa fornicationis : ergo, si hoc est de iustitia, et quod a Deo iudicatum est non indiget ampliori iudicio : ergo sine omni alio iudicio potest eam dimittere.
- Item, Matthaei 1, 19 : Ioseph, cum esset vir iustus, cogitavit occulte dimittere Mariam ; Glossa dicit quod fuit iustus et pius : iustus, quia voluit dimittere ; pius, quia noluit propalare. Ergo, cum Ioseph laudetur, quia voluit occulte dimittere, licet ergo sine iudicio Ecclesiae dimittere.
- Item, possibile est quod fornicatio nota sit soli viro, sed nihilominus tenetur vir uxorem corripere ; sed divortium erat ad correptionem fornicariae : ergo, cum hoc non possit probare in facie Ecclesiae, saltem tenetur, si non potest eam dimittere in publico, dimittere in occulto.
- Item, si vir post cognitam fornicationem voluntarie uxorem cognoscit, contrahit irregularitatem et etiam amittit actionem contra fornicariam. Ergo, si ad hoc non tenetur, potest uxori debitum denegare, et ita potest eam dimittere.
Contra :
- Nullus se ipsum debet vindicare, quia mihi vindictam, dicit Dominus, ad Romanos 12, 19. Ergo, si mulier peccavit in virum, vir non potest eam propria auctoritate dimittere.
- Item, nullus in eadem causa potest esse actor et iudex ; sed vir est actor : ergo non debet esse iudex.
- Item, repudium in Lege non licebat fieri nisi auctoritate iudicum civitatis cum datione libelli : ergo multo fortius nec in Nova Lege.
- Item, si vir propria auctoritate dimittat uxorem reclamantem, compellitur eam recipere. Ergo praeter ordinem iuris eam dimisit, ergo non videtur etc.
- Item, Matrimonium non potest contrahi in occulta sine peccato ; sed facilius est ipsum contrahere quam dividere : ergo in occulta sine peccato non potest dividi.
Respondeo : Dicendum quod contingit uxorem dimitti a viro dupliciter : vel quantum ad torum, ut non commisceantur carnaliter ; vel quantum ad torum et mutuam cohabitationem. Si primo modo, sic dico quod vir, comperto et cognito certitudinaliter quod uxor fornicetur vel e converso, potest debitum denegare, nec ad hoc tenetur, nisi per censuram ecclesiasticam compellatur ; et tunc, si compulsus debitum reddidit, nullum ei praeiudicium generatur.
Ratio huius est, quia tenetur et debet corrigere suam comparem vel coniugem in occulto.
Si autem loquamur de separatione secundo modo, sic dicitur divortium, et hoc, quia est in manifesto, non debet fieri in occulto, sed in facie Ecclesiae ; et quia Matrimonium est magnum sacramentum, non sub quocumque iudice, sed coram episcopo. Et hoc est quod dicitur Causa XXXIII, quaestione 2, capitulo 1, Saeculares etc., quod fuit editum in Concilio Carthaginensi, cui interfuit Augustinus, ubi dicitur : Si antequam ad episcopos comprovinciales dissidii causas dixerint et prlusquam in iudicio damnentur, uxores suas abiecerint, a communione Ecclesiae et sancto populi coetu, pro eo quod coniugia maculant, separentur. Et iterum, in eadem quaestione Nicolaus Papa : Non liceat alicui sua auctoritate uxorem suam dimittere.
Unde secundum ius commune tenetur iterum eam resumere, quia iniuste exspoliati restitui debent ante litis contestationem ; et hoc dico, nisi obiciat ei fornicationem, quam velit incontinenti probare, vel aliquod consimile.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod Dominus sententiam tulit, dicendum quod falsum est, quia non tulit sententiam, sed expressit ; et secundum illud ius episcopis potestatem sententiandi dimisit.
- Ad illud quod obicitur de Ioseph, dicendum quod non est simile, quia tunc propter fornicationem non fiebat divortium, sed homicidium, et Ioseph tamquam pius timebat mortem Mariae.
- Ad illud quod obicitur, quodsi fornicatio soli viro nota est, dicendum quod tunc debet uxorem corripere in occulto, non per divortium.
- Ad illud quod obicitur, quod contrahit irregularitatem et amittit actionem, si cognoscit voluntarie, dicendum quod non tenetur eam cognoscere, nec tamen ex hoc debet eam propria auctoritate dimittere.
Rationes ad oppositum probant quod divortium non potest fieri nisi in facie Ecclesiae, cum sit publicum ; et hoc est verum.
QUAESTIO IV.
Utrum, divortio celebrato, vir possit aliam uxorem ducere vel uxor alium virum.
Quarto quaeritur, utrum, divortio celebrato, vir possit aliam uxorem ducere vel uxor alium virum.
Et quod non, videtur :
- I ad Corinthios 7, 10 : Praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere ; quodsi discesserit, manere innuptam.
- Item, Augustinus, De bono coniugali : Manet inter viventes coniugale vinculum, quod nec separatio nec cum alio coniunctio possit auferre.
- Item, ratione videtur quia, si alter posset nubere, cum Matrimonium non claudicet, posset uterque nubere. Ergo quotiescumque aliqua vellet habere alium virum, posset habere fornicando ; quod stultum est dicere.
- Item, si propter fornicationem solveretur omnino Matrimonium, ergo, si aliquis cognosceret uxorem ex quo fornicata est, cum iam non sit inter eos Matrimonium, peccaret mortaliter ; quod est inconveniens dicere.
Contra :
- Osee 2, 2 : Ipsa non uxor mea , et ego non vir eius, Glossa : Quia pristinos errores non reliquit. Ergo anima, quae non relinquit errores, non est uxor Dei : ergo, a simili, si ita est in signato et in signo, mulier quae fornicationes non relinquit non est uxor viri ; et si hoc, ergo vir potest cum alia nubere.
- Item, Matthaei 19, 9 : Qui dimiserit uxorem et aliam duxerit, excepta causa fornicationis, moechatur. Ergo, si recta est exceptio, licet ex causa fornicationis uxorem dimittere et aliam ducere.
- Item, ratione videtur, quia adulterando divisit carnem suam ; sed sacramentum Matrimonii est, quod sint duo in carne una : ergo sacramentum per fornicationem solvitur : ergo non est ibi amplius Matrimonium.
- Item, post divortium vir in nullo tenetur uxori, nec in quantum ad debitum solvendum nec quoad cohabitationem. Ergo aliquis est a lege uxoris solutus ; et si hoc, cum vir solutus a lege uxoris possit contrahere, videtur etc.
Respondeo : Dicenduni quod divortium potest fieri dupliciter : aut quia, personae erant illegitimae ad contrahendum ad invicem simpliciter ; et tunc uterque potest alteri nubere, sicut supra distinctum est. Potest etiam fieri propter crimen fornicationis, et tunc non potest contrahere nec vir nec mulier, quia, curri essent personae legitimae, fuit inter eas sacramentum, quod est vinculum insolubile. Unde divortium non est separatio quantum ad vinculum sacramentale, sed quantum ad debitum et cohabitationem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod anima fornica toris non est uxor Dei, dicendum quod Matrimonium non est sacramentum huius principaliter, sed coniunctionis divinae naturae et humanae, quae nullatenus solvitur ; ideo non est simile.
- Ad illud ctuod obicitur de exceptione Domini, dicendum quod exceptio non refertur ad utrumque actum, sed ad alterum tantum, scilicet ad actum dimissionis ; unde oratio illa tres habet causas veritatis ; unde, quia procedit ad alteram tantum, fit consequens.
- Ad illud quod obicitur, quod solvitur sacramentum , dicendum quod istud non est de necessitate sacramenti quod caro sit indivisa, sed de nobilitate et dignitate. Quamvis enim caro alterius dividatur, nihilominus sunt duo in carne una.
- Ad illud quod obicitur, quod post divortium vir in nullo tenetur uxori nec e converso, dicendum quod, quamvis nihil teneatur reddere, nihilominus tamen sacramentaliter est ligatus ; et quia est ei alligatus quamdiu vivit, ideo non potest alteti alligari.
QUAESTIO V.
Utrum post divortium possint vir et mulier invicem reconciltari.
Quinto quaeritur, utrum post divortium possint vir et uxor invicem reconciliari.
Et quod sic, videtur :
- I ad Corinthios 7, 11: Si discesserit uxor a viro, praecipit, manere innuptam aut viro suo reconciliari. Ergo potest ei reconciliari.
Item, quod vir innocens possit reconciliare uxorem invitam, videtur :
- Quia non peccavit, ergo nihil amisit de iure suo, ergo potest petere debitum : ergo illa tenetur reddere.
- Item, vir non tenetur continere quia non obligatur, nec ex voto nec ex poena ; et non potest alteram ducere : ergo potest sibi uxorem propriam reconciliare.
Item, quod fornicaria possit reconciliare virum invitum, videtur :
- Esto quod sufficienter egerit poenitentiam, remissa est culpa et poena : ergo cessat causa divortii ; ergo cum, cessante causa, cesset effectus, videtur etc.
- Item, possibile est virum fornicari ; sed, fornicante viro, competit exceptio contra virum petentem divortium : ergo pari ratione competit actio mulieri ad repetendum virum.
Contra :
- Regula est in canone, Causa VI, quaestione 4 : Quod semel bene definitum est, nulla debet iteratione retractari. Ergo, cum divortium sit celebratum per definitionem Ecclesiae, patet etc.
- Item, uterque potest servare continentiam et vovere post divortium : ergo unus non habet ius in altero : ergo, si non habent invicem ius, non possunt invicem reconciliaii amplius.
- Item, quod fornicanti non competat actio in alium, videtur, quia regula est in iure quod factui semel perempta non resuscitatur. Ergo, si ex fornicatione amisit ius petendi debitum, patet etc.
- Item, quod vir non possit sibi reconciliare fornicariam, videtur, quia in iudicio petiit et obtinuit separationem : ergo renuntiavit iuri petendi debitum ; et si hoc, cum non possit agere ex eo cui renuntiavit, videtur etc.
Respondeo : Dicendum quod ad reconciliationem faciendam aut uterque concordat aut uterque discordat, aut unus petit et alter repugnat. Si uterque concordat, absque dubio fit ; si uterque discordat,·nec potest nec debet fieri nisi fiat propter scandalum Ecclesiae, quae scandalizatur pro eo quod uterque fornicatur publice. Si autem alter petit, aut nocens petit innocentem, et sic non debet cogi ad reconciliationem. Aut innocens nocentem, ut vir castus uxorem adulteram, et sic, ipsa invita, debet reconciliari per iudicium Ecclesiae, quia, sicut dicunt iura, quod in meum favorem introductum est, in meum damnum non debet retorqueri. Aut nocens nocentem petit, ut mulier quae prius est fornicata repetit virum qui est post divortium fornicatus, et sic restituendus est maritus uxori invitus, non quia actio mulieris resuscitata sit, sed in poenam fornicationis viri, quia abusus est privilegio libertatis. Quantumcumque tamen mulier faciat poenitentiam, nunquam acquirit ius in virum, ipso nolente, nisi vir fornicetur ; et hoc propter contumeliam quam intulit Matrimonio, quia directe peccavit contra bonum fidei.
Ex his patet solutio obiectorum ad primam partem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod non est retractanda sententia, dicendum quod hoc verum est quantum et de rigore iuris, non tamen quantum est de favore personae innocentis, ut dictum est.
- Ad illud quod obicitur, quod uterque potest vovere continentiam, dicendum quod falsum , est : quia fornicans non potest nisi alter consentiat ; et nisi post poenitentiam velit eam recipere, episcopus potest eam licentiare ut intret religionem
3-4. Ad illud quod obicitur, quod actio mulieris est perempta et quod vir renuntiavit iuri suo, dicendum quod falsum est, quia actio mulieris non perimitur simpliciter, sed sub conditione, scilicet si vir permanserit continens ; et ratio huius est, quia vinculum semper manet.
Vel potest dici quod actio non vivificatur, sed de novo datur vel acquiritur a iure ob peccatum viri.
Similiter sequens est falsum, quia vir non renuntiat iuri suo impliciter, sed ad tempus.
QUAESTIO VI.
Utrum possit fieri divortium, si non praecedat aliqua culpa.
Sexto et ultimo quaeritur, utrum possit fieri divortium, si non praecedat aliqua culpa.
Et quod non, videtur :
- I ad Corinthios 7, 10 : Praecipio non ego, sed Dominas, uxorem a viro non discedere, excepta causa fornicationis. Ergo praeceptum est quod non separentur ; sed contra praeceptum non potest quis facere quin incurrat culpam : ergo etc.
- Item, Ambrosius, Super Lucam : Dimittis uxorem sine crimine ; putas hoc tibi licere quod lex divina prohibet. Ergo hoc est prohibitum sine crimine dimittere.
- Item, verbo ipsius Domini, quod est firmius inter cetera, Matthaei 19, 9 : Qui dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, moechatur ; sed per fornicationem, sive accipiatur large sive stricte, semper intelligitur culpa : ergo etc.
- Item, qui legitime coniuncti sunt ad perpetuam et individuam vitae consuetudinem, ex Matrimonio sunt ligati ; qui ergo contra hoc facit, nisi habeat causam quare debeat rationabiliter facere, Matrimonio facit iniuriam ; et non est sine peccato faoere iniuriam sacramento : ergo etc.
- Item, I ad Corinthios 7, 27 : Alligatus es uxori ? Noli quaerere solutionem. Ergo, nisi interveniat culpa sive peccatum, videtur quod non liceat facere divortium.
Contra :
- Sicut habetur Extra, De conversione coniugatorum, vir et mulier possunt, si volunt, ex consensu mutuo religiones intrare diversas, etiam si non praecedat culpa ; sed hoc non fit sine divortio : ergo etc.
- Item, unusquisque potest licite renuntiare iuri suo : ergo et quoad cohabitationem et quoad debitum solvendum potest absolvere : ergo etc.
- Item, uxore volente intrare monasterium, vir potest promoveri ad sacros Ordines et ad episcopatum ; et hoc totum sine culpa, sicut dicitur De conversione coniugatorum, Sane si coniugati : ergo etc. Iuxta hoc quaeritur, utrum necesse sit utrumque votum solemne emittere ad hoc quod divortium possit fieri et quare.
Respondeo : Dicendum quod divortium inter legitimas coniuges potest fieri dupliciter : aut ut in eodem statu persistant aut ut ad frugem melioris vitae transeant. Si, ut in eodem statu persistant, tunc non debet fieri nisi manifesta culpa praecedat tum propter periculum, tum propter scandalum.
Si, ut ad frugem melioris vitae transeant, tunc aut uterque est voluntarius aut alter invitus. Si uterque est voluntarius, tunc potest fieri sine culpa, ita tamen quod uterque votum solemne emittat et uterque habitum religionis assumat, nisi sit talis persona de qua nulla possit oriri suspicio, quae, voto solemni emisso, poterit remanere in domo ; sin autem, oportet utrumque converti, sicut expresse in pluribus decretalibus tangitur De conversione coniugatorum ; rursus, et tale divertium fieri debet per personam publicam, maxime per episcopum.
Si autem alter vult cohabitare, nullo modo fieri potest nisi per culpam praecedentem.
Et secundum hanc distinctionem respondetur argumentis factis ad utramque partem, sicut patet aspicienti.
Verumtamen quod ultimo dicit Apostolus quod alligatus non quaerat solutionem, hoc non dicit ut dehortetur : statum altiorem, sed ut a communione removeat instabilitatem, et ut ostendat in quolibet statu hominem posse salvari. Unde illud intelligitur quod non quaerat solutionem, scilicet in praeiudicium uxoris, sicut nec servus libertatem in praeiudicium domini.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo super hoc quod dicit : Nequit adultera uxor dimitti a viro ; quaeritur, utrum vir qui fornicatur in occulto, possit dimittere uxorem quae fornicatur in aperto. Et quod sic, videtur, quoniam vir potest agere contra uxorem, et illa non potest excipere contra virum, et si excipit, nihil valet, cum non possit probare.
Iuxta hoc quaeritur, in quibus casibus competat uxori excipere contra virum petentem divortium.
Respondeo : Dicendum quod talis vir fornicans non debet eam dimittere nec potest sine peccato in conspectu Dei, licet possit in conspectu Ecclesiae, pro eo quod uxori non defuit ius excipiendi, quamvis desit probatio. Argumentum est Causa XXXII, quaestione 6 per totum. Si tamen vir egisset poenitentiam, et illa accusata nollet agere poenitentiam, sed perseveraret in adulterio, creditur tunc quod vir possit eam accusare et dimittere per sententiam ; si vero vir esset in crimine notorio sicut uxor, non posset.
Unde septem sunt casus in quibus secundum iura adultera potest excipere contra virum.
Primus est, si fornicari convincitur ; Causa XXXII, quaestione 6 per totum, et Extra, De divortiis.
Secundus, si quis prostituit eam ; Extra, De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae, Discretionem etc.
Tertius, cum credebat maritum in bello defunctum et nupsit alii ; Causa XXXIV, quaestione 1 : Cum per bellicam.
Quartus, si cognita fuit latenter ab aliquo quem credebat esse virum suum ; argumentum, Causa XXXIV, quaestione 1.
Quintus, si fuerit vi oppressa ; Causa XXXII, quaestione 5, Proposito etc. ; hoc autem intelligendum est de vi absoluta, non de metu.
Sextus, quando reconciliavit eam sibi post adulterium et petiit debitum ; Causa XXXII, quaestione 1.
Septimus est rarus, si infidelis repudiat uxorem, et illa ducit virum alterum ; si veniat ad fidem, debet eam recipere, non obstante quod fuerit fornicata ; Extra, De divortiis, Gaudemus.
Dub. II.
Item super hoc quod dicit : Cum tanto gravius eos puniri oportuerit etc. ; quaeritur : quis gravius peccat, utrum mulier quae adulteratur quam vir vel e converso ? Et quod magis vir, videtur littera dicere.
Item, sexus muliebris est infirmior et ad lapsum pronior per naturam : ergo magis excusatur in culpa.
Sed contra hoc est, quia sexus muliebris naturaliter est verecundior et viro debet esse subiectior : ergo videtur quod gravius peccat, si adulteratur.
Respondeo : Dicendum quod ista duo crimina se habent sicut excedentia et excessa. In hoc enim quod sexus virilis est stabilior per naturam et debet regere feminam, gravius peccat adulterando ; sed quia vir maiorem habet impulsionem ad luxuriam propter fortitudinem caloris et quia maiorem habet copiam, nec est ita sexus verecundus per naturam : hinc est quod mulier gravius peccat, et ideo maior ex peccato mulieris oritur infamia tam viro quam mulieri. Unde aliquo modo verum est hic quod dicit Gregorius de carnalibus vitiis quod sunt minoris culpae, sed maioris infamiae.
Fere enim in omnibus vitiis istud reperitur quod ad invicem comparata e habent ut excedentia et excessa.
Verumtamen, si quaeratur, quod magis excedat, videtur quod fornicatio mulieris, quia magis laedit virum et minus habet impulsivum, licet sit minus fortis ad resistendum ; illud enim recompensatur per humanam verecundiam quae debet eam retrahere multum.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit Chrysostomus : Patronus enim est turpitudinis qui celat crimen uxoris. Videtur enim male dicere, quia Proverbiorum 11, 13 : Fidelis est qui celat crimen amici. Ergo bonum est crimen celare.
Item, qui scienter infamat alterum aufert ei maximum bonum : ergo graviter peccat.
Respondeo : Dicendum quod celare est dupliciter : aut cum scit, sed tamen est occultum aliis, et non detegit ; aut cum scit apertum et notum et dissimulando cooperit. Et primum est fidelitatis, secundum vero est praebere patrocinium sceleri.
Vel aliter, celare hoc est dupliciter : aut in praeiudicium correptionis aut in supportationem peccatoris et infirmi ; et primum est malum, secundum vero est bonum.
Vel aliter, celare crimen est dupliciter : aut personae quae potest prodesse aut personae quae potest obesse ; primum est malum, secundum licitum. Et sic patet illud.
Dub. IV.
ltem super hoc quod dicit Augustinus : Quod tibi durum videtur, ut post adulterium tibi reconcilietur coniux etc. ; quaeritur, si sententia, divortii lata est per errorem, et post vir promotus est ad sacerdotium, si error Ecclesiae et deceptio pateat, utrum reddendus sit uxori, si ipsa non vult continere. Et quod sic, videtur, quia mulier habebat ius suum, et salvo iure mulieris non poterat continentiam vovere contra voluntatem uxoris.
Respondeo : Dicendum quod inducenda est ad continentiam ; quodsi manifesta, deceptio in latione prioris sententiae appareat et ipsa non vult continere, debet vir suus sibi reddi. Verumtamen ille non poterit petere debitum, quoniam, quantum in se fuit, continentiam vovit ; et hoc dico nisi mulier fuerit fornicata.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Et insuper moechae iuramentum dedisse etc. Videtur enim velle quod fides superaddita. impediat suum iuramentum. Sed videtur, quod non, quia licitum est hanc ducere uxorem post mortem viri : ergo licitum est promittere : ergo propter illam promissionem non debet impediri sequens Matrimonium, sed confirmari : si ergo simplex adulterium non impedit, videtur quod nec impediat cum fidei datione.
Respondeo : Dicendum quod talis fides non est fides, sed potius infidelitas, pro eo quod est contra bonum fidei quo uxor tenetur alligata viro ; et ideo, cum in fidei datione Matrimonia inchoentur, et talis fides Matrimonio repugnet, non initiat, immo simpliciter inhabiles reddit, quia nec initiari amplius inter tales personas potest nec consummari. Similiter, si alter in mortem viri machinetur propter contrahendum Matrimonium, potius se facit inhabilem, quam se reddat habilem. Quod ergo obicitur, quod est licitum, dicendum quod non est, tum quia fit ex mala causa, tum quia est occasio multorum malorum ; et ideo, si iurat, non obligatur ad iuramentum servandum, sed potius ad poenitentiam faciendam pro iuramento male et inordinate emisso. Et sic patet illud.
